Distinctio XII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XII
Item quaeritur utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum.
Circa istam Distinctionem 12 quaeritur primo.
QUAESTIO I.
Utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum inquantum sunt unum, vel inquantum sunt distincti.
Et videtur quod inquantum sunt distincti, quia actio est suppositi ; ergo plurium suppositorum est una actio. Sed Pater et Filius sunt distincta supposita ; ergo non spirant una spiratione, et sic spirant Spiritum Sanctum inquantum distincta.
Contra. Augustinus 15 de Trin. dicit : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium creaturae ; sed creaturae producuntur ab eis inquantum unum ; ergo.
Circa istam quaestionem sunt tria videnda.
Primo, si Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti.
Secundo, si principiant ipsum inquantum sunt unum vel inquantum distincti.
Tertio, si principiant ipsum uniformiter.
De primo dico quod sic. Cuius ratio est quia Pater generando Filium communicat ei omnem perfectionem absolutam quae ei non repugnat, et sic communicat ei voluntatem fcecundam, quae est principium Spiritus Sancti. Cum igitur sit eadem voluntas foecunda in Patre et Filio, sequitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
Confirmatur per hoc quod habetur Extra 6 Decretalium, De fide catholica, ubi ait Gregorius : fideli ac devota professione fatemur quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tamquam a duobus principiis, sed tamquam ex uno principio unaque spiratione procedit.
De secundo articulo sunt tres modi dicendi. Unus est Thomae part. I q.36 a.4 quod quantum ad vim spirativam Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio inquantum unum, sed quantum ad supposita producentia Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio inquantum sunt distincti.
Alius modus dicendi est quod Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum inquantum unum omnino. Cuius ratio est quia ly inquantum reduplicat causam formalem ; sed eadem est causa sive voluntas in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti ; ergo producunt ipsum inquantum unum.
Tertius modus dicendi est quod actus spirandi potest considerari praecise in se, et sic non producunt Spiritum Sanctum inquantum unum, nec inquantum distincti, sed abstrahit ab utroque, sicut ponit Avicenna 3 Metaph., de equinitate quae abstrahit ab uno et multis. Alio modo potest considerari actus spirandi inquantum simplex et perfectus, et quia hoc est ex unitate principii, ideo producunt inquantum unum.
De tertio articulo dico quod actus spirandi in proposito potest considerari tripliciter, vel in se, vel inquantum est terminus, vel inquantum •comparatur ad supposita agentia. Duobus primis modis Pater et Filius uniformiter spirant Spiritum Sanctum, sed tertio non, quia quod Pater spirat habet a se, Filius autem habet a Patre.
Ad argumentum in contrarium dico quod plurium suppositorum non potest esse una actio, si agant distinctis principiis quo ; sed quando agunt in eodem principio quo, tunc possunt habere unam actionem ; sed sic est in proposito, quia in Patre et Filio est penitus eadem voluntas fecunda, et tunc talium principiorum vel suppositorum potest •esse una actio.
QUAESTIO II.
Secundo quaeritur : Utrum generatio Filii praecedat productionem Spiritus Sancti.
Videtur quod non, quia qualis est ordo in principiis, talis est ordo in principiatis ; sed principium generationis non praecedit principium spirationis ; ergo. Probatio minoris : Principium generationis est natura, sive intellectus qui non praecedit voluntatem quae est principium spirationis.
Contra. Sic se habet generatio ad spirationem sicut generatum ad spiratum ; sed generatum praecedit spiratum, cum sit eius principium ; ergo.
Circa istam quaestionem sunt duae opiniones contrariae.
Una dicit quod in divinis nulla est prioritas natura sed solum rationis sive intellectus, sicut fuit supra expositum Dist. 9. Require.
Alia opinio dicit quod est aliqua prioritas originis, et ponit quod generatio praecedit spirationem, quod probat multipliciter.
Primo sic : Quando aliquae productiones sic se habent ad invicem quod terminus unius productionis est principium alterius, una praecedit origine aliam ; sed terminus generationis, puta Filius, est principium spirationis ; ergo.
Secundo sic : Illa processio quae completur et stat in dualitate est prior processione quae completur et stat in trinitate, quemadmodum binariusest prior ternario ; sed generatio Filii completur in dualitate, processio autem Spiritus Sancti in trinitate ; ergo.
Tertio sic : Ubi principia non se habent per aequalitatem, ibidem emanationes non se habent per aequalitatem, nec principiata ; sed principia istarum emanationum non se habent per aequalitatem ad suppositum, quia intellectus fecundus est prior voluntate, quod patet ; per hoc quia intellectus fcecundus constituit Patrem, voluntas autem foecunda non, cum sit communis sibi et Filio ; quare, etc.
Ultimo sic : Quando suppositum absque ordine indifferenter respicit plures actus, potest unum eorum ponere altero non posito, et e converso. Exemplum : homo indifferenter se habet ad videre et audire, ideo potest videre non audiendo, et audire non videndo ; ergo si Pater sine ordine respicit istas productiones potest ponere unam, altera non posita, et sic potest spirare Spiritum Sanctum, dato quod non generet Filium.
Sed istud argumentum implicat dubium unum non praetermittendum, scilicet si Pater non generaret Filium, utrum posset producere Spiritum Sanctum ? Et dicunt aliqui quod sic.
Primo quia Pater est principium totius deitatis, et ita habet omnem fecunditatem apud se ; ergo circumscripto Filio potest producere Spiritum Sanctum.
Praetereat non sunt magis indivisi actus, secundi, quantum ad separabilitatem, quam actus primi ; sed actus primi in Patre, puta esse ingenitum, esse patrem, possunt separari per Augustinum 15 de Trin. qui dicit quod si Pater non genuisset Filium, nihil prohiberet ipsum ingenitum esse, ergo similiter in istis actibus secundis poterit esse spirare sine generare.
Istud tamen non credo esse verum, quia ubi actus primus necessario praesupponit alium actum primum, necessario est verum quod actus secundus praesupponit actum secundum : sed voluntas fecunda non est sine intellectu fecundo, ut iam : probatum est ; ergo spirare non est sine generare.
Confirmatur ab aliis, quia sicut velle ad intelligere, ita spirare ad generare ; sed velle non est sine intelligere ; ergo nec spirare sine generare.
Praeterea, non existente priori, naturaliter non est posterius ; sed generatio Filii cum est naturalis est maxime prima ; ergo non existente ista, non erit spirare.
Ad primum alterius opinionis dico quod quamvis Pater habeat omnem fecunditatem, habet tamen eam ordine quodam, quia voluntas fecunda praesupponit intellectum fecundum, ut dictum est.
Ad secundum dicit Varro, quod argumentum non valet, quia maior connexio est in actibus secundis quam sit inter esse Patrem et esse ingenitum ; et ideo non sequitur : si illa possunt separari, ergo et ista possunt.
Ad argumentum pincipale patet ex dictis quomodo in illis principiis potest esse ordo.
