Distinctio XXXVIII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XXXVIII
Nunc ad propositum revertentes.
Circa istam Distinctionem 38 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum scientia Dei sit causa teram
Videtur quod non.
- Quia causa rerum debet esse forma activa sed scientia Dei non est forma activa ; ergo scientia Dei non est causa vel forma rerum. Probatio minoris. Scientia est de prima specie qualitatis ; sed in prima specie qualitatis non reponuntur formae activae, quia sunt in tertia specie qualitatis ; ergo scientia non est forma activa.
- Praeterea, posita causa ponitur effectus ; sed scientia Dei est aeterna ; sequitur ergo, si scientia Dei est causa rerum, quod res sint aeternae.
- Praeterea, posterius non est causa prioris ; sed scientia Dei est posterior scibili ; ergo scientia Dei non est causa rerum.
In contrarium est Magister in littera et Commentator XII Metaph. dicens quod scientia Dei est causa rerum.
Circa hanc quaestionem dico duas conclusiones.
Prima quod Deus est causa rerum per intellectum sive per scientiam #et voluntatem, quae probatur sic : Illud quod non producit per intellectum et voluntatem refertur relatione reali ad suum productum ; sed Deus non refertur relatione reali ad res ; ergo Deus producit per intellectum et voluntatem.
Praeterea, sicut se habet Deus ad res creatas, sic artifex ad artificiata ; sed artifex producit artificium per intellectum et voluntatem. Et haec est ratio Thomae ubi supra.
Praeterea, Deus est causa rerum nobilissimo modo producendi ; sed nobilissimus modus producendi est per intellectum et voluntatem : ergo Deus est causa rerum per intellectum et voluntatem.
Secunda conclusio quod Deus principalius est causa rerum per voluntatem quam per intellectum. Quod probatur sic : quando aliqua sic se habent quod unum est principium repraesentativum, et aliud est principium elicitivum et productivum, principalius est principium productivum quam repraesentativum ; sed intellectus est principium creaturarum repraesentativum, voluntas autem est principium elicitivum et productivum ; ergo voluntas est principalius principium quam intellectus.
Praeterea, illud principalius facit ad effectum, quo posito ponitur effectus circumscriptis per impossibile omnibus aliis, et non posito non ponitur effectus ; sed huiusmodi est actus voluntatis divinae et non intellectus, nam circumscripto per impossibile actu intellectus, si tamen poneretur actus voluntatis poneretur effectus, et non e converso ; ergo voluntas est principalius principium.
Praeterea, in omni ordine causarum illa est principalior, quae est domina sui effectus ; sed voluntas est huiusmodi ; ergo voluntas est principalior causa.
Contra istam conclusionem arguitur sic :
Primo, quia illa est principalior causa rerum, per quam continet Deus res in sua scientia et arte aeterna ; sed Deus continet res in sua arte et scientia per intellectum et non per voluntatem ; ergo intellectus est principalior causa rerum quam voluntas.
Praeterea, quod determinat est principalior causa ; sed intellectus determinat voluntatem ; ergo.
Praeterea, illud quod dirigit est principalior causa eo quod dirigitur ; sed intellectus dirigit voluntatem et non e converso ; ergo intellectus est principalior causa ; ergo.
Ad primum dico quod Deus continet res per intellectum et voluntatem, et principaliori modo per voluntatem quam per intellectum, quia per intellectum continet res repraesentative, per voluntatem autem continet elective et productive.
Ad secundum dico quod intellectus non determinat voluntatem, sed voluntas libere determinat seipsam.
Ad tertium dico quod dirigere per modum consilii non arguit maiorem causalitatem in principio, sed dirigere per modum imperii bene arguit principaliorem causalitatem ; nunc autem intellectus non dirigit voluntatem per modum imperii, sed per modum consilii.
Ad argumenta principalia dico quod scientia nostra ponitur in prima specie qualitatis, et tamen est principium activum ; nam ut ostensum est supra Dist. XVII habitus est principium actus, et tamen est in prima specie qualitatis.
Praeterea, non est eadem ratio de scientia nostra et de scientia Dei, ut ponit Commentator XII Metaph.
Ad secundum, quando dicitur : posita causa ponitur effectus, concedo si est totalis aut principalis. Deus autem est causa rerum per intellectum et voluntatem, et voluntas est principalior causa. Et ideo posito intellectu vel scientia non ponitur res in esse, quia principalior causa est voluntas quae libere producit.
Ad tertium dico quod bene arguit de scientia nostra quae mensuratur a re, sed non est verum de scientia Dei.
QUAESTIO II
Circa secundam partem huius Distinctionis, quaeritur :
Utrum Deus habeat scientiam futurorum contingentiam.
Et videtur quod non.
- Quia de eo non habetur scientia, de quo non habetur determinata veritas ; sed de futuris contingentibus non est determinata veritas per Philosophum I Periherm. c. Ult. ; ergo Deus non habet scientiam de eis.
- Praeterea arguitur per rationem Philosophi ibidem sic : Quia si de futuris contingentibus haberetur scientia determinata pariter consilium de eis, et non oporteret consiliari, quia ipsa evenirent sive consiliarentur sive non.
- Praeterea, futurugi contingens est ut cras sedeam ; ergo scit Deus me cras sessurum. Sed possum non sedere ; ergo scientia Dei est fallibilis, quod est falsum.
Contra. Apostolus ad Hebrceos, omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
Circa istam quaestionem sunt tria videnda.
Primo, si Deus cognoscit contingens ;
secundo, quomodo cognoscit contingens ;
tertio, si scientia dicta de contingentibus est fallibilis.
Quantum ad primum dico quod Deus cognoscit detqrminate contingentia, quod probatur sic : Scientia Dei adaequat totum ens ; sed quidquid est sive contingens sive necessarium habet aliquam rationem entis ; ergo scientia Dei se extendit tam ad necessaria quam ad contingentia.
Praeterea, aut Deus cognoscit futura contingentia, aut expectat existentiam eorum. Si primo modo, habetur propositum ; si secundo modo, tunc scientia Dei non est causa rerum, immo causatur a rebus, et dependet ab eis ; cuius contrarium patet in praec. Quaest.
Praeferea, agens per voluntatem et intellectum praecognoscit suum effectum ; sed Deus est agens per intellectum et voluntatem respectu futurorum contingentium ; ergo Deus praecognoscit futura contingentia.
De secundo articulo scilicet qualiter Deus cognoscit futura contingentia, est controversia inter Doctores, et summarie sunt quatuor opiniones.
Una est Thomae I part. q.14. a.13 quae dicit quod futurum contingens potest considerari dupliciter : uno modo ut habet esse in se, alio modo ut habet esse in sua causa. Primo modo non est futurum nec contingens, quia iam determinatum est ad esse, et isto modo potest haberi scientia de eo a nobis ; secundo modo non est possibilis de futuro contingenti scientia a nobis, nisi coniecturalis.
Ad propositum, quia Deus cognoscit futurum contingens, non solum ut est in causa sua, sed etiam ut existens, ex eo quod futurum coexistit nunc ceternitatis, ideo habet certam scientiam de futuris contingentibus. Et sic totum fundamentum opinionis est quod Deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus, quia nunc aeternitatis coexistit toti tempori in quo eveniunt contingentia, quod declaratur sic : Nunc aeternitatis excedit nunc temporis ; ergo extendit se nunc aeternitatis ad pius quam nunc temporis. Sed non se extendit ad plus nisi extenderet se ad futura contingentia ; ergo extendit se ad futura, et sic futura sunt praesentia nunc aeternitatis.
Contra istam opinionem arguitur sic :
Primo, essentia divina ratione suae immensitatis non attingit locum qui non est ; ergo ratione suae aeternitatis non attingit tempus quod non est.
Praeterea, aut ista coexistentia dicit relationem realem, aut dicit relationem rationis. Si dicit relationem rationis, tunc nihil ad propositum. Si autem dicit relationem realem, aut illa est in Deo aut in creatura : non in Deo, quia Dei ad creaturam nulla est relatio realis ; non etiam in creatura, quia tunc creatura haberet esse ab aeterno, quod est falsum.
Praeterea, quod nihil est non potest alteri coexistere ; sed futurum contingens nihil est ut sic ; ergo non potest alteri coexistere.
Praeterea, eadem ratione praeterita essent praesentia aeternitati sicut futura, quod videtur absurdum, quia praeteritum non est futurum.
Fundamentum autem opinionis non valet. Quando dicitur : nunc aeternitatis excedit tempus, concedo ; sed ex hoc non sequitur quod extendat se ad futurum actualiter, sed potentionaliter tantum. In hoc enim excedit quod si tempus poneretur in infinitum in actu, tunc nunc aeternitatis coexisteret omnibus partibus eius.
Alia opinio est quod Deus cognoscit futura contingentia per ideas, quia ideae propter perfectionem suam non tantum ostendunt res in se, sed etiam secundum omnem habitudinem suam ad res ideatas, et secundum omnem modum essendi, et coniunctionem partium ideatarum. Unde arguitur sic : Illud quod est perfecte repraesentati vum omnium, per illud Deus cognoscit futura contingentia ; sed ideae sunt huiusmodi ; ergo per ideas Deus cognoscit futura contingentia.
Contra hoc arguitur sic : Quidquid idea repraesentat, necessario repraesentat ; sed quod necessario repraesentat, necessario evenit ; ergo futurum contingens necessario eveniret. Probatio maioris : quod repraesentat naturaliter necessario repraesentat ; sed idea quidquid repraesentat, naturaliter repraesentat, quia ante omnem actum voluntatis ; ergo quidquid repraesentat idea, necessario repraesentat.
Praeterea, idea repraesentat ante omnem actum voluntatis quia repraesentat naturaliter ; sed futurum contingens determinatur ex voluntate ; ergo non repraesentatur per ideas.
Tertia opinio dicit quod Deus cognoscit futura contingentia ex eo quod cognoscit concursum causarum secundarum et naturalium ; sed hoc non valet, quia iste concursus causarum secundarum aut est necessarius, aut contingens. Si necessarius, ergo effectus evenit necessario ; si autem est contingens eadem difficultas est ut prius, quia quaeritur per quid cognoscitur illud contingens, quia aut per concursum aliarum causarum a se, et sic erit processus in infinitum, aut per se immediate, et stat prima difficultas.
Quarta est opinio Scoti, quod intellectus divinus ab aeterno cognoscit futura contingentia cognoscendo determinationem suae voluntatis ; ubi primo supponitur quod prima causa totius contingentiae est voluntas divina, et hoc declarabitur Dist. seq. Ex quo arguitur sic : Intellectus divinus ab aeterno cognovit determinationem voluntatis divinae ut non impedibilem ; sed voluntas divina cum sit prima causa totius contingentiae ab aeterno determinat omnia futura contingentia ergo ab aeterno intellectus divinus cognovit futura contingentia cognoscendo determinationem voluntatis suae.
Sed hic sunt duo dubia : quia ex dictis videtur quod Deus determinaret voluntatem meam ad actum meritorium, qui actus est contingens, et sic tollitur libertas voluntatis.
Aliud dubium est quare plus determinat Petrum ad bonum, quam sortem, cum Petrus et sortes sic se habeant quod nullum sit impedimentum ex parte ipsorum in recipiendo talem determinationem.
Ad primum dico quod cum Deus determinat istum ad bonum, non propter hoc tollitur libertas voluntatis quemadmodum in sanctis et confirmatis in gratia ponitur, ita quod non possunt mortaliter peccare, et tamen stat libertas voluntatis.
Ad secundum dico per Commentatorem IV Metaph. quod indisciplinati est omnium quaerere causas, et Magister in II Sent. dicit quod non est quaerenda causa voluntatis divinae. Et Augustinus super Ioan. dicit : Quare hunc trahat, illum vero non trahat, noli diiudicare si non vis errare ; tamen si aliqua est causa, dicetur inferius in Quaest. de Praedestinatione.
Ad primum principale, dico quod futurorum contingentium non est determinata veritas, idest non est determinata entitas in se, sed in alio, scilicet in voluntate divina, quia in ea sunt determinata, cum voluntas divina sit prima causa contingendae, ut patebit Dist. seq.
Et per hoc patet ad secundum y quod oportet de contingentibus consiliari in se, maxime quia praevisum est quod eveniant mediante tali consilio.
Ad tertium dico quod quamvis possim cras non sedere absolute loquendo, non tamen est verum facta suppositione, scilicet quod sit determinatum a voluntate divina, et praevisum ab intellectu divino. Verumtamen sciendum est quod veritas huius quaestionis non potest perfecte haberi nisi declaretur quae sit prima causa contingendae, de quo erit sermo Dist. seq.
