Distinctio XXI — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

Hic oritur quaestio

Circa istam distinctionem 21 quaeritur :

 

Quaestio I.

Utrum illa propositio sit vera : Solus Pater est Deus.

 

Et videtur quod sic, quia solus Deus qui est Pater est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens probatur sic : Solus Deus qui est Pater est deitas ; sed deitas est Deus ; ergo solus Deus, qui est Deus Pater, est Deus. Consequentia probatur, quia sequitur : solum animal quod est homo currit, ergo solus homo currit ; ergo similiter tenet hic.

 

Contra est Augustinus 6 de Trinitate.

 

In ista quaestione sunt tria videnda. Nam quia hic ponitur unus terminus relativus, scilicet Pater, ideo oportet

primo videre si unum relativum est de primario conceptu alterius.

Secundo, quia hic ponitur dictio exclusiva scilicet solus, ideo oportet videre si dictio addita uni relativo excludat aliud.

Tertio oportet videre de principali quaesito.

 

De primo articulo est opinio Aegidii Lib. I dist. 21 qui dicit, quod unum relativum non est de conceptu primario alterius, sed de secundario, quod probat sic :

Primo : quando aliquid est de conceptu primario alterius, si immediate additur illi facit nugationem, ut si dicitur homo animal, est nugatio quia animal est de conceptu primario hominis ; ergo si relativum est de conceptu primario relativi, tunc dicendo Pater filii, vel duplum dimidii, esset nugatio, quod est inconveniens.

Praeterea, quae differunt realiter realitate opposita, unum non est de conceptu primario alterius ; sed correlativa sunt huiusmodi ; ergo.

Praeterea nihil est de conceptu primario alicuius nisi sit de intrinseca eius ratione ; sed relativum non est de intrinseca ratione correlativi ; ergo unum non est de conceptu primario alterius.

Contra istam opinionem obicitur sic : Illud cuius principalis conceptus est ad aliquid, illud in suo primario conceptu includit aliud, quia ponitur in eius definitione, ut patet in praedicamentis ; ergo unum relativum in suo primario conceptu includit correlativum.

Praeterea illud includitur in primario conceptu alterius sine quo non potest intelligi ; sed relativum inquantum relativum non potest intelligi sine correlativo ; ergo in primario conceptu includit correlativum.

Praeterea, accipio paternitatem in suo primario conceptu, vel includit entitatam ad se, vel ad aliud ; si includit entitatem in primario conceptu ad aliud, habetur propositum, si autem includit entitatem ad se, ergo est entitas absoluta non relativa, quod est falsum.

Praeterea, quae sunt simul natura et simul intellectu, unum est de primario conceptu alterius ; sed relativa sunt huiusmodi per Philosophum in Praedicamentis ; ergo unum relativum est de primario conceptu alterius.

Conclusionem istarum rationum teneo ; ad cuius evidentiam est notandum quod aliquid esse de primario conceptu alterius est dupliciter, quia vel ut idem, sicut animal est de conceptu hominis primario, vel ut aliud, et illo modo unum relativum est de primario conceptu alterius.

 

Et per hoc patet ad rationes primae opinionis.

Ad primum, cum dicitur quando aliquid est de primario conceptu alterius additum isti facit nugationem, concedo quando est de conceptu eius ut idem ; sed quando est de conceptu eius ut aliud, sicut de relativis, non est verum.

Ad secundum dico quod maior est vera in his quae distinguuntur realiter realitate absoluta ; sed non est vera in his quae distinguuntur realitate relativa.

Ad tertium dico eodem modo, quod maior est vera in absolutis non in relativis.

 

De secundo articulo sunt tres modi dicendi.

Unus antiquus dicens quod dictio exclusiva addita uni relativorum non excludit alterum, quia Apostolus ponit quod solus Pater habet immortalitatem, et tamen non excluditur Filius.

Praeterea Salvator dicit : Nemo novit Filium nisi Pater, et tamen non excluditur Filius, quia etiam Filius cognoscit se.

Contra istud arguitur sic : principium et principiatum sunt relativa ; sed dictio exclusiva addita principio excludit principiatum ; ergo. Probatio minoris ex I Phys. ubi dicit Philosophus quod si tantum est principium, principiatum non est.

Praeterea, 2 Elench. dicitur quod solum idem est quod non cum alio.

Sed nec istae auctoritates concludunt pro prima opinione ; nam in divinis aliqua sunt propria, aliqua appropriata ; et cum dicitur solus Pater habet immortalitatem, non fit exclusio immortalitatis, sed fit exclusio appropriationis, quod Pater habet immortalitatem appropriate, eo quod habet eam non ab alio ; Filius autem et Spiritus Santus habent eam a Patre sicut et essentiam.

Secundus modus dicendi est Aegidii ubi supra quod si unum relativum esset de conceptu primario alterius, dictio exclusiva addita uni non excluderet alterem relativum, verum est. Sed quia relativum est de secundario conceptu correlativi, ideo dictio exclusiva addita uni excludit alterum. Hoc confirmatur sic : dictio exclusiva addita alicui non excludit illud quod est de principali eius conceptu, quia non sequitur : est solus homo, ergo non est animal ; ergo si unum relativum est de principali conceptu alterius, tunc dictio exclusiva addita uni non excludit alterum.

Praeterea si unum relativum esset de principali conceptu alterius, et dictio exclusiva addita uni necessario excluderet alterum, tunc eodem modo dictio exclusiva addita toti excluderet partem, quod est falsum, quia non sequitur : sola domus est, ergo paries non est.

Tertius modus dicendi est quem teneo quod quantumcunque unum relativum sit de primario conceptu alterius, ut patet in praeced. artic., adhuc si dictio exclusiva additur uni relativo excludit alterum, nam ut dicebatur supra, unum relativum est de conceptu primario alterius aliquando non ut idem sed ut aliud.

Tunc arguitur sic : quando dictio exclusiva additur alicui ut distinguatur ab alio, facit exclusionem circa illud ; sed dictio exclusiva additur relativo ut distinguatur ab alio relativo ; ergo.

Praeterea dictio exclusiva addita alicui ut habet oppositionem ad aliud, facit exclusionem circa illud ; sed dictio exclusiva additur relativo ut habet oppositionem ad aliud relativum ; ergo excludit illud relativum.

 

Ad primum praecedentis opinionis patet ex dictis ; nam dictio exclusiva addita alicui non excludit illud quod est de primario conceptu eius ut idem, sicut ponebatur exemplum de homine et de animali, sed bene excludit illud quod est de eius primario conceptu ut aliud, ut sicut ponuntur relativa.

Ad secundum dico quod non valet, quia non est simile de parte et de toto et de relativis ad invicem, quia pars ut est in toto non est aliud a toto, relativum autem est aliud a suo correlativo.

 

De tertio articulo dico quod ista propositio : Solus Pater est Deus, non est vera. Ad cuius evidentiam praemitto tres regulas de dictionibus exclusivis, et ex illis probabitur intentum tripliciter.

Prima regula est ista quod exclusiva affirmativi infert universalem affirmativam de terminis transpositis. Exemplum huius, cum dicitur : solus sortes currit, infert istam : omne currens est sortes.

Secunda regula est quod exclusiva affirmativa de praedicato finito infert universalem negativam de praedicato infinito. Exemplum huius, cum dicitur : solus sortes currit, infert istam : nullus non sortes currit, vel istam : nullus alius a sorte currit.

Tertia regula, quod exclusiva affirmativa habet duas propositiones exponentes, quarum una est affirmativa, altera negativa, et ubi aliqua illarum exponentium est falsa, sequitur quod exposita eius sit falsa. Exemplum huius, cum dicitur : solus sortes currit, habet unam exponentem affirmativam scilicet sortes currit, et aliam negativam scilicet nullus alius a sorte currit, et ubi aliqua istarum est falsa, sequitur quod exposita sit falsa.

 

Ex prima regula probabitur falsitas huius propositionis, solus Pater est Deus, sic : exclusiva affirmativa infert universalem affirmativam de terminis transpositis. Sed cum dicitur : solus Pater est Deus, illa est exclusiva affirmativa. Ergo infert universalem affirmativam de terminis transpositis, puta illam : omnis Deus est Pater. Sed illa est falsa, nam Filius est Deus et tamen non est Pater. Ergo falsa est ista : solus Pater est Deus.

Ex secunda regula probatur sic : exclusiva affirmativa infert universalem negativam ; sed, solus Pater est Deus, est exclusiva affirmativa ; ergo infert universalen negativam, puta : nullus alius a Patre est Deus. Sed ista est falsa ; ergo et illa.

Ex tertia regula probatur sic : exclusiva affirmativa habet duas exponentes, et ubi una illarum est falsa, exposita est falsa ; ergo ista : solus Pater est Deus, habet duas exponentes, unam affirmativam, scilicet Pater est Deus, et aliam negativam, scilicet nullus alius a Patre est Deus. Ergo ubi aliqua istarum est falsa, exposita erit falsa. Sed in proposito, ista exponens est falsa, scilicet nullus alius a Patre est Deus ; ergo exposita est falsa, scilicet solus Pater est Deus.

 

Ad argumentum principale dico quod antecedens potest accipi vel in sensu divisionis, et tunc est vera isto modo : solus Deus qui est Pater est Deus Pater ; vel in sensu compositionis et tunc est falsa etc.