Distinctio XXXVI — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXXVI

 

Distinctio XXXVI

Solet hic quaeri cum.

 

Circa istam Distinctionem 36 quaeritur primo.

 

QUAESTIO I

Utrum ideae sint ponendae.

 

Videtur quod non.

  1. Quia Philosophus improbat eas VII Metaph.
  2. Praeterea, ideae aut ponuntur extra intellectum aut in intellectum. Non primo modo, ut patet VII Metaph., nec etiam secundo modo, quia tunc prohiberent intellectionem. Consequentia probatur per Philosophum I de Anima, ubi dicit quod si extraneum esset in intellectu prohiberet intellectionem.

 

In contrarium est Augustinus 83 Quaest. q.46.

 

Circa istam quaestionem

primo videndum quid sit idea ;

secundo, si sunt ponendae in Deo ;

tertio, in quo sunt principaliter ponendae ;

quarto qualiter sunt ponendae.

 

De primo dico quod idea est forma intellectualis exemplaris. Quod autem sit forma patet per Augustinum, ubi supra, ubi dicit quod transferendo nomen ex nomine, idea est forma, nam idea graece est forma latine. Quod autem sit intellectualis patet ibidem, ubi dicitur quod si idea dicatur ratio non erit proprie translatio verbi ex verbo, tamen a veritate non disceditur, quia idea est forma intellectualis. Quod autem sit exemplaris probatur, non enim quocunque modo forma quae est in intellectu dicitur exemplaris, immo illa forma dicitur exemplaris quae est intellectualis et productiva rei ad extra ; sed idea est huiusmodi ; ergo idea est forma intellectualis exemplaris.

De secundo articulo dico quod aut ideae ponuntur separatae sicut imposuit Aristoteles Platoni VII Metaph., aut ponuntur ideae in intellectu sicut Augustinus exposuit Platonem, 83 Quaest. q.46. Primo modo ideae non sunt ponendae ; secundo modo sic, quia nobilissimus modus producendi non deficit in universo ; sed nobilissimus modus producendi est per intellectum et voluntatem per rationes ideales ; ergo ideae sunt ponendae.

De tertio articulo dico quod in Deo principaliter ponendae sunt ideae ; cuius ratio est quia in illo principaliter ponendae sunt ideae qui est principium et auctor totius naturae ; sed Deus est huiusmodi ; ergo ideae principaliter ponendae sunt in Deo. Maior patet, quia cum ideae sunt rationes exemplares rerum naturalium, ideo debent poni in eo qui est auctor totius naturae.

De quarto articulo qui est prolixior, dico quod ideae, ut patet per Augustinum ubi supra, spectant ad intellectum. In intellectu autem divino secundum nostrum modum intelligendi, est tria considerare, scilicet ipsum intellectum et actum intelligendi et essentiam divinam quae repraesentat se et alia. Certum est autem quod ideae non ponuntur in intellectu nec in actu intelligendi ut sic, ponuntur autem in essentia. Essentia autem accipitur dupliciter, ut obiectum cognitum et ut est ratio cognoscendi. Ideo ut appareat qualiter ideae sint ponendae oportet duo videre. Primo, si essentia repraesentat alia a se ; secundo, principale quaesitum.

 

De primo est opinio una quod essentia absolute sumpta non repraesentat alia a se distincte ; cuius ratio est, quia repraesentativum commune non repraesentat multa distincte ; sed essentia est repraesentativum commune ; ergo non repraesentat omnia distincte.

Secundo dico quod essentia sub distinctis respectibus repraesentat distincte alia a se ; intellectus enim primo fertur supra essentiam absolute, deinde fertur supra essentiam ut est imitabilis a creaturis, et sub istis respectibus imitabilitatis repraesentat alia distincte.

 

Contra hoc obicitur, quia quod repraesentat distincte respectus, repraesentat etiam distincte ea quae sunt illi respectus ; sed essentia secundum se repraesentat distincte illos respectus imitabilitatis, quia alias esset processus in infinitum in respectibus ; ergo essentia secundum se distincta repraesentat omnia ad quae sunt illi respectus, et sic dicitur quod essentia secundum se distincta repraesentat omnia.

 

Ad argumentum contrariae opinionis dico quod commune repraesentativum est duplex, scilicet communitate praedicationis et communitate perfectionis. Repraesentativum autem commune communitate praedicationis non repraesentat distincte, repraesentativum autem commune communitate perfectionis repraesentat distincte ea quae continet. Essentia autem divina habet communitatem perfectionis, ideo repraesentat distincte alia.

 

De secundo videndo in isto articulo, sunt duae opiniones :

Una Scoti, quod ideae nihil aliud sunt in Deo nisi res obiective cognitae. Quod probatur sic : Illud est idea in Deo ad cuius similitudinem producitur resextra ; sed res extra producitur ad similitudinem rei cognitae ; ergo res obiective cognitae sunt ideae. Probatio minoris per Aristotelem VII Metaph. : a domo, inquit, in mente fit domus ad extra. Ibi autem non accipitur domus pro specie, quia ibidem subditur quod univocum fit ab univoco, species autem non est univocum cum domo ; ergo ibi accipitur domus pro obiecto cognito.

Praeterea, eo modo ponendae sunt ideae quo ponit eas Augustinus ; sed Augustinus ponit eas ut obiecta cognita ; ergo. Probatio minoris, nam ipse ponit eas sicut exponit Platonem, Plato autem posuit eas in mente divina, sicut obiecta cognita.

Praeterea, idea est illud per quod artifex in mente se habet ad artificium ; sed illud est obiectum cognitum et non ratio cognoscendi ; ergo ideae sunt obiecta cognita.

 

Alia opinio dicit quod ideae sunt essentia divina continens in se perfectiones omnium. Non enim possunt esse obiecta cognita, ut ponebat praecedens opinio, quia obiectum in se cognitum est ens rationis ; sed idea non est ens rationis ; ergo idea non est obiectum in esse cognito.

Probatio minoris : Augustinus dicit supra, quod intelligentia idearum est verifica et beatifica ; sed cognitio entis rationis non est beatifica ; ergo idea non est ens rationis.

Praeterea, idea habet rationem principii productivi ; sed ens rationis non habet rationem principii productivi ; ergo.

Praeterea, idea est illud quo Deus operatur ; sed obiectum cognitum cum sit ens rationis, non est illud quo Deus operatur ; ergo idea non est obiectum cognitum.

 

Cui placet praecedens opinio, potest respondere ad argumenta sic : Ad primum, per interemptionem minoris. Ad probationem, cum dicitur quod intelligentia idearum est beatifica, dico quod non competit ideae ut sic, sed competit ideae quae repraesentatur in essentia divina ut est obiectum beatificum, unde aspiciens ideam in Deo aspicit Deum in quo est beatus.

Ad secundum, cum dicitur quod ens rationis non est principium productivum, dico quod verum est ut quo est, est autem falsum ut ad quod.

Ad tertium dico quod non operatur effective per ideam, sed exemplariter, unde cum dicitur quod illud quo aliquid operatur non est ens rationis, coticed effective, sed nego exemplariter.

 

Ad primum principale, patet ex dictis. Philosophus enim improbat ideas VII Metaph. eo modo quo imposuit Platoni, quod ideae essent separatae.

Ad secundum, dico quod non prohibetur intellectio per ideam, tum quia non ponuntur in intellectu ut sic, sed in essentia ; tum quia non omne extraneum, prohibet intellectionem. Species enim existens in intellectu non prohibet intellectionem.

 

 

QUAESTIO II.

Secundo quaeritur : Utrum omnia cognita a Deo habeant ideam in ipso.

 

Videtur quod non.

  1. Quia malum culpae est cognitum a Deo ; sed malum culpae non habet ideam in Deo ; ergo non omnia cognita ab ipso habent ideam in ipso.
  2. Praeterea, quod non cognoscitur per se, non per se habet ideam in Deo ; sed materia non cognoscitur per se, ex I Phys.; ergo.
  3. Praeterea, Deus cognoscit partes totius sine toto ; sed partes totius non habent ideam aliam ab idea totius ; ergo.

 

Contra. Quidquid imitatur distincte Deum habet distinctam ideam in Deo ; ergo omnia habent distinctam ideam in Deo.

 

Circa istam quaestionem, sunt tres articuli secundum quod de ea sunt tres solemnes opiniones.

 

Una est Thomae I part. q.15 a.3 quae sic colligitur ex corpore quaestionis et solutione argumentorum. Dicit sic, quod idea ponitur principium scientiae et causalitatis. Inquantum est principium scientia, spectat ad intellectum speculativum, et sic dicitur idea. Inquantum autem est principium causalitatis, spectat ad intellectum practicum, et sic dicitur exemplar.

Ad propositum dicit sic, quod omnia cognita habent ideam in Deo, inquantum idea est principium scientia, non autem omnia habent ideam in Deo inquantum idea est principium causalitatis, quia quod non est, nec fuit, nec erit, non habet ideam in Deo.

Item, materia non habet ideam in Deo, quia quod non potest per se existere non habet ideam ; sed materia non potest per se existere ; ergo non habet ideam.

Tertio, genus non habet propriam ideam ab idea speciei, quia quod non cognoscitur nisi in specie non habet ideam nisi in specie ; sed genus cognoscitur in specie tantum ; ergo non habet propriam ideam, nisi ideam speciei.

Quarto dicit quod individua non habent ideam praeter ideam speciei, tum quia individuum non addit ultra speciem nisi materiam, et materia non habet ideam, ut visum est ; tum quia individua non sunt per se intenta a natura ; quae autem non sunt per se intenta a natura non habent ideam.

Quinto, accidentia inseparabilia non habent ideam praeter ideam subiecti ; licet enim artifex habeat ideam accidentis separabilis, puta picturae domus, non tamen ideam accidentis quod inseparabiliter concomitatur subiectum, sive domum.

 

Alia opinio dicit quod dupliciter possumus loqui de re, quia est res prima intentionis et secunda intentionis. Res quidem secundae intentionis non habent ideam in Deo. Res autem primae intentionis distinguuntur in rem naturalem et in rem artificialem. Res quidem artificialis non habet ideam in Deo ; res autem naturales adhuc distinguuntur, quia quaedam sunt ad se, quaedam ad aliud. Res quidem ad aliud, sunt septem praedicamenta respectiva, et ista non habent ideam in Deo, quia quod non habet propriam realitatem, non habet ideam ; sed relatio non habet realitatem praeter realitatem fiftidamenti ; ergo non habet ideam. Res autem naturales ad se, distinguuntur, quia quaedam sunt ad se essentialiter, ut substantia, quaedam sunt ad se accidentaliter, ut quantitas et qualitas. Res autem ad se essentialiter, ut sunt substantiae distinguuntur, quia quaedam sunt substantiae totius, et quaedam, substantiae partis. Partes quidem substantiae sive substantiae partium non habent propriam ideam in Deo ; substantia vero sive quidditas totius habet propriam ideam in Deo.

 

Alia est opinio quam teneo, quod omnia habent ideam in Deo, omnia dico positiva sive entia naturalia, sive artificialia, genera, species et individua, relationes, materia, compositum et partes. Cuius ratio est quia idea est res obiective cognita ; sed omnia praedicta sunt res obiective cognitae ; ergo omnia praedicta habent ideam in Deo.

Nec dicta praecedentium opinionum valent. Cum enim dicitur quod materia non habeat ideam, quia non potest per se esse, hoc est falsum, ut patebit Lib. II dist. 12. potest enim divina virtute materia esse sine forma.

Et cum dicitur ulterius quod genus non habet ideam, quae non cognoscitur nisi in specie, hoc est falsum, quia Deus potest cognoscere genus ut abstrahit a specie.

Similiter cum ulterius dicitur quod individuum non addit ultra speciem nisi materiam per quam indi viduatur, dico quod accipit falsum, quia individuatio non fit per materiam, ut patebit Lib. II dist. 3 et patet per Avicennam III Metaph. c. 3 et per Commentatorem in I et II de Anima.

Ad aliam probationem, cum dicitur quod individua non sunt per se intenta a natura respondeo per interemptionem minoris. quia quae sunt per se intenta ab auctore naturae, sunt per se intenta a natura ; sed individua sunt per se intenta per auctorem naturae, cum habeat de eis providentiam ; ergo sunt per se intenta a natura.

Ad argumentum secundce rationis de relationibus, quando dicitur quod relatio non habet ideam quia non habet realitatem praeter realitatem fundamenti, dico quod illa praemissa est falsa, ut patet per Simplicium in Praedicatn ; et per Avicennam III Metaph. cap. ult., et patebit Lib. II dist. 4.

 

Ad argumentum principale, dico quod malum culpae non habet ideam inquantum est pura privatio.

Ad secundum patet ex dictis quod materia potest esse per se, et habet per se ideam in Deo.

Ad tertium dico quod sicut partes per se intelliguntur, ita per se habent ideam, et tantum de Quaestione.

 

 

QUAESTIO III.

Tertio quaeritur : Utrum creaturae inquantum cognito a Deo ab aeterno, habeant aliquod esse reale.

 

Circa istam quaestionem, ponitur una opinio ; secundo, una alia opinio quam teneo ; tertio, respondeo ad motiva primae opinionis.

 

Quantum ad primum est opinio Henrici, quod creaturae ut cognitae a Deo habent aliquod esse reale ab aeterno, non quidem esse actualis existentiae, sed esse essentiae. Pro qua opinione,

Arguitur sic : Scientia realis est de obiecto reali ; sed Deus ab aeterno habuit scientiam realem de creaturis ; ergo creaturae ab aeterno habuerunt aliquod esse reale. Sed constat quod non habuerunt esse existentiae ; ergo habuerunt esse essentiae.

Praeterea, sicut ens ad non ens, ita possibile ad impossibile. Tunc arguitur sic, per commutatam proportionem : sicut ens ad possibile, ita purum non ens ad impossibile ; sed quod est ens est possibile ; ergo purum non ens est impossibile. Ergo si creaturae fuissent pure non entia, impossibile fuisset eas esse.

Praeterea, rationes praedicamentales fuerunt ab aeterno ; sed esse praedicabile est esse essentiae ; ergo.

Praeterea, haec est vera ab aeterno : homo est animal ; sed ista est vera secundum esse essentiae, quia animal dicitur de homine in primo modo dicendi per se ; ergo essentia animalis fuit ab aeterno.

Ultimo sic : Quod est possibile esse habet aliquid plus de essentia, quam quod impossibile est esse ; sed hominem esse possibile fuit ab aeterno, chimaeram autem aut hircocervum esse, est impossibile ab aeterno ; ergo homo ab aeterno habuit plus de essentia quam chimaera, alias unum nihilum esset maius alio nihilo. Sed constat quod homo plus habuit de esse existentiae ; ergo habuit plus de esse essentiae, et sic fuit ab aeterno secundum esse essentiae.

 

Alia opinio est in contrarium, quod creaturae cognitae a Deo ab aeterno non habuerunt aliquod esse reale essentiae, quia si habuissent aliquod esse reale, dextrueretur creatio, et res non essent proprie creatae, quia creare est aliquid de nihilo producere ; sed si res ab aeterno habuissent aliquod esse reale, non fuissent de nihilo productae ; ergo non fuissent creatae.

Praeterea, quando aliqua sunt realiter idem, impossibile est unum manere altero non manente ; sed esse essentiae et esse existentiae sunt idem realiter secundum eum et secundum veritatem ; ergo impossibile est unum manere altero non manente : ergo si creaturae habuissent ab aeterno esse essentiae, sequitur quod ab aeterno habuissent esse existentiae, quod est haereticum.

 

Argumenta autem primae opinionis non concludunt ; si primum argumentum valeret, ita probaretur quod res habuerunt ab aeterno esse existentiae sicut esse essentiae ; nam scientia realis per te est de obiecto reali : sed Deus ab aeterno habuit scientiam realem de existentia huius rei ; ergo res ista habuit ab aeterno esse existentiae, quod est falsum. Dico ergo : Deus habuit scientiam realem de rebus quia omnia cognoscit in sua essentia quae est realissima.

Ad secundum dico quod argumentum de commutata propositione non tenet nisi in terminis convertibilibus, et quia isti termini non sunt convertibiles ; ergo non valet.

Ad tertium cum dicitur quod res habuit esse praedicamentale ab aeterno, dico quod esse praedicamentale sumitur dupliciter, scilicet in re et in conceptu. Primo modo non sunt ab aeterno, secundo modo sunt. Et similiter dico ad quartum.

Ad quintum, quando arguitur sic : Illud quod est possibile esse habet aliquid plus quam illud quod est impossibile esse, dico quod est falsum nisi quantum ad compossibilitatem terminorum, sed non quantum ad esse rei. Nam ab aeterno termini hominis, scilicet animal rationale, fuerunt compossibiles, sed termini hircocervi nullam habuerunt compossibilitatem, et illo modo unum vel nihil maius est altero nihilo, scilicet propter compossibilitatem terminorum.