Distinctio XLVI — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XLVI
Hic oritur quaestio.
Circa istam Distinctionem 46 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum voluntas Dei sit mutabilis.
Videtur quod sic.
- Quia dictum est Ezechiae per Isaiam prophetam ; dispone domui tuae quia morieris et non vives ; sed tunc non fuit mortuus Ezechias, immo addidit ei 15 annos vitae ; ergo.
- Praeterea, aliquis peccator existens in mortali peccato Deus vult eum damnari, cum autem convertitur non vult quod damnetur ; ergo voluntas divina mutatur.
In contrarium est Magister in littera.
Circa istam quaestionem, primo praemittitur una distinctio, secundo solvetur quaestio.
Quantum ad primum dico cum Magistro quod voluntas Dei accipitur a sanctis dupliciter, scilicet pro voluntate beneplaciti, de qua ait Apostolus : Ut probetis quae sit voluntas Dei beneplacens et perfecta. Secundo accipitur pro voluntate signi.
Loquendo autem de voluntate beneplaciti adhuc distinguitur in voluntatem antecedentem et voluntatem consequentem. Vocatur autem voluntas antecedens voluntas conditionata, sicut loquitur Apostolus : Deus vult omnes homines salvos fieri, hoc enim est intelligendum de voluntate antecedente, quae est conditionata, ut patebit in quaest. seq. Voluntas autem consequens est voluntas determinata de isto salvando. Et dicitur consequens, quia se habet per additionem ad primam.
Vel aliter secundum alios voluntas antecedens est ista quae respicit naturam absolute ; voluntas consequens dicitur quae respicit personam et actus personales ; et hoc dictum sit quantum ad voluntatem beneplaciti.
De voluntate autem signi est distinguendum sicut distinguit Magister in litera. Nam secundum eum distinguitur in praeceptum, prohibitionem, consilium, permissionem et operationem. Cuius ratio est quia Deus per voluntatem suam ordinavit hominem ad vitam aeternam.
In ista autem ordinatione sunt aliqua promoventia, aliqua impedientia, aliqua indifferentia. Respectu promoventium est praeceptum ; respectu impedientium est prohibitio ; sed respectu indifferentium est consilium. Verum, quia ad salutem concurrit liberum arbitrium, et liberum arbitrium est indifferens ad bonum et ad malum, ideo quando convertit se ad malum est permissio quando autem convertit se ad bonum est operatio sive promotio.
De secundo articulo dico duo : quod voluntas signi est mutabilis, quod patet per multa in Veteri Testamento, quae fuerunt sub praecepto quae hodie non sunt sub praecepto, ut sacrificia arietum, etc.
Secundo dico quod voluntas beneplaciti in Deo est immutabilis, quia quidquid est in Deo intrinsecum, est immutabile ; sed voluntas beneplaciti est Deo intrinseca, voluntas autem signi non, quia signum est in aliquo effectu extra ; ergo voluntas beneplaciti est omnino immutabilis in se, tamen inquantum connotat volitum extra potest dici mutabilis secundum rationem. Et sic dicimus, Deus vult aliquem salvare pro uno nunc in quo est in gratia, et pro alio non, in quo est in peccato, licet sit una et eadem voluntas.
Et per ista patet ad argumenta principalia.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum in Deo voluntas beneplaciti semper impleatur.
Videtur quod non quia Apostolus dicit ad Tim. : Deus vult omnes salvos fieri ; sed certum est quod non omnes homines salvi fiunt ; ergo voluntas Dei non semper impletur.
Contra. In Psalm. Dicitur : Omnia quacumque voluit Dominus fecit.
Ad istam quaestionem breviter dico quod voluntas Dei semper impletur. Cuius ratio est quia ista voluntas, cui nihil resistere potest si est efficax semper impletur. Sed voluntas Dei est huiusmodi iuxta illud Apostoli : Voluntati eius quis resistet ? Ergo in Deo voluntas beneplaciti semper impletur.
Ad primum in contrarium dicitur multipliciter.
Primo secundum expositionem Augustini, quia exponit Apostolum sic : Deus vult omnes homines salvos fieri, idest qui salvi fient, ita quod omnis qui salvus fit, voluntate Dei salvus fit.
Alio modo exponitur sic quod auctoritas est vera pro generibus singulorum, et non intendit eam dicere veram esse pro singulis generum. Ita ut sit distributio accommoda sub isto sensu, videlicet, vult omnes homines salvos fieri, idest aliquos de omni statu sive parvo sive magno, vult salvos fieri.
Tertio modo exponitur : Vult omnes homines etc. voluntate antecedente quae est conditionata, non autem voluntate consequente quae est determinata, et est talis sensus : Deus vult omnes salvos fieri sub ista conditione, si non ponunt obicem mortaliter peccando.
