Distinctio XIX — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

Nunc postquam coaeternitatem.

 

Circa istam Distinctionem 19 quaeritur primo.

 

Quaestio I

Utrum personae divinae sunt aequales secundum magnitudinem.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia ubi non est fundamentum aequalitatis ibi non est aequalitas ; sed in personis divinis non est fundamentum aequalitatis ; ergo non sunt aequales. Probatio minoris : fundamentum aequalitatis est quantitas, quia secundum Philosophum in Praedicam. proprium est quantitati secundum eam aequale vel inaequale dici ; sed in Deo non est quantitas ; quia Deus est sine quantitate magnus, secundum Augustinum 6 De Trin. ; ergo.
  2. Praeterea, quod dicit imperfectionem non est ponendum in Deo ; sed aequalitas dicit imperfectionem ; ergo aequalitas non est ponenda in Deo sive in personis divinis. Probatio minoris, quia quod repugnat perfectioni creaturarum non dicit perfectionem ; sed aequalitas repugnat perfectioni creaturarum, secundum Augustinum 83 Quaest. ubi dicit : si omnia essent aequalia, iam omnia non essent omnia : ergo aequalitas non dicit perfectionem.

 

Contra. Athanasius in Symbolo dicit : divinae personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

 

Circa istam quaestionem, sunt quatuor videnda per modum quatuor conclusionum.

Primo, quid est fundamentum aequalitatis tam proximum quam remotum.

Secundo, si personae divinae sint aequales.

Tertio, si aequalitas dicit relationem positivam.

Quarto, si aequalitas plurificatur in divinis.

 

De primo dico quod Philosophus distinguit relationem I Metaph. in relationem identitatis, similitudinis et cequalitatis, et dicit quod ista sunt eadem quorum substantia est una ; similia vero sunt quorum qualitas una ; [aequalia autem sunt quorum quantitas est una] et sic fundamentum remotum identitatis est substantia, propinquum fundamentum est unitas substantiae ; fundamentum vero remotum similitudinis est qualitas et propinquum est unitas illius qualitatis ; similiter remotum fundamentum aequalitatis est quantitas, propinquum autem est unitas istius quantitatis. Sed notandum quod quantitas est duplex scilicet quantitas molis et quantitas virtutis ; sic ponit Philosophus 2 de Generat. c. 1 admirabitur aliquis ; et Augustinus 5 de Trin. dicit quod in his quae non sunt mole magna idem est melius esse quod maius esse ; unde licet in Deo non ponatur quantitas molis, ponitur tamen in eo quantitas virtutis, sicut probat Philosophus circa finem 8 Phys.

 

De secundo articulo dico quod personae divinae sunt aequales secundum magnitudinem virtutis, quod probatur sic : Extrema realiter distincta habentia magnitudinem eandem virtutis non secundum magis et minus sunt aequalia ; sed personae divinae realiter distinguuntur et habent eandem magnitudinem virtutis non secundum magis aut minus ; ergo sunt aequales. Probatio minoris : Magnitudo virtutis non sumitur per comparationem ad actus notionales sive ad intra, sed per comparationem ad extra, ut patebit Dist. seq. ; sed omnem virtutem ad extra quam habet una persona, habet et alia non secundum magis et minus ; ergo.

 

De tertio articulo dico quod aequalitas in voce importat privationem, quia ut patet 10 Metaph. aequale opponitur privative magno et parvo ; sed aequalitas in re importat relationem positivam vel positionem, quia illa relatio est positiva quae competit Deo ratione fundamenti positivi : sed aequalitas est huiusmodi ; ergo aequalitas dicit relationem positivam. Probatio minoris : Nam fundamentum aequalitatis est essentia vel perfectio attributalis, et ratio fundamenti est infinitas per quae est positiva.

 

De quarto articulo sic dicit Rich. quod aequalitas in divinis non plurificatur ; cuius ratio est quia relatio multiplicatur ad multiplicationem fundamenti ; sed in personis divinis est unum fundamentum aequalitatis, puta essentia divina, scilicet magnitudo vel infinitas ; ergo est ibi una aequalitas.

Sed teneo oppositum, cuius ratio est : Ubi plurificantur fundamenta illa modo quod non sunt totaliter idem extra intellectum, ibi plurificantur relationes ; sed fundamenta aequalitatis plurificantur isto modo quod non sunt totaliter idem extra intellectum ; ergo plurificatur ibi aequalitas. Probatio minoris : Nam aequalitas accipitur penes perfectiones attributales, puta penes sapientiam, iustitiam et huiusmodi, et istae perfectiones attributalesnon sunt omnimo idem extra intellectum, immo distinguuntur aliquo modo ex natura rei, ut fuit probatum supra Dist. 8 quaere, etc.

Ad argumentum praecedentis opinionis dico quod licet in Deo non sit nisi una infinitas fundamentaliter sumpta, tamen loquendo formaliter quodlibet attributum habet suam infinitatem, ita quod haec formaliter non est illa, unde infinitas sapientiae non est eadem formaliter cum alia infinitate bonitatis, quod patet sic : illud quod remanet formaliter infinitum alio circumscripto, habet propriam infinitatem ; sed quodlibet attributum est huiusmodi, nam aliis circumscriptis per impossibile, remanet propria infinitas ; ergo.

Sed instabis, quia cum in Deo sint proprietates attributales infinitae, erunt ibi infinitae infinitates.

Respondetur, quod si sunt infinitae perfectiones attributales in Deo, oportet concedere quod erunt infinitae infinitates ; si autem non sunt ibi infinitae perfectiones attributales, tunc non sunt ibi infinitae infinitates.

 

Ad primum principale dico negando minorem. Ad probationem cum dicitur quod fundamentum aequalitatis est quantitas, et ista non ponitur in Deo, dico quod licet non sit in Deo quantitas molis, est tamen ibi quantitas virtutis.

Ad secundum, nego minorem. Aliquid enim potest esse perfectionis in uno, quod tamen non est perfectionis in alio. Exemplum : rationale est perfectionis in homine, et tamen non est perfectionis in cane, quia destruit naturam canis. Ita in proposito vult Augustinus quod aequalitas non sit perfectionis in creaturis sive in universo, quia destrueret naturam universi. Et per hoc etiam patet ad probationem minoris. Quare etc.

 

Quaestio II.

Secundo quaeritur : Utrum una persona sit in alia per circumincessionem.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia Aristoteles I Phys. arguit contra Anaxagoram qui ponebat quodlibet esse in quolibet per hoc quod sequitur confusio ; ergo similiter si una persona esset in alia, sequitur confusio in personis, quod est contra illud dictum Athanasii : neque confundentes personas etc.
  2. Praeterea, duo indivisibilia simul posita faciunt unum indivisibile ex 6 Phys. ; sed personae sunt indivisibiles ; ergo si una esset in alia facerent unam personam.
  3. Praeterea, quod exit ab aliquo non est in illo ; sed Filius exit a Patre ; ergo non est in Patre.

 

Contra. Quando aliqua duo sunt in uno indivisibili, aut ambo faciunt unum, aut unum est in alio ; sed personae divinae sunt in essentia tamquam in aliquo indivisibili, et non faciunt unum, ergo una persona est in alia.

 

Circa istam quaestionem, aliquid est certum, et aliquid est dubium. Certum est enim quod una persona est in alia, sicut patet per auctoritatem Salvatoris Ioan. 14 : Ego in Patre et Pater in me est ; et per Augustinum in Lib. de fide ad Petrum ; et per Hilarium 3 de Trin. ; et per Ambrosium in 2 Epist. ad Corinth., sicut allegat Magister in littera. Sed dubium est de modo quo una persona est in alia. Et circa hoc sunt duae opiniones.

 

Una Henrici in Sum. a.53 q.10 quae dicit ; quod aliquid esse in alio potest intelligi dupliciter. Uno modo quod sit in alio secundum se totum ; alio modo quod sit in alio secundum partem, et hoc dupliciter : nam aliquid potest esse in alio secundum partem ita quod pars illa nihil sit eius in quo est, sicut avis est in laqueo per pedem qui pes nihil est ipsius laquei ; alio modo aliquid est in alio secundum partem ita quod pars est aliquid eius in quo est, sicut si essent duo corpora monstruosa qua ; haberent unum pedem tantum, tunc unum corpus esset in alio per aliquid illius corporis in quo est, puta per pedem qui est communis illis corporibus

Ad propositum dicit Doctor iste duas conclusiones. Prima est quod una persona non est in alia secundum se totam. Secunda conclusio quod una persona est in alia secundum partem quae est aliquid utriusque, puta per essentiam.

Prima conclusio probatur sic : Quando aliquid est in alio primo, tunc quodlibet eius est in illo aeque primo, sicut si terra est in centro primo, tunc quaelibet pars terrae est in centro aeque primo. Ergo si Filius primo secundum se totum est in Patre, tunc quodlibet eius aeque primo est in Patre, et tunc sicut in Patre est essentia, ita erit in eo filiatio. Sed Pater per essentiam est Pater ; ergo Pater filiatione erit Pater, quod est inconveniens.

Praeterea, quod est in alio secundum se totum continetur et ambitur, et illud in quo est ambit et continet ; ergo si una persona secundum se totam esset in alia et e converso, tunc illa persona contineret et contineretur, et ambiret et ambiretur. Et confirmatur per Philosophum 4 Phys., ubi arguitur de amphora et vino quod nihil est in se primo, quia tunc eadem esset ratio recipientis et recepti, et amphora non reciperet vinum secundum quod amphora sed secundum quod vinum, et vinum non reciperetur in amphora secundum quod vinum sed secundum quod amphora.

Secunda conclusio probatur sic : Ubi ponitur fundamentum relationis et extremum, ibidem ponitur relatio. Sed in Filio est essentia quae est fundamentum paternitatis et filiationis. Ergo ibidem est paternitas.

Vel sic : Ubi est fundamentum relationis, ibidem est relatio si ponitur extremum ; sed in Filio est fundamentum relationis paternitatis, ad Filium, et extremum ibidem est Pater ; ergo.

 

Contra istam opinionem arguitur sic : Primo : quando aliquid est in alio secundum partem, tunc est in illa sicut competit parti esse in eodem, sicut si ego sum in loco per pedes, et pedes sunt ibi localiter, sequitur quod ego ibi sim localiter : ergo si Pater est in Filio per essentiam, sequitur quod sit Pater in Filio sicut essentia est in Filio. Sed essentia est in Filio formaliter ; ergo Pater erit in Filio formaliter, quod est falsum.

Praeterea, quod convenit supposito inquantum incommunicabile, nullo modo convenit essentiae ; ergo e converso quod convenit essentiae ratione qua communicabilis nullo modo convenit supposito. Sed esse in Filio convenit essentiae ratione qua est communicabilis. Ergo nullo modo convenit supposito.

 

Ideo est alia opinio Doctoris nostri quae tria declarat.

Primo quomodo una persona sit in alia. Ad cuius evidentiam notandum quod aliquid convenit alicui ratione partis, sicut ponit Philosophus 5 Phys. quod homo sanatur quia cor vel pectus sanatur.

Secundo modo aliquid convenit alicui toti, ita quod non convenit alicui eius parti ut praecise, ut hominem esse risibilem ; et hoc est verum in omnibus corporibus heterogeneis idest partium dissimilium.

Tertio modo convenit aliquid alicui communi» ita quod convenit cuilibet eius parti, sicut patet de igne et in corporibus homogeneis, nam totus ignis est calidus et quaelibet eius pars est calida.

Ad propositum, una persona est in alia non sicut natura in supposito, nec sicut forma in materia, sed sicut subsistens in subsistente. Subsistere autem, idest incommunicabiliter per se esse convenit personae primo. Non autem dicitur de persona, quia praecise dicitur de relatione vel de essentia, et sic una persona est in alia secundum se totam per praesentiam intimitatis, quod probatur per Ambrosium in Hymno : totus in Verbo Pater et totus in Patre Filius.

Praeterea, Augustinus in Lib. de fide ad Petrum : propter unitatem naturalem totus Pater est in Filio et Spiritu Sancto. Est quoque Spiritus Sanctus in Patre et Filio nullusque horum est extra quemlibet ipsorum propter unitatem divinae substantiae.

Secundo declarat quae est ratio istius inexistentiae, et dicit quod non est essentia praecise, quia tunc Pater esset in se, quod est falsum, eo modo quo Salvator intelligit Patrem esse in Filio, et e converso ; nam illa inexistentia requirit distinctionem ; Pater autem non distinguitur a seipso ; ergo isto modo non est a seipso.

Secunda ratio illius inexistentiae, non est relatio originis, tum quia relationes originis non sunt eiusdem rationis, et sic personae non essent in se invicem uniformiter, tum quia dato per impossibile quod una persona non originetur ab alia, adhuc una esset in alia propter unitatem naturae ; tum quia in creaturis quando pater generat filium est inter eos relatio originis, et tamen pater non est in suo filio nec e converso, quia non habent identitatem naturae. Et ideo dicit quod ratio istius inexistentiae est essentia et relatio simul, quia sicut distinctio personae non fundat similitudinem per se, ita essentia cum relatione est ratio istius inexistentiae, quamvis essentia sit principalior ratio.

Tertio declarat, si iste modus essendi in possit reduci ad aliquem illorum modorum essendi in quos poqit Philosophus 4 Phys., et dicit quod non. Cuius ratio est quia in omnibus aliis modis essendi inf est aliqua distinctio in natura vel totalis vel partialis. Sed in natura divina nulla est talis distinctio. Ergo illa inexistentia non reducitur ad aliquem istorum modorum.

Ad argumentum autem opinionis praecedentis, quando dicitur quod si aliquid competit alicui primo, competit cuilibet eius parti aeque primo, patet quod hoc falsum est, quia esse risibile competit homini primo, et tamen non competit cuilibet eius parti aeque primo.

Ad secundum ita posset argui contra eum de continentia ratione partis ; sed dico quod inconveniens est idem continere et contineri qui est per modum essendi in per informationem. Sic autem non ponitur una persona in alia, quia ut dictum est, iste modus essendi in non reducitur ad aliquem istorum modorum quos ponit Philosophus 4 Phys. et sic patet ad quaestionem.

 

Ad primum principale dico quod non sequitur confusio in personis, quia ipse ponebat quodlibet esse in quolibet sicut pars eius, et quod quodlibet poterat fieri a quolibet. Sed persona non ponitur sic in persona sicut pars vel aliquid eius, et ideo non sequitur confusio.

Ad secundum negetur Philosophus a quibusdam in 6 Phys., quia secundum eos nunquam duo indivisibilia faciunt unum indivisibile. Sed de hoc forte alias dicetur.

Ideo dico aliter, quod indivisibile est duplex scilicet positivum et privativum : duo autem indivisibilia privativa si sunt simul, faciunt unum indivisibile ; duo autem indivisibilia positiva si sunt simul, nunquam faciunt unum. Personae autem divinae non sunt indivisibiles privative sed positive

Ad ultimun dico quod quando aliquid exit ab alio sic quod distinguitur natura ab illo, non est in eo ; sed quando aliquid exit ab aliquo ita quod habeat eandem naturam in numero cum eo a qua exit, tunc est in eo. Et sic est in proposito ; nam Filius exit a Patre quod habet eandem naturam numero cum Patre ; quare non valet.