Distinctio XXXV — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

Cunque supra disseruimus

 

Circa istam distinctionem 35 quaeritur :

Quaestio I

Utrum Deus cognoscat aliud a se.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia intellectus patitur ab intelligibili, ex 3 de Anima : sed Deus non patitur ab alio a se ; ergo Deus non intelligit aliud a se.
  2. Praeterea, intellectus refertur realiter ad intelligibile ; sed Deus non refertur ad aliud a se realiter ; ergo.
  3. Praeterea, nulla potentia intelligit aliquid extra suum obiectum adaequatum ; sed obiectum adaequatum intellectus divini est essentia divina ; ergo Deus non intelligit aliud a sua essentia.

 

Contra, Apostolus ad Hebraeos : Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

 

Circa istam quaestionem sunt tria videnda :

Primo, si in Deo est formaliter intellectus ;

secundo, si intellectus Dei intelligit aliud a se secundum mentem Philosophorum ;

tertio, si intelligit aliud a se secundum mentem Theologorum.

 

Quantum ad primum dico quod in Deo est intellectus formaliter, quod probatur sic : Omne agens extra se aliquid agit propter finem ; sed Deus, cum sit prima causa effectiva omnium, agit aliquid extra se ; ergo agit propter finem. Iste autem finis aut est praecognitus ab eo, aut est sibi praestitutus ab alio. Si primo modo, habetur propositum ; si secundo, ergo Deus non est ens simpliciter primum.

Praeterea, natura agit propter finem, 2 Phys. ; ergo dirigitur ab aliquo praecognoscente finem ; sed dirigitur a prima causa sive a Deo ; ergo Deus praecognoscit finem, et sic habet intellectum.

Praeterea, in quo est formaliter voluntas in eo est formaliter intellectus ; sed in Deo est formaliter voluntas ; ergo. Probatio minoris, eo modo moventur causae secundae, quo moventur a prima causa ; sed secundae causae aliquae movent contingenter ; ergo prima causa movet contingenter. Sed causa prima contingendae est voluntas ; ergo est in Deo formaliter voluntas.

Praeterea, Aristoteles 12 Metaph. probat eam sic : Intelligere aliquid est honorabilissimum ; sed prima substantia est honorabilissima ; ergo prima substantia sive Deus maxime habet intellectum.

Praeterea, quod dicit perfectionem simpliciter est ponendum in Deo ; sed intellectus dicit perfectionem simpliciter ; ergo intellectus est formaliter in Deo.

Ultimo probatur hoc idem ab aliis sic : Quanto aliquid est plus a materia, tanto est magis intelligibile obiective et active ; nam immaterialitas est causa intellectionis per Avicennam 9 Metaph., et per Aristotelem 3 de Anima. Sed Deus est maxime immunis a materia ; ergo habet maxime intellectum.

 

De secundo articulo patet error Commentatoris 12 Metaph. reprehendentis Themistium. Dicit sic : Cumque hoc ignoraverit Themistius, dicit quod possibile est quod intellectus primi intelligat multa intelligibilia ; hoc autem contradicit sermoni nostro, et dicimus solum intelligere se, non aliquid extrinsecum. Est ergo opinio Commentatoris ibi quod Deus non intelligit aliud a se. Et colliguntur ex illo aliquae rationes.

Prima ratio talis est : Ubi obiectum non est idem cum intelligente, ibi intellectio non est eadem cum substantia ; sed intellectio Dei est idem cum substantia ; ergo non intelligit aliud a se. Maior patet, nam in Deo est intellectio idem cum essentia, quia obiectum est idem. Ubi ergo obiectum non est idem, ibi intellectio non est eadem.

Secunda ratio est talis : Quod intelligit aliud a se, perficitur per aliud a se ; sed intellectus Dei non perficitur per aliud a se ; ergo non intelligit aliud a se.

Tertia ratio est talis : Aut simul intelligit se et aliud a se, aut successive. Non primo modo, quia tunc intellectus simul intelligeret plura ut plura : non secundo modo, quia tunc intellectus eius esset mutabilis ; ergo non intelligit aliud a se.

Quarta est : Si intellectus Dei intelligeret aliud a se, scilicet ista vilia, ergo intellectus eius esset vilis in intelligendo vilia, et sic eius actio esset vilissima omnium actionum ; sed hoc est inconveniens ; ergo Deus non intelligit aliud a se.

Quinto sic : Una simplex potentia aspicit unum simplex obiectum ; sed intellectus Dei est unus simpliciter ; ergo intelligit unum simplicissimum obiectum, et sic intelligit se et non aliud a se.

Ultimo probatur ab eodem 12 Metaph. quod intellectus divinus non cognoscit particularia, sic : Intellectus Dei non cognoscit nisi ea quae sunt per se intenta a natura ; sed particularia non sunt per se intenta a natura ; ergo Deus non cognoscit particularia.

 

Aliqui artistae probant idem per aliquas rationes sic : Quando aliquid est primum obiectum alicuius potentiae, non potest cognosci ab alia potentia, nisi moveatur ab ipsa potentia cuius est per se obiectum ; sed singulare sensibile est per se obiectum sensus ; ergo singulare sensibile non potest per se cognosci ab intellectu, nisi moveatur a potentia sensitiva. Sed intellectus Dei non movetur a potentia sensitiva ; ergo.

Praeterea, quando aliquid est per se obiectum alicuius potentiae non potest apprehendi ab alia potentia, nisi fiat reflexio super potentiam cuius est per se obiectum ; sed singulare est per se obiectum sensus ; ergo non potest apprehendi ab intellectu nisi per reflexionem super sensum. Sed intellectus Dei non est reflexivus supra sensum ; ergo Deus non cognoscit singulare.

Praeterea, intellectus divinus conformatur intelligibili ; sed intellectus Dei semper est in actu ; ergo intelligibile sempre est in actu intelligibili. Sed particulare non est semper in actu intelligibili ; ergo Deus non intelligit particulare.

Ultimo sic : Intellectio fit per abstractionem ; sed singulare inquantum singulare non semper abstrahit, immo semper concernit hic et nunc ; ergo Deus non intelligit singulare.

 

De tertio articulo dico : secundum Theologos, opinio Commentatoris est haeretica et falsa ; ideo teneo quod Deus intelligat se et alia a se et etiam particularia. Hoc probatur :

Primo, per Philosophum I de Anima, ubi dicit contra Empedoclem quod si Deus ignoraret litem, esset imperfectus, deinde quod si Deus ignoraret ea quae nos cognoscimus, esset fatuissimus, 9 Metaph.

Praeterea, 12 Metaph. dicit ipsemet Commentator quod scientia Dei est causa rerum ; quod non esset verum nisi cognosceret res alias a se.

Praeterea, ad hoc ipsemet Commentator dicit quod ipse laboravit diu in isto passu, et non potuit intelligere. Deus autem duxit eum in cognitionem illius veritatis. Ex quo arguitur sic ; quia aut induxit eum a casu, aut ex cognitione. Si a casu, ergo non debuit hoc dicere de illo plus quam de aliis casibus ; si autem induxit eum in cognoscendo, habeo propositum.

Praeterea, in virtute Dei continentur virtutes causarum secundarum. Ex quo arguitur sic : Cognoscens perfecte virtutem suamt cognoscit omnia ad quae virtus illa se extendit ; sed Deus cognoscit virtutem suam ; ergo cognoscit omnia ad quae virtus illa se extendit. Sed virtus illa extendit se ad particularia quae sunt extra Deum ; ergo.

Praeterea, sapientis est prima ordinatio ex I Metaph. Ex hoc arguitur sic : Ordinans aliquid ut ad finem, cognoscit illud ; sed Deus ordinat alia a se ut ad finem ; ergo cognoscit illa.

Praeterea, intellectus qui continet eminentissime perfectionem sensus et imaginationis, potest intelligere obiectum sensus et imaginationis ; sed intellectus Dei est huiusmodi ; ergo potest intelligere obiectum sensus et imaginationis. Sed obiectum sensitivae potentiae vel imaginativae est singulare ; ergo.

Ultimo arguitur ad idem sic per rationem theologicam : Deus particulariter iudicabit homines ; sed hoc non posset esse nisi cognosceret actus hominum, et isti actus sunt singulares et aliud a Deo ; ergo Deus cognoscit singularia quae sunt alia ab ipso.

Ut autem intelligatur qualiter Deus cognoscit aliud a se, est notandum quod obiectum habet ad potentiam duplicem habitudinem, unam in ratione motivi, ut dicit Philosophus I de Anima, aliam in ratione terminantis actum potentiae, et hoc contingit dupliciter ; vel quia terminat actum potentiae secundum propriam rationem, sicut sensibile primo actum sensus, vel terminat secundario actum potentiae inquantum includitur in ratione alicuius alterius obiecti primo terminantis actum potentiae.

Ad propositum dico quod Deus nihil aliud a se intelligit in ratione motivi, tum quia eius intellectio esset finita si posset moveri a singulari finito, tum quia eius intellectus vilesceret si posset moveri a singulari finito.

Secundo dico quod Deus non intelligit aliud a se, ita quod illud primo terminet actum intellectus divini, sed terminat secundario, quia obiectum quod primo terminat actum alicuius potentiae necessario coexigitur ad istum actum ; sed nullum creatum necessario coexigitur ad actum infinitum, sicut est intellectio Dei ; ergo nihil aliud a Deo terminat primo actum intellectus divini.

Tertio dico quod aliud a Deo potest intelligi ab ipso, ita quod terminat actum illum virtute primi obiecti, scilicet virtute essentiae divinae in qua est, quia tale obiectum non necessario coexigitur ad illum actum.

 

Ex his patet ad rationes quae sunt pro opinione Commentatoris.

Ad primum, quando dicitur quod in eo quod intelligit aliud a se, eius intellectio est aliud ab essentia, concedo si obiectum se habet in ratione motiva, et intellectus in ratione passiva et receptiva. Intellectus autem Dei non sic se habet cum intelligit aliud a se, quia illud non se habet in ratione motiva, sed in ratione terminativa, secundo modo dicta.

Et eodem modo ad secundum.

Ad tertium dico quod intellectus Dei simul intelligit se et aliud a se. Et cum dicis : tunc intellectus intelligeret plura simul ut plura, concedo quod intellectus illimitatus et infinitus sicut est intellectus Dei, intelligit simul plura ut plura, immo alias non esset infinitus.

Ad quartum dico quod ibi nulla est vilitas, quia ista infima non repraesetantur in essentia divina ut sunt vilia.

Ad quintum dico quod intellectus divinus habet obiectum simplicissimum in essendo, et hoc obiectum continet infinita in repraesentando.

Ad aliud, cum dicitur quod Deus non intelligit nisi ea quae suat per se intenta a natura, dico quod hoc est falsum ; nam Deus intelligit ea quae evenunt praeter cursum naturae ex sua providentia et dispositione.

Ad alias rationes quae sequuntur dico quod ipsae bene concludunt quod Deus non intelligit singularia isto modo, ut singularia extra Deum moveant intellectum divinum, nec ego hoc pono, sed dico quod Deus intelligit singularia, et ista se habent in ratione terminativa, non quidem tamquam primarium obiectum, sed tamquam contentum in primario obiecto primo terminante, scilicet in divina essentia.

 

Ad primum principale cum dicitur quod intellectus patitur ab intelligibili, dico quod verum est in intellectu creato. Vel aliter et melius, quod illud est verum quando intellectus movetur primo ab intelligibili. Dictum est autem quod nihil sic movet intellectum divinum.

Ad secundum dico quod intellectus refertur realiter ad scibile, quando eius scientia causatur a re. Sed quando scientia est causa rerum, tunc non oportet. Scientia autem Dei est causa rerum, et non est causata a rebus, per Commentatorem 12 Metaph.

Ad ultimum dico quod essentia divina est primum obiectum intellectus Dei in essendo et repraesentando ; ut autem sumitur in repraesentando, repraesentat se et alia a se, et sic intellectus Dei intelligit aliud a se.