Distinctio XXVII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

Hic quaeri potest.

Circa istam 27 dist. quaeruntur duo, unum de verbo nostro, aliud de Verbo divino. De verbo nostro quaeritur.

 

Quaestio I

Utrum verbum mentis creatae sit ntelleetIo actualis.

 

Videtur quod non, per Augustinum 15 de Trin. Verbum quod foris sonat signum est eius verbi quod intus latet ; sed verbum quod foris sonat significat obiectum, non actualem intellectionem ; ergo verbum est obiectum.

  1. Praeterea, Augustinus, 8 de Trin. dicit, phantasma Carthaginis hoc est verbum eius sed phantasma sumitur pro specie Carthaginis ; ergo verbum est species et non intellectio actualis.

 

Contra. Augustinus in Serm. de Nativ. Ioan. Baptistae assignans differentiam inter vocem et verbum, dicit quod vox est index cogitationis, verbum autem est ipsa cogitatio.

 

Circa istam quaestionem, propter dubium primi articuli, oportet videre si verbum quod foris sonat, idest verbum sensibile, significet principaliter conceptum mentis vel rem extra.

Secundo dicetur ad quaestionem.

 

De primo sunt quatuor modi dicendi. Unus quod verbum sensibile principaliter significat conceptum mentis, quia Philosophus dicit in Lib. Perihermenias, quod voces sunt signa earum quae sunt in anima passionum.

Praeterea, Augustinus in Enchiridion, dicit quod nomina sunt imposita ad significandum conceptiones animorum.

Praeterea, verbum sensibile illud principaliter significat in quo consistit veritas vel falsitas. Sed veritas vel falsitas consistunt principaliter in mente ; ergo verbum sensibile principaliter significat conceptum mentis.

 

Alia opinio dicit quod verbum sensibile principaliter significat rem ad extra quia alias nulla esset propositio vera, nisi in qua praedicaretur idem de seipso ; dicendo enim homo est animal esset dicere conceptus hominis est conceptus animalis.

Praeterea, illud principaliter significat verbum quod primo concipitur a loquente ; sed illud est res extra ; ergo.

 

Alia opinio dicit quod verbum sensibile habet duplicem habitudinem, una ad proferentem et sic significat conceptum mentis, aliam ad audientem, et sic significat rem extra.

 

Quarta opinio dicit quod verbum sensibile duo significat, scilicet conceptum mentis ut a quo emanat, et rem extra quam imponitur ad significandum.

Sed obicitur contra istam opinionem : Omne verbum sive omnis vox est sic aequivoca vel analoga, quia significat diversa.

Respondetur quod vox non est aequivoca ex eo quod significat diversa tantum, sed quia significat diversa obiective ; sed verbum non sic significat, quia significat conceptum mentis ut a quo emanat, rem autem significat ut obiectum.

 

De secundo articulo sunt opiniones duae. Una Henrici qui dicit quod verbum non est intellectio actualis, sed est notitia declarativa. Modus autem suus ponendi est iste : Primo dicit intellectum esse nudum, et iste intellectus nudus recipit notitiam ab obiecto ; quae vocatur notitia essentialis in qua intellectione intellectus est pure passivus : secundo quod intellectus est immaterialis et convertit se supra se, et intellectus informatus notitia priori exprimit notitiam declarativam in qua intellectus sic informatus se habet active, et ista notitia declarativa dicitur verbum. Et consimiliter ponit Verbum in divinis ; ponit enim quod generatur Verbum divinum per conversionem intellectus paterni supra intellectum informatum notitia simplici.

Contra istam opinionem obicitur sic : quia irrationale videtur eandem potentiam esse activam respectu unius actus, et passivam respectu alterius ; visus enim non est passivus respectu unius actus videndi, et activus respectu alterius ; ergo intellectus non est activus respectu notitiae simplicis, et passivus respectu notitiae declarativae.

Praeterea, si illa notitia essentialis vel simplex est principium declarativae notitiae, hoc est aut quando est, aut quando non est. Si quando est, tunc duo actus erunt simul in eadem potentia. Si quando non est, ergo non est causa gignendi ens.

Praeterea, imperfectius non est causa gignendi perfectius ; sed notitia simplex est imperfectior notitia declarativa ; ergo non est fatio gignendi eam.

Praeterea, illud quod dicit de conversione intellectus divini ad formationem Verbi, videtur esse falsum, quia conversio est actio ; sed actiones sunt suppositorum ; ergo illa.conversio est alicuius suppositi. Et tunc quaero cuius suppositi sit, quia aut est suppositi Filii,. aut suppositi Patris. Si est suppositi Filii, cum illa conversio praecedat generationem Filii per te, sequitur quod ante Filium sit Filius, quod est haereticum. Si dicas quod est suppositi Patris, tunc arguitur sic : cuius est intellectus ut convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, eius est ut recipiat notitiam declarativam, ut patet per Philosophum 9 Metaph. : existente enim passo summe disposito statim sequitur actio, sive receptio ; sed primae personae scilicet suppositi Patris est intellectus ut convertit se supra intellectum informatum notitia simplici ; ergo eius intellectus est ut conversus recipiat notitiam declarativam ; sed notitia declarativa est ipsum Verbum ; ergo Verbum sive Filius idem est quod Pater, quod est haereticum.

 

Alia est opinio Doctoris nostri, quod verbum est intellectio actualis. Ad cuius evidentiam sciendum quod Verbum est actus intelligentiae, productus vel genitus a memoria perfecta non habens esse sine actuali cognitione, repraesentans secundam personam in Trinitate, idest Verbum divinum. Prima et secunda conditio patent per Augustinum 9 de Trin. cap ult. ; tertia conditio patet per Augustinum 15 de Trin. ; quarta conditio patet per Augustinum 9 de Trin. c. ult. ; per verbum enim nostrum inquisivit B. Augustinus de Verbo divino.

Ex his colligitur quod verbum spectat ad actum intelligentiae ; sed intelligentia stricte sumendo est intellectus actualiter, et obiectum cognitum est species ; sed verbum nec est species nec obiectum ; ergo est intellectio actualis.

Sed remanet dubium si quaelibet actualis intellectio est verbum. Et dicitur uno modo quod non, quia oportet addere notitiam declarativam.

Contra : si Verbum est notitia declarativa, ergo in quocunque est notitia declarativa formaliter, ibidem est formaliter verbum ; sed in Patre est formaliter notitia declarativa ; ergo in Patre est formaliter Verbum, quod est falsum. Minor probatur, quia Pater diligit se, et ista dilectio est sui ipsius declarativa.

Ideo aliter dicitur quod verbum est intellectio actualis quae est terminus inquisitionis, quia verbum est proles et partus ; sed non est partus nisi quia repertum, non autem est repertum, nisi quia inquisitum ; ergo verbum dicit terminum inquisitionis.

Contra hoc obiicitur, tum quia Deus non haberet Verbum de se, tum quia Angeli non haberent verbum de naturaliter sibi cognitis, tum quia Beati in patria non haberent verbum de essentia divina, quia non est in eis talis inquisitio.

Ideo aliter dicitur et melius quod verbum est actualis intellectio quae est notitia genita, et propter hoc in Patre non est formaliter Verbum, quia non est in eo formaliter notitia genita.

Notandum autem quod verbum est duplex, scilicet perfectum et imperfectum. Imperfectum quidem requirit actualem ordinem inquisitionis. Perfectum autem verbum non ; sed sic sufficit habitualis cognitio vel notitia eius quai est verbum.

 

Ad primum principale, si teneatur quarta opinio posita in I art. patet quod verbum est signum conceptus ut a quo emanat, et est signum rei ad quam ponitur significandum.

Ad secundum patet : cum dicitur quod phantasma Carthaginis est verbum eius, dico quod verum est effective sed non formaliter ; nam verbum producitur a memoria, et memoria non includit intellectum sed obiectum, vel aliquid supplens vicem obiecti ; unde phantasma Carthaginis idest species eius est verbum eius, quia effective vel causative se habet ad verbum, quia supplet vicem obiecti ; quare etc.

 

 

Quaestio II.

Secundo quaeritur :

Utrum Verbum divinum sit proprium personae genitae.

Vel per alia verba : Utrum Verbum divinum dicat quid essentiale vel personale.

 

Et videtur quod dicat essentiale, quia secundum Augustinum 9 de Trin. Verbum est cum amore notitia ; sed omnia posita in ista definitione Verbi sunt essentialia ; ergo Verbum est quid essentiale.

 

Contra. Augustinus 7 de Trin. dicit : Eo est Verbum quo Filius ; sed Filius est quid personale ; ergo est Verbum.

 

Circa istam quaestionem, sunt duo articuli secundum duas opiniones.

Una est singularis quam nullus tenet, excepto uno, et est Fratris Durandi, scilicet quod Verbum non dicatur personaliter in divinis, quod

Probat sic : Quod non dicit emanationem realem, non dicit aliquid personale ; sed Verbum non dicit emanationem realem ; ergo Verbum non dicitur personaliter. Probatio minoris : Verbum dicit emanationem intellectualem alias intelligibilem ab intelligente : sed talis emanatio non est realiter, immo est emanatio rationis ; ergo.

Praeterea, Verbum et dicere consimiliter se habent in Deo ; sed dicere est essentiale et non personale ; ergo et Verbum. Probatio minoris, quia quod est commune tribus est essentiale ; sed dicere est commune tribus, quia fundatur super actum creandi qui convenit tribus, iuxta illud Psalmi : dixit et facta sunt ; ergo dicere est essentiale.

Praeterea de ratione Verbi est quod sit declarativum, et declarare convenit ratione essentiae ; ergo Verbum est quid reale.

 

Alia opinio est ad oppositum, et illam teneo, scilicet quod Verbum est personale et proprium personae genitae. Et istam opinionem tenet Magister in littera cap. 6 istius Distine. Pro qua arguitur sic : Abstractum et concretum idem significat. Exemptum huius : nam paternitas significat relationem, similiter Pater significat relationem ; sed Verbum et verbatio se habent sicut concretum et abstractum ; ergo idem significat ; sed verbatio significat relationem ; ergo et Verbum. Sed talis relatio est personalis ; ergo Verbum dicit quid personale.

Praeterea, illud quod de sua ratione importat rationem imaginis est personale ; sed Verbum de sua ratione importat imaginem, per Augustinum 6 de Trin. cap. ult. ; ergo Verbum est personale.

Praeterea, illud quod dicit filius in natura non intelligente, hoc dicit verbum in natura intelligente ; sed filius in natura non intelligente est relativum ; ergo et verbum in natura intelligente (sicut est natura divina) dicit relativum et per consequens est personale.

Ultimo sic : quod dicit emanationem realem in divinis est personale ; sed Verbum est huiusmodi, per Augustinum 7 de Trin. ; ergo Verbum est personale.

Per hoc patet ad primum alterius opinionis, quia minor est falsa ; et cum probatur quod Verbum dicit emanationem intellectionis, dico quod emanatio ab intellectu est duplex : una dicit relationem rationis, et ista convenit creaturis, alia dicit relationem realem, et ista habet locum in Deo.

Ad secundum dico quod minor est falsa, nec probatio valet, quia dicere dupliciter dicitur in divinis : uno modo, pro imparare et isto modo accipitur dicere respectu creationis ; alio modo accipitur dicere proprie ut dicit productionem per modum memoris et illud dicere convenit formaliter soli Filio.

Ad ultimum dico quod declarare per modum emanationis competit soli Filio, quia ex vi suae emanationis ipse solus est imago Patris.

 

Ad argumentum in contrarium : Augustinus dicit illud de verbo creato et non de Verbo divino ; nam ad informationem verbi creati concurrit voluntas quae copulat actum intelligentiae obiecto cognito, ideo dicit : verbum est cum amore notitia.