Distinctio XXXII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO XXXII
Hic oritur quaestio.
Circa istam distinctionem 32, quaeritur primo.
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita.
Videtur quod sic.
- Quia Pater est sapiens sapientia ; sed illa sapientia est genita ; ergo Pater est sapiens sapientia genita.
Praeterea, Pater dicit Verbo secundum Augustinum 7 de Trin. c.2 : sed secundum Anselmum, Monolog. 63 nihil aliud est summo Spiritui dicere quam quasi cogitando intueri ; ergo Pater intuetur Verbo, et ita sapit Verbo ; igitur Pater est sapiens sapientia genita.
- Praeterea, sicut Filius se habet ad sapientiam ingenitam, ita Pater ad sapientiam genitam ; sed Filius est sapiens sapientia ingenita ; ergo Pater est sapiens sapientia genita.
3 Praeterea, Pater est sapiens sapientia quam habet ; sed habet sapientiam genitam, quia habet Filium qui est sapientia genita.
In contrarium est Magister in littera.
Circa istam quaestionem sunt aliqua primo praemittenda, secundo quaestio solvenda.
Quantum ad primum est notandum quod sicut in intellectu creato memoria gignit notitiam actualem, quae notitia habet duplicem relationem ad memoriam, unam producti ad producens, aliam declarantis ad declaratum pro eo quod declarat obiectum latens in memoria, ita Verbum divinum expressum a Patre habet unam relationem originis ad Patrem, quia generatur ab illo ; et habet aliam relationem declarativam, quia declarat eum a quo est, et se et creaturas. Ut autem declarat se non dicit relationem realem, quia eiusdem ad se non est distinctio realis, quae reperitur in relationibus realibus. Etiam ut declarat creaturas non dicit relationem realem, quia Dei ad creaturam non est relatio realis, ut patuit supra Dist. 3.
Secundo notandum quod sicut notitia genita declarat obiectum latens in memoria, sic et producens notitiam genitam etiam declarat, aliter tamen et aliter, quia notitia genita declaratur formaliter, producens autem notitiam declarat quasi effective. Exemplum huius est in speculo, nam speculum repraesentat imaginationes formaliter, producens autem speculum dicitur repraesentare quasi effective.
Tertio notandum quod in divinis aliqua sunt pure essentialia, sicut sapientia et similia ; aliqua sunt pure notionalia, ut genitum ; aliqua mixta ex essentiali et notionali, ut cum dicitur sapientia genita.
De secundo articulo dico quod illa est falsa propositio : Pater est sapiens sapientia genita, quod probatur per Augustinum Lib. I Retract. qui retractat quod dixerat quod Pater est sapiens sapientia genita.
Secundo probatur per rationem Magistri in littera. In Deo idem est esse et sapere ; sed Pater non est sapientia genita ; ergo Pater non est sapiens sapientia genita.
Tertio sic : illa sapientia Pater non est sapiens» qua per impossibile circumscripta adhuc esset sapiens ; sed circumscripta per impossibile sapientia genita, adhuc Pater esset sapiens ; ergo Pater non est sapiens sapientia genita.
Ad primum principale dico per interemptionem minoris, nam ista sapientia, qua Pater est sapiens, non est genita. Et ad Anselmum dicitur quod dicere accipitur principiative ut Pater principiat Filium, et non personaliter ut dicit relationem originis in habitudine generantis ad genitum.
Ad secundum dico quod maior est subintelligenda sub hoc sensu : Filius est sapiens sapientia ingenita principiative vel originative, non autem formaliter, et sic Filius est sapiens sapientia ingenita, idest originatur a Patre qui est sapientia ingenita.
Ad tertium dico quod Pater est sapiens sapientia quam habet formaliter, non autem sapientia quam habet ut correlativum ; nunc autem Pater habet Filium ut correlativum, sed non est formaliter Filius sive sapientia genita.
Quaestio II.
Secundo quaeritur : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto.
Videtur quod non.
- Quia si diligerent se Spiritu sancto, aut diligere acciperetur essentialiter aut notionaliter. Non essentialiter, quia amor essentialis non est proprius Spiritui Sancto ; nec notionaliter, quia tunc eadem ratione posset dici Pater et Filius spirant Spiritu Sancto, quod est falsum.
- Praeterea, eadem dilectione Pater diligit Filium qua diligit se ; sed se non diligit Spiritu Sancto ; ergo Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto.
Contra. Augustinus 6 de Trin. Spiritus, inquit, Sanctus est quo genitus a generante diligitur.
Circa istam quaestionem sunt duo articuli.
Primo, referam diversas opiniones.
Secundo, dicetur ad quaestionem secundum veritatem.
Quantum ad primum, est una opinio quae dicit illam propositionem esse falsam, quia Augustinus retractat Lib. I Retract. consimiles propositiones, cum retractavit illam : Pater est sapiens sapientia genita.
Contra, Augustinus non solum diversas materias sigillatim retractat, sed etiam eandem materiam in diversis libris positam distincte retractat, ergo multo magis retractasset istas.
Alia est opinio quod Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto, scilicet in ratione signi, quia Spiritus Sanctus est signum dilectionis Patris et Filii.
Contra, quia eadem ratione posset did quod Pater et Filius diligunt se creatura, quia creatura est signum dilectionis eorum.
Alia opinio dicit quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto per appropriationem, quia amor appropriatur Spiritui Sancto.
Contra. Eadem ratione posset dici quod Pater et Filius sunt boni Spiritu Sancto, quia bonitas appropriatur Spiritui Sancto.
Ideo est alia opinio Thomae p.I q.37 a2 quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto isto modo, ut iste ablativus construatur in ratione effectus formalis, quia omne illud a quo aliud denominatur, habet habitudinem formae quamvis non sit forma. Contingit autem aliquid denominari ab aliquo ratione actionis et in ratione effectus, nam dicimus quod ignis calefacit calefactione, quae calefactio non est forma ignis, sed actus progrediens ab igne. Similiter dicimus quod arbor floret floribus, et tamen flores non sunt forma arboris, sed eius effectus. Ad propositum dicit quod diligere potest accipi essentialitery et sic Pater et Filius diligunt se essentia divina ; potest etiam accipi notionaliter et sic nihil aliud est dicere Patrem et Filium diligere se Spiritu Sancto, nisi spirare Spiritu Sancto.
Contra hoc obicitur, quia aedificare distincte importat unum terminum qui est aedificium, et tamen non est bene dictum : aedificator aedificat aedificium. Praeterea, spirare distinctius importat Spiritum Sanctum quam diligere, et tamen illud non est bene dictum : Pater et Filius spirent Spiritu Sancto.
Ideo eundo ad secundum articulum, dico ad quaestionem resumendo aliqua prius dicta in praeced. quaest. Sunt enim in divinis aliqua pure essentialia, aliqua pure notionalia, et aliqua medio modo se habentia. Est autem notandum quod in divinis dicere potest accipi tripliciter. Primo pure essentialiter, et tunc idem est quod intelligere. Secundo pure notionaliter, et tunc idem est quod generare. Tertio partim essentialiter et partim notionaliter, et tunc idem est quod repraesentare, quia dicere includit respectum originis qui est actus notionalis ; includit etiam respectum declarativi qui est essentialis. Ista autem propositio esset falsa : Pater dicit Verbo, sive accipiatur pure essentialiter sive pure notionaliter. Sed si accipiatur partim isto modo et partim illo, est vera sub hoc sensu : Pater dicit Verbo, idest producit Verbum in quo repraesentat se.
Ad propositum applicando, sicut dictum est de dicere, ita accipitur de diligere, quod potest sumi diligere pure essentialiter, et sic propositio est falsa ; potest etiam accipi pure notionaliter, et sic adhuc propositio est falsa, sicut esset falsum dicere : Pater dicit Verbo ; daretur enim intelligi quod Verbum esset ratio producendi seipsum et quod Spiritus Sanctus esset ratio producendi se ut amorem spiratum. Si autem accipiatur tertio modo inquantum per diligere datur intelligi habitudo originis et habitudo quaedam innominata, et tunc est vera sub isto sensu : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, idest producunt Spiritum Sanctum habentem habitudinem ad Patrem et ad Filium.
Ad argumentum principale patet, quia intelligere non accipitur pure essentialiter nec pure notionaliter.
Ad secundum dico quod Pater diligit se Spiritu Sancto. Et si instatur quod diligit se in primo signo originis, dico quod verum est, sed tunc diligit se voluntate ut in ipso est formaliter.
Notandum autem quod Magister reputat istam quaestionem difficilem, et propter eius difficultatem dimittit eam insolutam, dicens in ult. cap. huius dist. : Difficilem mihi fateor hanc quaestionem, praecipue cum ex dictis oriatur quaestio quae similem videtur habere difficultatem, quod meae intelligentiae attendens infirmitas turbatur. Et in fine capituli ait sic : Eam tamen quaestionem lectorum diligentiae plenius diiudicandam atque solvendam relinquimus, ad hoc minus sufficientes. Ideo ego ipsam sic relinquo.
