Distinctio XLIV — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio XLIV

Distinctio LXIV

Nunc restat discutiendum.

 

Circa Distinctionem 44 quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utrum Deus potuerit facere mundum meliorem quam fecit.

 

Videtur quod non.

  1. Quia si Deus potuerit facere mundum meliorem quam fecit, ergo fuit invidus ; sed in Deo non cadit invidia ; ergo Deus non potuit facere mundum meliorem. Confirmatur ista ratio per Augustinum Lib. contra Maxim. quia si Deus non genuit Filium sibi aequalem et potuit, ergo fuit invidus ; ergo a simili arguitur hic in proposito sicut deducit Magister in littera.
  2. Praeterea, Augustinus III De libero arbitrio, quidquid occurrit melius in rebus, cogita Deum fecisse.

 

In contrarium est Magister in littera. Et Augustinus super Genesim ad litteram, potuit, inquit, Deus facere hominem meliorem qui non peccaret nec peccare potuisset.

 

Ad evidentiam huis quaestionis, praemitto istam distinctionem, quod mundus potest considerari vel quantum ad naturas creatas secundum se vel quantum ad ordinem creaturarum. Et iste ordo est duplex, ut patet XII Metaph., quia creaturae habent unum ordinem ad Deum tamquam ad principem, et alium ordinem inter se. Ideo circa istam quaestionem, primo, oportet videre si Deus potuit facere mundum meliorem quantum ad naturas creaturarum, secundo, si Deus potuit facere mundum meliorem quantum ad ordinem.

 

De primo dicitur quod non, maxime quantum ad esse substantiale creaturarum, quia esse substantiale cuiuslibet consistit in indivisibili, et sic non recipit magis aut minus.

Alia opinio dicit quod Deus potest facere mundum meliorem quantum ad esse substantiale, et quantum ad esse accidentale creaturarum, quia ponit quod esse cuiuslibet creaturae habeat latitudinem, et non consistit in indivisibili. Et confirmatur hoc, quia totum universum fuit melius in statu innocentiae, similiter erit melius post diem iudicii. Et similiter omnes animae sunt eiusdem speciei, et tamen una anima est melior altera. Dicere enim quod anima Christi non sit melior animae Iudae est erroneum, ut patet per articulum excommunicatum.

 

De secundo articulo dicitur quod Deus non potest facere mundum meliorem, nec quantum ad ordinem creaturarum ad Deum, nec quantum ad ordinem creaturarum inter se, quia quilibet ordo est optimus, optimum autem non potest meliorari. Exemplum ponitur de cithara, in qua quando chordae sunt bene ordinatae, non potest illa ordinatio meliorari.

 

Contra hoc obicitur quod primus ordo possit meliorari, nam ordo creaturarum ad Deum non est nisi quaedam tendentia creaturarum in ipsum ; sed ista tendentia potest meliorari, et de facto melioratur, sicut patet de animabus, quae diversis temporibus melius tendunt in Deum ; ergo.

Praeterea, videtur quod ordo creaturarum inter se possit meliorari, quia accipiendo omnes creaturas ut ordinantur ad hominem, iste ordo potest meliorari, quia iste ordo est subiectio creaturarum ad hominem ; sed ista subiectio potest meliorari, ut patet, quia fuit melior in statu innocentiae ista subiectio quam sit modo ; ergo videtur quod universum quantum ad istum duplicem ordinem, possit meliorari.

Ideo dico quod Deus potuit et potest facere mundum meliorem tam quantum ad esse substantiale, quam quantum ad esse accidentale creaturarum, et tam in ordine creaturarum ad Deum, quam in ordine creaturarum inter se.

 

Ad primum principale, nego consequentiam ; cuius ratio est quia invidia opponitur caritati. Ideo ubi ex caritate teneor velle bonum alicui, si nolo est invidia ; Deus autem non tenetur, nec obbligatur ex caritate velle bonum creaturae, ideo si non facit creaturam meliorem, non est ibi invidia.

Ad aliud autem quod adducit pro confirmatione, de Filio Dei, dico quod non est simile quia Pater tenetur velle Filio aequalitatem ex caritate, quia communicat sibi essentiam quae est fundamentum omnis bonitatis.

Ad secundum dico quod illa auctoritas Augustini non plus dicit nisi quod nihil occurrit melius in creatura quam esse volitum a Deo, quia eo est bonum in creatura quo volitum a Deo. Et sic est tantum dicere ac si diceretur : quaecunque voluit fecit, et hoc est verum, sed non est contra conclusionem nostram.