Distinctio VII — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio VII

Distinctio VII

Hic quaeri solet

Circa istam Distinctionem 7 quaeritur :

 

Quaestio I

Utram potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum, Tei proprietas personalis

 

  1. Et videtur quod sit proprietas personalis per Augustinum 5 de Trin. c. 6. Eo, inquit, Pater est, quo est ei Filius ; sed Pater paternitate est Pater ; ergo paternitate est ei Filius ; sed illud quo est ei Filius generat ; ergo Pater paternitate generat, et sic potentia generandi est respectus sive proprietas personalis.
  2.  Praeterea, actio propria est a propria forma ; sed generare est actio propria Patris ; ergo est a proprietate Patris personali. Maior patet ex 5 Metaph. et 2 ubi vult Philosophus quod effectuum universalium sunt causae universales, et particularium particulares.
  3. Praeterea, medium est eiusdem generis cum extremis ; sed illud quo Pater generat, est medium inter generans et genitum ; ergo cum generans et genitum sunt relativa, oportet quod potentia, sive illud quo Pater generat, dicat relationem.
  4. Praeterea, potentia et actus sunt eiusdem generis ex 9 Metaph. ; sed actus sive generatio est relatio ; ergo potentia generandi est relatio.

 

Contra, Damascenus, lib. 1 dicit quod generatio est opus naturae ; sed non est opus naturae in ratione generantis, ut patet supra dist. ergo generatio est opus naturae, in ratione potentiae vel principii ; quo modo ergo erit quid absolutum.

 

Circa hanc quaestionem sunt tres articuli secundum tres opiniones, quarum

Prima dicit quod illud quo Pater generat est essentia. Quod probatur sic : Generans assimilat sibi genitum in forma qua agit ; sed Filius assimilatur Patri in essentia ; ergo illud quo Pater generat est essentia.

Et confirmatur ratio sic : Proprietas personalis in divinis correspondet proprietati indi viduali in creaturis ; sed proprietas individualis creaturarum non est quo creaturae producunt, sed est natura in qua conveniunt ; ergo.

Contra istam opinionem arguitur sic : Omnis forma quae est principium sufficiens elicitivum alicuius actionis, si per se est, per se potest agere illa actione. Exemplum huius est in calore separato, quia si calor esset separatus posset calefacere ; sed essentia divina est principium generationis per te, et constat quod sufficiens ; ergo essentia divina posset per se generare, quod est falsum.

Praeterea, producens et forma qua producit habent eandem relationem ad productum ; sed Pater qui est producens, refertur ad Filium realiter ; ergo, si essentia est illud quo Pater producit, sequitur quod illa realitas refertur ad Filium, quod est falsum. Maior patet ex 2 Metaph. et 2 Phys. ubi dicitur quod artifex et ars dicuntur eadem relatione ad artificiatum.

Praeterea, productio per prius est distinctiva quam assimilativa, quia est assimilativa inquantum est forma, est autem distinctiva inquantum est hoc ; ergo per prius est productiva inquantum est hoc quam inquantum forma ; sed ut est hoc dicit proprietatem personalem ; ergo... Maior patet, nam omnis productio est distinctiva, non autem omnis assimilativa ; sed illud est prius a quo non convertitur subsistendi consequentia ; ergo productio prius est distinctiva quam assimilativa.

 

Alia est opinio quod essentia est principium elicitivum generationis, et relatio est principium determinativum. Ad cuius evidentiam est notandum secundum istam opinionem, quod omnis actio positiva debet habere principium positivum ; sed in divinis non sunt nisi duo positiva, scilicet essentia et relatio. Relatio non potest esse principium elicitivum generationis, quia non potest esse nec principium nec terminus motus ex 5 Phys. ergo oportet quod essentia sit principium elicitivum ; sed essentia est indeterminata ad hanc vel illam productionem, scilicet, generationem et spirationem ; ergo oportet quod per aliquid determinetur ; sed determinatur per relationem, ergo relatio est principium determinativum, et essentia principium elicitivum.

Contra istam opinionem arguitur sic : Duplex est indeterminatio una est potentiae activae illimitatae ad plures effectus, ut patet in sole ; alia potentiae passivae, ut patet in materia. Tunc arguitur sic : Illud quod est indeterminatum indeterminatione potentiae activae, non oportet quod per aliquid determinetur ; sed essentia divina est indeterminata indeterminatione potentiae activae ; ergo essentia non determinatur per relationem.

Praeterea, quando aliquid est indeterminatum ad duos vel plures effectus non ex aequo sed secundum ordinem, posito priori, ex se absque alia determinatione producit secundum ; sed essentia est huiusmodi respectu generationis et spirationis, quia per prius se habet ad generationem ; ergo posita generatione non oportet ponere principium determinativum respectu spirationis.

Praeterea, essentia ut essentia, secundum te est principium elicitivum ; sed essentia ut essentia non potest determinari per relationem, dicente Damasceno lib. I proprietates, inquit, determinant hypostases non naturam.

 

Alia est opinio Scoti, quae primo ponit unam distinctionem, secundo solvit quaestionem. Distinctio est ista, quod potentia multipliciter accipitur. Uno modo potentia logica, quae dicit non repugnantiam terminorum, ut patet 5 Metaph. Alio modo accipitur potentia prout distinguitur contra actum, sicut dicitur 4 Metaph. quod actus et potentia dividunt ens ; et isto modo idem ens, prius est in potentia quam in actu, et universalis potentia non est in Deo, quia Deus est purus actus. Alio modo accipitur potentia prout est principium agendi et patiendi. Et accipiendo potentiam prout est principium patiendi non ponitur in Deo, quia potentia illo modo dicit imperfectionem ; accipiendo autem potentiam prout est principium agendi, sic pariter accipitur dupliciter : uno modo, quantum ad illud quod per sc significat ; alio modo quantum ad illud quod per se denominat. Loquendo vero de potentia quantum ad illud quod per se significat, dico quod dicit relationem sive proprietatem sicut potentionalitas ; loquendo autem de potentia quantum ad illud quod per se denominat, idest loquendo de fundamento proximo illius relationis praecise circumscriptis quibuscunque concurrentibus, tunc Doctor solvit qmestionem et tenet duas conclusiones : prima, quod potentia sic sumpta non dicit relationem ; secunda, quod dicit quid absolutum.

 

Prima conclusio sic probatur : Omnis relatio aeque naturaliter respicit suum correlativum proprium : si ergo potentia generandi in divinis diceret relationem, non distinguerentur ibi duae productiones quarum una est per modum naturae, alia per modum voluntatis, quod est inconveniens.

Praeterea, si talis potentia esset relatio, potentia paternitatis esset simpliciter perfectior filiatione. Probatur consequentia. Primo sic : Illud quo producens producit, si non est eiusdem rationis cum forma producti continet eam virtualiter, et est perfectius ea ; sed filiatio non est eiusdem rationis cum paternitate ; ergo si paternitas est illud quo Pater generat, sequitur quod. paternitas contineat filiationem, et sic est perfectior ea. Secundo sic : Filius filiatione nihil producit nec ad intra nec ad extra ; sed Pater, per te, producit Filium paternitate ; ergo paternitas est perfectior filiatione.

Secunda conclusio sic probatur : Quod est perfectionis in principio productivo, non tollit ab eo rationem principii productivi ; sed communicare se secundum identitatem naturalem et adaequatam ponit perfectionem in principio productivo ; ergo non tollit ab eo rationem principii productivi. Sed si per impossibile Deus generaret alium Deum realiter distinctum, divinitas non esset principium generandi. Ergo quamvis Pater generat Filium communicando sibi naturam, propter illam communicationem non est negandum quin essentia et divinitas sint principium generandi.

Praeterea, aliquid absolutum est terminus formalis generationis ; ergo aliquid absolutum est illud quo Pater generat. Antecedens est probatum supra Dist. 5 q.2.

Consequentia probatur, quia impossibile est agens vel generans communicare terminum formalem productionis, nisi agat forma aeque perfecta si agit univoce, vel forma perfectiori si agit cequivoce. Sed in divinis nihil est aeque perfectum vel perfectius essentia divina sive absoluto ; ergo absolutum est illud quo Pater communicat terminum formalem Filio.

 

Sed contra istam opinionem adducuntur tria argumenta facta contra primam opinionem ; sed ego dico quod ista argumenta non concludunt ; unde respondeo ad ea :

Ad primum, quando dicitur : omnis forma quae est principium sufficiens etc. dico quod maior est falsa, nisi illud principium intelligatur elicitivum et per se existens, et sit in potentia propinqua ad operandum. Exemplum huius : species in oculo est principium videndi : tamen si poneretur per se non posset videre, quia non est in potentia propinqua ad videndum nisi in oculo. Ita in proposito, essentia non est in potentia propinqua ad operandum nisi in supposito.

Ad secundum, dico quod maior est vera in creaturis ubi est distinctio realis inter causam et principium quo causat, et sic est dependentia essentialis ; sed in divinis non est vera, quia nec est ibi dependentia essentialis, nec distinctio realis essentiae et principii.

Ad aliud, dico quod duplex est prius ; unum a quo non convertitur subsistendi consequentia, aliud est prius causalitate. Tunc dico quod non semper prius secundum consequentiam est prius secundum causalitatem ; et ita concedo quod distinguere in generatione est prius, idest, communius quam assimilare, quia multa distinguuntur quae non assimilantur ; sed distinguere non est prius in generatione quam assimilare, et hoc secundum causalitatem.

 

Ad primum principale dico quod quando ablativus construitur cum verbo, significat principium agendi, ut : corpus disgregat albedine ; quando autem construitur cum nomine, tunc non significat principium formale agendi, sed significat principium formale dandi esse, ut : corpus est album albedine. Cum ergo dicitur per Augustinum quod Pater est eo Pater quo est ei Filius, verum est formaliter, sed non in ratione principii agendi.

Ad secundum, dicendum quod commune est duplex, scilicet per identitatem et per informationem ; vel per alia verba, sic : quod est unum commune secundum rationem, tamen numeratum in pluribus secundum rem, et in his vera est propositio Philosophi ; alio modo est aliquid commune secundum rem nullo modo plurificatum, et hoc tantum est in divinis, et in talibus non est vera propositio Philosophi, quia a tali communi bene potest esse operatio propria.

Ad tertium, dico quod maior est vera de medio quod conficitur ex extremis, non tamen est vera de medio sumpto per quandam convenientiam et proportionem, sicut patet quando Angelus intelligit se ; nam medium, idest intellectio, est accidens, et extrema sunt substantia.

Vel potest dici quod potentia generandi non est medium inter Patrem et Filium, sed potentia potius se tenet ex parte unius extremi, scilicet ex parte Patris.

Ad ultimum, dico quod maior est vera de potentia quae opponitur actui ; talis autem potentia non ponitur in Deo, ut supra patuit in dictis ex tertia opinione.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur : Utrum generatio divina sit aequivoca vel univoca.

 

Et videtur quia sit aequi voca, quia illa generatio est aequivoca in qua termini generationis distinguuntur specie ; sed paternitas et filiatio sunt termini generationis et distinguuntur specie ; ergo est generatio aequivoca. Minor patet. Maior probatur, tum quia non est maior differentia in principiis quam in principiatis, tum quia relationes sunt ita idem essentiae sicut personae ; ergo propter istam identitatem non debet negari differentia specifica relationum sicut nec personarum.

Secundo sic : Ubi duae productiones differunt specie, ibi producta differunt specie : sed productiones in divinis differunt specie ; ergo producta, et per consequens productio est aequivoca. Minor patet, quia in divinis non est nisi univoca productio unius rationis. Probatio maioris ; tum quia aliter non esset proportio productionum in divinis ad producta ; tum quia productiones sunt eiusdem rationis cum productis : actus enim distinguuntur per obiecta, ex 2 de Anima.

Praeterea, quod est perfectionis simpliciter est ponendum in Deo ; sed in creatura differentia specifica est perfectior quam numeralis, quia differentia specifica est de perfectione universi, differentia autem numeralis non ; ergo differentia specifica est ponenda in productionibus divinis. Sed differentia specifica ponit generationem aequivocam ; ergo generatio divina est aequivoca.

 

Contra, Augustinus 5 de Trin. dicit quod Filius est imago Patris, quia similis Patri ; sed similitudo praesupponit generationem univocam ; ergo generatio divina est univoca.

 

Circa istam quaestionem sunt duae opiniones contrariae.

Una est Varronis dicentis quod generatio divina est aequivoca ; cuius rationes sunt illae quae positae sunt ad primam partem Quaestionis.

Alia opinio est Scoti, quod generatio divina est univoca, quod probat sic : In supposito genito et generante sunt duo, scilicet natura et proprietas individualis ; ergo univocatio debet attendi aut penes naturam, aut penes proprietatem individualem sive personalem. Si primo modoy habetur propositum, quia cum ibi sit omnimoda identitas in natura, sequitur quod generatio illa sit univoca. Si secundo modoy sequitur quod nulla generatio sit univoca, quia proprietates individuales generantis et geniti in nullo conveniunt.

Praeterea, generatio est distinctiva et assimilativa ; perfectior autem ratio est in ea assimilandi quam distinguendi, quia assimilare competit sibi tamquam forma, distinguere autem competit sibi inquantum hoc ; sed perfectior est ratio formae quam sit ratio haecceitatis ; ergo generatio debet dici univoca ex eo quod est assimilativa ; sed generatio divina est maxime assimilativa ; ergo est univoca.

Praeterea omnes conditiones per quas potest probari generationem esse univocam competunt generationi Filii Dei ; ergo est univoca. Antecedens patet, quia illa generatio habet perfectissimum terminum, et est assimilativa.

 

Sequendo ergo istam opinionem potest dici ad rationes primae opinionis :

Ad primum, dico quod in divinis proprie non est species, nec differentia specifica, nec ratio generis ut patebit in sequenti Distinctione. Bene tamen concedo quod paternitas et filiatio sunt alterius rationis, quia magis distinguitur paternitas a filiatione, quam paternitas a paternitate. Et quando dicitur quod constituta differunt specie, nego illud.

Ad probationem est dicendum quod aliqua magis distingui potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod in nullo conveniunt ; alio modo, quod non sunt compossibilia, verbi gratia, ut homo et album plus distinguuntur quam album et nigrum, accipiendo distinctum primo modo ; sed album et nigrum plus distinguuntur secundo modo, sunt enim eiusdem generis, non tamen sunt compossibilia sicut album et homo. Ergo cum dicitur quod non est maior distinctio in principiis quam in principiatis, illud concedo quantum ad incompossibilitatem, quia sicut impossibile est paternitatem esse filiationem, ita impossibile est patrem esse filium ; sed nego illam propositionem quantum ad convenientiam ; nam differentiae specificae sunt primo seipsis diversae, et in nullo conveniunt, et tamen species constitutae per eas conveniunt in genere.

 

Ad secundum, quando dicitur quod productiones sunt alterius rationis, negetur secunda pars maioris, quia secundum Philosophum I Phys. per motum rectum et per motum circularem potest acquiri idem ubi numero, et tamen motus rectus et motus circularis tantum differunt quod sunt alterius rationis et quod non sunt ad invicem comparabiles, ut patet 7 Phys. Et quando probatur quod aliter non esset proportio producentis ad productum, dico quod non oportet omninodam proportionem hic esse.

Et quando ulterius dicitur quod productiones sunt eiusdem rationis cum productis, concedo quantum ad aliquid, quia sic productiones sunt relativae, ita et producta vel personae productae dicuntur relative.

 

Ad ultimum, dico quod in creaturis differentia specifica est perfectior quam differentia numeralis ; sed in divinis propositio illa non habet veritatem nec evidentiam. Ratio autem quare in creaturis differentia specifica est perfectior quam numeralis haec est propter finitatem creaturarum, quia nulla creatura est quae habeat in se entitatem infinitam, ideo quod non est ibi in una specie, ponitur in alia propter maiorem perfectionem universi ; in divinis autem non est sic, quia ibi ponitur entitas infinita quae continet in se perfectiones omnium.