Distinctio X — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio X

DISTINCTIO X

Nunc post Filii aeternitatem etc.

Circa distinctionem 10 quaeritur :

 

QUAESTIO I.

Utrum Spiritus Sanetus producatur per actum voluntatis.

 

Videtur quod non.

  1. Quia unius naturae est unicus modus communicandi, secundum Commentatorem 8 Phys. ; sed natura divina communicatur per actum intellectus ; ergo non per actum voluntatis.
  2. Praeterea, natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans ; sed Spiritus Sanctus est similis Patri in natura ; ergo producitur per actum naturae.
  3. Praeterea, nihil producitur per actum voluntatis nisi praecognitum, secundum Augustinum 15 de Trin. ; sed Spiritus Sanctus non est praecognitus ; ergo. Probatio minoris : Non enim praecognoscitur cognitione abstractiva, quia ista est imperfecta ; nec intuitiva, quia illa est respectu obiecti existentis, sed Spiritus Sanctus non existit antequam producatur ; ergo.

 

In contrarium est Augustinus 15 de Trin. Ubi dicit : Spiritus Sanctus exit quomodo datus ; sed exire per modum doni, est exire per actum voluntatis ; ergo.

Praeterea, sicut se habet intellectus ad generationem Filii, ita voluntas ad productionem Spiritus Sancti ; sed generatio Filii est per actum intellectus ; ergo productio Spiritus Sancti est per actum voluntatis.

 

Circa istam quaestionem quatuor sunt videnda.

Primoy si in Deo est voluntas.

Secundo, si voluntas est in Deo sub ratione principii productivi.

Tertio, si Spiritus Sanctus producitur per actum voluntatis.

Quarto, removebuntur aliqua dubia.

 

De primo dico quod in Deo est voluntas, quod probatur sic : In ente perfecto simpliciter est omnis perfectio simpliciter, alias non esset perfectum simpliciter ; sed Deus est perfectus simpliciter ; ergo in eo est omnis perfectio simpliciter. Sed voluntas est perfectio simpliciter ; ergo est in Deo. Probatio assumpti : perfectio simpliciter est illa quae in quolibet est melius ipsum quam non ipsum, secundum Anselmum in Monologio ; sed voluntas in Deo est melior quam non voluntas ; ergo.

Praeterea, beatitudo non est sine actu intellectus et voluntatis, ex 10 Ethic. ; sed in Deo est perfecta beatitudo ; ergo in eo est actus voluntatis, et per consequens voluntas.

Tertio probatur illa conclusio a Thoma I. p. q.19. a.1, sic : Sicut appetitus sensitivus sequitur cognitionem sensitivam, ita appetitus intellectivus sequitur cognitionem intellectivam ; sed ubicunque est sensus, ibi est appetitus sensitivus, ex 2 de Anima ; ergo ubicunque intellectus, ibi est appetitus intellectivus sive voluntas. Sed in Deo est intellectus ; ergo est in eo voluntas.

 

De secundo articulo patet satis per hoc quod dictum est supra Dist. 2 quaest. ult. art.3. Require ibi.

 

De tertio articulo dicit una opinio quod essentia divina est immediatum principium harum productionum, scilicet generationis et spirationis, et sic Spiritus Sanctus producit immediate per actum naturae. Quod autem essentia divina sit immediatum principium harum productionum, probatur :

Primo sic : Fecunditas in divinis proportionatur fecunditati in creaturis ; sed in creaturis fecunditas est per aliquid prius in intellectu et voluntate, quia convenit aliquibus quae carent intellectu et voluntate ; ergo fecunditas in divinis est per aliquid prius in intellectu et voluntate ; sed illud est natura ; ergo, etc.

Secundo sic : Istae productiones sunt determinatae ad unum ; ergo habent principium determinatum ad unum. Sed intellectus et voluntas cum sint potentiae rationales non determinantur ad unum quia valent ad opposita per Philosophum 9 Metaph., natura autem determinatur ad unum ; ergo.

Tertio sic : Per principia harum productionum communicantur personis divinis productis perfectiones divinae ; sed intellectus et voluntas non includunt secundum se omnes perfectiones divinas ; ergo non communicantur personis productis omnes perfectiones divinae, quod falsum est.

Istam opinionem non teneo quia destruit magnam partem libri beati Augustini de Trinitate ; dicit enim 15 de Trin. quod Spiritus Sanctus exit quomodo datus.

Praeterea fecunditas in divinis correspondet fecunditati in creaturis per te ; sed fecunditas in creaturis non est natura, quia per te forma accidentalis est principium productivum substantiae, sicut ponis exemplum de calore ; ergo fecunditas productionis non est natura immediate in Deo.

Praeterea, essentia divina est immediatum principium harum productionum ; sed in essentia divina ut sic, non est ordo ; ergo inter istas productiones non erit ordo.

Praeterea, essentia divina est omnino secundum se eiusdem rationis ; ergo istae duae productiones erunt eiusdem rationis.

Dico ergo quod essentia divina non est immediatum principium harum productionum, quia sicut supra dictum est, Filius ex vi suae productionis non esset magis imago Patris quam Spiritus Sanctus, quod est contra August. 7 de Trin. cap. ultimo. Et sic pono quod Spiritus Sanctus producitur per actum voluntatis. Hoc sic declarat Doctor noster : Quia quidquid de ratione sua formali est principium productivum, ubicunque est sine imperfectione priusquam intelligatur habere productum adaequatum, potest producere, et si est necesse esse necessario producit. Sed in Deo est voluntas fecunda sub ratione principii productivi ex praeced. artic. et est necesse esse ; ergo habens eam necessario producit isto modo, quemadmodum voluntas finita habens obiectum amabile finitum et adaequatum producit amorem finitum, ita voluntas infinita sicut est voluntas divina habens obiectum amabile infinitum, producit amorem infinitum adaequatum. Sed infinitum est per se subsistens et habet amorem infinitum per se subsistentem : hunc amorem per se subsistentem dico Spiritum Sanctum.

Ad primum alterius opinionis nego maiorem si intelligitur omni modo, quia in nobis per intellectum et voluntatem producitur aliquid inhaerens, in Deo autem aliquid subsistens. Et iterum dato quod esset vera, argumentum esset contra eos, sicut patet per instantiam factam de calore.

Ad secundum dico quod voluntas respectu productionis ad intra est determinata ad unum. Et cum dicis quod sunt opposita, concedo respectu eorum quae sunt ad extra.

Ad tertium dico quod propter infinitatem identificantur omnia realiter in Deo, et ideo per illa principia communicantur personis divinis productis omnes perfectiones.

 

De quarto articulo occurrunt duo dubia. Primum quomodo voluntas divina sit principium communicandi naturam cum hoc non competat voluntati creaturae. Secundum dubium est si productio Spiritus Sancti est necessaria, et quomodo ista necessitas stat cum libertate.

 

Ad primum dicitur dupliciter.

Uno modo, per viam Magistri Henrici de Gandavo, quod natura in divinis accipitur quadrupliciter :

Uno modo dicitur natura essentia in qua tres personae existunt.

Secundo modo dicitur natura principium activum naturale cui competit assimilare, et sic dicitur essentiale contractum ad notionale.

Tertio modo dicitur natura quaelibet vis naturaliter existens in natura primo modo dicta.

Quarto modo dicitur natura incommutabilis necessitas ordinata ad aliquem actum.

Ad propositum dico quod intellectus et voluntas sunt principia communicandi divinam naturam non inquantum intellectus et voluntas, sed inquantum natura tertio modo dicta per coassistentiam naturae primo modo dictae.

Alio modo dicitur secundum viam Scoti quod voluntas est principium communicandi naturam divinam non voluntas ut voluntas, sed voluntas ut infinita, quae infinitas est proprius modus voluntatis divinae sicut cuiuslibet attributi, et hoc dicebatur in praeced. artic., quod voluntas est principium amoris adaequati, quia quemadmodum amor est infinitus, ita et voluntas est infinita et e converso.

Si obicias quod infinitas est eiusdem rationis cum intellectu et voluntate, ergo etiam productiones sunt eiusdem rationis.

Praeterea, quod repugnat alicui secundum suam rationem absolutam, non competit sibi propter infinitatem, quia infinitas non dat activitatem alicuius alterius virtutis, sed dat intensionem in se ; sed voluntati repugnat secundum rationem absolutam communicare naturam, quia tunc etiam competeret creaturae ; ergo.

Praeterea, unde voluntas habet istam infinitatem ? Si habet ex se, ergo ubique habet, quod est falsum ; si ab essentia, ergo concurrit coassistentia naturae secundum praecedentem opinionem.

Ad primum dicitur quod istae productiones non distinguuntur ratione infinitatis quae est in principiis, sed ratione libertatis quae est in voluntate et naturalitatis quae est in intellectu.

Ad secundum nego minorem ; non enim repugnantia est ibi ratione voluntatis ut sic, sed ratione libertatis supervenientis.

Ad tertium dico quod voluntas habet infinitatem fundamentaliter ab essentia, et sic fundamentaliter ibi requitur, sed formaliter habet a se.

 

Quantum ad secundum dubium principale istius articuli dico quod productio Spiritus Sancti est necessaria. Probo, quia summe perfecto convenit nobilissima productio ; sed productio necessaria est nobilissima ; ergo.

Praeterea, necesse esse si producitur, necessario producitur ; sed Spiritus Sanctus est necesse esse ; ergo necessario producitur. Notandum autem quod illa necessitas non est coactionis sed est naturalis determinationis, vel secundum aliquos, requisitae perfectionis, sicut expositum est supra, Dist. 6 art. 2.

Sed adhuc remanet dubium quomodo ista necessitas stet cum libertate ; ponitur enim voluntas divina summe libera. Ad hoc respondetur quadrupliciter :

Unus dicit quod voluntas potest considerari dupliciter : Uno modo ut natura, et sic producit de necessitate. Alio modo inquantum libera est, et sic producit contingenter, et sic non est principium Spiritus Sancti.

Alius dicit quod licet sit necessitas ut actus tendit in obiectum suum, tamen non est necessitas ut actus elicitur a potentia.

Alius dicit quod voluntas ut elicit actum est ibi libertas ; ut autem se terminat vel firmat in actum, sic est ibi necessitas.

Doctor autem noster dicit sic quod ibi est libertas et necessitas, quia sicut natura habet suam propriam necessitatem et suam contingentiam inquantum potest deficere, ita libertas habet suam necessitatem et suam contingentiam : qui potest capere capiat, sicut dicit ipsemet in sua Reportatione nam necessitas naturalis non stat cum libertate, sed necessitas voluntatis bene stat cum libertate.

 

Ad primum principale dictum est Dist. 2, quod non est inconveniens eamdem naturam communicari duabus productionibus, sicut idem ubi numero acquiritur per motum rectum et circularem ex 5 Phys., qui motus tantum distinguuntur quod non sunt ad invicem comparabiles, ex 7 Phys.

Ad secundum dico quod ex illa definitione habetur quod Spiritus Sanctus ex vi suae productionis non est imago Patris, quod conceditur per Augustinum 7 de Trin.

Ad tertium dico quod aliud est esse amorem : praecognitum, et aliud est obiectum praecognosci ; dico enim quod ad actum amoris necesse est obiectum esse praecognitum, sed non oportet ipsam dilectionem esse praecognitam. Sic in proposito, obiectum est praecognitum, puta essentia divina, sed non oportet dilectionem ipsam, scilicet Spiritum Sanctum esse praecognitum ; quare etc.