Distinctio II — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO II
Hoc quoque vera et pia....
Circa istam Distinctionem 2 quaero primo :
Quaestio I
Utrum Deum esse sit per se notum.
Quod sic, probatur.
- Illud est per se notum cuius notitia omnibus naturaliter est inserta ex 2. Metaph. ; sed eius quod est Deum esse notitia omnibus naturaliter est inserta, secundum Damascenum lib. 1 ; ergo etc.
- Praeterea : veritatem esse est per se notum ; sed Deus est veritas ; ergo Deum esse est per se notum. Probatur maior, quia sequitur ex suo opposito : nulla veritas est ; ergo verum est nullam veritatem esse ; ergo veritas est. Minor etiam patet.
Contra. Per se notum, non potest ab aliquo negari : sed Deum esse negatur ab aliquo, teste Propheta dicente : Dixit insipiens in corde suo, non est Deus ; ergo, etc.
Praeterea. Avicenna, I Metaph. dicit Deum esse non est per se notum.
Circa istam quaestionem sunt tres articuli.
Primus, quid sit de ratione propositionis per se notae.
Secundus, si Deum esse sit per se notum.
Tertius, si est tantum unus Deus.
De primo articulo dico quod quando dicitur propositio per se nota, ly per se non excludit terminos propositionis, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus ex I Post. Excluditur autem quaecunque ratio quae est extra per se conceptum terminorum propositionis per se notae. Et sic propositio per se nota dicitur illa quae ex propriis terminis habet evidentem veritatem.
Est notandum, quod in propositionibus per se notis alius conceptus importatur per definitionem, alius conceptus importatur per definitum ; quod probatur.
Primo sic : Quodquid est alterius extremi, sive definitio est medium in demonstratione ex I Post. Aut igitur conceptus definitionis est alius a conceptu definibili et habetur propositum : aut non, et tunc in demonstratione potissima erit petitio principii, quia praemissa non differt a conclusione.
Praeterea : Impossibile est eumdem conceptum esse priorem et posteriorem, et haberi et non haberi de eadem re ; sed idem potest prius concipi ut exprimitur per nomen, et non concipi ut exprimitur per definitionem ; ergo alius est conceptus expressus per nomen, et alius expressus per definitionem. Confirmatur per Philosophum I Phys. dicentem, quod nomina subsistunt ad definitionem secundum quod totum ad partes ; ita quod nomen est prius notum definitione, et nomen importat aliquid confuse, definitio autem aliquid distincte, sicut exemplificat ibidem de circulo et eius definitione.
Ex his sequitur corollarie quod distinctio Thomae de propositione per se nota in se et in nobis, p. I q.2. a.I est nulla distinctio, quia quaecunque propositio per se nota, cuicunque intellectui est per se nota, licet non sit actu cognita ; tamen inquantum est ex terminis est evidenter nota, nam, ut dicebatur superius, ista est propositio per se nota, quae ex propriis terminis habet evidentem veritatem.
De secundo articulo, dico quod Deum esse non est per se notum :
Primo, quia propositio per se nota, cuilibet intellectui ex terminis cognitis est per se nota ; sed Deum esse non est per se notum cognitis terminis, sed tales terminos concipimus antequam evidenter veritatem propositionis teneamus ; ergo Deum esse non est per se notum.
Praeterea, illa propositio non est per se nota cuius termini non cadunt immediate sub sensu ; sed termini huius propositionis : Deum esse, non cadunt sub sensu ; igitur Deum esse non est per se notum.
Praeterea, nihil est per se notum de conceptu non simpliciter simplici, nisi sit per se notum partes illius conceptus ad invicem uniri ; sed nullus conceptus quem habemus de Deo proprius sibi et non conveniens creaturae est simpliciter simplex, nec est per se notum partes illius conceptus ad invicem uniri, sicut est Deum esse ; ergo Deum esse non est per se notum.
Praeterea, nullum demonstrabile est per se notum ; se Deum esse est demonstrabile, per Philosophum VIII Physic. et per Avicennam I Metaph. c. I ; ergo Deum esse non est per se notum.
De tertio articulo, dico quod est tantum unus Deus.
Sed dicit hic unus doctor, scilicet Varro lib. I d.2. q.1 quod ista conclusio, scilicet : unitas Dei, non est demonstrabilis sed accepta est per fidem, sicut ponit Rabbi Moises quod unitas Dei accepta est a lege.
Doctor autem noster dicit quod unitas Dei est demonstrabilis et est tantum unus Deus, quod ipse probat :
Primo, ex infinito intellectu sic : Si sunt duo dii, aut unus intelligit alium, aut non. Si non inteiligit alium, ergo est imperfectus, et per consequens non est Deus. Si autem intelligit alium, aut hoc est per essentiam propriam, aut per essentiam alterius Dei. Si primo modo, ergo non est Deus, cum non intelligat alium Deum perfectissime, scilicet per essentiam alterius Dei intellecti propriam, quia nihil cognoscitur perfectissime, nisi cognoscatur per essentiam suam vel per aliquid perfectius includens essentiam suam perfectius quam ipsa sit in se ; essentia autem alterius Dei in nullo includitur perfectius qiuam in se. Si autem detur aliud membrum, scilicet quod unus Deus intelligat alium per essentiam Dei intellecti, ergo Deus intclligens non est Deus, quia eius actus est posterior obiecto ; nam omnis actus qui non est idem obiecto est posterior obiecto.
Praeterea, eiusdem potentiae non sunt duo obiecta adaequata ; sed si essent duo dii, tunc eiusdem potentiae essent duo obiecta adaequata, quia unus Deus haberet pro obiecto adaequato propriam essentiam alterius Dei ; ergo est tantum unus Deus.
Secundo principaliter probatur hoc ex infinita voluntate, quia unus Deus, aut diligit alium tantum quantum se, puta infinite, aut non ; non primo modo, quia nihil diligit aliud tantum quantum se, vel plus quam se, cuius non est pars nec ab eo dependens ; sed unus Deus non est pars alterius, nec ab eo dependens. Nec secundo modo, quia tunc voluntas eius esset perversa, quia voluntas recta infinita diligit infinite bonum infinitum.
Praeterea, unus Deus aut fruitur alio Deo aut utitur : non primo modo quia tunc haberet duo obiecta perfecte beatifica ; non secundo modo, quia voluntas eius esset summe perversa, nam summa perversitas est uti fruendis.
Tertio principaliter potest probari hoc ex ratione necesse esse sic, scilicet si necesse esse potest esse essentialiter plurificatum, qua ratione potest esse in pluribus, eadem ratione potest esse in .infinitis ; ergo si sunt plures dii, qua ratione possunt esse plures, eadem ratione et infiniti, quod est inconveniens ; et haec est ratio Avicennae, I Metaph.
Praeterea, Deus est necesse esse ; sed non possunt esse plura necesse esse ; ergo non possunt esse plures dii. Probatur minor per Avicennam I Metaph. c.1 sic : Si sunt plura necesse esse, tunc aliquibus rationibus distinguuntur ; et tunc quaero de rationibus illis, quia aut sunt necesse esse, aut non ; si non ergo necesse esse includit aliquid quod est possibile esse, quod est falsum ; si vero sunt necesse esse, tunc habebit duas rationes necessitatis, et hoc est inconveniens, quia aliquid esset necesse esse per aliquam rationem, qua apposita vel remota, nihilominus esset necesse esse.
Quarto potest probari per viam causalitatis et omnipotentiae. Ponatur enim quod unus Deus velit Petrum producere, et alius velit Petrum non produci, tunc quaero an Petrus producitur, an non. Si producitur, ergo secundus Deus non est omnipotens cum velit Petrum non produci, et sic non esset Deus. Si autem Petrus non producitur, ergo prior Deus non est omnipotens, quia vult Petrum produci, et sic non est Deus.
Sed diceres, quod argumentum forte non valet, quia illi duo dii fecerunt pactum ad invicem ut quod vult unus vult alius. Dico quod non, quia eiusdem effectus non possunt esse duae causae totales in eodem ordine causae, quia ex quo causatus est ab una, impossibile est quod fiat ab alia ; sed potentia infinita est causa totalis effectus in ratione causae primae ; ergo.
Quinto confirmatur per rationem Philosophi VIII Phys. circa medium. Unum, inquit, primum movens magis quam multa oportet aestimare, in his enim quae sunt natura, idest in rebus naturalibus sufficiens est unum primum movens esse ; ergo non oportet ponere plura, quia nulla pluralitas est ponenda sine necessitate.
Praeterea, hoc idem probat in fine XII Metaph. per hoc quod entia non volunt male disponi, et tunc infert : unus ergo dominatus et unus princeps. Nec valet dictum Rabbi Moysi, nam unitas Dei accepta est a lege propter populum qui pronus esset ad idololatriam, quamvis in se esset demonstrabile, sic etiam esse Dei acceptum est a lege, sicut habetur Exodi : Ego sum qui sum ; et tamen esse Dei est demonstrabile.
Ad primum principale cum dicit Damascenus quod cognitio Dei est omnibus inserta, dico quod cognitio potest accipi vel pro actuali notitia, et sic illud non est de mente Damasceni, quia ipse dicit ibi quod nemo novit Deum nisi inquantum ipse se revelat. Vel potest accipi pro potentia cognitiva per quam possumus cognoscere Deum in quibusdam conceptibus communibus, et hoc non est contra me.
Ad secundum dico quod veritatem esse in communi est per se notum ; sed cum infertur : erga Deum esse est per se notum, non sequitur, sed est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando ; ergo etc.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : Utrum cum unitate essentiae stet trinitas personarum.
Quod non videtur.
- Quia relationes oppositae sunt aequalis dignitatis ; sed relationes producentis et producti sunt oppositae ; ergo sunt aequalis dignitatis ; sed relatio producentis constituit tantum unam personam ; ergo relatio producti constituet tantum unam personam, et sic erunt tantum duae personae in essentia divina.
- Praeterea : Filius est aequalis nobilitatis cum Patre, quia sunt aeque omnipotentes ; sed Pater potest generare ; ergo et Filius potest generare, et sic erunt duo Filii in essentia divina.
Contra. I Ioan. 5 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo.
Circa istam quaestionem sic procedendum est : Quia enim Trinitas personarum investigatur ex ordine productionum, ideo tria sunt videnda.
Primo si in divinis sit aliqua productio intrinseca.
Secundo quot sint istae productiones intrinsecae.
Tertio ex his videndum est principale quaesitum.
Quantum ad primum est error Commentatoris II Metaph. et Avicennam I Metaph. quorum principia sonant nullam in divina essentia esse productionem intrinsecam, quod primo probant sic : nullum productum est ex se necessarium ; sed quidquid est in essentia divina est ex se necessarium ; ergo nihil est ibi productum. Maior probatur dupliciter :
Primo sic : nihil est simul necessarium ex se et ab alio ; sed productum si est necessarium est necessarium ab alio, et ergo non a se.
Secundo sic : Omne productum possibile est produci ; sed possibilitas repugnat necessario ; igitur nullum productum est necessarium.
Praeterea : productio non est sine dependentia ; sed in divinis non est dependentia, quia tunc dependens esset imperfectum ; ergo in divinis nulla est productio. Maior probatur, quia alias natura esset ex sequo in producente et in producto ; et non praeexigeretur in producente, quod est contra rationem productionis.
Contra istam opinionem arguitur sic a quibusdam, per rationem Richardi V de Trin. tum per rationem boni quod est sui diffusivum, tum per rationem potentia summa activa, tum per rationem perfecti, quas rationes omitto quia forte non concludunt efficaciter. Et arguo contra opinionem probando quod in divinis sit aliqua productio ad intra :
Primo sic : Quidquid de ratione sua formali est principium productivum, illud in quocunque est sine imperfectione, et a se est principium productivum ; sed memoria fecunda summe perfecta sive intellectus summe intelligens habens obiectum intelligibile est principium productivum notitiae genitae ; ergo, cum in Deo sit memoria perfecta et se, ibidem est principium productivum notitiae genitae. Et tunc ultra arguitur sic : Ubicumque ponitur principium productivum perfectum, si est necesse esse et infinitum, necessario ibi ponitur productio perfecta : sed in Deo ponitur principium productivum notitiae genitae, ex praecedenti syllogismo, et est necesse esse, et infinitum ; ergo necessario ibi ponitur productio perfecta ; et vocatur perfecta quia adaequate se habet ad principium productivum ; quemadmodum eius intellectus est infinitus, ita notitia genita est infinita. Consimiliter potest argui de voluntate, quia voluntas infinita habens obiectum amabile infinitum, sicut ponitur in Deo, est principium productivum amoris infiniti.
Secundo arguitur ad principale. In unoquoque genere, imperfectum arguit perfectum in illo ; sed omnis productio in creatura est imperfecta quia non attingit finem perfectum vel completum perfectionis, qui est assimilatio perfecta in unitate naturae, quod non est in creatura, et tamen hoc non includit contradictionem ; ergo oportet dare productionem perfectam quae sit in unitate naturae ; sed non potest poni nisi in Deo ; ergo.
Nec rationes Commentatoris concludunt.
Prima non, quia possibile dicitur multipliciter. Uno modo dicitur possibile quod distinguitur contra impossibile, et isto modo est possibile Deum esse.
Secundo modo dicitur possibile prout distinguitur contra necessarium et ut est idem quod contingens et isto modo non cadit in Deo.
Tertio modo dicitur possibile in ratione ad agens, et illo modo omne producibile est possibile, et sic negetur ista propositio ; nullum productum ex se est necessarium, nisi per ly ex se intelligatur idem genus causae efficientis : unde filius est ex se necesse esse formaliter, sed a patre est productive necesse esse. Et sic patet ad prima in probationem maioris. Et eodem modo dicitur ad secundam, quia possibile prout dicitur relative ad agens non repugnat necessario ex se formaliter.
Ad secundam rationem dico per interemptionem maioris ; non enim sequitur : est ab alio ergo dependet. Et cum probatur per independentiam, concedo quod aeque independenter est natura in producente et in producto. Et cum arguitur : non erit independentia, nego consequentiam, quia dependentia sequitur entitatem formalem dependentis, et quia in divinis est eadem entitas absoluta, ideo nulla est ibi dependentia.
De secundo articulo dico duas conclusiones :
Prima, quod in divinis sunt duae productiones ad intra.
Secunda, quod istae duae productiones non sunt eiusdem rationis.
Primam Commentationem probat unus Doct. Henricus Quodl. VI q.1 : Actus notionales fundantur super essentiales immanentes ; sed actus essentiales immanentes sunt tantum duo, scilicet intelligere et velle ; ergo sunt tantum duo actus notionales, sive duae productiones, scilicet generare et spirare.
Scotus probat eam sic : Ubi sunt duo principia productiva ad intra habentia productiones adaequatas, quae semper manent, ibi sunt duae productiones tantum ; sed in divinis sunt duo principia productiva ad intra, habentia productiones adaequatas, quae semper manent ; ergo sunt tantum duae productiones.
Prima pars minoris probatur sic : Pluralitas principiorum activorum in divinis non potest reduci ad unitatem propter oppositum modum principiandi, quia unum inclinatur libere, aliud naturaliter ; non etiam unum potest reduci ad alterum, quia tunc quod reduceretur esset imperfectum secundum totum genus suum ; sed pluralitas principiorum productivorum, vel oportet quod reducatur ad unitatem quod esse non potest, ut patet ex praedictis, vel ad tantam paucitatem ad quantam potest reduci ; sed non potest reduci ad minus quam ad dualitatem ; ergo sunt ibi duo principia productiva.
Secunda pars minoris probatur, quia memoria infinita habet notitiam genitam infinitam adaequatam quae semper manet, et eodem modo voluntas infinita habet amorem adaequatum.
Secundam conclusionem, scilicet quod istae productiones non sunt eiusdem rationis sed alterius probant aliqui sic : Illa quae sunt eiusdem rationis non possunt multiplicari nisi per materiam ; sed in divinis non est materia ; ergo non sunt ibi duae productiones eiusdem rationis.
Contra istam rationem adducit Doctor noster instantiam de Angelis, quia cum Angeli, secundum istum, non habeant materiam, non possunt esse plures in eadem specie, et sequuntur contra eum tres articuli condemnati Parisiis a Domino Stephano. Unus dicit sic : quia intelligentiae non habent materiam, ideo Deus non potest facere plures Angelos eiusdem speciei ; error secundus quod Deus non possit multiplicare individua sub eadem specie sine materia ; error tertius quod formae non suscipiant divisionem, nisi secundum materiam : error ; nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae ; ergo de formis non eductis de potentia materiae, sicut est in proposito, hoc dicere est erroneum.
Et praeterea contra fundamentum istius opinionis sunt multae auctoritates. Supponit enim quod multiplicatio individuorum fiat per materiam, quod improbat Commentator II De anima. com. 2. et 3 et Avicenna II Metaph. c. ult., sicut melius declarabitur lib. II dist. 3.
Ideo probatur ista aliter sic : Quando potentia exhauritur per unum actum, non potest in alium actum eiusdem rationis ; sed in unica Filii generatione exhauritur tota potentia generandi ; ergo non potest in alium actum eiusdem rationis.
Alio modo probatur eadem conclusio sic per Scotum : Si possent esse ibi plures productiones eiusdem rationis, ergo et infinitae ; et si possunt esse infinitae, ergo necessario sunt, quia . nihil est ibi nisi necessarium. Ultimum consequens est impossibile, ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia quando natura non determinat unum praecise, non possunt esse tot quin possunt esse plures, et etiam infinita y secundum Avicennam II Metaph. ergo si in divinis essent plures filii, ergo et infiniti. Probatur per Augustinum, Contra Maxim, lib. I ubi vult quod si Filius posset generare, pater haberet nepotem ; et tunc generatio non esset terminata, sed posset ire in infinitum.
Praeterea, quod est ex se quaedam singularitas non potest multiplicari in plura eiusdem rationis ; sed filiatio sive spiratio est ex se quaedam singularitas ; ergo nullum illorum potest multiplicari in plura eiusdem rationis.
Vel sic : Quidquid est de se hoc impossibile est quod plurificetur, quia quod non potest ab alio determinari, et est quantum est de se plurificabile, qua ratione potest esse in aliquibus pluribus, et in infinitis ; sed quodlibet unius rationis in divinis est de se hoc. Probatio, quia si non potest esse in pluribus, et qua ratione in pluribus et infinitis ; ergo nihil unius rationis in divinis est plurificabile.
Circa istas duas conclusiones sunt aliqua dubia.
Contra primam conclusionem arguitur sic : Unius naturae est unus modus communicandi, secundum Commentatorem VIII Phys. ; sed essentia divina est una natura ; ergo communicatur uno modo, et non duabus productionibus.
Contra secundam conclusionem obicitur dupliciter. Primo sic : Motus et productiones specificantur ex terminis per Commentatorem V Physic., sed in generatione et spiratione est unus et idem terminus formalis, scilicet essentia ; ergo generatio et spiratio sunt unius rationis. Secundo sic : Habens principium formale producendi potest producere ; sed filius habet principium formale generandi ; ergo potest generare, et sic erunt duae generationes.
Ad primum dico, quod maior est falsa, sic patet per Ambrosium Lib. de Incarnatione. Nam Adam et filius eius fuerunt eiusdem naturae specificae, et tamen Adam fuit a Deo per creationem et filius suus ab eo per generationem.
Contradicit etiam Commentator sibi ipsi, lib. II Caeli et mundi, de igne excusso de lapide, et de igne ab alio genito qui sunt eiusdem naturae specificae, et tamen per alium modum producendi. Nec auctoritas est ad propositum, quia idem dicit Commentator contra Avicennam cui imposuit quod homo poterat generari aequivoce sicut et animalia quae generantur per putredinem sine semine.
Ad aliud dico quod motus non specificantur praecise ex terminis, quia motus rectus et motus circularis, ut ponit Philosophus I Phys. possunt terminari ad idem numero, qui motus in tantum differunt, quod non sunt ad invicem comparabiles, VII Physic.
Et est notandum, quod ista propositio : motuum differentium specie sunt termini differentes specie, dependet ex ista : quod forma fluens est eiusdem rationis cum forma terminante, et ubi ista est falsa etiam illa erit falsa ; sed in proposito ita est, quia generatio est relatio, terminus autem formalis est essentia, quae est aliquid absolutum ; quae non sunt eiusdem rationis. Et ideo in proposito illa maior est falsa.
Ad tertium dico quod filius non potest generare, quia suppositum recipiens formam per productionem adaequatam illi formae non potest per illam formam producere ; sed filius recipit memoriam foecundam per productionem adaequatam illi memoriae ; ergo non potest generare sive producere alium filium.
De tertio articulo est error Commentatoris, qui deridet Christianos XII Metaph. Dicens sic : Putaverunt aliqui Trinitatem esse in divina substantia, et voluerunt evadere per hoc quod sunt tres personae et unus Deus ; et nescierunt evadere quia cum substantia sit unum aggregatum est unum per intentionem unam. Sed haec opinio est haeretica et falsa. Et primo, pono quod non repugnet essentiae divinae, quod in ea sint plures personae. Secundo, quod sunt ibi tantum tres personae.
Primum probatur sic : Essentia divina est simplicissima et illimitata ; sed anima propter suam simplicitatem potest esse in pluribus partibus corporis sine sui diminutione et mutatione ; ergo multo , magis essentia divina potest esse in pluribus suppositis.
Praeterea, essentia divina est perfectio simpliciter ; sed perfectio simpliciter est pluribus communicabitis ; ergo etc.
Praeterea, sicut una natura creata potest recipere supra se plures proprietates accidentales, ita natura divina plures proprietates personales.
Secundum, scilicet quod sint tantum tres personae in essentia divina probatur sic : Est enim ibi tantum una persona non producta, et una producta per actum intellectus, et alia producta per actum voluntatis ; ergo sunt tantum tres. Duo ultima dicta, scilicet quod sit una producta per actum voluntatis, et alia per actum intellectus, patent ex praedictis in 2 Art. Quod autem sit una persona tantum non producta, patet sic : Quidquid potest esse in pluribus suppositis, et non determinatur ad certum numerum suppositorum per aliud a se, si potest esse in pluribus, potest esse in infinitis, et si est necesse esse, necessario est ; sed tale est suppositum ingenitum ; ergo si essent plures personae non productae, essent infinitae, quod est falsum.
Praeterea, nulla pluralitas est ponenda sine necessitate ; sed hic non est necessitas ad ponendum plures personas ; ergo etc.
Praeterea, eadem natura non videtur esse ex se immediatissime habere plures modos essendi ; sed oppositum sequitur, si essent plura supposita non poducta ; ergo, etc.
Aliqui autem ad videndum istam compossibilitatem essentiae divinae cum pluralitate personarum tractant hic : si est aliqua distinctio inter essentiam et proprietatem relativam, quod ego nunc praetermitto usque ad distinct. XXXIV.
Ad primum principale dico quod consequentia non valet. Istae relationes sunt aequalis dignitatis ; ergo sunt aequales in numero ; sed est fallacia figurae dictionis commutando quale quid in quid.
Ad secundum patet ex dictis in 2. Art., quare filius non potest generare.
