Distinctio VI — Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Quaeritur praeterea...

Circa istam Distinctionem 6 quaeritur :

 

Quaestio I.

Utrum Deus Pater genuerit Filium voluntate.

 

Videtur quod sic per Richardum 6 de Trin. Vultis, inquit, audire verbum abbreviatum ? ingenitum velle de se habere conformem atque condignum, quod idem mihi videtur quod gignere Filium. Ex hoc arguitur sic : Patrem velle ex se habere conformem est gignere ; ergo sicut vult voluntate habere conformem, ita etiam voluntate generat.

  1. Praeterea, Augustinus Contra Maxim, lib. 3 probat Filium esse aequalem Patri sic : Si Pater non gignit Filium aequalem sibi, aut hoc est quia noluit, et sic fuit invidus ; aut quia non potuit, et sic fuit impotens.
  2. Praeterea : Omne involuntarium est triste ; ex 5 Metaph. sed nihil est triste in divinis ; ergo nec est ibi involuntarium ; ergo Pater generat Filium voluntate.

 

In contrarium est Magister in littera, et probatur per Augustinum in epistola ad Orosium : Voluntas, inquit, Patris praeire scientiam non potest.

Et Damascenus dicit quod generatio est opus naturae.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo, si productio Filii sit naturalis.

Secundo, si possit concedi Patrem producere Filium voluntate.

Tertio, si illa productio sit necessaria.

 

De primo dicitur ab omnibus quod sic.

Quod probat unus Doctor sic : Productio simpliciter prima est naturalis, quemadmodum natura est prior arte ; sed productio Filii est simpliciter prima ; ergo.

Alius Doctor probat idem sic : Productio per modum intellectus est naturalis ; sed Filius producitur per modum intellectus ; ergo producitur naturaliter.

Alius, scilicet Scotus probat hoc idem in Reportatione sua sic : Memoria est principium mere naturaliter producens ; sed Filius producitur a memoria Patris ; ergo producitur naturaliter.

Ad evidentiam maiorem est sciendum quod ad hoc quod productio sit naturalis requiruntur tria. Primo, quod principium sit determinatum ad unum. Secundo, quod illud principium sit assimilativum, quia natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans. Tertio, quod illud principium in sua operatione non requirat intellectum dirigentem in operando, quia illud ex se exit in operationem. Ista autem tria sunt in memoria paterna : est enim principium determinatum ad unum ; est etiam principium assimilativum ; et est tale principium quod non requirit intellectum extrinsecum dirigentem, sed seipsa exit immediate in intellectionem.

 

De secundo articulo dico : duo sunt quae faciunt dubium, primum si aliquo modo potest concedi quod Pater generet Filium volens, et dato quod sic, sequitur secundum dubium : si Pater generet Filium voluntate in ratione principii elicitivi.

Quantum ad primum, dicit Gothfridus Quolib.5, q.4, quod Pater non generat Filium aliquo modo volens, quia intellectio Patris aliquo modo praecedit quodcumque velle Patris, secundum Augustinum 4 de Trin. ; sed intellectio Patris, ut Patris, est gignitio Filii ; ergo generatio Filii praecedit quodcumque velle Patris. Minor probatur, quia eiusdem potentiae non possunt esse duo actus diversi, nam actus distinguitur per potentias ex 2 de Anima.

Sed diceres quod generare et intelligere spectant ad potentiam intellectivam, quae simpliciter est una ; ergo intelligere et generare sunt idem.

Sed haec positio non valet, quia habet minorem falsam, ideo consequentia nulla est. Falsitas autem minoris probatur sic : Quando aliqua sic se habent quod unum dicit perfectionem simpliciter et aliud non, illa non sunt simpliciter idem ; sed generare sive dicere non est perfectio simpliciter, intelligere autem est perfectio simpliciter ; ergo non sunt simpliciter idem. Prima pars minoris probatur sic : quia si generare esset perfectio simpliciter, cum Filius et Spiritus Sanctus non generent, sequitur quod non essent perfecti simpliciter. Secunda pars minoris probatur quia Pater quantum ad intelligere est perfecte beatus ; beatitudo autem consistit in perfectione simpliciter ; ergo intelligere dicit perfec tionem simpliciter.

Ad argumentum autem prima opinionis, quando dicitur quod potentiae distinguuntur per actus, dico quod actio in creaturis uno modo accipitur pro actione de genere actionis, alio modo pro actu secundo qui est de genere qualitatis. Dico ergo quod unius potentiae est unus actus, accipiendo actum pro altero istorum modorum ; tamen unius potentiae possunt esse duo actus quorum unus corresponderet actui de genere actionis, et alter correspondeat actui de genere qualitatis ; et sic est in proposito, quia dicere correspondet actui de genere actionis, et intelligere correspondet actui de genere qualitatis. Concedo ergo quod Pater generet Filium volens : sed hic sunt tres modi dicendi : Unus communis videlicet : quod Pater genuit Filium volens voluntate consequente, sed non voluntate antecedente.

Alius modus dicendi est per distinctionem, quia ly voluntate potest teneri vel ablative in ratione principii, vel adverbialiter, et primus intellectus est falsus, secundus verus, scilicet Pater genuit Filium voluntate, idest volitive.

Tertius modus dicendi est Scoti, quod Pater gignit Filium volens hoc modo, quia in primo signo originis. Pater formaliter intelligit, et tunc etiam potest habere actum volendi ; in secundo autem signo originis Pater gignit Filium, et vult illam gignitionem volitione habita in primo signo originis.

De secundo autem dubio in isto articulo, scilicet si Pater producit Filium voluntate in ratione principii elicitivi, patet per omnes Doctores quod non, quia principium elicitivum unius rationis in divinis non potest habere duas productiones adaequatas ; sed voluntas est tale principium, et habet productionem adaequatam, sicut est productio Spiritus Sancti ; ergo non potest esse principium generationis Filii.

 

De tertio articulo dico quod productio Filii est necessaria, quod

Probatur sic : Necesse esse, si producitur, necessario producitur ; sed Filius est necesse esse ; ergo Filius de necessitate producitur. Sed sic est in proposito ; ergo...

Praeterea, infinitum actuale, si producitur, necessario producitur ; sed sic est in proposito.

Ultimo sic : Productio naturalis nullo modo impedibilis est necessaria ; sed productio Filii est naturalis, et nullatenus potest impediri ; ergo est necessaria. Prima pars minoris patet ex dictis in 1 artic. : Secunda pars probatur sic : Quod enim aliqua actio impeditur, hoc est vel quia habet agens contrarium, vel propter subtractionem materiae, vel propter corruptibilitatem agentis ; sed nulla istarum causarum est in divinis ; ergo ista productio non est impossibilis.

Sed occurrit dubium, qua necessitate Pater producit Filium. Est autem ad praesens triplex necessitas, scilicet coactionis, naturalis determinationis et requisitae perfectionis.

Modo dico quod Pater non producit Filium necessitate coactionis, potest tamen dici quod producit eum necessitate naturalis determinationis, quia memoria paterna per quam producitur Filius, est determinata ex se ad producendum verbum. Necessitas autem tertia, scilicet requisitae perfectionis est duplex : una quod hoc esset imperfectum sine isto, alia quod ex plenitudine perfectionis hoc redundat in illud, sicut ponit Avicenna 6 Metaph. De secunda necessitate certum est quod Pater necessario producit Filium necessitate requisitce perfectionis, quia si non producit Filium, intellectio paterna non esset perfecta, quod sic probatur : Operatio non est perfecta nisi sit in termino ; sed si Pater non produceret Filium, eius intellectio non esset in termino, quia Verbum est terminus intellectionis divinae ; ergo.

Contra hoc arguit Scotus in Reportatione sic : operatio intelligendi est perfectio simpliciter, sicut bonitas ; sed posito per impossibile quod Pater non produceret Filium, adhuc esset in Patre perfecta bonitas ; ergo.

Praeterea, Pater non communicat Filio nisi quod habet ; sed ante productionem Filii Pater habet intellectionem imperfectam, quia habet eam sine termino per te ; ergo Pater communicat Filio intellectionem imperfectam, et sic Filius est imperfectus.

Ideo dicit quod in primo signo originis omnia essentialia sunt perfecte in Patre, et in secundo signo communicat Filio ; et sic ratio opinionis non concludit, quia intellectio in se est in termino perfectionis, dato quod non haberet terminum distinctum.

 

Ad primum principale potest dici quod Richardus intelligit illud de voluntate concomitante. Alio modo dicitur negando Richard., quia si illud dicit Richardus, oppositum tamen videtur B. Augustino, cui est magis assentiendum. Dicit enim 3 de Trin. quod Filius procedit quomodo natus, non quomodo datus, idest, non per actum voluntatis cui convenit dare.

Ad secundum de invidia dico quod non valet, quia invidia est non tantum subtrahendo bona quae possent communicari actui voluntatis immediate, sed etiam respectu quorumcumque quae voluntas potest communicare et non communicat. Nunc autem Pater generat volens, sed non voluntate in ratione principii elicitivi, ut patet in 2 art.

Ad tertium, concedo quod generatio Filii non sit involuntaria, sed ex hoc non sequitur quod voluntate generat. Multa enim facimus quae non sunt involuntaria, et tamen voluntas non est principium elicitivum respectu illorum.