Distinctio XXXVII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
Distinctio XXXVII
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Et quoniam demonstratum est.
Superius Magister ostendit quomodo res dicantur esse in Deo ; hic ostendit quomodo Deus est in rebus.
Et dividitur ista pars in duas :
primo ostendit quomodo Deus habet esse in rebus ;
secundo ostendit quod secundum illum modum essendi nulla ponitur in Deo imperfectio, sicut ponitur in creaturis, eo quod sunt in loco.
Secunda ibi : Cumque divina.
Item prima in tres :
primo ponit modos quibus Deus dicitur esse in rebus ;
secundo confirmat hoc per autoritates ibi : Ne autem illa ;
tertio inquirit rationem ibi : Quomodo autem Deus.
Et ultima dividitur in tres :
primo ostendit quomodo Deus dicitur esse in sanctis ;
secundo ex hoc removet quoddam dubium ibi : Si autem quaeris ;
tertio inquirit rationem quomodo dicatur esse in rebus communiter ibi : Ex praedictis patet.
Et haec ultima dividitur in duas :
primo ostendit difficultatem propositi ;
secundo excludit quorundam opinionem ibi : Quidam tamen.
[2] In speciali sic procedit.
Primo proponit quod Deus dicitur communiter esse in rebus per essentiam, potentiam, et praesentiam sine diffinitione, circumscriptione et limitatione ; alio autem modo dicitur in sanctis per gratiam, per quam Deus eos inhabitat ; tertio autem modo dicitur esse in homine Christo per unitatem, sed ille modus tertius pertinet ad III librum Sententiarum.
Postea confirmat hoc per autoritates, ubi etiam dicit quod malis semper Deus praesens est. Secundo vero ostendit quomodo Deus est in sanctis, et dicit quod in sanctis dicitur esse et inhabitare, inquantum temporaliter procedit in eos.
Postea removet quaedam dubia, dicens quod illa inhabitatio sane intelligenda est ; non enim Deus sic in sanctis inhabitat ut apud se non maneat, nec etiam una persona inhabitante reliqua excluditur ; et subdit quod illa inhabitatio est inquantum a fidelium mentibus cognoscitur et diligitur.
Postea dicit quod, sicut dicitur communiter, Deus in omnibus rebus intelligitur esse et exprimitur, sed quomodo sit in omnibus rebus sive ubique, intellectu non capimus, sed etiam exprimi non potest.
Deinde excludit opinionem quorundam et dicit quod non est intelligendum, sicut quidam dicunt, quod Deus dicatur esse in rebus per praesentiam solum, quia ei sunt praesentia omnia ; per essentiam vero et potentiam, quia virtute essentiae suae naturae et potentia omnia conservat et in omnibus operatur, et hoc propter sui simplicitatem et infinitatem. Unum tamen subdit quod non est credendum quod per hoc quod Deus est praesens rebus immundis, sua praesentialitas maculetur, sicut nec spiritus maculatur ad corpus leprosum ex unione ipsius ad ipsum nec sol quamvis suis radiis contingat loca immunda. Et hic est sententia etc.
Quaestio prima
Utrum Deus sit in omnibus rebus
[1] Circa distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est utrum Deus sit in omnibus rebus. Et arguitur quod non, quia inter causas illae solae sunt intrinsecae quae sunt partes rem constituentes, et haec sunt materia et forma (finis enim et agens dicuntur causae extrinsecae) ; et Deus non se habet ad creaturas ut materia vel forma, sed solum ut finis vel agens ; ergo Deus non est in rebus, sed potius extra res.
[2] Item agere solum in rem praesentem videtur esse limitatae virtutis, sicut agere aliquo supposito ; sed Deus non est limitatae virtutis ; ergo non solum agit in praesens, sed in distans ; et ita non est in omnibus, sed distans a quibusdam.
[3] In contrarium est quod dicitur Ieremiae 22 : Caelum et terram ego impleo. Idem patet per Augustinum, Hilarium, Ambrosium et Gregorium in littera.
[4] Responsio. Duo videnda sunt :
primum est utrum Deus sit in omnibus rebus ;
secundum est de modo essendi in eis.
[5] Quantum ad primum, quod Deus sit in omnibus rebus, probatur sic : causa singularis et immediata et actu operans simul est vel non est cum suo effectu, et hoc habetur II Physicorum ; sed Deus est causa singularis per oppositum ad universalem per praedicationem et immediata respectu omnium et actu operans quamdiu res est ; ergo simul est cum qualibet re existente. Minor probatur quantum ad duas eius partes, scilicet quod Deus sit causa immediata omnium et quod sit actu operans quamdiu res est ; quod enim sit causa singularis, exponendo singulare modo quo dictum est, non oportet probare. Quantum ergo ad primum, scilicet quod Deus sit causa immediata omnium, patet sic : duplex est causa, quaedam est efficiens et non conservans, ut domificator respectu domus, quaedam est efficiens et conservans, ut sol respectu luminis in aere, et secundum hoc sunt duae actiones, scilicet productio et conservatio ; quamvis ergo Deus non sit immediata causa omnium quantum ad productionem, est tamen immediata causa omnium quantum ad conservationem ; secundum etiam hanc actionem semper est actu operans, quamdiu res est, secundum illud Ioannis 5 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ; aliter enim res cederent in nihilum, nisi manu omnipotentis tenerentur. Et sic patet minor ; sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus sit simul cum omnibus rebus quamdiu sunt.
[6] Sed contra hanc rationem instatur primo, quia etsi tota concedatur, non videtur tamen probare conclusionem ; quaerimus enim utrum Deus sit in omnibus rebus, ratio autem solum probat quod Deus et creatura sunt simul. Quod si intelligatur de simultate durationis, ut videtur esse intentio Aristotilis, scilicet quod uno posito aliud ponatur, non propter hoc sequitur quod unum sit in alio ; alioquin cum Parisius et Roma sint simul duratione, sequeretur quod Parisius esset in Roma vel econverso, quod non est verum. Si uerum intelligatur de simultate loci, adhuc non sequitur quod unum sit in alio, quia agens corporeum et suum productum non sunt simul, nisi quia sunt contracta ; per hoc autem unum non est in alio, sed iuxta aliud ; et iterum istud non habet locum in agente incorporeo, quia non potest esse contactum alteri ; quare etc.
[7] Secundo, quia non videtur verum illud quod assumitur, scilicet quod Deus sit immediata causa conservationis cuiuslibet rei ; constat enim quod lumen non conservatur a Deo in aere, nisi mediante sole, et sic est in compluribus aliis ; ergo saltem in istis non concludit ratio quod Deus sit in illis.
[8] Et dicendum ad primum quod quando dicimus Deum esse in rebus, non intelligimus eum esse in eis ut partem intrinsecam vel intrinsecus rem penetrantem, ut magis infra patebit, sed intelligimus eum esse praesentem rei, non solum secundum durationem, quia est quando res sunt, nec secundum contactum corporalem, cum non sit corpus nec virtus in corpore, sed secundum ordinem, qui in spiritibus tenet locum situs in corporibus ; in hoc tamen excellit ordo in spiritibus situm in corporibus, quia per situm se habet unum corpus ad aliud immediate quo ad sui extremum, sed per ordinem se habet spiritus ad corpus immediate secundum quodlibet sui (saltem non est hoc dubium de spiritu increato, scilicet Deo, quicquid sit de aliis) ; propter quod potest dici esse non solum iuxta res, sed in rebus.
[9] Ad aliud dicendum quod dato quod Deus non esset immediata causa conservatiua omnium quaecumque sunt in rebus, tamen adhuc habetur propositum : primo, quia etsi non conservet immediate omnem rem vel omne quod est in rebus, potest tamen, si vult, absque sui mutatione immediate conservare ; operatio autem conservandi non facit praesentiam, sed arguit eam a posteriori tanquam praesuppositam. Secundo, quia in omni re subsistente est aliquid quod immediate a Deo conservatur, incorporalia quidem secundum se tota a Deo conservantur, corporalia vero quo ad materiam, et illa cum sit in tota re et nihil sit rei cui non sit praesens materia, utpote quae omnibus subest, qua ratione Deus est ei praesens immediate, ea ratione est praesens omnibus quae sunt in re, licet non conservet ea immediate ; conservat enim materiam, quae est indistans a quolibet rei.
Sic ergo patet primum.
[10] Quantum ad secundum, scilicet de modo essendi in rebus, advertendum est quod triplex est modus in genere quo Deus dicitur esse in rebus, unus generalis et duo speciales. Generalis modus est quo Deus dicitur esse in rebus per essentiam, praesentiam et potentiam ; qualiter autem sit in omnibus per potentiam et per praesentiam, satis clare et concorditer [ponitur], quia cum Deus sit in rebus, quia est causa rerum, sicut econverso res dicuntur esse in Deo, quia sunt creatae ab eo, ut prius dictum fuit, secundum duas conditiones causalitatis divinae dicitur Deus esse in rebus duobus modis ; res enim producuntur et conservantur a Deo per intellectum et libere ; dicitur ergo Deus esse in rebus per praesentiam ratione suae intellectualitatis, sicut illa dicuntur sibi praesentia, quorum unum est in prospectu alterius, sed dicitur in eis esse per potentiam suae libertatis, secundum quam potest, prout vult, eas conservare vel annihilare. Qualiter autem sit in rebus per essentiam, non sic concorditer ponitur.
[11] Quidam enim dicunt de existentia Dei in rebus proportionabiliter his quae dicta sunt de existentia rerum in Deo, et hoc sic, quia sicut res considerata secundum esse proprii generis non dicitur esse in divina essentia, sed solum in Deo scientia vel potentia, quia ipsa sic considerata non est idem quod Deus, sed se habet solum in ratione obiecti terminantis operationem divinam, ut declaratum fuit supra, considerata autem secundum esse virtuale suae causae, quod est aliqualiter esse causati, dicitur esse in Dei essentia, eo quod est idem cum ea, dicente Anselmo quod creatura in Deo est creatrix essentia, sic ex ista parte Deus potest considerari dupliciter : uno modo secundum suum esse in se, et sic non est in aliqua re per essentiam, sed potius dicitur esse supra res, quia in excellentia naturae supergreditur omnem rem, sicut et natura creata simili modo considerata non est in essentia divina, sed sub ea ; alio modo potest Deus considerari secundum esse quod non est ipsius formaliter, sed causaliter, et hoc est esse formale creaturae, et sic Deus est in rebus per essentiam, non quod essentia divina secundum se sit in re, sed quia essentia quae est rei formaliter est essentia Dei causaliter, ut sicut ex alia parte dicebatur quod creatura in Deo est creatrix essentia, sic Deus in creatura non est aliud quam creatura.
[12] Sed si bene volumus considerare, nec illud quod communiter dicitur de existentia Dei in rebus per praesentiam et potentiam, nec illud quod nunc specialiter dictum est de existentia eius in rebus per essentiam est sufficienter dictum. Primum patet, quia Deus per suam intellectualitatem aequaliter habet in prospectu res, dum sunt et antequam sint ; similiter per suam libertatem equaliter potest rem producere vel non producere, antequam sit, sicut iam existentem potest conservare vel non conservare ; si ergo Deus dicitur esse in rebus per praesentiam et potentiam ratione suae intellectualitatis et libertatis modo quo expositum est, sequitur quod Deus secundum hos modos aequaliter erit in rebus nondum existentibus, sicut in iam existentibus, quod non dicimus. Secundum autem non sufficit, quia, ut probatum est in primo articulo, Deus est in rebus non solum secundum effectum suum, sed secundum realem exhibitionem et praesentialem essentiae suae, et ideo oportet plus dicere quam alii dicant.
[13] Propter quod aliter dicitur et melius, quod cum existentia Dei in rebus requirat existentiam rerum (in eo enim quod non est nihil esse potest), res autem non existunt nisi per actualem operationen Dei creantis et conservantis res, ideo secundum tria quae concurrunt ex parte Dei ad productionem vel conservationem Dei sumuntur illi tres modi ; illa autem tria sunt operatio vel actio, virtus a qua est actio, et essentia in qua est virtus ; quia ergo actio creationis facit rem existere, actio autem conservationis existentiam rei continuat, existentia autem rei facit rem Deo praesentem et Deum rebus (Deus enim non efficitur praesens rei, nisi quia res efficitur praesens ei), ideo ratione actionis producentis et conservantis rem in esse, Deus dicitur esse in rebus per praesentiam. Et quia haec praesentia non est solum secundum cognitionem, ut alii ponunt, sed secundum realem exhibitionem (nam sicut figura sigilli non fit nec conservatur in aqua nisi ad realem coexistentiam sigilli, sic nulla res conservatur in esse nisi ad realem coexistentiam Dei), ideo dicitur Deus esse in rebus per essentiam propter realem coexistentiam divinae essentiae cum rebus ; ulterius quia ab essentia non egreditur actio nisi mediante potentia, dicitur Deus esse in rebus per potentiam. Et hii sunt modi generales quibus Deus est in omnibus rebus consideratis, scilicet secundum suum esse naturale. Alii autem modi sumuntur secundum esse spirituale, quod est esse gratiae, per quam regeneramur ad spiritualem vitam, in quo est duo considerare, scilicet personam reparantem nos, scilicet Christum, qui per assumptam humanitatem tanquam per instrumentum non necessitatis, sed congruitatis reparavit nos, et sic Deus dicitur esse in humanitate assumpta per gratiam unionis ; vel possumus considerare hominem reparatum inquantum huiusmodi, et sic dicitur esse in homine per gratiam adoptionis ; et secundum primum modum, scilicet per gratiam unionis, constat quod Deus novo reali modo est in creatura assumpta, et non solum effectus eius ; qualiter autem sit nouo modo in creatura secundum alium modum ipse Deus, et non solum eius effectus, dictum fuit supra distinctione 14.
[14] Ad primum argumentum dicendum quod Deus non dicitur esse in rebus per modum partis intrinsece rem componentis, imo est extra res, sed dicitur esse in eis per immediatam praesentiam quam habet ad quamlibet rem, non solum secundum extremum rei, ut fit per contactum, sed secundum quodlibet rei, quam praesentiam facit ordo, non situs, ut dictum fuit.
[15] Ad aliud dicendum quod facere rem praesentem esse quae prius omnino non fuit vel conservare iam factam, non arguit imperfectionem vel limitationem potentiae, sed potius perfectionem, dum absque eius praesentia cetera nec esse nec permanere possunt ; secus autem est agere aliquo supposito, quia istud arguit quod virtus causae non extendit ad omnia, ex quo necessario aliquid supponit, et istud est imperfectionis ; ideo non est simile.
Quaestio secunda
Utrum Deus sit ubique
[1] Secundo quaeritur utrum Deus sit ubique.
Et arguitur quod non, quia sic se habent permanentia ad locum sicut successiva ad tempus ; sed in successivis unum indivisibile non potest esse in diversis temporibus simul ; ergo nec indivisibile permanens, ut Deus, potest simul esse in diversis locis ; non est ergo ubique.
[2] In contrarium est quia Deus est in omnibus rebus ; sed quilibet locus est aliqua res ; ergo Deus est in omni loco.
[3] Responsio. Locus potest considerari dupliciter : uno modo, prout est quaedam res creata, et sic Deus est in omnibus locis, sicut dictum est eum esse in omnibus rebus ; alio modo potest considerari, secundum quod est contentivus locati, et sic dicendum est quod Deus secundum se nusquam est et secundum effectus suos est ubique ; secundum se nusquam est, quia a nullo continetur, sed potius omnia continet et conservat ; secundum autem effectus suos est ubique, quia omnem locum replet effectibus suis et secundum hunc modum proprium Dei est esse ubique ; nihil enim replet omnem locum bonitatibus et effectibus suis nisi Deus.
[4] Iuxta quod est notandum quod Magister in littera distinguit triplicem modum essendi in loco, scilicet circunscriptive, et hic modus convenit solis corporibus, quae secundum sui ultimum commensurantur ultimo continentis, quod est locus ea circunscribens ; item aliquid est in loco diffinitive, et hic modus, ut dicunt quidam, convenit substantiis spiritualibus creatis, de quo statim inquiretur postea.
[5] Et neuter istorum modorum essendi in loco vel ubique Deo convenit. Cuius ratio est quia primus modus arguit in eo quod dicitur esse in loco limitationem quantitatis corporeae ; secundus vero modus arguit limitationem essentiae et virtutis secundum illos qui hunc modum ponunt ; utrumque autem istorum Deo repugnat. Item secundum nullum istorum modorum potest aliquid esse in pluribus locis simul et multo minus ubique, impediente hoc limitatione rei secundum quantitatem molis vel virtutis, ut dicunt qui ponunt spiritum loco diffiniri.
[6] Tertius modus essendi in loco, scilicet repletive, convenit Deo, non secundum se, sed secundum suos effectus, ut dictum est, et sic est proprium Dei esse ubique, quia sola virtus divina se extendit ad producendum omnes res existentes vel possibiles esse in loco, et hoc, scilicet replere locum suis effectibus et sic esse ubique, convenit ei non ab aeterno, sed ex tempore, sicut et producere res quibus omnis locus repletur.
[7] Ad argumentum primum dicendum quod sicut est aliquid indivisibile quod est aliquid successivorum, ut nunc vel mutatum esse, et istud non potest esse in pluribus partibus temporis vel motus, aliud vero est quod non est de genere successivorum, ut aeternitas vel aevum, et istud potest coexistere toti successioni motus aut temporis, sic est quoddam indivisibile quod est aliquid quantitatis, ut punctus, et istud non potest esse in pluribus partibus magnitudinis vel in pluribus locis ; aliud est indivisibile quod est totaliter extra naturam quanti corporalis, ut Deus, de tali indivisibili nihil prohibet quin sit praesens omnibus locis et omnibus rebus.
[37. II]
Sententia huius litterae in generali
[1] Cumque divina natura.
Haec est secunda pars principalis distinctionis praedictae, ubi excludit a Deo ea quae consequuntur creaturam in loco existentem, scilicet locabilitatem et motum.
Et dividitur in tres partes :
primo proponit quod intendit ;
secundo ostendit qualis imperfectio invenitur in creaturis existentibus in loco, ibi : Omne ergo corpus ;
tertio concludit imperfectionem Deum non habere, ibi : Fatemur itaque.
[2] In speciali sic procedit.
Primo ponit quod divina natura sic est in omni loco quod non circumscribitur vel definitur loco vel alio modo.
Deinde ostendit quod haec duplex imperfectio invenitur in creatura, creatura enim corporalis loco definitur et circumscribitur, spiritualis autem solum definitur. Item corporalis creatura per tempus et locum movetur, spiritualis autem per tempus solum, mutari autem per tempus est per affectiones tempori subiacentes mutari.
Postea inquirit utrum mutari per locum spiritui conveniat, et determinat quod transire de loco ad locum ita quod definiatur et non circumscribatur, sic convenit spiritibus, sed transire de loco ad locum circumscriptive eis non convenit.
Deinde ostendit quod esse locale et circumscriptibile et definibile Deo non convenit ; addit quod Deus sine sui mutatione de novo incipit et desinit esse in creatura.
Ultimo determinata recapitulat, ut patet in littera. Haec est, etc.
Quaestio prima
Utrum angelus sit in loco
[1] Hic primo quaeritur utrum angelus sit in loco.
Et videtur quod non, quia si angelo competeret esse in loco, non esset ratione essentiae vel ratione virtutis vel ratione operationis : non ratione essentiae, quia secundum quod dicit Avicenna et probat, corporalibus non competit locus ratione substantiae, et multo minus spiritualibus, qualis est angelus, nec ratione virtutis, quia virtus angeli vel est eadem cum sua essentia vel non minus abstracta a conditione quantitatis et loci, propter quod si ratione essentiae non est in loco, videtur quod nec ratione virtutis, nec ratione operationis, tum quia contingit angelum nihil operari circa locum et tunc nusquam esset, quia angelus non potest per operationem in loco, nisi quia corpus circa quod operatur est in loco, sed corpus caeli circa quod maxime variatur operatio angeli non est in loco iuxta illud IV Physicorum : Terra est in aqua, [aqua] in aere, aer in igne, ignis in caelo, caelum autem non amplius in alio ; ergo videtur quod angelus propter talem operationem non sit in loco.
[2] Item secundum Boetium De hebdomadibus communis conceptio est incorporalia non esse in loco ; sed angeli ponuntur incorporales ; ergo non sunt in loco.
[3] In contrarium est quod dicit Damascenus libro I capitulo 16, quod incorporea natura est ubi operatur ; sed angelus operatur in loco ; ergo est in loco.
[4] Responsio. Circa quaestionem istam sic procedetur, quia primo ponetur id quod est de quaestione clarum, secundo inquiretur de hoc quod est dubium.
[5] Quantum ad primum sciendum est quod sicut dicit Damascenus ubi supra, locus est corporalis finis eius quod continet respectu eius quod continetur ; et IV Physicorum dicitur quod locus est ultimum corporis continentis, ex quo patet quod proprie loquendo de esse in loco illud solum dicitur esse in loco quod sic continetur loco ut terminetur eo tanquam termino extrinseco et commensuretur ei secundum sui ultimum ; et istud est circumscribi loco. Et sic nullus unquam posuit angelos esse in loco, nisi qui dixerunt eos esse corporeos. Alio modo potest accipi esse in loco large pro eo quod est determinate esse praesens huic vel illi loco et esse distans a loco remoto, quamvis a nullo circumscribatur, quod aliqui vocant esse in situ vel determinare sibi situm magis quam esse in loco. Et istud potest adhuc esse dupliciter, secundum quod est duplex situs vel locus, scilicet mathematicus et naturalis, secundum quod duplex natura consideratur in loco, quantitativa videlicet et qualitativa ; nam secundum primam vocatur mathematicus, sed quo ad secundam vocatur naturalis, quia ratione eius corpora naturalia tendunt ad propria loca, et conservantur in eis et corrumpuntur in contrariis ; ergo quantum ad hunc secundum modum illud dicitur determinate esse in loco naturali quod ex natura sua habet inclinationem ad talem locum ut sit in eo per naturam nec sit extra nisi per violentiam. Et sic adhuc nullus dicit angelum esse in loco, quia secundum naturam non plus dependet ad unum locum quam ad alium ; talis enim determinatio ad locum est propter connaturalitatem unius ad alterum, sicut conservantis ad conservatum, angelus autem tali conservatione non indiget.
[6] Ad hunc tamen modum videtur accedere opinio illorum qui dicunt angelos ex sua natura deputatos vel determinatos ad movendum determinata corpora caelestia, sic quod non possunt aliquid aliud movere immediate vel alibi esse. Quod quidem reputatur erroneum et est satis irrationabile, quia omne quod agit creatura spiritualis extra se agit libero arbitrio, et non ex necessitate naturae ; propter quod nec ex natura sua potest habere necessariam determinationem ad illud quin possit non agere illud quantum est ex conditione naturae suae, quicquid sit ex divina ordinatione. Locum autem mathematice sumptum determinat sibi illud quod talem habitudinem habet ad locum, ut non sit ubique nec nusquam, sed alicubi, non tamen magis hic quam ibi, sed indifferenter quantum est ex eius natura, tamen dum est hic, non est alibi vel in alio loco, sed distat ab eo secundum distantiam loci a loco ; et sic esset in loco corpus mathematicum, si esset, quia non determinaret sibi aliquem locum, necessario tamen esset in aliquo loco, sed circumscriptive, quia quantum esset. Sed quia angelus non est quantus, ideo non sibi potest determinare talem locum modo circumscriptivo, ut prius dictum fuit. Exclusa tamen circumscriptione inquirendum est utrum angelus sit in aliquo loco tali modo quod ex natura sua non determinet sibi magis unum quam alium, necessario sit tamen in aliquo et dum est in ipso, distet ab alio. Aliis ergo existentibus manifestis de hoc restat discutiendum.
[7] Est ergo intelligendum quod circa hoc sunt quatuor opiniones : una quae ponit quod angelus isto modo iam dicto determinat sibi locum, in quo est definitive, et ratio essendi sic in loco determinato est sua essentia ex eo quod est finita et limitata ; fulcitur autem haec opinio tribus rationibus.
[8] Prima sumitur ex comparatione essentiae angeli ad essentiam divinam secundum rationem finiti et infiniti et est talis : sicut se habet substantia vel essentia infinita ad essendum ubique, sic se habet essentia finita ad essendum alicubi, sic quod non ubique ; sed Deus propter infinitatem suae essentiae est ubique ; ergo angelus propter unitatem et limitationem suae essentiae est alicubi determinate.
[9] Secunda ratio sumitur ex operatione angeli et est talis : prius secundum naturam est activum praesens passivo quam agat in ipsum, sicut ignis ordine naturae prius est praesens combustibili quam comburat ipsum et idem in omnibus activis et passivis, quod prius secundum naturam oportet ea esse approximata quam agant ; sed angelus agit in locum determinatum vel in corpus existens in determinato loco et non ubique simul ; ergo angelus secundum naturam suam prius est praesens loco quam agat ibi aliquam actionem ; ergo actio angeli circa locum non est ipsi ratio essendi in loco, cum prius sit ibi quam agat ; sed ipsamet essentia angeli, secundum quam est praesens loco, est prius loco antequam agat ibi.
[10] Tertia ratio sumitur ex operatione angeli ad universum, cuius est pars, et est talis : pars non [est] extra totum ; sed angelus est pars universi ; ergo non est extra universum, sed intra, non ubique, quia sic aequaretur toti ; ergo est alicubi determinate.
[11] Pro hac opinione videtur facere dictum Damasceni libro II capitulo 2, ubi dicit quod spiritus continetur a parietibus, ianuis et claustris et signaculis, et similiter articulus episcopalis, qui dicit sic : Quod angelus vel anima separata nusquam est, supple : error est ; istud tamen quod nusquam esset quandoque contingeret, nisi esset eis ratio essendi in loco, quia contingit quod quandoque nihil operentur circa locum, et tunc nihil potest eis esse ratio essendi in loco nisi essentia, ut videtur ; quare etc.
[12] Ista opinio autem non videtur vera, sicut et quidam alius articulus dicit, in quo continetur sic : Quod angelus nusquam est secundum substantiam, est error si intelligatur quod substantia non sit in loco ; si autem intelligatur quod substantia non sit ratio essendi in loco, verum est quod nusquam est secundum suam substantiam. Expresse dicit quod essentia angeli non est ei ratio essendi in loco. Et hoc possumus probare eisdem viis, scilicet ex limitatione essentiae angeli et ex eius operatione et ex eo quod est pars universi.
[13] Prima via sic patet : duplex est limitatio : una secundum quidditatem et essentiam, secundum quam omnis creatura est contenta certis limitibus, propter quod et definitio, quae est sermo dicens quid est res, dicitur terminus V Metaphysicae ; alia est limitatio secundum quantitatem molis, qua creatura est tanta quod non maior, et de hoc certum est quod res per eam necessariam habet habitudinem ad situm ut necesse sit eam esse alicubi, non nusquam neque ubique, et dum est hic, non est alibi, sed distat secundum distantiam loci ; hac autem limitatione caret angelus cum non sit quantus quantitate molis ; ideo ratione huius limitationis non potest competere angelo esse in loco. Nec ratione primae : probatio, quia si limitationi essentiae responderet locus definitive, sicut limitationi quantitatis respondet locus circumscriptive, tunc sicut se habet quantum finitum ad locum ut ab eo circumscribatur, sic se habebit substantia finita ad locum ut ab eo definiatur ; sed quantum finitum sic se habet ad locum ut circumscribatur ; quod circumscribitur a loco sibi aequali non potest circumscribi a maiori vel minori ; ergo sic se habebit essentia angelica, quia finita, ad locum ut definiatur solum a loco sibi aequali vel sic proportionato essentiae suae quod non poterit definiri loco maiori vel minori ; hoc autem est absurdum, quia essentiae angeli nullus locus est aequalis vel inaequalis cum quantitas loci et essentia angeli sint penitus diversarum rationum, nec aliquis doctor hoc ponit ; ergo illud ex quo sequitur est falsum, scilicet quod limitationi essentiae respondeat locus definitive. Et per eamdem rationem dicendum est quod non competit Deo esse ubique ita quod infinitas suae substantiae sit ei ratio ubique essendi, sed est ubique solum ratione suorum effectuum, ut dictum fuit praecedente quaestione ; si enim competeret Deo esse quocumque ratione suae essentiae infinitae, tunc competit ei esse necessario ubique vel in loco infinito et nullo modo finito, sicut econtrario dicitur de angelo quod ratione suae essentiae finitae convenit ei esse in loco finito et nullo modo infinito, [sicut econtrario dicitur de angelo quod ratione suae essentiae finitae convenit ei esse in loco finito et nullo modo in infinito] ; esse autem ubique non est esse in loco infinito ; ergo infinitas divinae essentiae non est ipsi ratio essendi ubique, quod tamen assumebat prima ratio aliorum.
[14] Et si dicatur quod non est simile de corpore quanto respectu loci circumscribentis et de angelo respectu loci definientis et de Deo respectu loci infiniti, quia Deus et angelus sunt substantiae liberae et ideo ratione suae libertatis angelus potest esse in maiori vel minori loco, finito tamen, Deus autem et in infinito, si aliquis locus infinitus esset, et in finito, quia finitum continetur intra infinitum, non sic autem de quanto corporeo, quod non est talis libertatis, propter quod necessario est in loco sibi aequali nec potest esse in maiori vel minori.
[15] Sed istud non valet, quia quamvis Deus et angelus sint substantiae liberae, hoc tamen solum est respectu eorum quae subiacent suae operationi et non respectu eorum quae competunt eis circumscripta omni operatione ; sed ea quae competunt Deo vel angelo ratione finitatis vel infinitatis substantiae competunt eis circumscripta omni operatione, quia finitas vel infinitas essentiae prior est omni operatione substantiae ; ergo in Deo vel angelo non est libertas quod sint in maiori vel minori loco, finito vel infinito, si tamen finitas vel infinitas essentiae est eis ratio essendi in loco. Et declaratur per simile : homo enim est quoddam quantum corporeum liberae naturae respectu multorum quae subiacent suae operationi ; tamen sicut non est in potestate eius quod sit maior vel minor quantitate molis, sic non est in potestate eius quod sit in loco maiori vel minori, sed necessario est in aequali ; similiter licet Deus et angelus sint substantiae liberae respectu exteriorum, ad quae comparantur mediantibus suis operationibus, tamen sicut non est in potestate eorum quod sint maioris vel minoris perfectionis in essentia, sic non est in potestate eorum quod sint in maiori loco, si tamen quantitas perfectionis essentialis est eis ratio essendi in loco.
[16] Idem patet secunda via, scilicet ex operatione sic : esse praesens immediate alicui est in plus quam esse rei propinquum secundum locum. Quod patet, quia non convertitur consequentia ; nam recte sequitur « istud est immediate propinquum alicui secundum locum ; ergo est ei immediate praesens », sed non sequitur « istud est immediate praesens illi ; ergo est ei propinquum secundum locum » ; anima enim est immediate praesens corpori et universaliter forma materiae et tamen non sunt propinqua secundum locum nec remota, quia alterius rationis est praesentia formae ad materiam et accidentis ad subiectum quam sit praesentia secundum locum et situm, nec eam includit. Nam demus quod Deus creasset aliquem angelum ante mundum corporeum ; si iste angelus fuisset compositus ex materia et forma, ut quidam ponunt, forma fuisset praesens materiae immediate et tamen non esset ei propinqua secundum situm vel, loquendo sine calumnia, suum accidens, quodcumque sit, illud fuisset praesens subiecto immediate absque propinquitate loci vel situs ; modo etiam in corporalibus forma et materia, subiectum et accidens nec sunt propinqua proprie nec remota, licet sunt indistincta secundum locum ratione quantitatis totius, sed hoc accidit praesentiae materiae ad formam cum praecedat omnem quantitatem. Ex hoc arguitur sic : ex eo quod est communius non licet inferre minus commune, sed est fallacia consequentis ; sed aliquid esse immediate praesens alteri est in plus quam esse ei immediate propinquum secundum locum, ut declaratum est ; ergo ex immediata praesentia non licet inferre immediatam propinquitatem secundum locum, sed solum requiritur quod activum sit immediate praesens passivo ordine naturae priusquam agat in ipsum ; ergo non licet inferre quod oporteat ipsum prius esse propinquum secundum locum passivo quam agat in passivum ; non oportet ergo essentiam angeli, antequam agat, secundum se esse prius in loco quadam quasi propinquitate ad hunc locum et distantia ad alium, ut alii ponunt, sed sufficit quod sit ei immediate praesens non situ, sed ordine, ut magis infra declarabitur. Et in hoc patet solutio secundae rationis aliorum.
[17] Tertia via sumitur ex eo quod angelus est pars universi sic : universum potest nominare universitatem corporum et perfectionum corporalium tantum vel universitatem rerum tam corporalium quam spiritualium ; accipiendo primo modo universum, cum omne corpus et omnis perfectio corporalis habeat habitudinem ad locum et situm, cuius differentiae sunt intra et extra, necesse est quod quaelibet pars huius universi sit intra universum ; sed angelus non est pars huius universi ; propter quod non oportet quod sit intra hoc universum secundum aliquem situm vel locum. Et in hoc peccat tertia ratio aliorum, quae procedebat acsi angelus esset pars universi corporei. Si autem universum accipiatur pro universitate omnium rerum tam corporalium quam spiritualium, sic angelus est pars universi ; sed ex hoc non potest argui quod sit in aliquo loco definitive, imo potius oppositum. Cuius ratio est quia inconveniens est differentias unius partis universi extendi ad omnes, quia totum aequaretur parti vel pars toti ; sed extra et intra, prope et longe, sub et supra, hic et ibi et consimilia sunt proprie differentiae universi corporei ratione quantitatis, cui per se competit situs ; ergo inconveniens est quod extendantur ad omnes partes universi simpliciter dicti, cuius pars est universum corporeum. Non ergo extenduntur ad substantias incorporeas, cuiusmodi sunt angeli. Huic autem contradicit imaginatio, quae non transcendit quantum et continuum, secundum quam formamus nobis de angelis aliquod quantum subtilissimum. Sed in hoc non est rectum credere imaginationi, qua angeli abstrahunt secundum rem a quanto, sicut a quali, et ideo sicut non sunt albi aut nigri, calidi aut frigidi et sic de ceteris qualitatibus corporalibus, sic non sunt magni vel parvi, quia non sunt quanti, nec per consequens hic vel ibi ratione suae essentiae, quia haec sunt proprietates quanti. Nec pro aliis dictum est Damasceni prius allegatum, quia in nonnullis libris praeponitur negatio sic : Non continetur autem etc. Vel dato quod non sit ibi negatio, Damascenus in eodem capitulo exponit se subdens : Intellectus vero existentes in intellectualibus locis sunt, quasi dicat : « angeli intelligibiliter sunt in loco, quia ibi intelliguntur esse ubi operantur ». Articulus etiam non est pro eis, cum exponatur per alium, ut dictum est.
[18] Secunda opinio est quod angelus non est in loco sic quod sua essentia sit ei ratio essendi in loco, sed operatio eius circa locum vel circa corpus existens in loco, ita tamen quod ipsi essentiae angeli et non tantum operationi convenit esse in loco, sic quod dum est in uno, non est in alio, sed distat a loco distante et est propinquus loco propinquo, ita quod ipsi essentiae angeli convenit situs et proprietates eius absque circumscriptione.
[19] Circa autem hanc opinionem et sequentes nihil volo nunc asserere, sed solum procedere inquisitive. Posset ergo videri alicui quod illa opinio non haberet veritatem, quia quando dicitur quod operatio angeli est ipsa ratio essendi in loco, non intelligitur de operatione intra manente, ut sunt intelligere et velle, quia talis operatio est aequalis abstractionis a situ sicut essentia angeli. Oportet ergo quod intelligatur de operatione transeunte in materiam exteriorem.
[20] Sed probatio quod talis non possit angelo esse ratio essendi in loco, quia sicut se habet quantitas ad corpus ut sit ei ratio essendi in loco circumscriptive, sic se habet operatio ad angelum ut sit ei ratio essendi in loco definitive ; sed quantitas subiecto distincta a corpore non potest corpori esse ratio essendi in loco circumscriptive ; ergo operatio subiecto distincta ab angelo, qualis est illa quae transit ad materiam exteriorem et est in re mota, non potest angelo esse ratio essendi in loco definitive. Maior patet ex positione aliorum. Minor autem est de se manifesta.
[21] Item per hoc quod corpus est quantum, non tollitur ab eo quin se habeat ad aliud sicut movens ad motum. Si ergo operatio in aliud transiens est alicui ratio essendi in loco definitive, sequeretur quod corpus movens aliud erit simul in duobus locis, scilicet in uno circumscriptive per propriam quantitatem et in alio definitive per operationem vel motionem suam in aliud transeuntem ; hoc autem universaliter absurdum videtur ; quare etc.
[22] Ideo est tertia opinio, quod angelus neque per essentiam neque per operationem neque per quodcumque aliud est in loco, sic quod ei conveniat locus vel situs etiam definitive aut differentiae seu proprietates situs vel ubi, sicut esse propinquum alicui loco vel esse distantem, sed solum dicitur esse in loco, inquantum est in corpore locato, non secundum se, sed secundum suum effectum, quod est esse in aliquo, sicut est movens in moto vel sicut est causa immediata in suo effectu. Et qui tenent hanc viam dicunt quod ad hoc quod angelus moveat corpus, non requiritur aliqua propinquitas angeli ad locum secundum situm nec omnino aliqua exhibitio realis suae praesentiae ad corpus locatum, sed tantum proportio inter ipsum et corpus mobile secundum rationem moventis et mobilis, quia existente angelus movet corpus quando vult, quia liber est in movendo, et quando movet dicitur esse in loco modo iam dicto.
[23] Sed istud non videtur esse verum, quia posita causa proxima et sufficiente alicuius actionis et non impedita oportet ponere actionem ; sed nos videmus quod, posita proportione inter activum et passivum motivum et mobile et excluso omni impedimento, non sequitur motus vel actio, nisi activum sit realiter praesens passivo et motivum mobili ; ergo sola proportio activi cum passivo vel motivi cum mobili non est sufficiens ratio agendi vel movendi, sed requiritur realis praesentia unius cum altero. Maior de se patet. Minor etiam conceditur ab eis in corporalibus ; dicunt enim (et de se clarum est) quod ad hoc quod unum corpus calefaciat aliud, requiritur praeter proportionem calefactivi et calefactibilis approximatio eorum ; et textus Aristotilis est de hoc I De generatione. Istud tamen ipsi negant in his quae non sunt quanta, nec video rationem quare debeat negari nec ipsi assignant, sed simpliciter narrant ; neque enim in corporalibus approximatio requiritur ad agendum, nisi quia facit activum praesens passivo, nec remotio impedit actionem, nisi quia activum absens est e passivo ; sicut enim quodlibet non agit in quodlibet, sed determinatum in determinatum, sic non quodlibet agit quolibet modo, sed determinato, quia non absens et in absens, sed praesens et in praesens, et istud est generaliter verum in omni actione et motione quae aliquid supponit.
[24] Ad hoc autem posset aliquis dicere quod in motione corporis per angelum requiritur praesentia angeli ad corpus quod movet ; sed illa non est realis sicut in corporalibus, sed tantum secundum rationem, quia, ut videtur, ad movendum sufficit quod motivum sit praesens mobili, secundum quod hoc est motivum et illud mobile ; sed angelus est motivus corporis per intellectum et voluntatem et ideo, sicut videtur, sufficit quod angelus sit ei praesens et econverso in ratione cognoscentis et cogniti, volentis et voliti, quae praesentia non est realis ; sed corpus non movet aliud corpus per intellectum et voluntatem, sed per aliquam formam in ipso existente, secundum quam non potest esse praesens alii corpori nisi reali propinquitate ; et ideo in corporalibus solum est realis approximatio.
[25] Sed istud non valet, quia dato quod eadem virtus esset in angelo per quam intelligeret, vellet et moveret, tamen ut intellectiva solum dirigeret ad motum, ut volitiva solum imperaret motum, ut motiva exequeretur vel executiva actu moveret et immediate. Et quia causam mediatam et remotam non oportet simul esse cum effectu, sed solum immediatam et proximam, ideo angelus quo ad intelligere et velle non requirit realem praesentiam corporis quod debet movere, quia sic non est causa motus nisi quasi remota, requirit tamen quo ad movere, quia sic est causa proxima. Unde si calor esset volitivus et calefactivus ad volendum, non requireret realem approximationem voliti, sed ad calefaciendum. Maior ergo propositio est intelligenda de immediata causa movendi, sub quo sensu minor est falsa.
[26] Quarta opinio est quod essentia angeli nusquam est, neque ratione sui aut alicuius existentis in ipsa, neque ratione operationis transeuntis extra, sic quod ei debeatur locus vel situs definitive, et in hoc concordat cum praecedente opinione ; sed in hoc discordat, quia ponit quod sicut angelus nusquam est secundum situm, sic est praesens cuilibet corpori quod potest movere praesentia ordinis, non situs, sive moveat corpus sive non. Sed quando movet, dicitur esse ibi specialiter ubi movet secundum quamdam appropriationem, quia ibi manifestatur sua virtus, realis tamen praesentia angeli ad locum praecedit operationem eius in loco. Et moventur qui sic dicunt ex hoc quod motus et omnis actio quae subiectum supponit praeexigit praesentiam motivi ad mobile et activi ad passivum, ut probatum est statim supra. Sed angelus potest agere in multa corpora simul vel successive ; ergo antequam agat, praesens est corpori cuilibet et simul, quia si primo esset praesens uni tantum et postea alteri, difficile valde esset assignare quare magis est praesens isti quam illi, cum ut supponimus, nondum in aliquod eorum agat, et si in aliquod ageret, eadem difficultas maneret, quia operatio non facit praesentiam agentis, sed supponit. Et iterum si esset praesens uni sic quod non alteri, iam videretur definiri loco, quod ipsi negant. Adhuc si esset praesens uni et non alii, non posset fieri praesens illi alii nisi per motum vel ad alium modum ; dicere autem quod angelus per essentiam suam moveatur, non est bene intelligibile ; et ideo secundum viam istam ponitur quod angelus sit sic simul praesens cuilibet corpori quod potest movere antequam aliquod eorum moveat. Et posset hoc sic persuaderi : quod facit situs in corporalibus, hoc facit ordo in spiritualibus secundum Augustinum ; sed videmus in corporalibus quod corpus caeleste habens causalitatem super omnia generabilia et corruptibilia praesens est omnibus secundum situm hoc modo ut agat in omnia ; ergo angelus habens causalitatem super aliqua corpora quo ad motum localem praesens est omnibus secundum ordinem ita ut possit in omnia illa agere cum voluerit, et si non semper agat ratione suae libertatis, hoc tamen interest hic et ibi, quia praesentia corporis caelestis ad omnia generabilia et corruptibilia, cum sit secundum situm, non est ad quodlibet corpus secundum se et immediate, sed est ad universitatem corporum contentorum, ut ad unum alterabile habens partes, quarum quaedam sunt propinquiores caelo, immediate secundum situm, quaedam vero remotiores et mediate, ac si totum corpus contentum infra caelum esset unum continuum heterogeneum immediate contactum caelo secundum sui ultimum et non secundum sui intimum, impediente hoc natura quantitatis et situs in utroque, ratione quorum quod est immediatum uni est mediatum alteri ; sed praesentia angeli ad quodlibet corpus mobile ab ipso, cum non sit secundum situm, non impeditur per unum corpus quin sit immediata ad quodlibet aliud, sicut ponendo animam rationalem non esse quantum dicimus quod ipsa secundum se totam existens in una parte corporis, puta in capite, non impeditur quin sit immediata tota in parte distante, scilicet in pede, et idem est de angelo respectu cuiuslibet corporis quod potest movere, nisi quod angelus non est forma et actus corporis, sicut anima.
[27] Sed circa hoc sunt quaedam dubia. Primum est quia si angelus est simul praesens omnibus corporibus quae potest movere, sequitur, ut videtur, quod angelus sit ubique, sicut et Deus, quod videtur inconveniens.
[28] Secundum est quia si angelus simul est praesens cuilibet corpori quod potest movere, videtur quod simul possit movere omnia illa corpora, quia quantum se extendit essentia angeli ad coexistere, tantum se extendit, ut videtur, eius virtus ad agere.
[29] Tertium est quia aliqua corpora quae potest movere unus angelus potest movere quilibet alius, et tunc qua ratione unus angelus erit praesens illis corporibus, eadem ratione et alii et sic plures angeli erunt simul vel etiam omnes, quod non dicitur.
[30] Quartum est quia si Deus faceret alium mundum, unum vel plures, absque angelis, aut angelus qui nunc est esset praesens singulis corporibus cuiuslibet mundi ex natura sua aut non ; si dicatur quod esset praesens, per eamdem rationem, si Deus faceret infinitos mundos corporeos, quilibet angelus esset eis praesens, quod non est verum, nisi quilibet esset infinitus ; si vero dicatur quod non esset praesens, sequitur quod angelus sit in hoc mundo definitive, cuius oppositum dictum est.
[31] Quintum est quia Damascenus dicit expresse libro II capitulo 2 quod angeli, quando sunt in caelo, non sunt in terra, et quando sunt in terra, non sunt in caelo ; quare patet quod angelus non est simul praesens cuilibet corpori.
[32] Sextum quia anima separata non videtur habere ordinem nisi ad corpus proprium, quod non est, ad alia autem non, nec in ratione formae, ut de se patet, nec in ratione moventis, quia non ponitur posse movere alia corpora, nec est facile fingere alium ordinem secundum quem anima dicatur esse praesens alicui corpori ; ergo saltem anima separata nusquam erit, quod videtur erroneum.
[33] Et dicendum ad primum quod vel nullus angelus potest omnia corpora movere localiter, vel si sit aliquis talis, ille non est ubique, sicut Deus, quia Deus est ubique sicut causa replens omnem locum sui effectibilis, et sicut causa conservans omnem locum et omne locatum, et sicut causa cuius prima operatio non supponit entitatem loci vel locati ad hoc ut agat, sed totum producit ; angelus vero nullo modorum istorum est ubique, sed solum sicut illud quod ex ordine nature habet habitudinem ad movendum quodlibet corpus, propter quod ex eodem ordine habet quod sit cuilibet corpori praesens, quia sine praesentialitate non potest movere, Deus autem et natura non deficiunt in necessariis.
[34] Ad secundum dicendum quod de virtute angeli ad movendum corpus, parum possumus scire, quot et quanta possit simul movere ; non oportet tamen dicere quod angelus posset simul movere omnia corpora quibus potest simul esse praesens, sicut non oportet quod homo possit simul movere omnia corpora quibus simul est praesens secundum aliquem contactum corporalem, dato etiam quod quodlibet eorum possit successive movere, nec in hoc oportet virtutem movendi proportionari naturae ei.
[35] Ad tertium dicendum quod non est inconveniens omnes vel saltem aliquos angelos habere similem habitudinem praesentiae ad omnia corpora, ut sic omnia sint plena diis, quemadmodum [quis] dixit ; hoc enim nullam confusionem ponit in angelis, nec quoad naturas eorum, nec quoad situm, cum non sit praesentia situalis.
[36] Ad quartum dicendum est quod si Deus faceret alium mundum corporeum, unum vel plures, posset dici quod quilibet angelus esset praesens cuilibet corpori cuiuslibet mundi praesentia ordinis, non situs ; et quod dicitur ulterius : « Si faceret infinitos mundos, nunquid idem esset ? », dicendum quod secundum aliquos Deus non posset facere infinitum actu, quia implicat contradictionem, quod si verum est, non est ponendum cum non solum sit impossibile quod [non] potest poni, sed incompossibile, idest contradictionem implicans, quod nullo modo potest poni, quia semper sequitur oppositum positi.
[37] Ad quintum dicendum quod verbum Damasceni intelligendum est, non de praesentia angeli ad locum absolute (sic enim simul est in caelo et in terra), sed de praesentia eius quo ad manifestationem quae fit per operationem ; sicut enim dictum fuit, non oportet quod angelus possit simul movere omnia corpora quibus simul praesens est, sed dum movet in uno loco, non movet in alio et dicitur esse in uno loco et non in alio, quia manifestatur sua praesenti, per operationem sic hic quod non ibi.
[38] Ad sextum dicendum quod anima separata, quantum est de natura sua, posset dici esse nusquam ; secundum tamen divinam deputationem est alicubi, scilicet in caelo vel inferno, ubi a Deo deputatur iuxta merita vel demerita. Haec autem omnia dicta sunt absque ulla assertione et affectione solum inquirendo et dando occasionem peritioribus ulterius inquirendi.
[39] Ad primum argumentum dicendum quod angelo convenit esse in loco ratione essentiae, non quidem circumscriptive, quia nec sic convenit substantiae materiali, ut arguebatur, nec definitive ita quod essentiae competat determinatus situs et propinquitas et distantia situalis, sed secundum ordinem qui dictus est convenit etiam angelo esse in loco per operationem quo ad manifestationem ; et hoc modo nihil prohibet quin quandoque sit nusquam, quamvis quidam dicant quod angelus non potest non operari circa locum. Alioquin universum non esset connexum, nisi spiritualia necterentur corporalibus, quod fit per solam operationem ; operationem autem vocant non solum motionem secundum locum, sed quemcumque contactum vel quamcumque applicationem virtutis ad locum. Istud autem est frivolum, quia angelus libere operatur circa corpus et ideo potest omnino non operari, nec propter hoc universum esset non connexum, quia connexio universi non requirit actualem operationem cuiuslibet partis sue, sed sufficit naturalis gradus et ordo partium ; et si requireretur actualis operatio, sufficeret quod infimus angelus moveret corpus et alii connecterentur cum ipso per alias operationes spirituales, ut sunt illuminationes et huiusmodi, et tunc omnes angeli praeter unum nusquam essent per operationem. Quod ulterius dicunt quod illa operatio non est movere, mirum est qualis sit, quia omnis operatio transiens in materiam exteriorem est ad formam vel ad locum ; actio autem angeli circa opus non posset esse ad formam nisi mediante motu locali ; quare etc. Item qualis contactus potest esse angeli ad corpus sine motione, non video, nisi imaginemur angelum corporeum, qui quasi semper teneat manum ad corpus mobile, licet non semper moveat ipsum, quod est ridiculum.
[40] Ad secundum dicendum quod Boetius loquitur de esse in loco circumscriptive ; sic enim est communis conceptio incorporalia non esse in loco, non autem alio modo.
[41] An aliud quod erat in oppositum patet ex dictis responsionibus ; angeli enim sunt ubi operantur, non solum per praesentiam suae essentiae, sed per manifestationem suae praesentiae.
Quaestio secunda
Utrum angelus moveatur localiter
[1] Deinde quaeritur utrum angelus moveatur localiter.
Et videtur quod non, quia nullum impartibile potest moveri, ut probatur VI Physicorum ; sed angelus est impartibilis ; ergo non potest moveri.
[2] In contrarium est quod dicit Magister in littera.
[3] Responsio. sicut alicui convenit esse in loco, sic videndum est an ei competat moveri localiter, angelo autem non competit esse in loco circumscriptive, sicut corpori, et ideo non competit ei proprie motus localis, qui competit corpori, prout successive transfertur de loco in locum commensurando se partibus magnitudinis. Item nec angelo secundum se competit locus definitive sic quod ei determinetur situs et eius proprietates, ut recitative loquar, non assertive, et ideo nec sic potest ei competere motus localis. Alio modo potest competere angelo esse in loco, scilicet secundum ordinem ad locum, et nec isto modo potest angelus moveri localiter, quia motus est ad non habitum secundum totum, vel saltem secundum aliquam partem, possibile tamen haberi, sed angelus hoc modo dicitur esse in omni loco in quo potest esse, ut prius recitatum est, et ita nullus est ab eo non habitus qui sit possibilis ab eo haberi ; ergo secundum hunc modum essendi in loco non competit angelo moveri localiter. Alio modo dicitur angelus esse in loco quo ad manifestationem, quod fit per operationem angeli circa locum, et hoc modo competit angelo moveri dupliciter : uno modo ut motus corporis ab angelo dicatur motus angeli, quia est ab angelo, et hoc est satis improprie dictum ; alio modo sic quod successio diversorum motuum causatorm ab angelo vocetur motus angeli, quia per talem successionem operationum angeli circa diversa corpora, et in diversis locis manifestatur successive natura angeli in diversis locis. Et primus quidem motus est continuus ; secundus autem non est, sed discretus, quia est successio diversorum motuum consequenter se habentium, sive cum interpolatione temporis, sive non ; neuter tamen istorum motuum est in angelo sicut in subiecto, sed solum sicut in principio effectivo per effectum manifestato.
[4] Hoc supposito patent duae conclusiones de motu angeli, una est quod motus angeli non potest esse in instanti. Quod patet sic : motus angeli vel dicitur motus localis alicuius corporis localiter translati per angelum vel successio duorum motuum ; sed constat quod neutrum horum potest esse in instanti ; ergo etc.
[5] Secunda conclusio est quod motus angeli de loco ad locum potest esse pertranseundo medium vel non pertranseundo ; si enim motus angeli dicatur successiva translatio corporis de loco ad locum, sic necesse est quod pertranseatur medium quod est inter terminum a quo et terminum ad quem, cum hoc sit de essentiali ratione continui motus ; si vero motus angeli vocetur successio diversorum motuum causatorum ab angelo, sic angelus potest transire medium, si vult, vel non pertransire ; tribus enim corporibus existentibus contractis A et B et C, angelus, si vult, potest primo movere A, deinde B et tertio C, et tunc non transit de A in C nisi per B medium ; potest etiam, si vult, movere primo A, deinde C, non moto B, et tunc non transit medium.
[6] Ad argumentum dicendum quod solum probat quod motus non competit angelo ut subiecto, quod concessum est, sed attribuitur ei principio effectivo per effectum manifestato. Secundum hoc exponenda sunt dicta Magistri in littera.
