Distinctio IV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
Sententia quartae distinctionis tam in generali quam in speciali
DISTINCTIO QUARTA
Hic oritur quaestio. Superius Magister probavit trinitatem Personarum et unitatem essentiae auctoritate, rationibus et similitudinibus. Hic incipit quaestiones incidentes circa praedicta determinare ; praemiserat enim supra distinguens Personas vel processionem unius ab aliis ; unde circa processionem unius ab alia quaestiones movet et determinat.
Et secundum hoc pars ista dividitur in tres partes, quia primo movet quaestiones circa processionis suppositum vel terminum, secundo circa processionis modum, tertio circa processionis principium.
Secunda pars incipit VI distinctione ibi : Praeterea quaeri solet.
Tertia in principio VII distinctionis ibi : Hic solet a quibusdam. Est autem sciendum quod licet Magister moveat has quaestiones de generatione Filii a Patre, tamen eaedem quaestiones possunt fieri de processione Spiritus Sancti et determinantur eodem modo.
Prima potest dividi in duas :
primo enim ponit quaestionem de nominibus essentialibus in concreto, utrum scilicet possint significare ut suppositum generationis an ut finis ;
secundo movet quaestiones de nominibus essentialibus in abstractione significantibus, ibi : Post hoc quaeritur.
Prima vero est praesentis lectionis et dividitur in tres partes :
primo enim praemittit hanc quaestionem, utrum haec sit vera Deus genuit Deum ;
secundo excludit circa hoc incidentem opinionem ;
et tertio obicit in contrarium circa determinata.
Secunda ibi : Quidam tamen adversarii veritatis ;
tertia ibi : Nunc autem ad praemissam quaestionem revertamur.
Prima dividitur in duas partes, secundum quod duplici via opponit ; secunda ibi : Sed ad hoc opponitur.
Et haec est sententia Magistri in generali.
[2] In speciali sic procedit Magister : inquirit utrum haec sit vera « Deus genuit Deum ». Et videtur quod non. Si enim Deus genuit Deum, aut ergo se aut alium : si se, tunc ergo idem est generans et genitus, quod est impossibile ; si alium, ergo in divinis sunt plures dii. Et respondet Magister quod Deus genuit Deum, non tamen se nec alium in divinitate, sed alium in persona.
Postea opponit ad quaestionem alia via : si enim Deus genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, et sic genuit se, aut genuit Deum qui non est Deus Pater. Et respondet quod illa propositio habet duos sensus, videlicet uno modo ut sit sensus : genuit Deum qui non est Deus Pater, id est Deum qui non est Pater, et sic est vera ; vel sic : genuit Deum qui non est idem Deus cum Deo Patre, et sic est falsa, quia in divinis est unus solus Deus.
Postea incidentaliter excludit quorundam opinionem. Supposuerat enim in praedicta solutione quod personale nomen praedicatur de essentiali ut dicatur « Deus est Pater ». Quidam tamen sunt in contrarium opinati ; dicunt enim quod haec est vera « tres Personae sunt unus Deus », non tamen econverso. Sed Magister dicit quod secundum fidem catholicam utraque est vera, quod probat per multas auctoritates.
Ultimo contra determinationem praecedentis quaestionis obicit per auctoritatem Augustini, qui dicit quod Pater genuit alterum a se, quod videtur contra solutionem praedictam. Et Magister respondet quod hoc sic intelligendum est : genuit alterum a se, idest alterum qui est idem in natura cum ipso, sed alter in persona.
Et in hoc terminatur sententia in speciali.
QUAESTIO PRIMA
Utrum in divinis sit generatio
[1] Circa distinctionem istam quaeritur primo utrum in divinis sit generatio, et secundo de propositionibus exprimentibus divinam generationem.
Ad primam sic proceditur et arguitur quod in divinis non sit generatio, quia a quo removetur superius, et inferius ; sed mutatio superior est ad generationem ; ergo cum in divinis non sit mutatio, videtur quod nec generatio.
Item si in divinis esset generatio, illa esset aequivoca vel univoca ; sed non est aequivoca nec univoca ; ergo etc. Probatio minoris, et primo quod non sit generatio aequivoca, quia secundum Augustinum in Filio est perfecta ratio imaginis, quia in eo nulla est dissimilitudo ; sed generatio aequivoca excludit perfectam similitudinem ; ergo etc.
[2] Item nec univoca, quia tantum differunt gignens et genitum quantum proprietates eorum constitutivae ; sed paternitas et filiatio, quae constituunt Patrem gignentem et Filium genitum, sunt diversarum rationum ; ergo gignens et genitus sunt diversarum rationum ; sed tunc non est generatio univoca ; ergo etc.
[3] In contrarium est quod dicitur Isaiae ultimo : Ego qui aliis generationem tribuo, nunquid sterilis ero ?
[4] Et arguitur per rationem : paternitas et filiatio sequuntur generationem ; sed in divinis est paternitas et filiatio, ut patet ex multis locis Scripturae ; ergo in divinis est generatio.
[5] Responsio. Tenendum est simpliciter quod in divinis est generatio quamvis per rationem humanam non possit hoc efficaciter probari, licet dicant quidam oppositum sicut de pluralitate Personarum, quorum opinio prius recitata fuit distinctione II cum rationibus eorum in quaestione utrum cum unitate essentiae possit realiter esse pluralitas Personarum ; et ostensum fuit quod rationes non concludunt. Nunc autem persuadebitur propositum, scilicet quod generatio sit in divinis facta, quadam suppositione fidei, videlicet quod in divinis sint plures Personae, quo supposito potest satis efficaciter probari quod generatio sit in divinis.
[6] Ad quod probandum ostendetur primo quod Personae divinae distinguntur relationibus originis, et secundo ostendetur quod aliqua origo habet in divinis rationem generationis. Primum patet sic, quia si sint plures Personae in divinis, aut differunt in absolutis aut solum relationibus.
Non in absolutis, quia cum illud absolutum non sit essentia, quae in divinis est una nec distinguit nec distinguitur, oporteret quod esset additum essentiae divinae ; sed absolutum additum alii absoluto facit compositionem ; ergo in divinis esset compositio, quod est impossibile ; quare impossibile est distinctionem divinarum Personarum fieri per absoluta.
Sit ergo per relationes et quidem per relationes reales, quia relationes rationis non distingverent nisi secundum rationem.
[7] Relationum autem triplex est genus, ut patet V Metaphysicae : quaedam enim fundantur super unum et multa, ut aequalitas, similitudo ; quaedam super rationem mensurae et mensurati, scientia et scibile ; quaedam super actionem et passionem sive super originem, ut paternitas et filiatio. Oportet ergo quod Personae divinae distinguantur per aliquod genus relationum.
Sed non possunt distingui per relationes fundatas super unum in quantitate vel qualitate, ut sunt similitudo et aequalitas : primo, quia tales relationes aut non sunt reales omnino aut saltem in divinis, ut patebit infra distinctione XXXI ; secundo, quia relatio non distinguit Personas nisi includat oppositionem, sed oppositio relationum aequalitatis et similitudinis supponit distinctionem suppositorum (aequale enim praesupponit aliquid iam constitutum cui aequalitas attribuitur) ; ergo talis oppositio non facit distinctionem. Item nec distinguntur per secundum genus relationum, quia ratio mensurae et mensurati omnino non sunt in divinis ; et si essent, relatio tamen mensurae ad mensurabile non est realis, sed solum secundum rationem ; relatio autem rationis non distinguit realiter.
Relinquitur ergo quod distinguantur per tertium genus relationum, quae sunt relationes originis ; et hoc est primum.
[8] Secundum patet sic : illud quod accipit ab alio esse et naturam et modo naturae dicitur ab eo generari ; sed prima Persona producta in divinis accipit a Persona producente esse et naturam et modum naturae ; ergo generatur ab ea.
Maior patet, quia generatio terminatur ad aliquod esse, sicut corruptio ad non esse, est etiam via ad naturam et dicitur a Damasceno naturae opus ; et ideo ubi aliquid accipit ab alio esse et naturam et modo naturae dicitur vere ab illo generari.
Minor declaratur, quia prima Persona divina producta ab alia accipit ab eadem esse et naturam, non solum eandem genere sicut in generatione aequivoca, aut specie sicut in generatione univoca, sed eandem numero ; prima etiam Persona producta hoc accipit modo naturae, ut infra dicetur, quia procedit ab una Persona tantum, hic autem est modus naturae, ut infra dicetur quod unum sit ab uno tantum modo quo exponetur. Est ergo generatio in divinis.
[9] Ad primum argumentum dicendum est quod mutatio non est de ratione generationis, sicut superius est de ratione inferioris, loquendo absolute de generatione formali. Solum enim de ratione generationis est acceptio esse et naturae ab alio modo quo dictum est, ita tamen quod sit ibi aliquid communicatum, non productum de quo dicitur genitum generari ; alioquin non esset generatio proprie, quia si homo produceret hominem de nihilo, non esset generatio, sed creatio. Semper enim in generatione aliquid supponitur quod per generationem non producitur, sed communicatur ; sed quia in creaturis illud quod communicatur et non producitur est sola materia, quae cum sit pura potentia, omni forma carere non potest nec plures specificas simul habere, ideo generans non potest communicare eam genito sine omni forma nec cum forma praeexistente, quia super illam generans non habet aliquam actionem nisi forte in corrumpendo ; ideo generans communicat eam cum forma nova per ipsum introducta et praecedente expulsa, in quo est vera mutatio ; omnis ergo generatio in creaturis includit veram mutationem. Sed hoc non est de absoluta ratione generationis, sed contingit ex imperfectione eius quod communicatur et modi communicandi. In divinis autem non sic est, quia essentia divina, quae communicatur per generationem et non producitur, est secundum se actu ens et potest communicari nihil absolutum amittens vel acquirens ; propter quod non est ibi mutatio, nec credo quod generatio dicatur univoce in Deo et in creaturis, sed analogice.
[10] Ad secundum dicendum quod in divinis est generatio univoca propter unitatem naturae in generante et genito, non obstante diversitate proprietatum constituentium supposita, quia aequivocatio et univocatio generationis respiciunt naturam generantis et geniti magis quam proprietates sub quibus est natura. Et cum dicitur quod generans et genitum sunt diversarum rationum secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia concurrunt in unum et idem numero, quod est realiter eius commune. Istud autem non invenitur in suppositis differentibus specie nec sequitur relationes differunt specie, ergo et supposita per relationes constituta, quia aliquid aliud actuale quam relatio pertinet ad rationem suppositi, scilicet essentia ; propter quod non tantum differunt supposita divina secundum esse, quod ad rationem suppositi pertinet, quantum differunt sole relationes ; in creaturis autem tantum differunt supposita quantum ea quae formaliter supposita constituunt, quia supposita nihil aliud actuale per se includunt.
[11] Vel dicendum aliter quod sicut in divinis non dicitur generatio univoce cum generatione quae est creaturis, sic quo ad naturam per generationem communicatum est ibi plus quam univocatio, sed quo ad proprietatem Personam constituentem formaliter est ibi quasi aequivocatio ; nec oportet alterum tantum dare sicut in creaturis, quia altera ratio est in divinis, altera in creaturis, quantum ad ea quae intrinsece supposita constituunt, ut statim dictum est.
QUAESTIO SECUNDA
Utrum Deus genuit Deum
[1] Secundo quaeritur utrum ista sit vera Deus genuit Deum. Et videtur quod non, quia si esset vera, hoc esset tantum pro persona Patris ; sed sicut Deus Pater generat, ita Deus Filius non generat ; ergo si haec concedatur Deus genuit pro Patre, eadem ratione haec debet concedi pro Filio et Spiritu Sancto Deus non genuit, quod tamen non conceditur.
[2] Item, si Deus genuit Deum, aut se Deum aut alium Deum ; non se Deum, quia nihil seipsum gignit, ut habetur I De Trinitate, nec alium Deum, quia iam essent plures dii ; igitur etc.
[3] In contrarium est quod dicitur in Symbolis fidei, Deum de Deo, quod non est nisi per generationem.
[4] Item, patet idem per sillogismum expositorium sic : Pater genuit Filium ; Pater est Deus : ergo Deus genuit Filium ; sed Filius est Deus ; ergo Deus genuit Deum.
[5] Responsio. Ad evidentiam quaestionis primo videndum est quomodo differunt Deus et deitas, et ex hoc apparebit quomodo haec sit vera Deus genuit Deum, et non ista deitas genuit deitatem.
[6] Est ergo notandum quod quantum ad signatum et modum signandi ita videntur se habere « Deus » et « deitas » sicut « homo » et « humanitas » . « Humanitas » autem significat naturam absque habitudine ad supposita, « homo » autem et universaliter omne concretum includit suppositum saltem ex modo suo signandi ; quod patet : actiones sunt suppositorum, attribuuntur autem concretis et non abstractis. Haec enim est vera album currit, et non haec albedo currit, quod non esset nisi suppositum importaretur per concretum, quod non importatur per abstractum. Similiter haec est vera rationale disputat, et non illa ratio disputat. Haec etiam recipitur tanquam vera et propria homo edificat, non autem haec humanitas aedificat vel saltem non est propria. Ex quo patet quod concretum importat suppositum, non autem abstractum.
[7] Est etiam advertendum quod invenitur triplex concretum : quoddam accidentale, ut « album » ; quoddam substantiale, sed denominativum, ut « animatum » ; quoddam substantiale quod non est denominativum, ut « homo », « animal ». Omnibus autem concretis commune est quod dant intelligere suppositum et pro supposito reddunt locutionem veram, ut album currit pro Sorte currente, rationale disputat vel homo movetur.
[8] Ex hoc patet quod haec est vera Deus genuit Deum, non autem est ista deitas genuit deitatem, quia actiones quae important distinctionem in divinis non possunt convenire naturae, sed tantum suppositis, quia natura est una, supposita vero plurificantur et distinguuntur ; sed generatio est actio quae importat distinctionem (nihil enim seipsum gignit, ut habetur I De Trinitate) ; ergo non potest in divinis competere naturae, sed tantum suppositis. « Deitas » autem importat solam naturam absque habitudine ad supposita, « Deus » autem importat suppositum habens naturam divinam ; ergo haec potest verificari pro supposito generante et genito Deus genuit Deum, quia Pater genuit Filium, non autem haec deitas genuit deitatem.
[9] Ad primum argumentum dicunt quidam quod haec est vera Deus genuit Deum, et ista est falsa Deus non genuit Deum. Quod declarant sic, quia termino communi differunt praeponere et postponere negationem ; nam negatio praeposita termino communi cadit super totum significatum et ideo negat totum, quia negato significato negatur totus ambitus suppositorum, quia ad quodlibet suppositum sequitur ratio significati. Unde sequitur « non homo currit ; ergo nullus homo currit », sed negatio postposita termino communi non cadit super totum significatum, sed tantum super praedicatum, ut si dicatur homo non currit, negatur quidem omnis cursus ab homine, sed non ab omni homine, termino autem discreto nihil differt praeponere vel postponere negationem, quia pro uno tantum affirmatur vel negatur quicquid de termino discreto dicitur.
Ad propositum ergo « Deus », ut dicunt, est terminus discretus, quia importat naturam quae non est plurificabilis, et ideo non differt dicere Deus non generat vel non Deus generat, quia negatur generatio ab omni illo cui convenit ratio termini et ita negatur a patre cui competit generare ; ergo similiter haec est falsa Deus non generat.
[10] Sed istud non cogit, quia « Deus » non habet rationem termini discreti, sed communis inquantum tribus Personis convenit, ratione cuius communitatis aliquis diceret, et bene, quod differt praeponere et postponere negationem.
Item ista positio seipsam impedit, quia sicut quod negatur a termino discreto negatur pro omni cui convenit ratio termini discreti, ut Sortes non currit, sic quicquid affirmatur de omni illo cui convenit ratio termini discreti affirmatur, ut dicendo Sortes currit. Si ergo « Deus » simpliciter habet rationem termini discreti, dicendo Deus non generat negatur generare ab omni supposito divino et sic falsificatur pro Patre ; ita dicendo Deus generat affirmatur generare de omni supposito divino et sic falsificatur pro Filio et Spiritu Sancto, qui non generantur, contrarium cuius ipsi dicunt.
[11] Alii dicunt quod hoc nomen « Deus » proprie loquendo nec est universale nec singulare, sed habet aliquid de ratione universalis et aliud de ratione singularis : ratione primi habet quod praedicatur essentialiter de pluribus suppositis et inde habet quod ea quae praedicantur de singulis suppositis praedicantur de ipso ; habet autem de ratione singularis quia non multiplicatur ad rationem suppositorum ; dicimus enim quod Pater et Filius sunt unus Deus, Sortes vero et Plato sunt plures homines. Et ex parte ista habet hoc nomen « Deus » quod affirmatio et negatio dicte de hoc nomine « Deus » opponuntur contradictorie. Unde sicut iste non possunt esse simul vere « Sortes currit », « Sortes non currit », sic nec iste « Deus generat », « Deus non generat ».
[12] Sed haec solutio non valet :
primo, quia contradicit sibiipsi ; dicit enim quod ea quae praedicantur de singulis suppositis praedicantur de hoc nomine « Deus » ; sed generare praedicatur de Patre, non generare de Filio ; ergo non generare et generare praedicantur de Deo dicendo « Deus generat » et « Deus non generat », cuius oppositum postea dicunt.
Secundo, quia hoc nomen « Deus » habet ex unitate naturae divinae quod non praedicatur de pluribus suppositis pluraliter, sed in singulari, et idem iudicium est de omnibus praedicatis essentialibus, praecipue substantivis ; sed respectu praedicatorum substantialium, quae sunt propria suppositis et plurificantur, debet dici totum oppositum ita quod affirmatio et negatio habeant sub contrarie et possint simul verificari, dicendo « Deus generat » et « Deus non generat ».
[13] Ideo dicendum est aliter quod quantum est de virtute sermonis, ista potest verificari « Deus non generat », sicut haec « Deus generat », quia cum hoc nomen « Deus » stet pro supposito habente divinitatem, potest de eo aliquid vere enuntiari pro uno supposito et negari pro alio. Et ideo cum generare conveniat Patri, ista potest verificari « Deus generat », et cum non conveniat Filio nec Spiritui Sancto potest ista verificari « Deus non generat » quantum est de virtute sermonis, sicut hae duae verificantur « homo currit » et « homo non currit » pro diversis ; tamen non recipitur a magistris ne sit occasio erroris in imperitis ex hoc credentibus quod omnino non sit generatio in divinis.
[14] Et notandum quod ubi in uno supposito sunt plures naturae, de illo supposito possunt verificari contradictoria ratione alterius naturae, ut patet in Christo ; ergo ubi in una natura sunt plura supposita de termino significante naturam in concreto, possunt contradictoria verificari ratione alterius et alterius suppositi, ut haec Deus generat et Deus non generat, quamvis haec Deus non generat non recipiatur communiter propter causam praedictam.
[15] Ad secundum dicendum quod non sequitur Deus genuit Deum ; ergo aut se Deum aut alium Deum, quia « alius » est relativum diversitatis essentiae, « se » autem relativum identitatis non solum essentiae, sed persone. Et quia in divinis Pater non est alius a Filio in essentia nec idem in persona, ideo non sequitur « Deus genuit Deum ; aut ergo se Deum », quod notat identitatem personae, aut « alium Deum », quod designat diversitatem essentiae.
[16] Et si dicatur quod immo, quia idem et diversum dividunt ens sufficienter, dicendum quod verum est uno modo et uniformiter accepta, utpote si referant tantum essentiam vel tantum personam, sed si referant utrunque simul, ut in proposito, utrunque potest falsificari pro altera parte, scilicet pro essentia, cuius notat diversitatem, vel pro persona, cuius notat identitatem.
[17] De hac consequentia quam Magister facit, Deus genuit Deum qui est Deus Pater aut qui non est Deus Pater, dicendum quod consequentia est bona et verificatur pro hac parte « Deus genuit Deum qui non est Deus Pater » ; est enim regula quod relativum refert antecedens sub eodem modo supponendi sub quo praecessit. Et ideo cum Deus in antecedente stet pro Persona, eodem modo stat in consequente relativo cum dicitur « aut Deum qui est personaliter Pater », quod non est verum, aut « Deum qui non est Deus Pater personaliter », et hoc est verum. Et si inferatur « ergo non tantum est unus Deus », non sequitur absolute, quia plus negatur in consequente quam in antecedente ; in antecedente enim solum negatur unitas in persona propter rationem dictam, sed in consequente, si absolute capiatur, negatur omnis unitas tam in essentia quam in persona. Si autem inferretur cum determinatione, bene seqveretur dicendo sic « Deus genuit Deum qui non est Deus Pater ; ergo non est tantum unus Deus personaliter », quod utique verum est.
