Distinctio XXII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXII
Sententia litterae Magistri in generali et speciali
[1] Post praedicta disserendum nobis videtur.
Superius determinavit Magister de his quae pertinent ad essentiae unitatem et trinitatem personarum ; hic autem determinat de nominibus quibus et essentiae unitas et personarum pluralitas designatur.
Et dividitur in duas partes :
primo determinat intentum ;
secundo inquirit quid nomina numeralia ponant in divinis.
Secunda incipit in principio 24 distinctionis ibi : Hic diligenter inquiri oportet.
Prima in duas :
primo ponit divisionem divinorum nominum et assignat quasdam regulas circa ipsa ;
secundo determinat de quadam in speciali, scilicet de nomine personae, quod a praedictis regulis excipitur.
Secunda in principio 23 distinctionis ibi : Praedictis etc.
Prima pars est praesentis lectionis et dividitur in duas, quia primo ponit quasdam divisiones divinorum nominum, secundo ponit quasdam regulas ex quibus apparet quod secundum diversa nomina diversus modus in divinis invenitur.
Secunda incipit ibi : Sciendum est ergo.
Prima istarum dividitur in duas :
primo proponit principalem divisionem nominum secundum Ambrosius et Augustinus ;
secundo subiungit quosdam modos ibi : Addendum his.
Haec est divisio lectionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit, quia primo determinat de divinis nominibus quae Deo conveniunt, quorum ponit sex differentias, quia quaedam distincte pertinent ad singulas personas, alia signant unitatem essentiae, alia dicuntur translative, ut splendor, character, alia sunt quae relative dicuntur ad creaturas, ut Creator, Dominus et huiusmodi, quaedam vero relative non dicuntur, ut incarnatus, humanatus. Eorum autem quae ad creaturas relative dicuntur, horum quaedam omnibus personis conveniunt, ut haec nomina Creator et Dominus, quaedam vero non omnibus, ut hoc nomen donatus vel missus. Est et aliud quod non secundum substantiam dicitur et in divinis, sed pluralitatem personarum includit, ut hoc nomen Trinitas, et tunc excludit differentiam divinorum nominum.
Postea ponit duas regulas. Quarum prima talis est quod nomina quae proprie pertinent ad singulas personas relative dicuntur. Et ponit exemplum, sicut Pater et Filius, et utriusque donum Spiritus Sanctus ; nomina vero quae significant unitatem essentiae dicuntur ad se, idest absolute, et significant substantiam. Secunda regula talis est quod nomina quae dicuntur ad se dicuntur substantialiter et de omnibus personis et qualibet persona divisim et sigillatim in singulari numero et non in plurali de omnibus in summa, sicut illa Deus, potens, magnus ; non enim dicimus dii vel boni in plurali ; persona autem accipitur singulariter et pluraliter, illa vero quae relative dicuntur ad se invicem substantialiter non dicuntur. Declarat autem quod dictum est, scilicet quod magnitudo in divinis dicatur substantialiter vel essentialiter per hoc quod Deus, si per participationem diceretur magnus, sequeretur quod maior esset illa magnitudo quam Deus ; hoc autem est falsum ; ergo etc. In fine autem recitat determinata.
Haec est sententia in speciali etc.
Quaestio prima
Utrum aliquod nomen conveniat proprie Deo
[1] Circa distinctionem istam quaeritur primo utrum aliquod nomen conveniat proprie Deo.
Et videtur quod non, quia secundum Dyonisium quaecumque dicuntur de Deo, verius negantur quam affirmentur ; sed talia non dicuntur proprie, sed potius, ut videtur,
[2] Item secundum eumdem [non est] nisi duplex theologia, scilicet mystica et symbologica ; sed secundum utramque Deus translative nominatur, quia secundum mysticam a nominibus creaturarum spiritualium, secundum vero symbologicam a nominibus creaturarum corporalium ; ergo omnis Dei nominatio est translativa.
[3] In contrarium est quia quae prius sunt in aliquo transferuntur ab illo in alia et non econverso ; sed sapientia, bonitas et huiusmodi per prius sunt in Deo quam in creaturis ; ergo haec nomina transferuntur ab ipso ad creaturas et non econverso. Quod etiam videtur dicere Apostolus Eph. 4 : a quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.
[4] Responsio.
Videnda sunt duo : primum est quod Deus potest ex creaturis multipliciter nominari ; secundum est quod illorum nominum quaedam conveniunt Deo proprie. Primum patet sic : nominamus unumquodque sicut intelligimus (intellectus enim est qui imponit nomina rebus quas intelligit et sicut intelligit) ; sed Deum intelligimus ex creaturis multis modis et quantum ad multas conditiones ; ergo possumus ipsum nominare multis nominibus. Minor patet ; cognoscimus enim Deum ex creaturis tripliciter secundum Dyonisium, scilicet per causalitatem, remotionem et eminentiam, et quolibet istorum modorum potest Deus nominari pluribus nominibus. Si enim nominetur per causalitatem, multa sunt nomina, quia multi sunt eius actus et effectus, scilicet creare et gubernare, iustificare, glorificare, et sic de aliis ex quibus omnibus nominatur. Si vero nominetur per remotionem, multa sunt nomina, quia multa removentur a Deo, omnes scilicet imperfectiones ; secundum hoc sic nominatur Deus nominibus pluribus, ut increatus, infinitus, immensus, incommutabilis, et sic de ceteris. Si autem nominatur per eminentiam, multa sunt nomina, quia multae sunt perfectiones in creaturis, quae eminentius sunt in Deo, sicut sunt illae quas simpliciter melius est habere quam non habere, ut esse bonum, cognoscentem, potentem, a quibus omnibus et consimilibus nominatur.
Et sic patet primum.
[5] Quantum ad secundum sciendum est quod proprium dividitur contra commune et contra metaphoricum et translatum, ut dictum fuit supra, distinctione 8 questione 1 ; nomen autem non convenit rei nisi sicut signum signato ; et ideo nomen aliquod convenire Deo proprie potest intelligi dupliciter. Uno modo, quia significat divinam essentiam secundum propriam et perfectam eius naturam, quasi definitive, sicut animal rationale significat hominem, et sic dicendum est quod nullum nomen Deo proprie convenit. Cuius ratio est quia Deum nominamus sicut eum intelligimus ; sed pro statu viae non intelligimus Deum secundum eius propriam, ut ita dicam, specificam rationem ; ergo nullum nomen Deo a nobis impositum significat ipsam eius propriam et omnino determinatam rationem. Ad hunc sensum loquitur beatus Dyonisius capitulo 1 De divinis nominibus dicens sic : Omnibus autem incomprehensibilis est et neque sensus ullus eius est neque phantasia neque opinio neque nomen neque tactus neque scientia quomodo scribemus de divinis nominibus aggrediemur et 6 propositione De causis dicitur quod causa prima superior est omni narratione, quia nullum nomen est quod perfecte divinam naturam exprimat.
[6] Alio modo potest dici nomen proprie Deo convenire, quia non convenit ei metaphorice vel transsumptive et sic quaeritur nunc. Circa quod notandum est quid est significare proprie et quid significare metaphorice vel transsumptive. Et ex hoc apparebit illud quod principaliter quaeritur. Sciendum est ergo quod nomen proprie dicitur alicui convenire quando in eo est res ad quam significandam nomen est proprie et directe impositum, sicut ridere est proprie et directe impositum ad significandum determinatum actum oris qui in solo homine invenitur ; nomen autem dicitur metaphorice vel transsumptive alicui convenire quando non est res in illo ad quam significandam est directe et primo impositum, sed solum aliqua similitudo eius vel proportio, sicut in prato non est actus ad quem significandum est ridere primo et directe impositum, sed est in eo tantum quaedam similitudo vel proportio, quia floritio prati pretendit quasi quandam iocunditatem, sicut risus in homine signum est iocunditatis. Ex quo patet quod nomen non dicitur convenire alicui rei metaphorice vel transsumptive ex hoc quod res signata per nomen prius nota est nobis in alio quam in isto, quia hoc non facit nisi ad ordinem cognitionis et impositionis nominis ad significandum, sed ex hoc quod statim dictum est.
[7] Ex hoc ad propositum sciendum quod nomina possunt considerari quantum ad rem significatam vel quantum ad modum significandi. Si quantum ad significatum, sic ad praesens sunt quatuor genera nominum. Primum est eorum quae solam imperfectionem important in suo formali significato, sicut esse creatum, esse finitum, esse corruptibile, et similia, et haec nullo modo conveniunt Deo, nec proprie, nec metaphorice. Secundum genus nominum est eorum quae significant exclusionem imperfectionum creaturarum, sicut infinitus excludit limitationem potentiae immutabilis et dependentiam naturae, vel quae important perfectionem in tali gradu quae nullo modo convenit creaturae, sicut omnipotens et aeternus, et haec soli Deo conveniunt proprie et non metaphorice vel transsumptive. Quod patet dupliciter : primo, quia quod convenit alicui metaphorice vel transsumptive convenit alii proprie a quo transsumitur ; sed nomina nulli alii nisi Deo conveniunt ; ergo non conveniunt Deo metaphorice vel transsumptive, sed proprie.
[8] Secundo, quia illud nomen convenit Deo proprie quod est impositum ad significandum illud quod est in Deo ; sed talia nomina directe et primo sunt imposita ad significandum illud quod est in Deo, sive sit remotio imperfectionis sive conservatio perfectionis ; ergo etc.
[9] Tertium genus nominum est eorum quae imponuntur ad significandum perfectionem absolute et non secundum aliquem determinatum modum qui est in Deo tantum vel in creatura tantum, sicut esse vel cognoscere et talia proprie Deo conveniunt, ut patet per rationem iam factam quia res significatae per talia nomina inveniuntur in Deo ; oportet enim ponere in Deo omne illud quod dicit perfectionem absolute quam melius est habere quam non habere ; sed talia sunt huiusmodi nomina (simpliciter enim melius est esse quam non esse et esse cognoscentem quam non esse cognoscentem) ; quare talia nomina proprie Deo conveniunt.
[10] Est praeterea quartum genus nominum, eorum scilicet quae important aliquam perfectionem, tamen secundum modum creaturis convenientem, ut sentire, leo et agnus etc. ; talia non conveniunt Deo proprie, sed transsumptive, quia res proprie significatae per talia nomina non sunt in Deo, sed aliqua eorum similitudo, scilicet agnitio singularium, fortitudo, mansuetudo, propter quae huiusmodi nomina transferuntur in Deum a creaturis. Si vero nomina quae conveniunt Deo proprie quantum ad rem significatam considerentur quantum ad modum significandi, non ita proprie attribuuntur Deo, quia talia nomina sunt abstracta vel concreta ; abstracta autem significant ut quo aliquid est vel simpliciter vel aliquid tale, sicut humanitas, iustitia, bonitas, et non ut quod est ; concretum autem significat ut quod est habens, sicut homo habens humanitatem, iustus habens iustitiam, et hec semper differunt secundum modum intelligendi, quandoque autem secundum rem ; in Deo autem non differunt quod habet et quod habetur realiter, ideo talia nomina quo ad modum significandi non ita proprie Deo conveniunt, improprietas tamen non falsifcat proportionem, quia veritas non consistit in hoc quod res sit conformis ipsi modo significandi, sed ei quod de ipsa dicitur vel significatur.
[11] Ad primum argumentum dicendum quod nomina dicta de Deo verius negantur quam affirmantur, si consideretur modus significandi, quia quamplurima significantur per modum accidentis abstracti vel alteri inhaerentis, quae non competunt Deo, res tamen significate proprie inveniuntur in Deo.
[12] Ad secundum dicendum quod mystica theologia, quamvis nominet Deum per creaturas spirituales, tamen hoc non facit solum propter rerum similitudinem, sicut fit in metaphoricis locutionibus, sed quia ex creaturis spiritualibus devenit in cognitionem eorum quae Deo proprie conveniunt, quibus etiam nomen imponit quod proprie Deo convenit, sicut res per nomen significata.
Quaestio secunda
Utrum nomina de Deo dicta dicantur de eo secundum substantiam
[1] Secundo quaeritur utrum nomina de Deo dicta dicantur de eo secundum substantiam.
Videtur quod non. Dicit enim Damascenus : Oportet singula eorum quae de Deo dicuntur non quid est secundum substantiam significare, sed quid non est ostendere aut habitudinem quandam aut aliquid eorum quae assequntur naturam vel operationem.
[2] Item Augustinus dicit V De Trinitate quod quae dicuntur ad aliquid non dicuntur substantialiter de Deo, sed secundum relationem ; sed multa sunt talia in divinis, ut nomina personarum et proprietatum ; ergo non omnia dicuntur de Deo secundum substantiam.
[3] In contrarium est quod nomina dicta de Deo aut sunt absoluta aut relatiua ; sed tam absoluta quam relativa dicuntur de Deo secundum substantiam ; ergo omnia. Probatio minoris, primo quantum ad nomina absoluta : dicit enim Augustinus V De Trinitate : Illud praecipue teneamus : quicquid ad se dicitur praestantissima illa et divina substantialitas substantialiter dicitur. De relativis etiam patet idem sic : quicquid convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid, dicitur secundum substantiam ; sed nomina talia convenienter respondentur ad interrogationem factam per quid (dicit enim Augustinus De doctrina christiana : Si quaeratur quid est Deus, convenienter respondetur : « Pater et Fiius et Spiritus Sanctus ») ; quare etc.
[4] Responsio.
Nominum quaedam dicuntur de Deo pure negative, ut increatus, immutabilis et huiusmodi, quaedam vero positive. De pure negativis clarum est quod non dicuntur de Deo secundum substantiam, sed important remotionem alicuius perfectionis ab ipso ; quod enim secundum substantiam dicitur positive dicitur. Eorum autem quae positive dicuntur quaedam conveniunt Deo solum in habitudine ad creaturas, ut Dominus, Creator, quaedam vero absque habitudine ad creaturas. Nomina dicta de Deo in habitudine ad creaturas non dicunt substantiam, sed solum habitudinem rationis. Quod patet, quia semper importatur idem per abstractum et concretum, licet sub alio modo significandi ; sed abstracta talium nominum et negativorum, de quibus statim dictum est, important solam habitudinem relatiuam vel solam negationem ; quare et concreta.
[5] Illorum autem quae dicuntur de Deo absque habitudine ad creaturas quaedam dicuntur ad se et absolute, ut bonus, sapiens, quaedam vero ad aliud et relative. De absolutis dicunt quidam quod licet affirmative dicantur de Deo quantum ad vocem, magis tamen inventa sunt ad removendum aliquid a Deo quam ad ponendum ; unde dicunt quod cum dicimus Deum esse viventem, significamus quod Deus non hoc modo est sicut res inanimata, et hoc modo in aliis. Hoc autem non est verum : primo, quia omnis propositio negativa vera habet aliquam affirmativam priorem se et ideo non potest negativa probari nisi assumpta aliqua affirmativa (ex puris enim negativis nihil sequitur) ; ergo si verificatur de Deo aliquid negative, et proprie necesse est quod verificetur aliquid de eo affirmative et proprie. Secundo, quia si affirmativa praedicata dicuntur de Deo solum per negationem oppositorum, cum omnis res includat in se oppositionem ad aliquid quod Deo non convenit, puta lapis includit non-hominem et leo non-asinum, quae vere negatur de Deo, sequitur quod vere poterimus dicere de Deo quod sit lapis vel leo, sicut dicimus eum esse sapientem vel bonum, quod est absurdum.
[6] Alii dixerunt quod huiusmodi nomina inventa sunt ad denotandum habitudinem Dei ad creaturas, ut Deus dicatur bonus vel sapiens, quia est causa bonitatis vel sapientiae in creaturis. Quod non potest esse verum : primo, quia hoc modo possemus dicere Deum esse corpus, quia est causa corporum, et Deum esse quodlibet ens, quia est cuiuslibet entis ; secundo, quia iste sensus est contra intentionem communiter loquendum. Aliud enim intendunt cum dicunt Deum esse viventem quam quod sit causa vitae nostrae, et similiter de aliis.
[7] Propter quod aliter dicendum quod quaestio potest intelligi dupliciter : uno modo utrum talia nomina dicta de Deo praedicent eius substantiam, et dicendum quod sic ; omnes enim perfectiones quae sunt in creaturis sunt etiam in Deo, sed eminentius, quia quae sunt in creaturis divisim et particulariter et per modum compositionis accidentis cum subiecto sunt in Deo summatim et universaliter et per modum summae veritatis ita quod non est res alia Deus et divina perfectio, sed sunt una substantia ; propter quod talia nomina, licet in creaturis dicant aliquid additum essentiae, tamen in divinis dicunt ipsam essentiam vel substantiam. Alio modo potest intelligi [quod] dato quod talia nomina dicant divinam essentiam vel substantiam, utrum dicant eam substantialiter, ut sit quaestio non de re, sed de modo ; et hic dicendum quod quaedam sic, quaedam non, quia licet in divinis omnia praedicata essentialia sint unum et idem realiter, differunt tamen ratione.
[8] Et haec ratio variatur secundum omnia genera praedicamentorum ; nam quaedam significant et praedicant per modum substantiae, ut Deus, quaedam per modum quantitatis, ut magnus, quaedam vero per modum qualitatis, ut bonus ; et hoc est quia illa summa et simplicissima essentia comprehendit in se perfectiones omnium generum ; quodlibet ergo talium nominum significat divinam substantiam, sed non quodlibet significat eam per modum substantiae.
[9] Eorum vero quae dicuntur de Deo relative absque habitudine ad creaturas, quaedam dicunt solam relationem, ut paternitas et quaelibet alia relatio, quaedam vero cum relatione dicunt essentiam, ut patet quod est nomen personae, quae in sua ratione includit substantiam cum relatione ; licet enim de vi vocis idem importetur per nomen Patris et paternitatis, cum se habeant sicut concretum et abstractum, tamen ut nomen Patris accommodatur divinis, plus importat Pater, quam paternitas, scilicet essentiam cum relatione. Illa ergo quae dicunt solam relationem non praedicant substantiam nec per modum substantiae ; relatio enim in divinis non transit in substantiam sicut praedicamenta cetera ; quamvis enim Deus sit sine quantiate magnus et sine qualitate bonus, non tamen est sine relatione Pater. Relatio autem licet non faciat compositionem cum essentia, differt tamen aliquo modo realiter ab ea vel ex natura rei, ut infra patebit. Illa vero quae includunt substantiam cum relatione, ut Pater et Filius praedicant utrumque, sed per modum relationis, quae est formalis in significato talium.
[10] Ad primum argumentum dicendum quod nomina negativa non dicunt quid est Deus, sed quid non est, relativa vero dicunt eius habitudinem ad creaturas, absoluta vero dicuntur non significare quid est, quia nullum eorum exprimit totam perfectionem divinam.
[11] Ad secundum patet solutio ex iam dictis.
[12] Argumentum in oppositum concedatur pro quanto dicit quod nomina absoluta in divinis dicunt divinam substantiam, licet non omnia dicant eam per modum substantiae. Quod autem subditur de relativis, quod convenienter respondentur ad interrogationem factam per quid, potest dici quod verum est de illis quae non solum includunt relationem, sed etiam essentiam, ut sunt nomina personarum, licet sit ibi quaedam improprietas quae non significat substantiam solam, nec per modum substantiae ; de aliis autem non est verum.
