Distinctio XXXIV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Praedictis autem adiiciendum.
Superius Magister comparavit proprietates ad essentiam et personas ; et hic vero comparat essentiam et personas adinvicem.
Et dividitur in tres :
primo determinat suum intentum ;
secundo incidenter determinat de nominibus translativis ;
tertio imponit ad tractatum de Trinitate et unitate finem.
Secunda ibi : Praeterea sciendum est.
Tertia ibi : De sacramento unitatis.
Prima dividitur in quatuor :
primo comparat essentiam et personam quantum ad identitatem ;
secundo quantum ad praedicandi modum ;
tertio subiungit quomodo communia in divinis possunt appropriari, et ponit appropriationis rationem ;
quarto incidenter determinat de quodam nomine communi.
Secunda ibi : Hic considerandum.
Tertia ibi : Ex praedictis constat.
Quarta ibi : sed non est praetermittendum.
Prima dividitur in tres :
primo ponit quorundam errorem ;
secundo confirmat ;
tertio solvit.
Secunda ibi : Si enim, inquiunt.
Tertia ibi : Hoc quidam dicunt.
Et ultima dividitur in tres :
primo respondet ad autoritatem ;
secundo responsionem confirmat ;
tertio respondet ad rationem in contrarium adductam.
Secunda ibi : Non ergo secundum corporales.
Tertia ibi : Nec tamen diffitemur.
Haec est divisio litterae in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et proponit primo quod quidam dixerunt essentiam et personam non esse idem.
Postea confirmat hoc dictum : si enim eadem essentia esset Pater et Filius, ergo eadem res generat et generatur. Ad haec facit autoritas Hilarii dicentis quod res naturae et natura non sunt eadem vel idem, sed divina persona est res naturae, essentia autem dicitur ipsa natura, ergo differunt. Respondet quod verbum Hilarii est intelligendum in creaturis, non in divinis.
Postea confirmat haec : in divinis secundum Hilarium res naturae idem est quod natura, scilicet natura aliquid existens [res naturae] ; Pater et Filius est ipsa divina natura ; ipse enim Hilarius dicit quod Deus non est aliud ab his quae sibi insunt, idest ab attributis et personis, est tamen aliud ab his quae sibi non insunt, idest a creaturis. Deinde respondet ad rationem dicens quod secundum rationem essentiae et hypostasis differunt, et quod generans et generatum conveniunt in substantia, non tamen in personalitate.
Postea quaerit, cum tres personae dicuntur una essentia et unus Deus, utrum sicut dicitur una essentia trium personarum et tres tamen personae unius essentiae, ita posset dici unus Deus trium personarum vel tres personae unius Dei. Et respondet quo non, quia sic significatur Deus in aliquo habitudine principii respectu personarum ; nec est simile de essentia, quia est alius modus significandi nomine Dei et alius nomine essentiae.
Postea subdit quod potentia, sapientia, bonitas sunt communia in divinis, appropriantur tamen aliquibus personis ; potentia enim appropriatur Patri, quia in creaturis patres solent [esse] infirmi, sapientia appropriatur Filio, quia in creaturis propter iuventutem solent esse ignorantes, bonitas vero appropriatur Spiritui Sancto, quia spiritus inflammationem et tumorem dicit in creaturis ; unde per contrarium hoc dicitur in divinis.
Postea dicit quod hoc nomen homousion ab antiquis primo fuit concessum, tandem propter malum intellectum fuit damnatum, sed finaliter propter veritatem rei fuit receptum.
Postea dicit quod de nominibus translativis non vult aliquid dicere nisi quod assignata est ratio secundum quam transferri videntur
Ultimo dicit se insufficienter determinasse de sacramento Trinitatis et unitatis divinae etc.
Quaestio prima
Utrum suppositum et natura differant realiter in creaturis
[1] Circa distinctionem istam quaeritur de tribus principaliter :
primum est de comparatione personae ad essentiam divinam ;
secundum est utrum convenienter dicatur quod sint tres personae unius essentiae ;
tertium est de nominibus translativis.
Quantum ad primum sciendum est quod cum persona comparetur ad essentiam sicut suppositum ad naturam, primo quaeritur de comparatione suppositi ad naturam in creaturis, quae sunt nobis notiores ; et secundo de comparatione personae ad essentiam in divinis.
Ad primum sic proceditur.
Et arguitur quod suppositum et natura differant realiter in creaturis, quia illa quorum uni attribuitur aliquid reale quod non attribuitur alteri, differunt realiter ; sed natura et suppositum in creaturis sunt huiusmodi, quia supposito attribuitur agere non tamen naturae ; ergo differunt realiter.
[2] Item Filius Dei assumpsit humanam naturam et non assumpsit humanum suppositum ; ergo non sunt idem suppositum et natura.
[3] Item suppositum et natura se habent sicut habens et habitum (homo enim significat ut habens humanitatem et humanitas ut quod habetur) ; sed in solo Deo sunt idem quod habet et quod habetur, non autem in creaturis ; ergo in solo Deo idem sunt suppositum et natura, non autem in creaturis.
[4] In contrarium arguitur quia idem importatur per nomen hominis et eius definitionem ; sed per definitionem hominis non importatur nisi quidditas et natura, quia definitio indicat quid est res ; quid autem quaerit de quidditate ; ergo sola quidditas vel natura importatur per nomen hominis, quod est nomen suppositi.
[5] Responsio.
Notandum quod suppositum et natura possunt accipi dupliciter : uno modo ut suppositum concretum dicatur, ut homo vel hic homo, et natura dicatur abstractum, ut humanitas vel haec humanitas, et hoc modo quaerere quomodo se habeat suppositum ad naturam, est quaerere quomodo se habeat quidditas ad id cuius est sive ad habens quidditatem ; alio modo possunt accipi sic ut suppositum dicatur singulare, ut hic homo vel haec humanitas, et natura dicatur quid commune vel universale, ut homo vel humanitas, et sic quaerere quid addit suppositum super naturam, est quaerere de principio individuationis.
[6] Quantum ad primum articulum solum tractabitur nunc quaestio, quia quantum ad secundum tractabitur in II libro de materia. Quantum ergo ad primum sciendum est quod de comparatione suppositi ad naturam accipiendo suppositum pro concreto, ut hominem, et naturam pro abstracto, ut humanitatem, utrum sint idem an non, sunt plures modi dicendi. Unus est quod suppositum differt realiter a natura, quia intendit in se realiter aliquid quod differt realiter a natura, scilicet esse, et alia accidentia quae sunt extra rationem naturae. Et hoc declarant dupliciter : uno modo per dictum Aristotilis in VII Metaphysicae, qui dicit quod in dictis per se sunt idem realiter quidditas et habens quidditatem, non autem in dictis secundum accidens. Ex quo volunt accipere quod in omni natura cui potest aliquid accidere extra rationem eius existens differt realiter suppositum et natura, quia in ratione suppositi non solum includitur natura aut illa quae ad rationem naturae et speciei pertinent, sed etiam illa quae accidunt naturae in supposito, et quia in omni re creata est aliquod accidens quod non pertinet ad rationem speciei et naturae, pertinet [autem] ad suppositum, ideo in omni re creata differunt realiter suppositum et natura. Secundo declaratur idem, quia si suppositum esset idem realiter cum natura in creaturis, tunc abstractum praedicaretur de concreto dicendo « homo est humanitas » ; hoc autem non dicimus ; ergo etc.
[7] Sed istud non videtur verum, quia si suppositum includeret in se intrinsece aliquid quod accideret naturae, sive illud sit esse, si tamen esse sit accidens, sive quodcumque aliud accidens, tunc homo, quod est nomen suppositi, ut nunc loquimur de supposito, non esset tantum in genere substantiae, sed in pluribus, quemadmodum homo albus, nec esset unum per se nec ens per se, cum per idem sit aliquod ens et unum, nec eius esset per se distinctio, quae omnia sunt inconvenientia. Secundo, quia dictum Philosophi quod assumumt pro se non est pro eis, sed potius contra eos ; non enim vocat Philosophus dictum per accidens omne suppositum, in quo praeter naturam et quidditatem est aliquod accidens, sed illud quod includit res diversorum praedicamemtorum, ut homo albus, illud autem quod includit solum rem praedicamenti substantiae vocat dictum secundum se, ut hominem aut equum, quibus tamen multa accidunt, et ideo non est intentio Aristotilis quod in omni natura cui aliquid potest accidere differant suppositun et natura. Utrum autem unum praedicetur de altero, concretum scilicet de abstracto, vel econverso an non, dicetur postea.
[8] Alius modus dicendi est quod suppositum et natura differunt realiter, non per hoc quod nomen suppositi significet praeter naturam aliquod accidens naturae, quia tunc non esset ens per se unius generis, nec solam naturam, quia tunc non differret realiter a natura, sed quia addit super naturam quemdam modum quem contrahit natura ex hoc quod subest ipsi esse et reliquis accidentibus ; qui modus licet non sit alia res a natura per ipsum, tamen differt suppositum realiter a natura, et natura cum modo, quae est suppositum, a seipsa sine modo illo, quae ut sic absolute est natura. Declarant autem hoc per simile, quia materia ex coniunctione sui cum quantitate contrahit quemdam modum, scilicet quod sit extensa, per quem differt realiter a seipsa non extensa ; extensum enim et non extensum realiter differunt, et tamen materia extensa non addit super materiam aliquam rem non quantitatem, quia praeter quantitatem est in essentia materiae derelicta quaedam extensio, quae licet non sit in materia nisi ad praesentiam quantitatis, tamen non est ipsa quantitas, sed est quaedam diversificatio materiae in essentia sua ; constat enim quod sub alia et alia parte quantitatis est alia et alia pars materiae quo ad essentiam materiae, quod non esset nisi praeter essentiam quantitatis esset in materia quaedam extensio secundum quam haberet partem et partem, ut sic secundum diversas partes essentiae posset subiici diversis partibus quantitatis. Cum ergo ille modus non sit quantitas et fortiori ratione non sit res alterius praedicamenti, patet quia ille modus non addit super materiam aliquam rem, et tamen facit eam differre a seipsa absolute sumpta et sine tali modo, et similiter in omni natura relinquitur aliquis modus ex coniunctione sui ad sua accidentia ; qui modus cum natura pertinet ad rationem suppositi et non ad rationem naturae, ratione cuius differunt realiter suppositum et natura, licet ille modus non addat super naturam rem aliquam. Rationes probantes hanc conclusionem adductae sunt arguendo ad quaestionem.
[9] Haec autem positio deficit in multis : primo, quia dicit suppositum differre realiter a natura et non per aliquam rem, quia sicut se habet differens ratione ad rationem, ita se habet differens realiter ad rem ; sed impossibile est quod aliquid differat ab alio ratione nisi sit alia ratio vel includat aliam rationem ; ergo impossibile est quod aliquid differat ab alio realiter nisi sit alia res vel habens seu includens aliam rem.
[10] Secundo deficit in hoc quod ponit quod natura contrahit quemdam modum ex unione sui cum accidentibus ; hoc enim non est verum ; aliter enim perficit agens suum passum et aliter forma suum subiectum ; agens enim perficit suum passum non per se ipsum, sed per aliquid immissum, quod est forma quae est terminus actionis ; sed forma perficit subiectum per seipsam immediate et non per aliquid immissum (albedo enim perficit corpus per seipsam, qua perfectione dicitur album et praeter ipsam nihil aliud redundat in subiecto, et similiter est in omnibus formis accidentalibus). Ex hoc sic arguitur : ex perfectione subiecti per formam nihil redundat praeter formam ; sed natura perficitur suis accidentibus tanquam subiectum per formas ; ergo ex tali perfectione vel unione nihil redundat nec res nec modus. Est tamen intelligendum quod ex unione formae substantialis cum materia bene redundant in composito qualitates et passiones ; sed in materia, quae est subiectum formae secundum se, nihil redundat praeter formam, et eodem modo in toto ex natura et suis accidentibus. Unde potest aliquid redundare quod non est conditio solius naturae sed compositi ex natura et accidente, sicut esse figuratum redundat in natura ex quantitate ; sed illud non est immediata conditio naturae, sed quantitatis vel totius compositi, et sic verum est universaliter quod ex eo quod perficit ut forma, nihil redundat praeter formam quod sit conditio subiecti quod perficitur per formam quasi magis intrinsecum subiecto quam sit forma, ut isti imaginantur de quodam modo derelicto et causato in natura ex unione eius ad quantitatem et ad alia accidentia, qui modus est quaedam diversificatio naturae in sua essentia, ut dicunt.
[11] Tertio deficit in hoc quod dicit quod talis modus pertinet ad rationem suppositi, quia prius est intelligere naturam subesse suis accidentibus quam sequatur talis modus, quia contrahitur ex unione naturae cum accidentibus ; sed suppositum in genere substantiae vel natura subsistens, quae non subsistit nisi in supposito, praeintelligitur talis, scilicet subsistens, antequam intelligatur subesse suis accidentibus, quia subsistere competit sibi ex se ; ergo suppositum vel natura subsistens praeintelligitur illi modo qui contrahitur ex unione naturae cum accidentibus ; sed posterius non est de ratione prioris ; ergo talis modus non est de ratione suppositi.
[12] Quarto, quod illud quod est completivum et formale in constitutione rei denominat rem illam, sicut a relatione quae est formalis et completiva in constitutione suppositorum divinorum dicuntur supposita divina relata ; sed secundum istos talis modus est formalis et completivus in constitutione suppositorum creatorum ; ergo omnia supposita creata debent denominari a tali modo modalia, quod est inconveniens.
[13] Quinto, quia secundum opinionem istam sequitur quod humana natura in Christo sit suppositum, quia ipsa est affecta suis accidentibus ; ex qua affectione resultat modus qui cum natura constituitur ratio suppositi, ut dicunt ; hoc autem est inconveniens ; ergo etc.
[14] Alius modus dicendi est quod suppositum realiter differt a natura, quia praeter naturam includit modum realem, non quidem causatum ex unione naturae cum accidentibus, ut dicit praecedens opinio, sed modus qui competit naturae ex se, si sibi relinquatur ; et iste modus est modus per se subsistendi, qui includitur in ratione suppositi, et non in ratione naturae ; suppositum enim dicit quid per se subsistens, non autem natura ; et hic modus, si ponatur esse res iuxta illud quod dictum est in praecedente distinctione, tunc haec opinio evadit omnia inconvenientia praecedentis opinionis, excepto quarto quod non est magnum ; dato enim quod supposita creata dicerentur modalia, non esset multum curandum, dummodo constaret de re. Item non evadit illud inconveniens quod adductum est contra primam opinionem, videlicet quod suppositum non esset unum per se, sed solum per accidens.
[15] Nihilominus [est] alius modus dicendi, quem credo veriorem, scilicet quod suppositum et natura, hoc est concretum et abstractum, sive accepta in universali, ut homo et humanitas, sive in singulari, ut hic homo vel haec humanitas, non important aliud de principali significato, sed idem penitus ; ex modo tamen significandi suppositum seu concretum aliquid connotat quod non connotat natura. Primum patet dupliciter, primo sic : non plus differt concretum et abstractum in praedicamento substantiae quam in praedicamento accidentis ; sed in praedicamento accidentis concretum et abstractum penitus idem significant, ut album et albedo (album enim solam qualitatem significat, sicut albedo, ut dicitur in Praedicamentis ) ; ergo in praedicamento substantiae concretum et abstractum, ut homo et humanitas, penitus idem significant. Secundo patet idem per rationem adductam prius ad quaestionem, videlicet quod idem significatur per nomen hominis et per eius definitionem.
[16] Secundum patet, scilicet quod concretum seu suppositum de suo modo significandi aliquid connotet quod non connotat natura seu abstractum ; abstractum enim significat naturam secundum se absque habitudine ad aliquid aliud et ideo ex suo modo significandi nihil connotat praeter naturam, concretum autem significat per modum habentis naturam, ut homo habens humanitatem et albus habens albedinem, et quia habens naturam est quandoque realiter diversum a natura, sicut homo habens albedinem est aliquid realiter diversum ab albedine, sequitur quod concretum ex suo modo connotandi connotat aliquid quod quandoque est realiter diversum a forma importata per abstractum, ut in exemplo posito de albo, quandoque autem non, ut postea patebit, quia quandoque non est realiter diversum quod habet et quod habetur, differenter autem importatur per concretum forma, quae principaliter significatur, et habens formam, quod connotatur ex modo connotandi, quia ut patet resolvendo nomen concretum, habens formam importatur in recto, forma autem in obliquo, ut album habens albedinem.
[17] Et ex hoc sequuntur duo : unum est quod in concretis accidentalibus, in quibus habens formam realiter differt a forma, concretum non potest praedicari de suo abstracto, ut dicendo « albedo est alba » vel econverso « album est albedo » ; cuius ratio est quia illud subicitur vel praedicatur quod importatur per terminum in recto, non autem id quod importatur in obliquo, sed est determinatio praedicati vel subiecti ; sed per concretum importatur habens formam in recto, forma autem in obliquo ; ergo ubi terminus concretus subicitur vel praedicatur, oportet quod directe verificetur propositio pro habente formam ; sed in concretis accidentalibus habens formam non est idem realiter cum forma ; ergo in talibus abstractum, quod est nomen formae, non praedicatur de concreto, quod est nomen habentis formam, nec econverso.
[18] Secundum quod sequitur est quod concretum directe supponat pro habente formam et non pro forma habita ; illud autem quod habet rationem partis vel inhaerentis vel alteri innitentis habet rationem habiti et non habentis ; ideo tali non convenit nomen concretum ; propter quod natura humana in Christo, quia est alteri innitens et habita, non dicitur homo, sed humanitas, nec Filius Dei dicitur assumpsisse hominem, sed humanitatem ; hic etiam non praedicatur concretum de abstracto nec econverso ; non enim bene dicitur demonstrato Christo : « hic homo est sua humanitas », quia habens humanitatem est realiter aliud ab humanitate, quia illud est suppositum divinum ; in Christo enim humanitas degenerat in accidens, quantum ad hoc [quod] non constituit suppositum proprium, sicut nec accidentia. Sed in suppositis creatis potestne concretum praedicari de abstracto vel suppositum de natura ? Non video quare non, loquendo de concretis et abstractis substantialibus, ut sunt homo et humanitas, quia in talibus non videtur aliquid subsistens aliud a natura quod possit habere naturam, sed sunt penitus idem re habens et habitum ; propter quod possunt de se invicem praedicari praedicatione quae est per identitatem, quae licet non sit propria, quia non est formalis, non tamen est falsa.
[19] Sed circa hoc dicunt quidam quod semper est falsa « homo est humanitas », quia cum homo supponat pro subsistente habente humanitatem, non solum autem potest dici humana natura in homine esse subsistens, sed etiam aggregatum ex humana natura et aliis, puta quantitate et qualitate ; licet enim quantitas non subsistat, tamen compositum ex humanitate et quantitate subsistit, ideo quia homo ex modo significandi potest simul importare cum humanitate aliquid aliud ; propter hoc de homine non potest verificari humanitas nisi cum expositione, ut si diceretur quod illud subsistens habens humanitatem cui praecise circunscripto quocumque alio competit subsistere est humanitas.
[20] Sed istud non valet, quia arguam sic ex datis : illud subsistens habens humanitatem cui praecise circunscripto quocumque alio competit subsistere est humanitas ; sed homo ex significato et modo significandi nihil importat nisi illud subsistens quod habet humanitatem et quod circunscripto quocumque alio subsisteret ; ergo absolute et universaliter in suppositis creatis dumtaxat verum est dicere quod homo est humanitas. Maior patet ex dictis eorum. Minor probatur, quia nomine hominis non importatur nec ex significato nec ex modo connotandi, nisi subsistens habens humanitatem, sicut nomine albi non importatur nisi habens albedinem ; universaliter concretum nihil importat nisi formam et subiectum sive suppositum habens formam ; illud ergo non importatur per nomen hominis nec ex significato nec ex modo connotandi quo circunscripto est dare subsistens habens humanitatem, sed circunscripta quantitate et quocumque alio, remanente humana natura sibi derelicta, secundum cursum naturae est dare in homine subsistens habens humanitatem secundum modum intelligendi ; ergo etc.
[21] Item quantitas non intelligitur in subsistente habente humanitatem nisi intellecta in eo humanitate ; sed quicquid est de intellectu subsistentis habentis humanitatem, praeintelligitur aut necessario simul intelligitur cum humanitate ; et quare etc.
[22] Item secundum istos haec est vera « Deus est deitas », et tamen Deus dicit subsistens habens deitatem, in quo subsistente est humanitas, de qua non potest verificari deitas ; ergo similiter haec erit vera in creaturis « homo est humanitas », licet in homine sit quantitas vel aliquid aliud quod non est humanitas.
[23] Et si dicatur quod ex humanitate et deitate non fit unum per compositionem, sicut ex humanitate et quantitate, propter quod concretum quod est Deus non supponit pro aggregato ex supposito divino et humanitate, sicut homo pro composito ex humanitate et quantitate, sed supponit tantum pro subsistente quod est persona divina et ipsa deitas.
[24] Hoc nihil est, quia constat quod hoc nomen Deus supponit pro aggregato ex persona divina et humanitate ; alioquin non verificaremus istas propositiones « Deus fuit natus, passus, mortuus » et huiusmodi ; unde manifeste falsum assumunt isti ; quaecumque enim sunt unum secundum suppositum, sive per compositionem sive alio modo, terminus concretus reddat pro eis locutionem veram. Patet ergo qualiter se habeant suppositum et natura accipiendo suppositum pro concreto et naturam pro abstracto.
[25] Ad rationes secundae opinionis, quae etiam sunt rationes principales in arguendo ad conclusionem, respondendum est : ad primam quod suppositum dicitur agere et non natura, non propter realem diversitatem suppositi et naturae, sed quia suppositum significatur ut quid est, natura autem magis ut quo aut quid est, et quia agere correspondet ei quod est esse, ideo supposito attribuitur actio tanquam ei quod agit, sed naturae tanquam ei quo agens agit ; utrumque tamen realiter agit aeque unum sicut alterum, quia non sunt duo, sed unum, quamvis secundum modum loquendi magis attribuatur uni quam alteri propter diversum modum significandi.
[26] Ad secundum dicendum quod natura humana in Christo est natura et non suppositum, non propter hoc quod natura et suppositum vel concretum et abstractum important diversa de principali significato, sed quia concretum ex modo significandi intelligitur ut habens ; quod autem innititur alteri non est habens ut sic, sed potius habitum ; propter quod natura humana in Christo non dicitur homo, sed humanitas.
[27] Ad tertium dicendum quod in nulla creatura sunt idem universaliter habens et quod habetur, quia in omni creatura praeter suppositum et naturam sunt aliqua quae realiter differunt ab utroque ; nihil tamen prohibet quin creatura sit aliquod habitum quod non differt realiter ab habente, sicut diximus de supposito et natura.
[28] Ad illud quod dicunt de materia extensa, quod differt realiter a seipsa non extensa et tamen non includit aliam rem sed quemdam modum contractum, dicendum quod falsum est ; materia enim extensa dicit compositum ex materia et extensione, quae est essentialiter quantitas, in quo composito materia est subiectum et quantitas est ipsa formalis extensio, ita quod non est alia extensio materiae et quantitatis, sed tantum una, quia extensio quae est materiae ut subiecti est quantitatis ut formae, quae est essentialiter id ipsum. Et quod arguiter contra hoc, quia sub alia et alia parte quantitatis est alia et alia pars materiae, dicendum quod aut loquimur de materia quae subest quantitati in diversis secundum suppositum, aut de materia ut subest diversis partibus eiusdem quantitatis secundum numerum ; si primo modo, sic dicendum est quod in distinctis secundum suppositum alia materia est sub una quantitate et alia sub alia ; neutra tamen habet extensionem praeter illam quae est sua quantitas ; differunt enim haec duae materiae sicut duo individua eiusdem speciei, et non sicut partes eiusdem materiae secundum numerum, et si vocentur partes materiae, tamen talis partialitas non arguit aliquam extensionem in toto nec in partibus ; alias duae animae separatae, quae sunt individua unius speciei, sicut duae materiae sunt individua unius speciei, essent extensae, quod falsum est ; et si esset natura materiae quod posset esse sine quantitate, sicut anima, possent esse duae materiae non extensae quae essent partes unius materiae, sicut duo individua sunt partes unius speciei. Patet ergo quod materiam habere plures partes hoc modo, quae subsint pluribus quantitatibus distinctis secundum suppositum, non arguit in materia secundum se aliquam extensionem praeter quantitatem quae ei advenit et est sua extensio. Si vero loquamur de materia ut subest diversis partibus eiusdem quantitatis secundum numerum, adhuc non oportet quod praeter quantitatem sit in materia aliqua extensio secundum quam habeat plures partes quae subiiciantur pluribus partibus quantitatis ; imo secundum istos non est possibile, si bene considerentur dicta eorum ; quantitas enim non praeexigit in materia illud quod ipsa facit aut quod ad ipsam consequitur ; sed secundum istos illa extensio quam ponunt in materia praeter quantitatem fit ex quantitate vel sequitur ad quantitatem (contrahitur enim, ut dicunt, ex unione quantitatis ad materiam) ; ergo talis extensio in materia nullo modo exigitur a quantitate ut per eam materia habeat diversas partes quae subiiciantur diversis partibus eiusdem quantitatis ; ergo nunquam materia habet diversas partes quae subiiciuntur diversis partibus eiusdem quantitatis secundum numerum. Dicendum quod non ; nunc enim loquimur de partialitate et totalitate extensiva quam non habet materia nisi includendo quantitatem quae est extensio et totalitas vel partialitas de qua loquimur ; materia ergo subest quantitati realiter a quantitate differens ; sed tota materia non subest toti quantitati nec partes materiae partibus quantitatis, sed potius materia cum totalitate quantitatis dicitur tota et cum parte vel partialitate quantitatis dicitur pars, quia totalitas et partialitas quae est quantitatis essentialiter est materiae subiectivae et nulla alia, et sic sunt eedem partes quantitatis et materiae et non aliae, quia quae sunt partes quantitatis in se sunt partes materiae ut subiecti, et materiae quantae sunt ut aggregati vel compositi. Et istud magis patet vocando quantitatem imo totalitatem et partialitatem materiae, sicut vere est.
Quaestio secunda
Utrum persona in divinis sit idem quod essentia
[1] Postea quaeritur utrum persona in divinis sit idem quod essentia.
Et videtur quod sic, quia secundum Boetium in divinis idem est quod est et quo est ; sed quod est est suppositum vel persona, quo est est essentia ; ergo etc.
[2] Ad idem est quod dicit Magister in littera.
[3] In contrarium arguitur quia impossibile est quod per idem re differat aliquid ab alio realiter et conveniat cum eodem, quia eiusdem non sunt oppositi effectus ; sed persona convenit cum persona, ut Pater cum Filio in essentia, differt autem in persona ; ergo impossibile est quod persona et essentia sint omnino idem re.
[4] Responsio.
Cum persona divina sit aliquid constitutum ex essentia divina et relatione, tota differentia personae ab essentia quam includit est ratione relationis, et ideo sicut relatio divina differt ab essentia, sic persona divina differt ab essentia ratione relationis ; qualiter autem differant essentia et relatio in divinis, dictum fuit in praecedente distinctione, videlicet quod differunt ex natura rei, quia non sunt idem adequate et convertibiliter, vel quia differunt sicut res et modus habendi rem, vel quia licet sint idem identice, non sunt tamen idem formaliter, qui modus includit duos primos modos, sicut tunc declaratum fuit ; et talis differentia, cum sit ex natura rei circunscripto omni actu rationis, est aliquo modo realiter, licet non simpliciter et absolute, sed cum determinatione alicuius praedictorum modorum. Et idem dicendum de persona et respectu essentiae.
[5] Argumenta procedunt viis suis, quia primum probat quod persona et essentia sunt idem, et hoc verum est, quia verum est dicere quod persona est essentia et essentia est persona ; sed non probat quod sint idem adequate et convertibiliter vel quod sint idem formaliter, imo oppositum est verum, sicut probat argumentum in oppositum.
Quaestio tertia
Utrum convenienter dicatur quod sint tres personae unius essentiae
[1] Tertio quaeritur utrum convenienter dicatur quod sint tres personae unius essentiae.
Et videtur quod non, quia secundum Aristotilem I Elenchorum eadem est ratio unius solius et simpliciter, ut unius hominis et hominis, et similiter videtur quod eadem sit ratio essentiae et unius essentiae ; sed non bene dicitur quod sint tres personae essentiae ; ergo nec quod sint tres personae unius essentiae.
[2] In contrarium est quod habetur in littera.
[3] Responsio.
Dicendum est quod bene convenienter dicitur quod tres personae sint unius essentiae. Quod patet sic : illud bene et convenienter dicitur quod vere et congrue ; sed quod tres personae dicantur esse unius essentiae, dicitur congrue ; ergo etc. Maior patet, quia in propositionibus, quae sunt signa rerum, tota bonitas est ex congruitate locutionis, quae pertinet ad grammaticum, et ex veritate, quae pertinet ad logicum ; et ideo illud dicitur convenienter et bene quod dicitur congrue quo ad grammaticum et et vere quo ad logicum ; et haec fuit maior. Minor probatur, quia congruitas est in constructione dicendo quod sunt tres personae unius essentiae, sicut est congruitas dicendo « ista mulier est egregie formae », et uterque genitivus construitur ex vi designatonis essentiae secundum grammaticos, quia per talem constructionem designatur aliqua proprietas secundum quam essentia vel natura quaecumque habetur a supposito uno vel pluribus ; et ob hoc oportet quod sint plures genitivi, quorum unus dicat naturam et alius proprietatem naturae, nisi ex aliquo usus unus genitivus habeat vim plurium, sicut [si] dicitur « iste est homo consilii », intelligitur magni consilii vel vir virtutis, idest magnae virtutis et sic de aliis. Est etiam veritas in propositione, quia per talem enuntiationem significatur quod essentia divina habeatur a tribus ut indivisa ; hoc autem est verum ; ergo etc. Patet ergo quod bene dicitur quod tres personae sunt unius essentiae, non autem unius Dei, quia concretum non potest construi in ratione naturae vel formae, sed potius in ratione suppositi, et quia tres personae non conveniunt in unitate suppositi, ideo non bene dicitur quod tres personae sunt unius Dei.
[4] Ad argumentum in oppositum dicendum quod licet sit eadem ratio essentiae et unius essentiae, tamen quidam modus habendi essentiam designatur cum additur unius, qui non designatur absque eius additione ; et quia talis modus construendi est ad designandum proprietatem essentiae habite, ideo primus modus recipitur cum additione unius, non autem secundus.
Quaestio quarta
Utrum aliqua nomina convenienter dicantur de Deo translative
[1] Quarto quaeritur utrum aliqua nomina convenienter dicantur de Deo translative.
Et videtur quod non, quia illa non sunt dicenda de Deo quae continent manifestam falsitatem ; sed nomina dicta de Deo translative continent manifestam falsitatem (manifeste enim falsum est dicere Deum esse agnum, leonem vel lapidem) ; quare etc.
[2] In contrarium est autoritas Scripturae, quae in pluribus locis talia nomina Deo attribuit.
[3] Responsio.
Dicendum quod non omnia nomina quae attribuimus Deo ex creaturis dicuntur de ipso translative, quia nullum nomen attribuimus Deo nisi ex creaturis ; non enim ponimus nomen nisi rei quam intelligimus, et quia non intelligimus Deum nisi ex creaturis et tantum quantum concludimus ex creaturis, ideo nullum nomen imponimus Deo nisi ex creaturis et quantum ad illa quae concludimus convenire Deo ex creaturis ; constat autem quod non omnia nomina quae attribuimus Deo dicunt de eo translative et metaphorice, sed quaedam proprie, scilicet omnia illa quae attribuimus ipsi ut cognoscimus ipsum ex creaturis per viam causalitatis, eminentiae et remotionis, ut patuit supra distinctione 22, quia talia nomina sunt imposita ad significandum illud quod est in Deo ; solum autem illa nomina dicuntur de Deo translative vel metaphorice quae significant speciales quidditates rerum creatarum vel perfectiones secundum modum creaturis convenientem, ut leo, agnus, sentire et huiusmodi, quia res significata per haec nomina non est in Deo, sed aliqua eius similitudo, ut fortitudo, mansuetudo et cognitio singularium, quae in nobis pertinet ad sensum.
[4] Talis autem translatio est ponibilis et utilis. Quod sit ponibilis, patet, quia ibi translatio est ponibilis ubi invenitur similitudo alicuius proprietatis ; omnes enim transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, ut dicitur VI Topicorum ; sed inter Deum et creaturas invenitur similitudo alicuius proprietatis, ut patet in exemplis iam positis ; quare etc. Similitudo autem quae invenitur inter Deum et creaturas, ratione cuius fit translatio, non est secundum participationem eiusdem qualitatis secundum speciem, sed secundum proportionem, ut cum dicimus quod Deus est ignis, quia sicut se habet ignis ad calefaciendum corpora, sic Deus ad inflammandum corda per amorem, et simile est de aliis quae de Deo dicuntur translative.
[5] Est etiam utilis talis translatio propter tria. Primo est propter excellentiam divinae naturae, quia cum intellectus noster se habeat ad Deum sicut oculus noctuae ad lucem solis, ut dicitur II Metaphysicae, non possumus veritatem divinorum capere secundum sensum, et ideo oportet quod proponantur nobis secundum modum nobis proportionatum ; est autem nobis connaturale a sensibilibus ad intelligibilia conscendere ; et ideo utile est ut sub figuris rerum sensibilium divina nobis intelligenda proponantur ; unde Dyonisius 1 capitulo De caelesti hierarchia dicit quod impossibile est aliter lucere nobis divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum.
[6] Secundum est quia in divinis negationes sunt verae, affirmationes vero incompactae secundum Dyonisium, et ideo de omnibus quae Deo attribuuntur intelligendum est quod non eodem modo sibi conveniunt sicut in creaturis inveniuntur, sed per altiorem modum ; manifestius autem est perfectiones corporales Deo non convenire quam spirituales ; et ideo conveniens fuit rebus corporalibus divina significari, ut his assuefacti disceremus nihil eorum quae Deo attribuuntur convenire ei secundum modum quo conveniunt creaturis.
[7] Tertium est propter occultationem divinae veritatis ; profunda enim fidei occultanda sunt infidelibus ne irrideant, et simplicibus ne occasionem erroris assumant ; nullus autem est adeo infidelis aut idiota qui credat corporalia secundum proprietatem de Deo dici, puta quod sit leo aut agnus ; et ideo ex talibus nullus infidelis aut simplex potest sumere occasionem irridendi vel errandi, et ob hanc causam et aliam quae immediate dicta est convenientior fit translatio a rebusv quam a perfectioribus. Et has causas assignat Dyonisius 1 et 2 capitulo Caelestis hierarchiae.
[8] Ad argumentum in oppositum dicendum quod tales propositiones non sunt falsae si intelligantur debito modo, scilicet in sensu quo fiunt, et non in sensu quem primo aspectu faciunt ; sunt enim intelligende non secundum proprietatem, sed secundum similitudinem et proportionem ; et sic sunt verae sicut parabolicae locutiones.
Et haec dicta de distinctione personarum divinarum sufficiant.
