Distinctio XX — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

Sententia huius litterae in generali et speciali

 

[1] Nunc ostendere restat.

Superius probavit Magister aequalitatem personarum in magnitudine et aeternitate ; hic probat aequalitatem earum in potestate earum.

Et dividitur in duas partes :

primo proponit intentum ;

secundo probat intentum.

 

Secunda ibi : Nihil, inquit, Patre minus.

Secunda dividitur in duas :

primo probat intentum per autoritatem ;

secundo per rationes.

 

Secunda ibi : Item alio modo.

Prima istarum dividitur in duas :

primo proponit probationem Augustini ;

secundo excludit duas rationes erroneas.

 

Secunda ibi : Sed, inquit, Pater a nemine. Illa pars in qua probat intentum per rationes dividitur in tres partes :

primo ponit rationem ;

secundo confirmat per simile ;

tertio excludit quandam haereticam responsionem.

Secunda ibi : Hoc autem per similitudinem.

Tertia ibi : Sed forte dices.

 

Haec est sententia lectionis in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister.

Et primo proponit personas esse aequales in potentia extensive, quia quaecumque potest una persona, possunt et aliae, et a qua virtute potest una persona possunt et aliae eadem virtute. Postea probat hoc per autoritatem, et est probatio talis : si Filius habet in potestate minus quam Pater, Filius non habet omnia quae habet Pater ; sed quaecumque habet Pater habet Filius ; ergo non habet minus in potestate quam Pater.

Postea excludit unam responsionem haeretici ad rationem inductam, quae talis est : verum est quod quicquid habet Pater habet Filius, sicut bonitatem et potentiam ; sed non tantum habet ex unoquoque quantum habet Pater. Hoc autem non videtur verum ex autoritate inducta Ioannis 17 : Omnia quae habet Pater, et Filius. Hoc autem refellit Augustinus hoc modo : omnia habet Filius quae habet Pater ; sed omnipotentiam habet Pater ; ergo tantundem de potestate habet Filius.

Postea excludit aliam responsionem quae talis est : et si Filius omnia habet quae Pater habet, tamen Pater est potentior Filio, quia hoc ipse Filio dedit et ipse a nullo, sed a seipso habet. Sed hoc refellit Augustinus hoc modo : verum est quod Pater dedit Filio potentiam sibi aequalem vel non ; si aequalem, si Pater est omnipotens, et Filius est omnipotens ; si non aequalem, tunc non omnia quae habet Pater habet Filius.

Deinde probat aequalitatem personarum in potestate per rationem, quae talis est : si Pater genuit Filium minorem se in potestate, aut potuit gignere sibi aequalem et noluit, aut voluit et non potuit ; si noluit et potuit, invidus fuit ; si voluit et non potuit, omnipotens non fuit ; quorum utrumque est falsum ; ergo impossibile est Filium non esse aequalem Patri in potestate. Ibidem probat hoc idem per simile, quia in generatione humana pater quanto perfectiorem potest generare filium generat ; ergo multo fortius in divinis.

Excludit ultimo responsionem haeretici ; posset enim dicere : Ex hoc ipso quod Filius est a Patre, est inaequalis ipsi. Quam refellit Augustinus sic : aequalitas et inaequalitas attenduntur secundum quantitatem et non secundum relationem ; sed in hoc quod dicimus Filium a Patre esse, non designamus nisi relationem originis ; ergo in hoc non designatur inaequalitas Patris ad Filium. Recapitulat etiam ea quae dicta sunt et concludit intentum iam probatum.

Et in hoc terminatur sententia in speciali.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum Filius sit omnipotens sicut Pater

 

[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur, utrum Filius sit omnipotens sicut Pater.

Et videtur quod non, quia illud quod est omnipotens potest in omnem actum (potentia enim dicitur respectu actus) ; sed Filius non potest in omnem actum sicut Pater, quia non potest generare ; ergo non est omnipotens. Si dicatur quod posse generare non est posse aliquid, sed ad aliquid, et ita dato quod Filius non possit generare, potest tamen quicquid est possibile, contra : qui omne dicit nihil excipit, sed omnia includit et quae dicunt quid et quae dicunt ad aliquid ; sed omnipotentia dicit potentiam ad omnia ; ergo ad ea quae dicunt quid vel ad aliquid.

 

[2] Item secundum Augustinum libro Contra Maximinum, et habetur in littera : Si Pater non potuit generare Filium sibi aequalem, non fuit omnipotens ; ergo secundum ipsum omnipotentia se extendit ad generationem Filii ; sed hanc non habet Filius ; ergo etc.

 

[3] In contrarium est quod dicit Athanasius in Symbolo : Omnipotens Pater, omnipotens Filius etc.

 

[4] Responsio.

Cum omnipotentia dicatur per comparationem ad actum, ut assumptum est in argumento, actuum autem divinorum quidam sunt essentiales et transeunt in creaturam, ut creare, quidam vero notionales et non transeunt in creaturam, ut generare et spirare, de potentia quae est respectu primorum actuum nulla est dubitatio quin secundum illam aeque sit potens una persona sicut alia ; et ad hanc solam forte respicientes sancti dixerunt quod aeque omnipotens est Filius sicut Pater et Spiritus Sanctus sicut Pater et Filius.

 

[5] De potentia vero quae est respectu actuum notionalium est tota dubitatio utrum secundum eam Filius possit dici omnipotens aeque sicut Pater, cum non possit in actum in quem possit Pater. Et sunt hic plures modi dicendi. Unus est satis superficialis, scilicet quod omnipotentia dicitur solum respectu possibilium ; quae autem implicant contradictionem omnino non sunt possibilia ; propter quod si aliquis non potest ea quae implicant contradictionem, non propter hoc sequitur quod non sit omnipotens ; Filium autem generare implicat contradictionem, scilicet quia esset et non esset Filius, quia cum in divinis non possunt esse plures patres, nec plures filii, si Filius generaret, iam esset Pater et non Filius, nisi ponerentur plures filii, scilicet ipse et alius qui esset ab eo genitus, quod est impossibile ; ergo esset Filius per passivam et non esset Filius, sed Pater propter activam generationem, quod implicat contradictionem ; sed Patrem generare non implicat contradictionem. Et ideo si Filius non generat, non est dicendus minus potens, sed pater, si non posset generare, non esset omnipotens.

 

[6] Istud autem frivolum est, quia licet non posse ea quae simpliciter implicant contradictionem non deroget omnipotentiae, quia talia nullo modo habent rationem possibilis, tamen non posse ea quae non implicant contradictionem simpliciter, sed quo ad istum derogat omnipotentiae, quia talia cadunt sub ratione possibilis simpliciter ; alioquin omne agens posset dici omnipotens, quia potest in omnia quae non implicant contradictionem quo ad ipsum ; quodlibet enim agens potest in omnia praeterquam in illa quorum non habet potentiam. Posse autem illa quorum quis non habet potentiam implicat contradictionem quo ad ipsum ; ex hoc enim dicitur aliquis posse aliquid, quia habet potentiam ; et tu dicis quod non habet potentiam ; ergo habet potentiam et non habet potentiam, quod est contradictio ; ergo non posse illa quae non implicant contradictionem simpliciter, sed quo ad istum derogat omnipotentiae. Generare autem Filium in divinis non implicat contradictionem simpliciter ; alioquin esse impossibile Patri ; ergo qui non potest generare Filium non est simpliciter omnipotens.

 

[7] Alius modus dicendi est quod Filius habet omnipotentiam et omne posse et est omnipotens, dato quod non possit generare. Dicunt enim isti quod potentia generandi non est relatio nec relationem includit intrinsece, licet coexigat eam ; sed est essentia divina quae potest in omne illud quod habet rationem possibilis vel producibilis ; et ideo cum eadem essentia divina sit in Patre et Filio et Spiritu Sancto, in eis est eadem omnipotentia, licet in eis non sit eadem relatio. Et propter hanc omnipotentiam quaelibet persona dicitur omnipotens, licet non possit generare, quia ex hoc non dicitur aliquid omnipotens in divinis, quia habet essentiam divinam sub omni respectu nato fundari in ea, quia Pater non esset omnipotens cum non habeat essentiam divinam cum relatione filiationis ; sed ex hoc solo dicitur aliquis omnipotens, quia habet essentiam divinam quae sola est omnipotentia ; hanc autem habet quaelibet persona divina ; et ideo quaelibet est simpliciter omnipotens et tamen non quaelibet potest generare, sed solum Pater, quia potentia generandi ad explendum actum generationis coexigit relationem paternitatis constituentem personam primam, licet eam intrinsece non includat, sicut declaratum fuit supra distinctione 7. Hanc autem non habet nisi in supposito Patris ; ideo solus Pater potest generare et non aliae personae, licet habeant eamdem potentiam quam et Pater.

 

[8] Hic autem modus licet sit probabilis, habet tamen quaedam dubia. Primum est quia assumit quod potentia generandi nihil dicit intrinsece nisi essentiam divinam, quod non omnes concedunt, ut patuit supra distinctione 7.

 

[9] Secundum est quia videtur inconveniens quod aliquis dicatur habere aliquod posse quod nullo modo potest in esse poni ; sed potentia et posse quam habet Pater ad generare nullo modo potest poni in esse in Filio ; ergo nullo modo illa potentia et illud posse quod est in Patre est in Filio ; non habet ergo omnipotentiam quam habet Pater.

 

[10] Ad hoc dicunt aliqui quod potentia generandi et posse possunt poni inesse Filio hoc modo, scilicet quod Filius generetur vel sit generatus et non quod generet, quia eadem potentia et idem posse est quo Filius potest generari et Pater potest generare.

 

[11] Sed contra : potentia pertinens ad omnipotentiam est activa ; ergo debet poni inesse per modum potentiae activae ; sed cum potentia generandi ponitur sic inesse quod aliquid generetur vel sit genitum, non ponitur inesse per modum potentiae activae, sed potius per modum potentiae passivae ; ergo male.

 

[12] Tertio, quia si idem lumen vel simile quod est in sole ad illuminandum et calefaciendum esset in alio ad illuminandum et non ad calefaciendum vel econverso, illud non diceretur aeque potens sicut sol ; ergo a simili licet in Filio sit eadem essentia quae sola est potentia sicut in Patre, tamen quia in Patre est ad plures actus quam in Filio, Filius non potest dici aeque potens sicut Pater.

 

[13] Quarto, quia potentia nunquam dicit essentiam absolute, sed ut est principium actus ; ergo ubi eadem essentia est in pluribus sic quod in uno eorum potest aliquem actum principiare, in alio autem non potest non propter aliquod impedimentum ; sed quia talis est natura essentiae, in aliis potest dici eadem, sed non eadem potentia, quia potentia dicit principium actus. Dico autem quando non est ex impedimento, sed ex natura talis essentiae, quia si non posset principiare actum propter aliquod impedimentum, nihilominus diceretur potentia quamvis impedita, sed quando est ex natura rei quod non possit talem actum principiare, tunc nullo modo habet rationem potentiae. Nunc est ita quod essentia divina in Filio non potest in actum in quem potest in Patre, non propter aliquod impedimentum (absit enim aliquid tale aestimari in divinis), sed hoc habet natura essentiae divinae in Filio ex hoc quod non est in eo nisi expleta sua prima fecunditate, quae est ad actum generandi, ut supra patuit distinctione 7 ; ergo licet in Filio sit omnis essentia quae est in Patre, tamen in eo non est omnis potentia quae est in Patre nec per consequens debet dici omnipotens sicut Pater.

 

[14] Tertius modus dicendi est quod potentia quae est ad actus notionales, ut sunt generare et spirare, non cadit sub omnipotentia. Et ideo potentiam habere ad tales actus vel carere ea non auget vel minuit omnipotentiam. Cuius ratio est duplex. Prima est quia Deus non dicitur potens a potentia passiva, sed ab activa, et omnipotens ab omnipotentia activa ; potentia autem activa non est activa per comparationem ad esse eius cuius est potentia activa, quia ipsa est iam entis in actu, sed dicitur activa, quia potest aliud agere, ut sic dicatur aliquid potens per potentiam activam, non quia potest esse, sed quia potest agere. Et omnipotens, non quia possit omnia esse, sed quia potest omnia agere ; ergo si sit aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis tale agere non respicitur a potentia vere activa nec cadit sub omnipotentia. Tale autem est generare in divinis respectu Patris, quia omnino idem est realiter generare et esse Patrem. Et ideo sicut non posse esse Patrem non arguit in Filio impotentiam, sic non posse generare non arguit impotentiam vel diminutionem potentiae in eo.

 

[15] Sed contra istam rationem obicitur sic : spirare non est aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis ; per spirare enim nullum suppositum constituitur divinum in esse suppositi ; ergo ad posse spirare directe ordinatur potentia vere activa cuius defectus arguit diminutionem omnipotentiae ; sed Spiritus Sanctus non potest spirare ; ergo non est omnipotens quod est aeque inconveniens sicut de Filio.

 

[16] Et dicendum quod spirare est aliquod agere quod est ipsum esse agentis, scilicet Patris et Filii ; sicut enim dictum fuit supra distinctione 11, suppositum habens plures proprietates relativas, ut Pater et Filius, per unam earum non distinguitur ab omnibus aliis, sed per omnes nec per unam tantum constituitur in esse suppositi incommunicabili et distincto, sed per omnes ; licet per unam primo, et illa dicitur personalis, ceterae tamen concurrunt quasi secundario ad perfectam constitutionem suppositi. Et istud plenius fuit declaratum prius. Unde ratio falsum assumit, quia per spirare constituuntur in esse suppositi tam Pater quam Filius, ut distinguntur secundum suppositum a Spiritu Sancto, licet neuter eorum primo constituatur in esse suppositi per spirare.

 

[17] Ratio secunda talis est : potentia quae est vere et proprie activa est transmutativa vel productiva eius quod est vere et proprie aliud vel alterum (hoc patet ex propria ratione potentiae activae, quae ponitur V Methaphysicae) ; sed potentia generandi vel spirandi non est transmutativa vel productiva alicuius quod sit vere et proprie alterum seu aliud ; ergo non est vere et proprie activa. Maior patet. Minor probatur, quia sola relatio non facit aliud proprie, sed essentia vel substantia, nec alterum, sed qualitas ; cum ergo supposita divina differant sola relatione, patet quod inter ipsa non est proprie aliud nec alterum nisi secundum quid et cum determinatione, scilicet aliud suppositum. Relatum ergo in uno non est vere et proprie potentia activa respectu alterius, et sic potentia generandi et spirandi non continentur proprie sub potentia activa nec per consequens sub omnipotentia ; carere ergo tali potentia non derogat omnipotentiae.

 

[18] Ad primum argumentum dicendum quod potentia activa est proprie respectu actus per quem producitur id quod vere et proprie est alterum vel aliud, et non est ipsum esse agentis ; generare autem est idipsum quod Patrem esse nec est actus quo producatur id quod est vere et proprie aliud sive alterum ; propter quod respectu talis actus non est proprie potentia activa. Unde bene dicunt illi qui dicunt quod posse generare non est posse quid, sed ad aliud, quia obiectum talis potentiae non cadit proprie sub obiecto potentiae activae.

 

[19] Ad aliud quod contra hoc obicitur : « Qui omne dicit nihil excipit » verum est eorum quae continentur sub termino distributo ; modo omnipotentia dicit potentiam ad omnia, non simpliciter, sed quae sunt alia vel altera ; talia autem non sunt ea quae differunt sola relatione ; propter quod non cadunt sub distributione.

 

[20] Ad aliud quod dicit Augustinus quod Pater non esset omnipotens nisi posset generare Filium sibi aequalem, dicendum quod secundum veritatem Augustinus dicit hoc non determinando, sed disputando contra Maximinum haereticum, ut apparet in littera ; in disputando autem frequenter assumit concessa ab aliis vel ea quae apparent in creaturis ad probandum quod intendit, quamvis omnino non sint secundum mentem suam quae assumit ; et sic forte facit in autoritate allegata. Vel dicendum quod beatus Augustinus non dicit quod potentia generandi cadat sub omnipotentia, nec dicit quod Pater non sit omnipotens, si non posset Filum generare, sed supposito quod caderet et Pater Filium generaret, Pater non esset omnipotens, nisi posset generare Filium sibi aequalem, quia haec videntur ex imperfectione potentiae generativae ; quod concedendum est, quia non est contra propositum nostrum.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum in divinis sit ordo naturae

 

[1] Secundo quaeritur utrum in divinis sit ordo naturae.

Et videtur quod non, quia ordo includit prius et posterius ; sed in divinis non est prius et posterius ; ergo nullus ordo. Item cuiuscumque est ordo, ipsum ordinatur ; sed in divinis natura non ordinatur ; ergo in divinis non est ordo saltem naturae.

 

[2] In contrarium est quod dicit Augustinus Contra Maximinum : Cum dicitur Filium esse a Patre, non significatur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae.

 

[3] Responsio.

Dicenda sunt duo : primum est quod in divinis est ordo ; secundum est quod ibi est ordo naturae. Primum patet sic : ubicumque est pluralitas sine ordine, ibi est confusio ; sed in divinis est pluralitas sine confusione ; ergo illa pluralitas non est sine ordine. Iuxta quod intelligendum quod ordo unum supponit et in alio eius ratio formalis consistit : illud quod praesupponit ordo est distinctio ordinabilium (ubi enim est aliquid tantum unum et indistinctum, ibi impossibile est esse ordinem realem) ; illud autem in quo formaliter ratio ordinis consistit est habitudo eorum inter se et ad aliquid primum. Quod autem haec habitudo sit secundum prius et posterius duratione, ut in tempore, sive secundum superius et inferius positione, ut in loco vel dignitate, sive secundum propinquius et remotius, mediatius et immediatius, vel aliter qualitercumque, totum est extra rationem ordinis absolute accepti. Ex quibus potest formari talis ratio : ubicumque sunt plura realiter distincta habentia certam et determinatam habitudinem ad se inuicem et ad aliquid primum, ibi est realis ordo ; sed in divinis sunt plura supposita distincta realiter habentia inter se determinatam habitudinem et ad aliquid primum ; ergo etc.

 

[4] Secundum patet, scilicet quod in divinis est ordo naturae, nisi quod distinguendum est de natura : uno enim modo accipitur natura pro essentia rei completa vel pro parte essentiae ; alio modo pro generatione vel productione viventium, quae proprie dicuntur nasci, ut apparet ex V Methaphysicae. Primo modo non est ordo naturae in divinis, sed secundo. Primum patet sic : realis ordo requirit distinctionem realem, sed in divinis non est realis distinctio naturae accipiendo naturam pro essentia vel pro parte essentiae ; ergo etc. Secundum patet, et quia ubicumque in viventibus invenitur principium ex quo aliud et quod est ex principio naturaliter, ibi est ordo naturae, hoc est naturalis originis ; sed in divinis est principium ex quo aliud est naturaliter (ex parte enim est Filius naturaliter tanquam principiatum ex principio, et ab utroque est Spiritus Sanctus eodem modo) ; ergo in divinis est ordo naturae, hoc est naturalis originis.

 

[5] Ad primum argumentum patet solutio ex iam dictis. De ratione enim ordinis absolute accepti non sunt prius et posterius, sed habitudo distinctorum ad se invicem et ad primum, et hoc bene est in divinis ; est enim prima persona, secunda, et tertia, licet ibi non sit prior persona et posterior ; primum enim, secundum et tertium dicunt solum ordinem, sed prius et posterius excessum et defectum, qui non est in divinis.

 

[6] Ad secundum dicendum quod ordo dicitur alicuius dupliciter : vel ut subiecti quod ordinatur vel ut rationis secundum quam ordo attenditur ; primo modo est in divinis ordo personarum tanquam eorum quae ordinantur, sed secundo modo est ibi ordo naturae accipiendo naturam non pro essentia, sed pro naturali origine.