Distinctio XXIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXIII
Sententia litterae Magistri in generali et speciali
[1] Praedictis adiiciendum etc.
Superius posuit Magister divisionem divinorum nominum et assignavit quasdam regulas circa ipsa ; in ista parte determinat de quodam speciali, scilicet de nomine personae, quod a praedictis regulis excipitur, et dividitur in tres :
primo enim excipit hoc nomen persona ab aliis nominibus quae substantiam dicunt ; et quia nihil potest excipi ab aliquibus nisi in illis contineatur,
ideo secundo ostendit hoc nomen persona substantiam significare ;
tertio inquirit huius exceptionis rationem.
Secunda ibi : Quod autem persona.
Tertia ibi : Ideo oritur quaestio. Et haec ultima dividitur in tres :
primo enim causam exceptionis dubitando inquirit ;
secundo dubitationem solvit sive rationem reddit, tam secundum Latinam quam secundum Graecam locutionem ;
tertio movet alias quaestiones incidentes.
Secunda ibi : Quia volumus.
Tertia ibi : sed quaeritur. haec ultima dividitur in duas secundum dubitationes, quas movet et solvit.
Secunda ibi : Verum et hic etc. Et haec in duas :
primo movet questionem ;
secundo declarat quoddam quod in ratione posuerat, scilicet quod in Deo non sit diversitas, propter quod essentia pluraliter non praedicatur.
Secunda ibi : Nam sufficienter, ut puto.
Haec est sententia lectionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit et proponit primo : cum alia nomina substantialia in generali praedicentur de pluribus personis, hoc tamen nomen quod est persona a praedicta regula nominum quae secundum substantiam dicuntur de Deo excipiendum est, quia secundum substantiam dicitur et tamen non in singulari, sed in plurali de pluribus personis praedicatur.
Deinde ostendit per Augustinum quod persona substantialiter dicatur, qui dicit quod persona in divinis dicit substantiam et absolute dicitur et non est aliud Deum esse quam personam.
Postea inquirit causam quare persona quae substantialiter dicitur in plurali praedicatur. Deinde respondet dicens quod hoc fecit penuria vocabulorum ; res enim sunt tres in divinis, et quando quaeritur quid est, non possumus respondere per nomina essentialia in quibus non est distinctio, nec per relativa, quia conveniunt pluribus ; et ideo ex necessitate dicti tantum dicimus quod sola relatio in divinis habet personas distinguere. Unde dicit quod verborum penuria apparet tam in Graeco sermone quam in Latino ; tamen Graeci tres substantias in divinis dicunt, nos autem unam, quia substantia apud nos idem significat quod essentia.
Deinde quaerit, si propter communitatem nominis personae dicimus « tres personas », quare non dicimus « tres Deos », cum nomen divinitatis sit commune. Et respondetur quod hoc ideo est, quia Scriptura contradicit, sed non contradicit trinitati personarum.
Postea quaerit quare non dicimus « tres essentias » cum Scriptura non contrarium dicat. Et dicit quod hoc ideo est ne intelligatur diversitas in divinis. Concludit etiam quod sola penuria vocabulorum facit distinctionem in tribus personis ; unde etiam subdit quod loco huius nominis persona Graeci utuntur hoc nomine substantia licet possint dicere « tres hypostases », sicut nos dicimus « tres personas ».
Ultimo declarat quod in divinis nulla est diversitas et nulla multiplicitas propter essentiae unitatem. Et ideo licet dicatur Deus trinus, non tamen est multiplex, et nulla est ibi simplicitas sive solitudo propter personarum pluralitatem.
Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.
Quaestio prima
Utrum persona significet substantiam an relationem
[1] Circa distinctionem istam duo quaeruntur : primum est de hoc nomine persona, scilicet utrum significet substantiam an relationem ; secundum erit de comparatione ad alia nomina. Ad primum arguitur sic et videtur quod significet relationem : primo per Boetium libro De Trinitate, qui dicit quod omne nomen pertinens ad personas significat relationem ; sed nullum nomen magis pertinet ad personas quam hoc nomen persona ; quare etc.
[2] Praeterea quicquid plurificatur in divinis pertinet ad relationes, quia secundum Boetium essentia continet unitatem, relatio vero multiplicat Trinitatem ; sed persona plurificatur in divinis (dicimus enim tres esse personas) ; ergo etc.
[3] Sed contra : Augustinus VII De Trinitate : Cum dicimus « personam Patris », non aliud dicimus quam substantiam Patris, ad se quippe dicitur persona, non ad Filium sive Spiritum Sanctum sicut ad se dicitur Deus ; igitur persona significat essentiam.
[4] Responsio.
Videnda sunt duo : primum est an persona sit nomen rei an intentionis ; secundum est quid significet in divinis substantiam an relationem. Quantum ad primum est duplex modus dicendi. Primus est quod nomen personae significat intentionem, quod probatur dupliciter, primo sic : illud quod dicit individuum in omni genere et suppositum in genere substantiae dicit persona in genere intellectualis naturae ; sed individuum et suppositum sunt nomina intentionum et non rerum ; ergo et persona.
[5] Secundo sic : omnia nomina significantia res aliquas sunt in praedicamento sub aliqua intentione, sicut substantia sub intentione generis, homo sub intentione speciei, Sortes sub intentione individui vel suppositi ; sed persona non est res sub intentione generis vel speciei, quia de ratione rei cui convenit esse genus vel species est quod sit pluribus communicabilis, ut patet in definitionibus generis et speciei, quae sunt esse praedicabile de pluribus differentibus specie et numero ; sed de ratione personae est quod sit incommunicabilis, ut patet in definitione eius quam ponit Boetius ; ergo persona non est nomen rei cui conveniat esse genus vel speciem nec dicit rem sub intentione suppositi, quia illa uni soli convenit, ut Sortes, persona autem pluribus ; quare persona non est nomen rei sub aliqua intentione, sed est nomen intentionis eius cuius est suppositum, non tamen in omni natura, sed in intellectuali tantum ; est enim persona rationalis naturae individua substantia secundum Boetium. Accipitur autem hic intentio non pro ratione quam format intellectus circa rem, ut sunt genus, species [et] huiusmodi, quia individuatio vel singularitas non fiunt in rebus per intellectum, sed ex natura rei, sed vocantur hic intentiones large conditiones rei ex opposito, correspondentes intentionibus universalibus proprie dictis, ut singularitas, individuatio, suppositatio, personalitas, quae contrahunt speciem sicut species ipsum genus.
[6] Alius modus dicendi est quod persona significat non intentionem, sed rem subiectam intentioni ; dicunt enim isti quod sicut homo significat non intentionem speciei, sed rem subiectam intentioni et aliquis homo significat rem subiectam intentioni, quae est individuum vagum in natura humana specialiter, ita persona significat naturam subiectam intentioni, quae est individuum vagum in natura intellectuali generaliter et non ipsam intentionem. Quod probatur dupliciter.
[7] Primo sic : hoc nomen persona impositum est ad significandum suppositum naturae intellectualis secundum quod quandam importat dignitatem ; intentiones autem non important aliquam dignitatem, sed res subiectae intentionibus (universalitas enim non importat maiorem dignitatem in homine quam in equo) ; ergo etc.
[8] Secundo nomen personae impositum est ad significandum aliquid dignum laudae vel vituperio ; intentiones autem non dicunt aliquid dignum laudae vel vituperio (hoc enim convenit soli rei habenti dominium sui actus) ; ergo etc. Et respondent ad rationem alterius positionis dicentes quod persona non dicit rem sub intentione generis vel speciei vel individui signati, sed dicit rem sub intentione individui vagi, nec significat idem quod suppositum in genere substantiae, sed potius rem sub intentione individui vagi in natura intellectuali generaliter, sicut aliquis homo dicit suppositum vagum in natura humana, quemadmodum dictum fuit prius.
[9] Quicquid sit de principali conclusione, ista tamen non valent, quia non est probabile quod persona dicat solum rem subiectam intentioni, quae est individuum vagum. Cuius ratio est quia res subiecta intentioni, quae est individuum vagum, importatur per terminum significantem naturam generis vel speciei addito signo particulari, ut aliquod animal vel aliquis homo. Res ergo subiecta intentioni individui vagi in natura intellectuali bene potest designari per haec nomina, quae sunt scilicet quedam natura intellectualis, quidam angelus, quidam homo. Quid autem significetur per hoc nomen persona, valde extraneum est.
[10] Item de ratione rei subiectae intentioni individui vagi non potest esse quod sit incommunicabilis ; sed de ratione personae est quod sit communicabilis, ut patet per eius definitionem sive descriptionem quae secundum Boetium et Richardum, quod persona est rationalis naturae individua sive incommunicabilis substantia ; ergo persona non dicit rem subiectam intentioni individui vagi. Minor iam patet, sed maior probatur, quia res subiecta intentioni individui vagi semper est communicabilis pluribus et tot, sicut natura subiecta intentioni speciei ; de tot enim praedicatur aliquis homo sicut homo. Et ideo de ratione talis rei non potest esse incommunicabilis cum repugnet naturae rei. Ex hoc enim dicitur vagum, quia potest pluribus convenire et non uni tantum.
[11] Et ideo si hoc nomen personae diceret rem subiectam intentioni individui vagi, impossibile esset quod de ratione eius esset incommunicabilitas. Si autem nomen personae designet non rem, sed rationem suppositi in natura intellectuali, nihil prohibet quod nomen personae pluribus conveniat, et tamen res cui convenit ratio personae non conveniat pluribus, quia quamvis res aliqua sit incommunicabilis pluribus, ut Sortes, tamen ratio incommunicabilitatis, ut esse individuum signatum vel esse suppositum vel personam, potest convenire pluribus ; quamvis enim solus Sortes sit Sortes, quia Sortes est nomen rei subiectae rationi individui signati, suppositi vel personae, tamen non solus Sortes est individuum signatum suppositum vel persona, imo Plato et ceteri homines, quia ista dicunt rationem quae potest pluribus convenire, res tamen cui talis ratio convenit non potest pluribus convenire.
[12] Quod autem isti arguunt pro se facile est solvere dicendo ad primum quod nomen personae impositum est ad signandum intentionem suppositi non absolute, sed tantum in natura intellectuali, quae super alias dignitatem importat, et ob hoc solum nomen est ad dignitatem pertinens non ratione formalis significati, sed ratione naturae subiectae ex qua sortitur speciale nomen, sicut et nomen suppositi importat quandam dignitatem supra individuum, non ratione formalis significati quae utrobique est una, scilicet intentio singularitatis, sed ratione naturae subiectae ; suppositum enim dicit individuum non quodcumque subsistens et completum.
[13] Per idem patet ad secundum, quod tamen includit quoddam frivolum, scilicet quod persona importat aliquid dignum laudae ; constat enim quod laude nullus est dignus nisi virtuosus. Si ergo persona significat aliquid laudae dignum, sequitur quod non omne suppositum intellectualis naturae dicetur persona, sed solum virtuosus, quod est absurdum dicere. Licet enim origo nominis personae fuerit a reputatione laudum cum fictione cuiusdam larvae, tractum est tamen ad significandum suppositum intellectualis naturae. Puto ergo quod nomen personae, prout Boetius et Richardus eo utuntur et describunt ipsum et prout sumitur in divinis, significat rationem suppositi et non rem subiectam rationi licet de ea praedicetur ; vulgus tamen aliter utitur nomine personae, scilicet pro re subiecta intentioni individui vagi, ut cum dicimus quod iste vel ille est bona persona, id est bonus homo ; sic de ratione personae non est esse incommunicabile.
Et sic patet primum.
[14] Quantum ad secundum sciendum est quod si prima opinio de significato personae vera est, scilicet quod persona non significat rem, sed intentionem, tunc patet quod persona nec in divinis nec in creaturis significat substantiam nec relationem ; si vero significet rem intentioni subiectam, ut dicit secunda opinio, adhuc posset videri alicui quod nomen personae non significat suststantiam nec relationem, sed abstrahit ab utroque.
[15] Quod patet sic : quod unumquodque nomen significet accipere oportet ex eius definitione ; idem enim significant definitio et definitum, et definitio est ratio quam significat nomen, ut habetur IV Methaphysicae. Ex hoc arguitur : a quocunque intellectus abstrahit significatum definitionis ab eodem abstrahit intellectus et significatum definiti ; sed formalis intellectus et significatio definitionis personae abstrahit ab essentia et relatione, licet materialiter et in obliquo includat essentiam vel substantiam ; ergo etc. Minor patet per definitionem personae quam ponit Boetius, scilicet quod persona est rationalis naturae individua substantia, quod idem est acsi diceretur « persona est suppositum » ; ibi enim ponitur substantia individua pro supposito vel hypostasi vel est tanquam suppositum naturae intellectualis ; extra autem significatum et intellectum huius definitionis est essentia et relatio, ut de se patet. Si enim in divinis non esset nisi unum suppositum essentiale et absolutum, ut gentiles imaginantur, illi naturae vere competeret ratio personae. Et si in creaturis constitueretur suppositum per relationem, sicut nunc in divinis, illud vere rationem personae haberet, quod non haberet si in formali significato rationis personae includeretur essentia vel relatio vel utrumque. Sunt ergo extra formale significatum personae et suae defitionis, materialiter tamen et in obliquo includitur essentia, quia persona dicit suppositum in tali natura solum, scilicet intellectiva. sed quod illud sit absolutum vel relatum totum, est extra significatum personae.
[16] Istud autem non potest esse verum, quia sicut infra patebit, nullus conceptus unus realis et essentialis potest abstrahere a substantia et relatione ; nomen enim impositum secundum illum conceptum esset uniuocum substantiae et relationi, quod non est possibile ; propter quod si persona significet rem subiectam intentioni cum illa dicatur essentialiter de persona absoluta in creaturis et de relata in divinis, impossibile est quod hoc sit secundum unum conceptum abstrahentem ab utroque, quia sic esset aliquid univocum ad utrumque.
[17] Ad rationem illorum dicendum quod definitio personae, prout dictum est, non abstrahit a substantia, imo expresse includit cum dicitur quod persona est rationalis naturae individua substantia et sic substantia non accipitur ibi pro essentia, sed pro supposito tunc definitur persona, prout dicit intentionem et non rem intentioni subiectam. Si autem quaeratur non de significato, sed de eo de quo nomen personae dicitur (non enim de multis dicitur, quae tamen per nomen non significantur, sicut homo praedicatur de Sorte et de Platone et tamen neutrum significat) ut sit sensus questionis quid est illud in divinis de quo persona praedicatur, sic dicendum est quod illud non est relatum tantum nec essentia tantum, sed constitutum ex essentia et relatione. Quod probatur sic : illud de cuius ratione est quod sit subsistens, distinctum et incommutabile includit in se illud per quod subsistit et illud per quod est distinctum et incommunicabile ; sed persona est huiusmodi ; quare etc. ; sed in divinis quicquid subsistit, subsistit per essentiam vel subsistit per essentiam vel substantiam ; quicquid distinguitur et est incommunicabile, hoc habet per proprietatem relativam ; ergo de quo persona dicitur in divinis includit essentiam et proprietatem relativam, ut Pater et Filius et huiusmodi, quae etsi imponantur ad significandum a sola relatione, tamen ut accommodantur divinis, important totum constitutum ex relatione et essentia.
[18] Ad primum argumentum dicendum quod omne nomen pertinens ad personas importat relationem, vel tanquam id quod formaliter significatur, ut Pater vel Filius, vel tanquam illud de quo dicitur, et sic nomen personae importat relationem, quia de relativo praedicatur, sed relationem non significat.
[19] Ad secundum dicendum per idem, quia illud quod plurificatur in divinis pertinet ad relationes quantum ad ea in quae plurificantur et de quibus dicitur, sed non oportet quod hoc sit quantum ad formalem rationem significandi, quia sicut dictum est, significatum communis nominis non includit in se rationem illorum de quibus dicitur.
[20] Ad aliud in oppositum dicendum quod Augustinus accipit ibi substantiam pro hypostasi vel supposito et non pro essentia solum, et bene concessum est quod nomen personae suppositum significat ; vel hoc dicitur pro tanto quia illud de quo dicitur persona non solum includit relationem, sed etiam cum relatione essentiam.
Quaestio secunda
Utrum haec nomina substantia, subsistentia, essentia et persona sint in divinis
[1] Secundo quaeritur utrum haec nomina subsistentia, substantia, essentia, persona sint idem an differant. Et videtur quod idem significent, quia illa quae uni simplicissimo conveniunt penitus idem significat ; sed haec omnia nomina uni et eidem simplicissimo conveniunt, scilicet Deo ; ergo etc.
[2] Contra : Illa quae sic se habent quod uno plurificato aliud non plurificatur, non significant penitus idem ; sed persona plurificatur in divinis, similiter subsistentia, non autem substantia vel essentia ; ergo non significant penitus idem.
[3] Responsio.
Hic sunt tria videnda : primum est quid haec nomina significent et a quo imponantur ; secundum erit de convenientia eorum ad invicem et de eorum differentia ; tertium erit quomodo conveniunt divinis. Quantum ad primum sciendum quod haec nomina essentia, substantia et subsistentia imponuntur ab his actibus quae sunt esse, substare et subsistere. Esse autem est quoddam commune et non determinat sibi aliquem modum essendi ; subsistere autem dicit determinatum modum essendi, prout scilicet aliquid est ens per se et non in alio ; substare autem idem est quod sub alio stare. Et inde est quod esse dicit illud quod est commune omnibus generibus, subsistere autem et substare dicunt id quod est proprium primo praedicamento secundum duo quae sibi conveniunt, scilicet quod sit ens in se completum et per hoc convenit ei subsistere, et quod substet aliis, scilicet accidentibus, quae in substantia habent esse, et per hoc convenit ei substare. Essentia ergo significat id cuius actus est esse ; subsistentia id cuius actus est subsistere ; et substantia id cuius actus est substare. Unde Boetius in libro De duabus naturis et una persona Christi dicit sic : Dicimus hominis essentiam quia est, subsistentiam quia nullo indiget, substantiam quia substat.
Et haec de primo.
[4] Quantum ad secundum sciendum est quod ad hos actus qui sunt substare et subsistere comparatur aliquid dupliciter : vel [sicut] subiectum vel sicut principium. Et propter hoc aliqua horum nominum inveniuntur diversimode accepta a Boetio. Aliquando enim substantiam nominat illud quod est principium substandi, et haec est materia quae est primum subiectum. Et ideo in commento Super librum Praedicamentorum dicit quod hypostasis, quae valet in Graeco quantum substantia in Latino, dicitur materia, quia etiam principale principium subsistendi in se et non per aliud videtur esse forma, unde inveniuntur quaedam formae per se subsistentes, ut anima et intelligentiae, ut largo modo accipiendo formam, nunquam autem materia ; ideo secundum Boetium ibidem usiosis, idest subsistentia, est forma, accipiendo ibi subsistentiam pro eo quo aliquid subsistit.
[5] ?
[6] Quandoque autem accipitur substantia pro eo quod substat et subsistentia pro eo quod subsistit, et hoc est solum suppositum in genere substantiae (genera enim et species nec in se subsistunt nec substant accidentibus nisi ratione individuorum) ; de essentia autem non sic est, quia semper nomine essentiae importatur tota rei natura vel quidditas ; unde Boetius semper sumit usiam, idest essentiam, pro tota rei quidditate et non pro parte, unde dicit Super Praedicamenta quod usia in compositis dicit aggregatum ex materia et forma. Si ergo unumquodque horum nominum accipiatur ut quo, sic essentia significat totam quidditatem rei, subsistentia formam partis, substantia materiam. Et tunc haec differunt realiter ab invicem sicut totum differt realiter a suis partibus et sicut una pars differt ab alia, et hoc in compositis, quia in simplicibus non habet hoc locum. Si autem haec tria sumantur pro eo cui praedicti actus conveniunt ut subiecto, sic unum et idem secundum rem dicitur essentia inquantum habet esse, subsistentia inquantum habet esse tale, scilicet aliud non requirens, substantia inquantum substat accidentibus, et sic solum differunt ratione in eodem. Nomen autem personae dicit suppositum intellectualis naturae, cui omnia praedicta conveniunt, scilicet esse essentiam, substantiam et subsistentiam ratione rei subiectae intentioni suppositi, et sic apparet quomodo haec nomina inter se conveniunt aut differunt, quod fuit secundum.
[7] De tertio sciendum est quod inter haec nomina nomen essentiae propriissime Deo convenit quantum ad id quod significat et quantum ad id a quo ad significandum impositum est : quantum ad id quod significat, quia illud de se non contrahitur ad certum genus, sed omne genus excedit, sicut ens, et ideo proprie Deo convenit, qui ad nullum genus limitatur ; item quantum ad id a quo imponitur ; imponitur enim ab esse, quod propriissime Deo convenit, ut ostensum fuit prius 8 distinctione quaestione 2 ; ideo dicit Boetius libro De duabus naturis quod Deus maxime est essentia. Et Augustinus VII De Trinitate dicit quod Deus vere ac proprie dicitur essentia ita ut forte oporteat solum Deum esse essentiam. Nomen etiam subsistentiae proprie soli Deo convenit ; subsistit enim aliquid quod ut possit esse, alio non indiget ; istud etiam maxime Deo convenit et ideo Deus proprie est subsistentia. Substantia autem quantum ad id a quo imponitur Deo non convenit, quia Deus nulli accidenti subiective substet, licet omnibus subiectis praebeat effective quod substent accidentibus suis ; sed quia id ad quod significandum imponitur est natura per se stans, ideo nomen substantiae in divinis sumitur pro eo quod significat, et non pro eo a quo imponitur ad significandum. Nomen autem personae quantum ad id quod significat reperitur in divinis ; significat enim suppositum naturae intellectualis ; hoc autem est in divinis ; quare etc.
[8] Ad argumentum patet responsio ; haec enim omnia nomina, licet differant in compositis secundum unam eorum acceptionem, tamen in Deo et substantiis simplicibus sola ratione differunt ; in compositis autem non differunt nisi ratione tantum secundum quod sumuntur pro eo quod est substat et subsistit.
[9] Ad argumentum quod est in oppositum dicendum quod includit verum in hoc quod persona quae multiplicatur in divinis includit in eo de quo dicitur aliquid quod non est omnino idem secundum rem vel ex natura rei cum essentia vel substantia, scilicet relationem, ratione cuius plurificatur persona in divinis, et non essentia, ut in infra apparebit, sicut pluries dictum fuit supra. Et quantum ad hoc nomen personae in divinis differt a nomine essentiae et substantiae.
