Distinctio XXX — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXX
Sententia in generali et speciali
[1] Sunt enim quaedam etc.
Superius determinauit Magister quomodo divinae personae sint principium creaturarum ; hic vero determinare intendit de his quae Deo dicuntur ex tempore.
Unde ista pars dividitur in duas :
primo determinat suum intentum ;
secundo incidentaliter soluit quandam quaestionem superius dictam, ibi : Potest hic solvi.
Prima dividitur in tres :
primo ostendit quaedam de Deo dici ex tempore ;
secundo ostendit modum quo de Deo dicuntur ;
tertio declaratum includit.
Secunda ibi : Quomodo ergo obtinebit.
Tertia ibi : Ex his aperte ostenditur.
Prima dividitur in tres :
primo proponit intentum ;
secundo circa hoc movet obiectionem ;
tertio solvit.
Secunda ibi : sed hic aliquis diceret.
Tertia ibi : Adduci potest.
Haec est sententia lectionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et proponit quod quaedam temporaliter et relative et secundum accidens de Deo dicuntur, non secundum accidens quod sic in Deo, sed quod est in creaturis ut Creator, refugium, Dominus, et similia ; non enim Deus potest ab aeterno esse Dominus, quia servum non semper habuit, sed accepit habere ex tempore.
Postea obicit quod non videtur ex quo tempore coepit esse Deus, cum Deus sit Dominus temporis, quod non esse coepit in tempore nec ex tempore. Ad quod respondet quod Dominus temporis coepit esse Deus quando cepit tempus esse ; unde sicut tempus non coepit esse in tempore vel ex tempore, ita nec Deus dicitur Dominus temporis vel in tempore vel ex tempore.
Postea declarat modum qualiter ista de Deo dicuntur, et dicit quod Deus potest ex nova relatione referri ad creaturam sine sui mutatione, quia ipsa relatio est realis in creaturam, sed tantum appellatio relativa est in divinis respectu creaturarum ; et ponit exemplum : sicut nummus sine sui mutatione fit pretium, ita Deus sine sui mutatione sit Creator.
Postea concludit propositum dicens : Ex dictis manifestum est quod haec quae dicuntur de Deo ex tempore dicuntur sine sui mutatione et sine aliquo accidente sibi adveniente et sine aliqua reali habitudine ; unde solum nomen relativum est.
Ultimo soluit quaestionem quam supra reliquerat insolutam, scilicet quomodo Spiritus Sanctus datus a se possit referri ad se. Et respondet quod cum Spiritus Sanctus dicitur datus vel missus a se, relative dicitur ad eum cui datur, et est relatio secundum nomen et non secundum esse, sed sic est mutatio in illo cui datur nulla mutatione facta in dante. Et in hoc etc.
Quaestio prima
Utrum aliquid dicatur de Deo ex tempore
[1] Circa distinctionem istam quaeruntur duo : primum est utrum aliquid dicatur de Deo ex tempore.
Et videtur quod non, quia voces sunt signa rerum ; sed in Deo nihil est ex tempore, sed totum ab aeterno ; ergo nullum nomen potest dici de Deo ex tempore.
[2] Item de re temporali nihil potest dici ab aeterno, ut videtur ; ergo de re aeterna nihil potest dici ex tempore ; sed Deus est aeternus ; ergo etc.
[3] Item si aliquid diceretur de Deo ex tempore, aut diceretur necessario aut contingenter ; non necessario, quia quae necessario insunt semper insunt, quae autem ex tempore insunt non semper infuerunt ; nec contingenter, quia quae contingenter insunt insunt per accidens, in Deo autem nullum est accidens ; quare etc.
[4] In contrarium est Augustinus et Magister in littera.
[5] Responsio.
Eorum quae praedicantur de aliquo quaedam dicuntur absolute, quaedam relative. Dicendum est ergo quod nihil absolute dictum praedicatur de Deo ex tempore, sed aliqua quae relative dicuntur praedicantur de Deo ex tempore. Primum patet sic : omne quod dicitur de Deo absolute dicitur de Deo essentialiter, sicut « homo » de Sorte et « animal » de homine. Cuius ratio est quia praedicata omnia divina vertuntur in substantiam excepta relatione secundum omnes doctores ; sed praedicatum essentiale semper dicitur de re, et ut dicatur sine calumnia, saltem re existente ; ergo omnia absoluta dicta de Deo semper et ab aeterno dicuntur de eo ; ergo non ex tempore solum nunc loquimur. Item nullum absolutum potest de novo advenire alicui sine eius mutatione ; sed Deo repugnat omnis mutatio ; ergo nihil absolutum potest Deo convenire de novo sive ex tempore. Minor patet de se. Probatio maioris per Philosophum V Physicorum, qui attribuit solum relationibus quod possint alicui advenire de novo nulla facta mutatione in ipso ; absoluto ergo nullo modo adveniunt alicui de novo nisi per mutationem factam in ipso ; mutatio autem non potest convenire Deo ; ergo etc.
Et sic patet primum.
[6] Secundum patet sic : omnis relatio vel relativa denominatio requirit duo extrema secundum rem vel secundum rationem ; natura enim relationis est quod sit inter duo vel accepta ut duo ; ubi ergo alteri relativorum competit solum referri ex tempore, oportet quod suo correlativo competat solum referri ex tempore ; alias esset dare relationem quae non haberet nisi unum extremum. Nunc est ita quod aliqua nomina relationem importantia creaturae ad Deum conveniunt creaturae ex tempore, ut esse salvum, esse creatum ; ergo nomina praedictis correspondentia conveniunt Deo solum ex tempore, ut esse Dominum, esse creantem et similia.
[7] Ad primum argumentum dicitur quod voces absolutae significant res quae sunt in Deo, ut bonus, sapiens, et huiusmodi ; tales non dicuntur de Deo ex tempore ; voces autem relativae non significant res in Deo existentes, sed habitudines eius ad creaturas, habitudines dico non rei, sed rationis, ut patebit postea ; et tales possent dici de Deo ex tempore, quia non ponunt aliquid reale in ipso.
[8] Ad secundum dicendum quod de re temporali bene praedicatur vel potest aliquid praedicari ab aeterno, illud scilicet quod dicit relationem rationis, sicut esse intellectum, unde creatura fuit ab aeterno intellecta Deo ; similiter ea quae dicunt relationem rationis possunt ex tempore dici de Deo.
[9] Ad tertium dicitur quod accidens dicitur dupliciter : uno modo prout dicit naturam condivisam substantiae, et sic nihil dicitur de Deo per accidens ; alio modo dicitur accidens quod convenit alicui per aliud, et hoc modo nihil prohibet quin Deo conveniat per accidens, hoc est per aliud, aliqua habitudo rationis. Ex hoc enim quod Deus intelligitur ut terminus habitudinis realis creaturae ad ipsum, consurgit secundum nostrum modum intelligendi quaedam habitudo, saltem rationis, Dei ad creaturam.
Quaestio secunda
Utrum in creaturis relatio differt realiter a suo fundamento
[1] Secundo quaeritur de realitate relationum quae dicuntur de Deo ex tempore. Et quaeritur primo utrum in creaturis relatio differat realiter a suo fundamento ; et secundo quaeritur utrum relationes Dei ad creaturas quae conveniunt ei ex tempore sint reales. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod relatio non sit alia res a suo fundamento sic : quaecumque differunt realiter in eodem supposito faciunt compositionem ; sed relatio cum suo fundamento non facit compositionem ; ergo non differt realiter a suo fundamento. Maior videtur manifesta, quia rei ad rem videtur esse realis compositio. Minor similiter patet, quia album simile alteri albo non est compositius quam si album esset solum.
[2] Item illud quod advenit alicui de novo sine eius mutatione non differt ab eo realiter ; sed relatio advenit suo fundamento sine eius mutatione, ut dicitur V Physicorum ; ergo non est alia res. Maior probatur, quia novare non potest advenire alicui nisi per novam actionem ; nova autem actio facit nouam mutationem circa subiectum ; quare, etc.
[3] In contrarium arguitur sic : quae differunt primis differentiis entis realis sunt diversae res ; sed fundamentum et relatio differunt primis differentiis entis, scilicet per absolutum et respectum ; ergo sunt res diversae.
[4] Responsio.
Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ponentur aliorum opiniones, secundo declarabitur veritas quaestionis.
[5] Quantum ad primum sunt duae opiniones. Una est quod relatio et suum fundamentum differunt realiter, sicut diversa res facientes veram compositionem in suo fundamento relato, ita quod similitudo fundata in albedine facit compositionem cum ea in ipso simili. Quod sint diversae res, probatur tripliciter. Primo sic : divisio entis extra animam est in diversas res extra animam ; sed divisio entis in substantiam, quantitatem, qualitatem, relationem est huiusmodi, ut patet in VI et VII Metaphysicae ; ergo relatio dicit diversam rem a quantitate et qualitate in quibus fundatur. Secundo sic : relatio circumscripto fundamento est ; aut ergo est ens reale aut non ; si sic, habetur propositum, scilicet quod dicit aliam realitatem a fundamento ; si non, tunc relatio circumscripto fundamento est nihil vel ens rationis ; sed in nullum illorum dividitur ens reale ; ergo ens reale non dividetur in relationem et alia praedicamenta, quod est falsum. Tertio sic : nulla res accidit sibi ipsi ; sed relatio accidit suo fundamento (alioquin fundamentum non posset esse sine relatione, puta albedo sine similitudine, quod falsum est) ; ergo relatio est alia res a fundamento.
[6] Quod autem illa duo faciant compositionem in relato, probatur sic : diverse essentiae vel qualescumque diversae res non possunt facere unum nisi per compositionem ; sed relatio et fundamentum suum sunt diversae essentiae vel saltem diversae res ; ergo faciunt compositionem in subiecto. Addunt tamen isti quod relatio potest alicui advenire de novo nulla facta mutatione in ipso secundum aliquid absolutum, sed solum in alio, ut patet de albo ; si enim sit solum ad nihil refertur relatione similitudinis. Si autem de novo aliud fiat album, ipsum quidem mutabitur secundum duo, scilicet secundum albedinem et secundum similitudinem ; sed primum album mutabitur solum secundum unum, scilicet secundum similitudinem acquirendo respectum relativum quem prius non habebat. Et hoc videtur innuere Simplicius Super librum Praedicamentorum, ubi dicit quod illud quod est ad alterum est quodammodo in diversis vel diversa exigit. Et ideo generatio et corruptio illorum adherent illis ad quae aliquo modo se habent. Et quamvis ipsa secundum se nihil patiantur, aliis tamen mutatis commutantur. Est ergo intentio istorum quod relatio differt realiter a suo fundamento et facit cum eo compositionem et nihilominus potest alicui advenire ex alterius mutatione.
[7] Istam opinionem non credo esse veram, maxime quantum ad hoc quod dicitur quod relatio facit compositionem cum suo fundamento et quod potest advenire alicui ex alterius mutatione. Quod patet sic, quia si relatio faciens compositionem cum suo fundamento secundum istos potest advenire alicui ex alterius mutatione, aut hoc esset ex sola alterius mutatione aut cum mutatione illius cui advenit nova relatio ; non ex sola mutatione alterius propter duo. Primum est quod sicut distinctorum suppositorum sunt distinctae actiones, ita et distinctae passiones seu receptiones ; sed duo supposita distincta sic habent distinctas actiones quod ex actione unius aliud nullo modo est agens secundum aliquid absolutum vel secundum aliquid respectivum ; ergo similiter ex hoc quod patitur recipit vel mutatur, aliud nullo modo recipit aliquid absolutum vel relatum vel qualitercumque patitur seu mutatur. Secundum est quod omne illud quod se habet aliter nunc quam prius est vere mutatum in se ; sed omne quod recipit aliud realiter a se differens et faciens cum eo compositionem se habet aliter nunc quam prius ; ergo vere est mutatum in se et non solum alterum. Maior patet ex definitione mutationis, quia mutatio est per quam aliquid a se habet nunc aliter quam prius. Minor patet ex ipsa ratione terminorum, quia quod est prius simplex et deinde cum altero compositum se habet nunc aliter quam prius. Item nec ex mutatione alterius cum mutatione illius quod recipit relationem propter duo. Primum est quia si sit aliqua mutatio per quam aliquid fit album et per quam aliquid existens prius album fit ei simile recipiendo relationem similitudinis, tunc ista secunda actio terminatur per se et immediate ad relationem, quod est contra Philosophum V Physicorum. Secundum est quod agens et passum oportet prius esse approximata, saltem ordine naturae, quam unum agat in alterum ; sed agens quod facit aliquid album ultra mare nullo modo est approximatum alio prius existenti citra mare ; ergo satis mirum est, imo improbabile dicere quod tale agens aliquam actionem habeat circa tale passum imprimendo aliquid, non solum faciens compositionem cum eo, sed qualitercumque realiter diversum.
[8] Item si relatio similitudinis faciet compositionem in albo respectu alterius albi, eadem ratione relatio dissimilitudinis eiusdem albi ad nigrum faciet compositionem cum eodem, et relatio eius ad suam causam similiter faciet novam compositionem cum eo et relatio eius ad visum ut agens ad passum, et sic de quasi infinitis relationibus, quae possunt in eodem fundari ; quod videtur magnum inconveniens ; quare etc. Ad rationes istius opinionis patebit solutio inferius.
[9] Alia opinio est quod relatio differt a suo fundamento realiter et tamen non facit compositionem cum ipso, quia illud per quod relatio differt a suo fundamento nihil ponit in eodem subiecto cum fundamento. Quod declarant sic : relatio enim, ut dicunt, importat duo : unum in recto quod ponit in suo subiecto, et aliud in obliquo, scilicet terminum ad quem, verbi gratia paternitas, quae est relatio patris ad filium, importat aliquid in recto quod est in patre subiective, importat etiam filium ut terminum ad quem est ; et utrumque est de ratione relationis ; quod enim illud quod ponit in subiecto, quod refertur per eam, sit de ratione eius, patet, quia sicut qualitas est formaliter qua quales dicimur, ita relatio est qua habens eam formaliter refertur ; sed hoc non esset nisi includeret in sua ratione illud quod ponit in subiecto quod refertur ; quare etc. Quod autem includat in sua ratione terminum, patet dupliciter : primo, quia illud quo remoto relatio non remanet, nec in re nec in intellectu includitur in ratione relationis ; sed terminus est huiusmodi ; ergo etc. Maior patet, quia unumquodque potest saltem manere in intellectu sine eo quod non est de ratione eius. Etiam minor patet, quia ablato termino ad quem relatio non manet, nec in re nec in intellectu ; quare etc. Secundo, quia relatio non consistit in ad aliquid aliud se habere ; sed illud ad quod se habet est terminus ad quem ; ergo etc. Dicit ergo ista positio quod relatio quantum ad hoc quod dicit in recto et ponit in suo subiecto non dicit aliam rem a suo fundamento, sed dicit eamdem rem, tamen sub alia ratione. sed quantum ad terminum ad quem est dicit aliam rem a suo fundamento, et per consequens relatio non facit compositionem cum fundamento suo, quia non includit aliam rem nisi terminum ad quem est in eodem subiecto cum fundamento. Et ista probantur ratione unica, quae talis est : relatio non differt a suo fundamento nisi per terminum ad quem, quem importat ; sed relatio non ponit terminum ad quem in subiecto in quo est suum fundamentum ; ergo relatio non ponit aliquid diversum in suo subiecto a suo fundamento. Maior patet, quia relatio non differt a suo fundamento nisi per illud per quod differt ab absoluto ; sed relatio non differt ab absoluto nisi per hoc quod importat terminum ad quem ; ergo etc. Differt ergo relatio a suo fundamento realiter, quia includit terminum ad quem, quem non includit fundamentum, sed non facit compositionem cum eo, quia non ponit terminum in eodem subiecto cum fundamento, nec aliquam aliam realitatem, et ut sic non differt a suo fundamento, sed solum ratione termini ad quem.
[10] Contra positionem istam arguitur dupliciter : primo, quia non videtur ire ad intellectum quaestionis, quia quaestio est de reali differentia vel reali identitate relationis et sui fundamenti, quae est quaestio metaphysicae, et non de differentia nominum, quae est quaestio grammaticalis ; sed res absoluta vel relatio in suo esse reali non habet rectum vel obliquum, sed solum voces significativae quae pertinent ad grammaticum ; ergo ad quaestionem de identitate vel diversitate rerum secundum suam realitatem non est respondendum per distinctionem inter rectum et obliquum.
[11] Secundo arguitur ad rem dimittendo nomina sic : aut relatio est aliqua realis entitas aut nulla ; si nulla, tunc non est praedicamentum, quia secundum istos ens reale dividitur in decem praedicamenta tanquam in decem realitates ; si vero sit aliqua realitas, aut est realitas sui fundamenti praecise aut sui termini praecise aut realitas utriusque formaliter et quidditative aut est habitudo methaphysica differens ab utroque realiter. Si primum dicitur, scilicet quod relatio sit praecise realitas fundamenti, sequuntur duo inconvenientia contra eos : primum est quod relatio non erit essentialiter respectus, quia illud quod est essentialiter absolutum non est essentialiter respectus ; sed si relatio sit praecise realitas sui fundamenti, ipsa est praecise et formaliter et essentialiter absolutum quoddam, sicut et suum fundamentum ; ergo ipsa non erit essentialiter et formaliter respectus ; quod videtur magnum inconveniens et contra definitionem eius esse, quia relationis ratio est esse ad aliud, ratio autem absoluti non est esse ad aliud, sed ad se. Secundum est quia si relatio est esse praecise idem quod suum fundamentum, sequitur quod ipsa et suum fundamentum sint formaliter unum praedicatum, quod similiter est inconveniens.
[12] Si dicatur quod non, imo essent diversa praedicata ratione connotati, quia relatio connotat terminum ad quem, quem non connotat fundamentum, contra, quia licet nomen similitudinis connotet aliquid in Sorte quod non connotat nomen albedinis, tamen si eadem res est praecise et formaliter albedo et similitudo, impossibile est quod illa una res connotet terminum et sic sit relatio, et non connotet et sic sit fundamentum, quia impossibile est quod eidem rei respectu eiusdem conveniant simul connotare vel exigere aliquid et non connotare et non exigere illud, nisi eidem rei respectu eiusdem conveniant contradictoria realiter, quod est impossibile. Et confirmatur, quia eidem nomini non potest convenire simul connotare aliquid et non connotare significative ; ergo eidem rei non potest convenire simul connotare vel exigere aliqiam rem et non connotare vel exigere eamdem realiter. Et quod dicunt aliqui quod ex parte rei est ista connotatio, quia aliud est existere secundum se et aliud coexistere alteri, et ex parte rei aliud requiritur ad verificandum aliquid coexistere alteri, quod non requiritur ad verificandum ipsum existere in se, non valet, quia licet nomen coexistentiae connotat aliquid quod non connotat nomen existentiae et aliquid requirat ut verificetur de aliquo quod non requirit nomen existentiae, tamen impossibile est quod illud quod est realis essentia alicuius praecise connotet vel requirat realiter aliquid et non connotet vel requirat realiter illud idem ; propter quod si albedo Sortis et eius similitudo sunt praecise et formaliter eadem realitas, impossibile est quod illa res connotet aliquid et non connotet illud, quamvis ad verificandum unum nomen, puta nomen similitudinis, de Sorte aliquid requiratur sibi coexistens quod non requiritur ad verificandum albedinem de ipso, quia unum nomen sumitur ex conceptu unius rei praecise, scilicet nomen albedinis, aliud autem sumitur ex conceptu duarum, scilicet nomen similitudinis, ut infra patebit. Nos autem, sicut dictum est, quaerimus de rebus et non de nominibus. Si autem detur secundum membrum, scilicet quod relatio sit praecise realitas sui termini, sequuntur eadem inconvenientia quae dicta sunt, et per easdem rationes, et adhuc quaedam magna absurditas, scilicet quod realitas relationis possit esse distincta secundum suppositum a realitate sui fundamenti, quia terminus relationis frequenter est in alio supposito quam sit fundamentum ; sed quia non credo quod aliquis hoc sentiat, ideo non plus dico de hoc. Si autem detur tertium membrum, scilicet quod realitas relationis sit realitas utriusque, fundamenti scilicet et termini, formaliter et quidditative adhuc sequuntur eadem inconvenientia quae prius, et possunt eodem modo deduci, et praeter hoc sequitur aliud inconveniens satis absurdum, scilicet quod similitudo Platonis ad Sortem sit aeque formaliter albedo Sortis, sicut albedo Platonis, et econverso, quia similitudo Sortis ad Platonem aeque essentialiter includit albedinem utriusque et per consequens similitudo Sortis ad Platonem et Platonis ad Sortem esset una numero tantum, quia quaelibet includeret easdem partes numero essentialiter et aequaliter. Et iterum nulla relatio esset aliquid unum, sed formaliter plura, quae sunt adeo inconvenientia quod non credo aliquem intelligentem hoc sentire. Relinquetur ergo quod ex quo realitas relationis non est praecise realitas sui fundamenti nec praecise realitas extremi, nec realitas utriusque simul formaliter et quidditative, quod ipsa sit realitas habitudinis mediae realiter differens ab utroque vel ipsa non est aliqua realitas secundum se.
[13] Ad rationem eorum dicendum est per interemptionem maioris quod relatio, si sit aliqua realitas, differt a suo fundamento per aliud quam per terminum ad quem. Et cum probatur quod relatio non differt a suo fundamento nisi per illud per quod differt ab absoluto, verum est. Et cum dicitur in minore quod relatio non differt ab absoluto nisi per hoc quod importat terminum ad quem, falsum est, imo differt primo et per se, per hoc quod est essentialiter quidam respectus unius ad alterum ; per hoc enim quod importaret solum terminum ad quem, non posset differre ab absoluto, cum utrumque sit absolutum, nisi forte sicut differunt duo absoluta ab uno absoluto, quam differentiam non quaerimus. Et iterum nihil differt ab altero realiter et quidditative et formaliter per illud quod est extrinsecum a sua formali et reali quidditate ; sed extremum quod relatio connotat in obliquo secundum istos non est intrinsece de reali et formali quidditate relationis, sed se habet omnino extrinsece, etiam secundum dictum eorum ; dicunt enim quod sicut qualitas est qua formaliter quales dicimur, ita relatio est secundum quam subiectum habens eam formaliter refertur. Et ideo sicut tota essentia et formalis quidditas qualitatis est in eo quod per ipsam denominamur quales, ita tota essentia et formalis quidditas relationis est in subiecto relato quod per eam formaliter refertur.
[14] Dicendum est ergo aliter, quod relatio dicitur dupliciter : uno modo pro respectu reali existente in rerum natura consequente ad suum fundamentum per se vel accidentaliter, per se, sicut esse in alio sequitur ad naturam accidentis accidentaliter, sicut tangi vel tangere accidentaliter advenit corporibus se tangentibus ; alio modo relatio accipitur praedicamentaliter, et sic quantum est de necessitate praedicamenti relationis, non dicit respectum realem, sed denominationem realem, ut infra patebit. Si ergo primo modo accipiatur relatio, dicendum quod talis relatio in creaturis realiter differt a suo fundamento, non facit tamen compositionem cum ipso. Quod differat realiter, probatur sic : sicut se habent modi essendi in se et in alio ad ea in quibus fundatur, ita se habet modus essendi ad aliud in quo fundatur ; sed modus essendi in se et modus essendi in alio differunt realiter ab illis in quibus fundantur ; ergo similiter modus essendi ad aliud qui est ipse respectus relativus differt realiter a suo fundamento. Maior de se patet. sed minor probatur sic : illa quae sic se habent quod unita possunt separari sic quod unum remaneat in integritate naturae suae sine alio, differunt realiter, si tamen utrumque sit res ; sed esse in se vel per se et esse in alio et ea in quibus habent fundari sunt huiusmodi (fundatur enim modus essendi in se vel per se in substantia completa et modus essendi in alio in forma inhaerente, ut est accidens) ; videmus autem quod utraque natura remanet in integritate sua absque tali modo, sicut natura humana in Christo non per se existit et accidentia in sacramento non per se existunt in alio, saltem quantitas ; ergo tales modi essendi differunt realiter ab eis quibus fundantur. Et haec fuit minor. Sequitur conclusio.
[15] Secundum patet, scilicet quod non faciat compositionem cum fundamento, et hoc similiter medio, ut prius, quia sicut se habet esse in alio ad id in quo fundatur, sic se habet esse ad aliud ad suum fundamentum ; sed esse in alio non facit compositionem cum eo in quo fundatur ; ergo nec esse ad aliud. Maior patet de se. Minor probatur, quia omne quod componitur ex aliquibus componentibus se habet ad illa sicut totum ad partes ; partium autem quaedam sunt quantitativae, quarum una non est in alia, sed iuxta aliam positione differens ; aliae vero se habent ut materia et forma substantialis vel ut subiectum et forma accidentalis. Constat autem quod esse in alio et accidens absolutum in quo fundatur, puta qualitas vel quantitas, non faciunt unum compositum, tanquam partes quantitativae positione differentes ; item nec ut materia seu subiectum et forma faciunt unum compositum quatenus unum est in alio informative vel inhaerenter. Ad cuius probationem praeintelligendum est quod res dicitur analogice de re absoluta et de respectu, sed per prius et simpliciter de re absoluta, per posterius autem et secundum quid de respectu qui non est res nisi quia est realis modus essendi ; unde habet minimum de entitate, quia est solum modus entitatis, et non est entitas habens modum, sed modus tantum ; res ergo dicta per se et simpliciter qualis est absoluta cum omni re absoluta facit compositionem, sed illud quod dicitur secundario res et secundum quid cum nullam facit compositionem, nec cum absoluto, nec cum relato. Et hoc potest probari sic : si relatio vel quicumque respectus et fundamentum eius facerent compositionem, hoc esset, quia unum esset in quo aliud, et alterum esset quod in alio ; vel ut clarius dicatur, unum esset quod inhaeret, scilicet respectus, et aliud cui inhaeret, scilicet, fundamentum ; sed illud non potest esse, quia illud quod est in alio, ut ei inhaerens, est res habens modum et non est modus solum ; ex quo enim est res, et saltem large. Et quia est in alio inhaerenter, modum habet essendi ; sed respectus est modus solum, et non res modum habens, ut dictum est ; ergo ei non competit esse in alio modo quo ex talibus fit compositio.
[16] Et videtur mihi, salvo meliori iudicio, quod sicut res per se subsistens est res absoluta habens modum talem essendi ex sua independentia, ita res alteri inhaerens est res absoluta habens modum talem essendi ex sua dependentia. Unde prius est negandum, quia nihil esset quod esset essentialiter respectus, quod esset ponendum, quia illud quod est pure et essentialiter respectus esset in alio subiective inhaerenter. Sic igitur patet quod relatio vel quicumque respectus qui est realis et actualis dependentia vel coexigentia alterius differt realiter a suo fundamento, et tamen non facit compositionem cum eo. Et idem est de omni eo quod est solus modus essendi.
[17] Si autem accipiatur respectus solum pro eo quod sufficit ad relationem praedicamentalem seu ad praedicamentum relationis, sicut videtur Philosophus accipere V Methaphysicae et in Praedicamentis, ubi dicit quod album refertur ad aliud album et unum quantum ad aliud quantum secundum similitudinem, aequalitatem et inaequalitatem, sic ergo dicendum est quod talis relatio non differt realiter a fundamento et per consequens non semper facit compositionem cum eo, quia talis relatio non semper est aliquid in rerum natura quod sit essentialiter respectus, sed est sola denominatio respectiva alicuius subiecti ex natura plurium. Verbi gratia Sortes dicitur similis Platoni et econverso, non quod ista similitudo sit aliquid quod sit essentialiter respectus, sed sic denominatur ex hoc, quod habet albedinem in se et alius habet albedinem sicut ipse ; nam si Sortes denominaretur a sola albedine quae est in ipso, alio existente vel non existente albo, non diceretur similis, sed albus tantum ; sed cum dicitur similis, illa denominatio consurgit non solum ex albedine quae est in ipso, sed ex albedine quae est in alio ; unde cum dicitur quod Sortes est similis Platoni, non est aliud dictum nisi quod Sortes habet albedinem sicut Plato habet eam. Et idem dico de aequalitate et inaequalitate suo modo. Et forte hoc intellexerunt illi de secunda opinione, qui dicunt quod relatio importat unum in recto et aliud in obliquo, quia illud pertinet ad solam denominationem sumptam ex diversis rebus non confictam per actum intellectus. Et si sic intellexerunt, non video quod in hoc male dicant quo ad relationes praedictas quae fundantur super quantitatem et qualitatem. sed quod idem dicant de omni relatione vel respectu, non puto esse verum propter ea quae iam dicta sunt et alia quae inferius dicentur.
[18] Contra hanc opinionem, quatenus dicit relativas denominationes non esse reales respectus in rerum natura et tamen pertinere ad praedicamentum relationis, sunt rationes prime opinionis supra posite. Et ideo respondendum est ad eas. Ad primam concedendo maiorem, quod divisio entis extra animam est in diversas res. Ad minorem, cum dicitur quod ens extra animam dividitur in substantiam, quantitatem, qualitatem et relationem etc.
[19] Ad hoc dicunt alii de secunda opinione concedendo quod relatio differt realiter a tribus primis praedicamentis, quia praeter fundamentum importat terminum in obliquo. Sed illud non videtur bene dictum, quia nihil differt a praedicamento quocumque per hoc quod includit rem illius praedicamenti, sed per hoc potius convenit ; sed extremum qualitatis vel similitudinis est res eiusdem praedicamenti cum fundamento (est enim quaedam quantitas vel qualitas sicut fundamentum) ; ergo relatio talis non differt a praedicamento quantitatis vel qualitatis ratione extremi plus quam ratione fundamenti ; sed si importaret fundamentum solum, simpliciter pertineret ad praedicamentum quantitatis vel qualitatis ; ergo quia cum fundamento importat extremum quod est eiusdem praedicamenti, dupliciter pertinet ad illud praedicamentum.
[20] Et ideo dicendum est aliter, quod divisio entis extra animam non est in decem praedicamenta secundum formales eorum rationes, quia nullum praedicamentum in se constituitur vel ab alio distinguitur nisi concurrente operatione intellectus ; praedicamentum enim quodlibet in se continet ordinem praedicabilium secundum sub et supra sub ratione speciei, generis et differentiae, quae non possunt esse sine operatione intellectus ; distinguitur etiam unum praedicamentum ab alio secundum figuram praedicationis, ut patet ex V Metaphysicae capitulo de uno, ubi dicitur quod eadem genere sunt quorum est eadem figura praedicationis, et loquitur de genere praedicamentali ; modus autem praedicandi supponit actum intelligendi ; ergo ens extra animam non distinguitur in decem praedicamenta secundum formales rationes eorum, quibus constituuntur [et] distinguuntur, sed dividitur ens extra animam in decem praedicamenta, quo ad res quae prestant sufficiens fundamentum ex modis praedicandi ut sit realis praedicatio et non ficta. Et quia aliqua res secundum se accepta cum alia potest variare figuram praedicationis multis modis, ideo non oportet quod semper plurificentur res extra animam secundum plurificationem praedicamentorum seu modorum praedicandi, nec oportet quod semper illud quod importatur formali praedicatione sit aliquid realiter distinctum ab aliis omnibus rebus divisim vel coniunctim acceptis, sicut dictum est de qualitate et similitudine.
[21] Ad secundum patet per idem quod relatio quae est essentialiter et realiter respectus differt realiter a fundamento, relatio vero quae est sola realis denominatio respectiva differt a fundamento, quia sumitur non solum ab ipso secundum se, sed cum hoc extremo ; nec illud quod importatur per talem denominationem est nihil vel ens rationis, sed vera res sumpta cum alia, sicut Sortes dicitur similis Platoni, quia habet albedinem sicut Plato.
[22] Ad tertium dicendum quod relatio quae est respectu realis accidit fundamento, ut aliquid realiter diversum ab eo, relatio autem quae est denominatio respectiva accidit fundamento, quia sumitur non solum ab ipso, sed ab extremo, quod non requiritur ad esse fundamenti secundum se. Et sic patet qualiter se habet fundamentum et relatio in creaturis.
[23] Ad rationes principales respondendum est ad primam, cum dicitur quod quaecumque differunt realiter in eodem supposito faciunt compositionem, dicendum quod verum est si utrumque sit absolutum. Si autem unum sit absolutum et aliud sit solus respectus vel denominatio respectiva sumpta ex pluribus, talia non faciunt compositionem sicut declaratum fuit. Sic est in proposito de fundamento et relatione.
[24] Ad secundum dicendum est quod realis respectus extrinsecus adveniens bene potest advenire alicui sine eius mutatione, et tamen est alia res a suo fundamento sicut modus rei est alia res ab eo cuius est modus. Et cum dicitur quod nova res non potest advenire alicui sine eius mutatione nisi per novam actionem, verum est de re absoluta, de respectu autem maxime extrinsecus adveniente non est verum vel de respectiva denominatione.
[25] Ad argumentum alterius partis dicendum est quod fundamentum et respectu realis differunt primis differentiis entis modo quo dictum fuit prius ; sed denominatio respectiva non differt a suo fundamento directe per differentias entis, sed quia est nomen sumptum non solum a fundamento suo, sed etiam a termino ; et ideo non differt a fundamento realiter, sed solum est nomen sumptum ex pluribus.
Quaestio tertia
Utrum relationes quae dicuntur de Deo ex tempore sint reales
[1] Deinde quaeritur utrum relationes quae dicuntur de Deo ex tempore sint reales.
Et videtur quod sic, quia illud quod est secundum rationem tantum, non manet cessante intellectu formante rationem ; sed cessante omni intellectu ratiocinante adhuc Deus esset Dominus et Creator, et tamen haec dicuntur de Deo relative ex tempore ; ergo etc.
[2] Item relationes quae habent reale fundamentum et reale extremum sunt relationes reales ; sed relationes quibus Deus refertur ad creaturam ex tempore sunt huiusmodi (habent enim reale extremum, scilicet creaturam, et reale fundamentum ; Dominus enim fundatur super potestatem divinam et Creator super actionem) ; ergo etc.
[3] Item quod relatio Dei ad creaturam ex tempore non sit realis, hoc est vel ad vitandum mutationem vel ad vitandum compositionem ; non ad vitandum mutationem, quia secundum Philosophum V Physicorum relatio realis advenit alicui de novo sine eius mutatione ; nec ad vitandum compositionem, quia nihil potest de novo esse compositum nisi per mutationem factam circa ipsum ; tale enim habet se nunc aliter quam prius. et hoc est mutatum esse. Cum ergo realis relatio adveniat sine mutatione, ut dictum est, patet quod ipsa non facit cum eo cui advenit compositionem ; quare etc.
[4] In contrarium est quia nihil est in Deo realiter quod non sit aeternum ; sed tales relationes non sunt aeternae, sed ex tempore ; ergo non sunt realiter in Deo. Ad idem est quod dicit Augustinus et Magister in littera, quod tales relationes sunt tantum appellationes relativae.
[5] Responsio.
Hic sunt duo videnda :
primum est unde habeat relatio quod sit realis ;
secundum est illud quod quaeritur principaliter, scilicet utrum relationes quae dicuntur de Deo ex tempore sint reales.
[6] Quantum ad primum dicunt quidam quod quinque requiruntur ad relationem realem. Primum est quod sit alicuius rei existentis extra animam, quia non entis non potest esse realis relatio ; referri enim realiter supponit vel saltem coexigit esse reale. Secundum est quod [quod] refertur sit ratio fundamentalis quare referatur, sicut in motivo inquantum motivum est aliquid, scilicet potentia activa, in qua fundatur respectus eius ad mobile, et propter defectum istius conditionis intellectus inquantum huiusmodi non refertur ad intelligentem, quia intellectus inquantum intellectus denominatur ab actu intelligendi, qui nihil secundum rem ponit in intellectu, sed solum in intelligente. Et haec duo sumuntur ex parte subiecti. Tertium est quod terminus ad quem est relatio sit res, quia ad nihil non est relatio realis. Quartum est quod sit diversum realiter a suo correlativo, quia eiusdem ad seipsum non est relatio realis ; cum enim ratio relationis sit esse ad aliud si non est aliud realiter, non erit relatio realis et duo ultima sumuntur ex parte termini. Quintum est quod requiritur quod extrema sint eiusdem ordinis ; quod sic exponunt, videlicet quod vel ambo sint extra genus, ut paternitas et filiatio in divinis, vel quod utrumque sit in genere ita quod si una relatio sit species determinata et limitata in genere relationis, alia sit in eodem genere ex opposito sibi proportionabiliter respondens ; et quia istud deficit in relatione Dei ad creaturam, quia relatio creaturae ad Deum est limitata ad certum genus et ad certam speciem, relatio vero Dei ad creaturam non sic, imo per unum et idem re, quod est illimitatum ad genus et ad speciem, refertur ad omnia ad quae natum referri, et secundum omnem modum quo natus est referri ; ideo Deus non refertur realiter ad creaturam, licet creatura referatur realiter ad Deum.
[7] Haec autem opinio deficit in multis : primo in hoc quod ponit quinque requiri ad hoc quod relatio sit realis, quia haec quinque aut requiruntur ad realitatem relationis ut causae aut non, vel aliqua sic, aliqua non ; non potest dici quod omnia requirantur ut causae, quia vel quodlibet eorum esset causa secundum se in alio et in alio genere causae, quod esse non potest pro eo quod haec sunt quinque et tamen non sunt nisi quatuor genera causarum, vel omnes concurrunt ad unum genus causae, quod similiter non potest esse, quia non omnia illa quinque habent eamdem habitudinem aut relationem, ut de se patet ; quod tamen oporteret si concurrerent ad unum genus causae vel quaedam eorum concurrerent ad aliud genus causae, puta duo prima, quae se tenent ex parte subiecti, et alia concurrent ad aliud genus causae, puta tertium et quartum, quae se tenent ex parte termini, quod etiam esse non potest, quia terminus relationis quae est opposita relatio non potest habere aliquam causalitatem, super aliam relationem sibi ex opposito respondentem, quia quaelibet haberet eamdem causalitatem super aliam conuersim cum quaelibet sit terminus alterius, et esset circulatio, quod est inconveniens in causis eiusdem rationis. Oportet ergo quod quaedam eorum sint causae et quaedam non. Et tunc illa quae sunt causae debuerunt assignari, alia vero non, aut quod nullum eorum sit causa, et tunc non est in aliquo responsum ad quaestionem qua quaeritur a quo habet relatio quod sit realis. Specialiter autem quod illud quintum requiratur ad realitatem relationis, scilicet quod extrema sint eiusdem ordinis, exponendo sicut exponunt, non videtur verum : primo, quia ipsum dictum videtur sibi ipsi repugnare ; dicunt enim quod creatura refertur realiter ad Deum ; sed constat quod extrema istius relationis non sunt eiusdem ordinis ; ergo esse eiusdem ordinis nihil facit ad realitatem relationis.
[8] Si dicatur quod esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis, sed ad hoc quod hinc et inde sit mutuo realis relatio in utroque extremorum, non valet : primo, quia nos solum quaerimus quid est causa realis relationis, et patet quod esse eiusdem ordinis non facit ad hoc, ut videmus in exemplo adducto de relatione creaturae ad Deum. Secundo, quia ad hoc quod realitas relationis sit mutua in utroque extremo, solum requiritur quod causa realitatis relationis sit in utroque extremo ; posita enim sufficiente causa ponitur effectus ; cum ergo identitas ordinis nihil facit ad realitatem relationis, quia sine ea invenitur realis relatio, videtur quod positis in utroque extremo ceteris quae sufficiunt ad realitatem relationis absque identitate ordinis, ut dictum est, debeat in utroque realis relatio poni ; sed omnia quae ponuntur requiri ad realitatem relationis sunt in relatione Dei ad creaturam, sicut in relatione creaturae ad Deum, ut patet in illis quatuor quae prius posita sunt ; ergo non obstante diversitate ordinis inter Deum et creaturam ex utraque parte debet esse realis relatio, quia sicut identitas ordinis nihil facit ad realitatem relationis, sic nihil facit ad hoc ut sit mutua realitas. Tertio, quia ratio quae assignatur de diversitate ordinis inter Deum et creaturam non est sufficiens ; dicitur enim quod quia ambae relationes non sunt limitate ad genus et speciem vel ambae illimitatae, sed una est limitata, illa scilicet quae est creaturae ad Deum, alia vero illimitata, scilicet illa quae est Dei ad creaturam, ideo illa quae est limitata est relatio secundum rem, illa vero quae est illimitata est relatio secundum rationem.
[9] Istud enim non videtur convenienter dictum, quia esse limitatum et illimitatum potest facere quod ea quibus haec conveniunt non dicantur univoce ; sed non potest facere quod differant sicut res et ratio ; verbi gratia sapientia illimitata, quae est sapientia divina, et sapientia limitata, quae est sapientia creata, non dicuntur univoce, sed tamen non differunt sicut res et ratio, imo sicut sapientia creata est realis sapientia, sic, imo verius sapientia divina est realis sapientia ; similiter in proposito relatio Dei illimitata et relatio creaturae limitata non dicuntur univoce, sed propter hoc, ut videtur, non differunt ut res et ratio, imo sicut relatio creata est realis relatio, sic et verius relatio divina erit realis relatio, quia illimitata.
[10] Propter hoc dicendum est aliter, quod relatio potest accipi dupliciter, ut patet ex praecedente quaestione, videlicet pro reali respectu existente in rerum natura et consequente ad suum fundamentum per se vel per accidens, vel pro reali denominatione sumpta ex pluribus. Accipiendo primo modo relationem, videlicet pro respectu consequente ad suum fundamentum per se vel per accidens, si loquamur de respectu consequente per se ad fundamentum, realitas talis respectus est totaliter et praecise a realitate fundamenti seu a causa fundamenti ; vocatur autem hic fundamentum reale, quando relativum ex natura alicuius existentis in ipso coexigit aliud, et haec ratio communis est Deo et creaturis. Sed in hoc est differentia, quia in creaturis, in quibus sunt fundamenta distincta relationum oppositarum, talis coexigentia est propter dependentiam fundamenti ad fundamentum, sicut esse in alio in creaturis, in quibus iste modus essendi est realis, requirit fundamentum dependens ad aliud ut in quo ; sed in divinis, in quibus est unum fundamentum relationum oppositarum, talis coexigentia non est propter dependentiam, sed propter fecunditatem fundamenti, realitas autem accidentalis est ex realitate extremorum cum reali
[11] Ex hoc ad propositum dicendum est quod accipiendo relationem primo modo Deus non refertur ad creaturam realiter, sed accipiendo secundo modo, scilicet pro reali denominatione sumpta ex pluribus, Deus refertur realiter ad creaturam ex tempore, ut cum dicitur Dominus vel Creator aut creans. Primum patet, quia realis respectus consequens fundamentum per se simul est cum fundamento suo, sicut esse in alio simul est duratione cum natura accidentis ; sed illud quod est simul cum natura divina est ab aeterno et non ex tempore ; ergo nihil dictum de Deo ex tempore potest esse realis respectus per se consequens ad naturam divinam.
[12] Item patet de respectu accidentaliter adveniente, quia talis respectus dicit nouum modum essendi, sicut patet de eo quod est tangi vel tangere et de consimilibus ; sed Deo nullus modus essendi potest advenire ; ergo nec talis accidentalis respectus. Utrumque istorum potest probari communi ratione sic : quicquid est in Deo realiter necesse est esse ; sed illud quod convenit Deo ex tempore non est necesse esse, quia iam non esset ex tempore ; ergo nihil tale est in Deo realiter. Secundum patet, quia cum creatura sit a Deo sicut a causa producente et conservante et regente, Deus potest denominari non solum secundum ea quae competunt ei absolute, sed etiam secundum ea quae competunt ei in habitudine ad creaturam, quia creatura est ex tempore ; ideo talis denominatio competit Deo ex tempore, ut cum dicitur Creator vel creans cum de nihilo alia producit, vel cum dicitur Dominus, quia praeest creaturae et illa subest, et istae denominationes respectivae sunt quaedam reales appellationes sumptae ex pluribus rebus, sed non sunt reales respectus existentes in Deo, et praedictae denominationes respectivae magis videntur pertinere ad praedicamentum actionis quam relationis.
[13] Ad primum argumentum dicendum quod circumscripto omni actu rationis Deus est Creator et Dominus, nec ista nomina dicunt relationem rationis, sed denominationem actionis extrinsecus advenientem, quae est realis, sicut et illud extrinsecus adveniens unde oritur.
[14] Ad secundum dicendum quod denominatio respectiva Dei ad creaturam est realis, quia habet reale fundamentum et reale extremum ; sed in Deo nullus est realis respectus per comparationem ad creaturam.
[15] Ad tertium dicendum quod nos non negamus quin Deo conveniat realis denominatio respectiva sumpta ex pluribus ; talis enim potest advenire alicui sine eius mutatione et compositione, sicut patet de similitudine et aequalitate, et de his est verum dictum Aristotelis V Physicorum ; sed realis respectus per se consequens fundamentum suum non potest de novo alicui advenire sine eius mutatione nec respectus accidentalis advenit de novo alicui quin ponat in eo novum modum essendi ; et propter hoc nullus praedictorum respectuum potest Deo convenire ex tempore.
