Distinctio X — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio X

Divisio textus in generali et speciali distinctionis X

 

[1] Nunc post Filii aeternitatem. Superius magister determinavit de Filii generatione, in ista parte determinat de Spiritus Sanctus processione.

Et dividitur in duas partes :

primo determinat de processione eius aeterna,

secundo de temporali.

 

Secunda in principio XIV distinctionis : Praeterea diligenter. Prima dividitur in tres :

primo enim determinat processionis modum ;

secundo processionis principium ;

tertio distinguit processionem et generationem.

 

Secunda in principio [XI] distinctionis.

 

Tertia ibi : Post hoc considerandum. Prima est praesentis lectionis et dividitur in quatuor partes :

primo enim proponit quod amor in divinis Spiritui Sancto attribuitur ;

secundo declarat per simile ;

tertio confirmat per autoritatem canonis ;

quarto confirmat per autoritatem sanctorum.

 

Secunda ibi : In pluribus enim exemplis.

Tertia ibi : sed Dei Verbum.

Quarta ibi : Nunc vero quae incepimus ostendere.

Haec est sententiae divisio in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit quia Spiritus Sanctus est amor vel dilectio Patris et Filii, subditque quod nomen caritatis tribus Personis in divinitate convenit ; tamen sicut sapientia appropriatur Filio, ita caritas Spiritui Sancto. Postea per simile hoc ostendit dicens quod sicut nomen legis , quod commune est Veteri Testamento, appropriatur legi Moysi. Postea confirmat Canonicam Ioannis, ut in serie litterae habetur quod dilectio est Deus et est in Deo et facit nos in Deo manere ; et ita Spiritus Sanctus est dilectio. Postea probat per autoritatem Sanctorum quod Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium et unitas et communio ac donum amborum et unius essentiae et aequalis divinitatis. Ultimo dicit [quod] quia Spiritus Sanctus est unio et communio amborum, nomen caritatis , quia ambobus convenit, sibi appropriatur. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Utrum Spiritus Sanctus sit proprium nomen alicuius Personae divinae

 

[1] Circa distinctionem istam consuevit quaeri utrum in divinis aliqua Persona procedat per modum voluntatis, et utrum Persona sic procedens debeat dici amor. Sed quia de prima quaestione satis dictum fuit supra distinctione VI, secunda autem quaestio totaliter dependet ex prima, quia sicut competit Personae divinae procedere per modum voluntatis, sic competit ei quod sortiatur nomen amoris , ideo de his nihil plus dicetur ad presens. Sed restat quaerendum de duobus aliis, scilicet utrum Spiritus Sanctus sit proprium nomen alicuius Personae divinae, et utrum in divinis sint tantum tres Personae.

Ad primum sic proceditur et videtur quod non, quia omne quod est et non est corpus est spiritus ; sed Pater et quaelibet Persona divina est et non est corpus ; ergo est spiritus ; et constat quod quilibet sanctus est ; ergo Spiritus Sanctus non est proprium nomen, proprium alicuius Personae divinea, sed est commune cuilibet.

 

[2] Item quod convenit toti Trinitati non convenit soli Personae ; sed nomen Spiritus Sancti convenit Trinitati toti secundum illud Ioannis IV : Deus spiritus est et eos qui adorant in spiritu et veritate oportet adorare ; adoratio autem Trinitatis totius est et non unius tantum Personae ; ergo etc.

 

[3] Ibi contrarium est quod dicitur I Ioannis 5 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus ; sed Pater est proprium nomen unius Persone, similiter et Verbum ; ergo et Spiritus Sanctus.

 

[4] Responsio. Dicendum quod Spiritus Sanctus uno modo dicitur a spiritualitate et sic convenit omnibus Personis ; alio modo dicitur a spiratione et sic convenit tantum tertiae Personae in divinis. Haec autem probatur unica ratione sic : cuius Personae proprium spirari, illius proprium est esse Spiritum, prout spiritus dicitur a spiratione ; sed tertiae Personae in divinis proprium est spirari (sicut enim emanatio Filii a Patre dicitur generatio, sic processio Spiritus Sancti ab utroque dicitur spiratio ) ; ergo tertiae Personae in divinis proprium est esse Spiritum, prout spiritus dicitur a spiratione quasi spiratus ; prout autem spiritus dicitur a spiritualite, spiritus non est proprium nomen tertiae Personae, sed appropriatum tantum, idest de communi tractum ad proprium propter aliquam specialem convenientiam. Sic enim spiritus sonat in subtilitatem, unde subtilia in corporalibus spiritus vocamus, sicut ventum et aerem et corpus subtile quod est instrumentum virium animae ; magis etiam proprie spiritus dicuntur omnia incorporalia, sicut dicimus angelos spiritus. Deum etiam Spiritum vocamus iuxta illud Ioannis IV : Deus spiritus est ; sed ex usu scripturae invenitur appropriatum tertiae Personae propter aliquas congruitates. Una est quia tertia Persona procedit communiter a prima et secunda et ideo quod est commune utrique attribuitur tertiae Personae communiter procedenti ab utraque. Cum ergo Pater sit spiritus et Filius spiritus et uterque sanctus, tertia Persona a Patre et Filio communiter procedens vocatur appropriate Spiritus Sanctus. Et hanc rationem tangit beatus Augustinus XV De Trinitate. Alia ratio est quia in rebus corporeis spiritus sonat in quandam impulsionem vel motionem ; illud autem quo maxime movemur est voluntas, cuius potissima affectio maxime motiva est amor ; propter quod Persona procedens per modum voluntatis ut amor appopriate dicitur Spiritus Sanctus. Sanctus additur, quia, ut dicit Eustratius super I Ethicorum, iustum consistit in aequalitate ad alterum, sanctum autem in ordine ad Deum. Et quia dona quibus ordinamur ad Deum, attribuuntur per appropriationem tertiae Personae in divinis: ideo et sanctum ei appropriatur.

 

[5] Per hoc patet responsio ad argumentum utriusque partis ; duo enim prima probant quod spiritus dictus a spiritualitate, et prout spiritualitas non solum sonat in subtilitatem, sed etiam in immaterialitatem, convenit toti Trinitati nec est proprium alicuius Personae, appropriatur tamen propter rationes communes dictas ; spiritus autem dictus a spiratione proprie convenit tertiae Personae. Et per idem patet solutio ad argumentum in oppositum.

 

 

QUAESTIO SECUNDA

 

Utrum in divinis sint tantum tres Personae

 

[1] Ad secundum sic proceditur. Et videtur quod possint esse plures Personae in divinis quam tres, quia per generationem Filii non minuitur potentia Patris ; ergo sicut Pater potest gignere unum Filium, ita eo genito potest gignere secundum et tertium, et sic erunt plures Personae quam tres per multiplicationem Filiorum. Idem potest argui de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti.

 

[2] Item secundum boetium relatio multiplicat Trinitatem ; sed in divinis sunt quatuor relationes ; ergo sunt quatuor Personae.

 

[3] In contrarium est quod dicitur I Ioannis ultimo : Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

 

[4] Responsio. Dicendum quod sicut pluralitas Personarum divinarum non potest probari efficaciter et demonstrative, ita nec numerus supposita etiam pluralitate. Unde si Scriptura dixisset plures esse Personas et numerum non determinasset, credo quod fuissent opiniones multae de numero Personarum nulla demonstratione ostendente certum numerum. Et quod dicitur de numero Personarum intelligendum est de numero emanationum, supposito tamen numero emanationum, scilicet quod sint tantum duae, satis efficaciter probatur ternarius Personarum, et supposito ternario Personarum efficaciter concluditur binarius emanationum. Quod patet sic : Personae divinae distinguntur per relationes originis, ut dictum fuit ; ex quo statim apparet quod in divinis non potest esse nisi una sola Persona quae a nulla procedat ; si enim essent duae quarum una non procederet ab alia nec ambae a tertia, tales non distinguerentur inter se aliqua relatione originis, ergo per absoluta ; quod est impossibile in divinis, quia sic essent plures dii. Non ergo potest in divinis esse nisi unica persona quae a nulla natura procedat ; et haec vocatur Pater, qui etiam dicitur innascibilis, quia a nulla procedit. Personae autem procedentes non possunt esse nisi duae tantum supposita qualitate emanationum, quia per unicam actionem semper uniformiter se habentem nec requirentem materiam in qua recipiatur, non producitur nisi unum tantum. Cum ergo emanationes divinae ad intra uniformiter semper se habeant (alioquin esset vera mutatio in divinis), nec requirunt materiam ratione cuius sit in recipiendo aliqua varietas, patet quod secundum quamlibet earum producitur unum tantum, iuxta numerum ; ergo emanationum est numerus Personarum procedentium. Supposito ergo quod sint duae emanationes, patet quod sunt tantum duae Personae procedentes ; unica autem est non procedens ; ergo supposito binario emanationum patet quod est tantum ternarius Personarum.

 

[5] Similiter supposito ternario Personarum concluditur binarius emanationum, quia oportet dare unam Personam a nullo procedentem ; alioquin esset circulus in emanatione Personarum si a Patre sit Filius et ab utroque Spiritus Sanctus et rursus a Filio vel a Spiritu Sancto esset Pater, quod est inconveniens ; duae autem sunt tantum procedentes. Et iuxta numerum Personarum procedentium est numerus emanationum, ut probatum est ; ergo supposito ternario personarum solum sunt emanationes, quia solum sunt duae Personae procedentes ; prima enim non est procedens. Sic ergo supposito numero emanationum concluditur sufficienter et efficaciter numerus Personarum et econverso. Absque autem suppositione non est possibile nisi persuasive ; qui enim voluerit binarium emanationum probare per hoc quod intelligere et velle solum sunt operationes intra manentes, per quas dicunt Personas procedere, quantum deficiant, ostensum fuit supra distinctione VI. Persuasiones quae possunt adduci omitto, quia plus volo inniti fidei quam cuicumque frivole persuasioni ; sufficit enim solvere rationes quae fiunt in contrarium.

 

[6] Ad primum argumentum dicendum quod potentia Patris non minuitur per generationem Filii ; sed ipsa semper est eodem modo se habens in generatione Filii ; et ideo alium Filium non potest producere, sed semper eundem. Unius enim agentis ex propria sua virtute et semper eodem modo se habentis in se et in sua actione impossibile est esse nisi unum productum.

 

[7] Ad secundum dicendum quod non omnes relationes constituunt Personas ; sed ille tantum quae oppositae ad excludendum innascibilitatem et quae uni Personae conveniunt ad excludendum communem spirationem ; et sic remanent tantum tres relationes constitutivae trium Personarum, scilicet paternitas, filiatio et spiratio passiva.