Distinctio XXV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXV
Sententia huius distinctionis primo in generali
[1] Praeterea considerandum est etc.
Superius Magister determinavit determinis numeralibus secundum se ; in parte ista determinat de eisdem ut adduntur in divinis huic nomini quod est persona.
Et dividitur in tres partes :
primo enim movet questionem ;
secundo obiicit ad alteram partem ;
tertio solvit.
Secunda ibi : persona enim.
Tertia ibi : Quibusdam videtur.
Et ultima dividitur in duas :
primo ponit quorundam solutionem et eam improbat ;
secundo ponit suam solutionem.
Secunda ibi : Sciendum est ergo. Et haec ultima dividitur in quatuor :
primo enim solvit quaestionem de terminis numeralibus ;
secundo respondet ad obiectionem in contrarium factam ;
tertio soluit quaestionem in terminis particularibus ;
quarto ex dictis concludit quandam solutionem.
Secunda ibi : Et hic sensus adiuuatur.
Tertia ibi : Nunc inspiciamus.
Quarta ibi : Ex praedictis colligitur.
Haec est divisio in generali.
[2] In speciali vero sic procedit Magister.
Et quaerit primo, cum dicitur pluraliter « Pater et Filius et Spiritus Sanctus », qui sunt tres personae, vel cum dicitur « alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti », quid significet ibi nomen personae. Si enim significet essentiam, ergo in essentia est aliqua diversitas vel pluralitas ; si vero non significet essentiam, ergo variatur significatio personae in singulari et in plurali.
Deinde subiicit ad aliam partem, scilicet quod tam in singulari quam in plurali essentiam significet. Quod enim significet essentiam in singulari, probat ex his quae iam dixerat ; quod autem in plurali significet essentiam, probat duabus rationibus. Et est prima Augustini, quae talis est : cum dicimus tres personas, significamus illud quod est commune Patri, Filio et Spiritui Sancto ; sed nihil est commune eis nisi essentia ; ergo nomine personae pluraliter sumptae significatur essentia. Secunda ratio talis est : quid de essentia interrogat ; sed nomen personae respondetur interrogationibus factis per quid est (quaerentibus enim quid tres, respondemus quod tres personae) ; ergo nomen personae in plurali significat essentiam.
Postea solvit secundum aliorum opinionem. Solutio autem istorum erat quod hoc nomen persona in plurali significat essentiam propter multas autoritates Augustini, quae dicunt quod persona significat essentiam ; non tamen sequitur quod tres sint essentiae, sed quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint tres habentes illud commune, quod est essentia ; et similiter cum dicitur « alia est persona Filii » etc., idest « alius est Pater a Filio, quorum uterque est persona ». sed Magister hoc improbat inducendo alium modum loquendi quem non possunt sic exponere ; dicit enim Augustinus quod Pater est alius a Filio in persona vel personaliter.
Deinde solvit secundum opinionem propriam dicens quod hoc nomen persona designat essentiam, tamen transfertur aliquando propter penuriam vocabulorum ad significandum suppositum vel hypostasim ; unde sensus est : « Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae », idest tres hypostases vel tres subsistentes in natura divina. Ad illud quod opponebatur quod essentia respondetur ad questionem factam per quid, respondetur quod per quid inquiritur de essentia, non tamen essentia sola, sed suppositum in essentia subsistens, et dicit quod tres personae in divinis possunt dici tres res et possunt dici una res.
Deinde exponit significationem personae quando additur termino particulari, ut est alius. Hoc autem ostendit sic, quia vel ista distinctio importatur circa personas, ut cum dicitur « alia est persona Patris » etc., et tunc dicit quod hypostasim significat, vel dicit quod persona designat rationem distinctionis, ut cum dicitur « Pater est alius in persona vel personaliter », et tunc dicit quod designat proprietatem, quamvis in utroque utrumque possit significari.
Ultimo concludit quod persona aliquando significat essentiam, aliquando suppositum, aliquando proprietatem, et quod hoc sit verum, confirmat per autoritates quae patent in littera.
Quaestio I
Utrum persona dicatur univoce de Deo et creatura
[1] Circa distinctionem istam quaeritur primo utrum nomen personae dicatur univoce de Deo et de creatura.
Et videtur quod sic, quia si non diceretur univoce, aut diceretur aequivoce aut analogice ; non aequivoce, quia nec definitio nec partes definitionis personae videntur aequivoce dici de Deo et creaturis, sive sint res sive intentiones ; nec analogice, quia ubi est analogia inter Deum et creaturam, nomen illud per prius convenit Deo quam creaturis, ut patet, de substantia, ente et huiusmodi ; sed nomen personae per prius convenit creaturis quam Deo, quia creaturis primo fuit impositum et translatum a creaturis in Deum ; ergo etc. Relinquitur ergo quod dicatur univoce.
[2] In contrarium est quia quae non conveniunt in uno genere generalissimo non habent aliquid commune univocum, quia suprema univocatio est in genere generalissimo, quia nihil est communius nisi ens quod non est univocum ; sed Deus et creatura non conveniunt in genere generalissimo eo quod Deus extra omne genus est ; ergo etc.
[3] Responsio.
Quidam dicunt quod nomen personae convenit univoce Deo et creaturis ratione negationis et privationis, quae importatur per nomen personae ; ratio enim personae consistit in communicabilitate ; negatio autem dicitur univoce de omnibus in quibus reperitur, ut homo et asinus dicuntur univoce non-lapis ; ergo nomen personae dicitur univoce de omnibus in quibus reperitur.
[4] Sed istud non valet propter duo. Primum est quia negatio non includitur in formali significato personae ; licet enim rationem personae circumloquamur per esse individuum vel incommunicabile, tamen neutrum significat, sed formaliter significat hoc aliquid subsistens in intellectuali natura, ad quod bene sequitur quod sit individuum et incommunicabile, quia universalia quae sunt communicabilia secundum se non subsistunt. De nomine autem uidendum est secundum illud quod per nomen formaliter importatur, et non secundum illud quod sequitur ad significatum.
[5] Secundo, quia non verum est quod negatio dicatur univoce de omnibus de quibus dicitur, nisi illud quod negatur univoce diceretur, quia ratio negationis sumitur ex affirmatione, sicut ratio privationis ab habitu. Et ideo si praedicata positiva et praedicata affirmativa non dicantur univoce de omnibus de quibus dicuntur, sequitur quod nec privata nec negativa. Si enim unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum, ut esse non canem dicitur aequivoce, sicut esse canem. Et Philosophus V Metaphysicae distinguit multa nomina privata tanquam multiplicia et non univoce dicta.
[6] Ideo dicendum est aliter quod nomen personae vel est nomen rei vel intentionis. Si sit nomen rei, sic dicendum est quod nomen personae, non dicitur de Deo et de creaturis univoce. Quod patet sic : absoluto et respectivo nihil potest esse commune univocum dictum de eis essentialiter ; sed si persona est nomen rei, ipsa convenit essentialiter absoluto et respectui in creaturis et in divinis ; ergo hoc non potest esse univoce. Minor patet, quia in creaturis id quod est persona est absolutum, in divinis vero est formaliter respectus, et si persona dicit rem, dicit eam, sicut individuum vagum quod praedicatur essentialiter de individuis signatis, ut aliquis homo de Sorte et Platone ; et sic erit de persona tam in divinis quam in creaturis quod praedicabitur per se et essentialiter de absoluto et secundum se formaliter et essentialiter res, et ei quod non est res nisi quia est rei, nullum reale potest convenire univoce, quia esse et hoc esse huius non est unus conceptus, sed absolutum est secundum se et formaliter res aliqua (et talis est conceptus cuiuslibet absoluti), respectus autem non est res nisi quia est rei (et hoc est conceptus eius) ; ergo nullum nomen reale potest utrique convenire univoce. Adhuc minor huius rationis probatur : quod enim conceptus absoluti sit esse hoc formaliter de se, datum est ; sed quod respectus non dicatur res vel hoc, nisi quia est huius vel rei, probatur sic : illud cuius tota entitas et quidditas est formaliter esse ad aliud non est res, nisi quia rei, quia purum esse ad aliud non est nisi modus essendi unius ad alterum et in tantum deficit ab entitate quod quidam ponunt quod esse ad aliud non differt realiter a suo fundamento, nisi quia connotat extremum ; sed tota entitas et quidditas respectus est esse ad aliud formaliter ; ergo respectus non est res, nisi quia rei. Et sic patet minor et amplius patebit inferius. Sequitur ergo conclusio quod nullum nomen reale dicitur univoce de absoluto et respectu, nec per consequens nomen personae si sit nomem rei.
[7] Si autem nomen personae sit nomen intentionis, sic videtur quod nomen personae dicatur univoce in Deo et in creaturis. Ad cuius intellectum sciendum est quod intentio fundatur super rem iuxta proprietatem in ea repertam, sicut supra hominem fundatur intentio speciei secundum quam consideramus quod homo potest praedicari de pluribus numero differentibus, et intentionem suppositi vel personae fundamus super Sortem vel Platonem, quia est hoc aliquid subsistens in genere intellectualis naturae ; necesse est ergo intentionem diversificari secundum formalem diversitatem rationis vel proprietatis iuxta quam in re fundatur, sicut si dicamus Deum esse speciem, quia natura divina nata est convenire pluribus suppositis, scilicet Patri et Filio et Spiritui Sancto, et hominem esse speciem, quia natura humana nata est convenire pluribus suppositis, scilicet Sorti, Platoni etc. Non est hoc univoce, quia alia est unitas naturae divinae in pluribus suppositis de quibus dicitur et alia est unitas naturae humanae in suis suppositis ; prima enim unitas est unitas secundum rem, sed secunda est unitas solum secundum rationem ; propter quod unitas speciei in Deo respectu divinarum personarum et in homine respectu suppositorum non est unius rationis, nec per consequens ratio speciei cum species sit unum in multis et de multis dictum. sed cum dicimus quod homo est species et albedo est species, nomen speciei videtur utrobique acceptum univoce, quia esse unum in multis et de multis aequaliter utrique convenit. Proprietas autem super quam fundatur intentio personae est esse hoc aliquid subsistens in intellectuali natura ; haec autem proprietas, ut est fundamentum intentionis personae, videtur consimiliter competere creaturis et divinis suppositis, quia extra formalem rationem huius proprietatis, ut est fundamentum intentionis, est quod talis subsistentia sit creata vel increata, absoluta vel relativa ; propter quod variatio secundum ista non variat illam proprietatem secundum id quod dicit formaliter, nec per consequens, ut videtur, variat intentionem fundatam super talem proprietatem quin reperiatur univoce hic et ibi. Unde quamvis Pater et Filius et Spiritus Sanctus non habeant univoce rationem suppositi respectu huius termini qui est Deus cum suppositis humanis respectu huius termini homo, quia alia communitas hic et ibi, ut supra dictum fuit, tamen respectu huius termini quae est res divina relata subsistens idem est iudicium hinc et inde.
[8] Ad argumentum in oppositum dicendum quod nomen personae, si sit nomen rei, dicitur analogice in Deo et in creaturis et convenit Deo per prius quam creaturis quantum ad rem significatam, licet quantum ad impositionem factam a nobis prius sit nomen personae impositum creaturis quam Deo, et sic est in omnibus quae conveniunt proprie Deo et creaturis, quia quo ad illud quod significant prius Deo conveniunt, sed impositio facta est primo ex his quae videmus in creaturis. Si autem nomen personae sit nomen intentionis, dicitur univoce cum dicitur « Sortes est persona vel suppositum », ut statim dictum est.
[9] Argumentum alterius partis posset concedi ratione conclusionis quantum ad hoc quod nomen personae, prout dicit rem, non esse univocum in divinis et in creaturis, assumit tamen quod nihil est commune univocum in his quae differunt, secundum genus generalissimum ; quod est verum de rebus, sed non de intentionibus, quia inter illa quae sunt in uno predicamento invenitur similis habitudo ad fundandum secundas intentiones, sicut inter illa quae sunt in alio praedicamento, ut dictum fuit de albedine respectu huius et illius albedinis et de homine respectu huius et illius hominis ; propter quod talibus conveniunt intentiones unius rationis, scilicet esse speciem, et idem est de aliis intentionibus. Quaelibet etiam res dicitur univoce intellecta, quia esse intellectum non dicit circa obiectum rem, sed intentionem.
Quaestio secunda
Utrum persona sit aliquid commune in divinis
[1] Secundo quaeritur utrum persona sit aliquid commune in divinis. Et videtur quod non, quia illud quod de ratione sua est incommunicabile non potest esse commune ; sed de ratione personae est esse incommunicabile, ut patet ex eius definitione ; ergo etc.
[2] In contrarium est quod dicit beatus Augustinus et habetur in littera.
[3] Responsio.
Aliquid dicitur commune dupliciter : uno modo secundum rem quando eadem res secundum esse reale est in pluribus, et hoc modo sola essentia divina est in divinis communis tribus personis et spiratio activa est conmunis Patri et Filio, et hoc modo persona non est aliquid commune ; aut quia non dicit rem, sed intentionem, ut quidam ponunt, aut quia si dicat rem, non dicit tamen unam rem secundum numerum tantum, sed sicut individuum vagum, ut alii dicunt. Alio modo dicitur aliquid commune secundum rationem eo modo quo universale est commune ad singularia sub ipso contenta, et hoc modo persona est aliquid commune in divinis et non solum persona, sed relatio ; utrumque enim dicitur de pluribus, non secundum aliquid unum numero repertum in ipsis, sed sicut universale de sub ipso contentis.
[4] Ad argumentum dicendum quod res incommunicabilis non potest esse communis, sed intentio incommunicabilitatis bene potest esse communis, sicut dato quod Sortes non sit communicabilis, tamen intentio individui vel suppositi est pluribus communis, persona autem non significat rem incommunicabilem, sed intentionem incommunicabilitatis, et ideo pluribus potest esse communis.
[5] Utrum autem tres personae possint dici tres res : notandum quod ens et res idem penitus important et de quibuscunque unum praedicatur, et alterum ; convertuntur enim in suppositis ; et ideo quot modis dicitur unum, et alterum. Ens autem dicitur de substantia et reliquis praedicamentis, per attributionem tamen ad substantiam, quae est primum et per se ens ; et eodem modo dicitur res. Ens etiam per se sumptum sine determinatione, quantum est de communi usu loquentium, sumitur tantum pro ente per se, idest pro substantia, licet forte de virtute sermonis esset semper distinguendum, pro aliis autem stat secundum conditionem determinationis adiunctae ; et idem est de nomine rei. Cum igitur quaeritur utrum tres personae possint dici tres res, dicendum quod secundum communem modum loquendi non debet dici quod sunt tres res, ne intelligantur esse tres substantiae ; de virtute autem sermonis esset distinguenda propositio, quia si accipiatur res pro substantia, falsa esset ; si pro relatione vel habente relationem, vera. Cum additione tamen semper concedendum tres personas esse tres res relativas.
