Distinctio XV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XV

Distinctio XV

 

Sententia litterae Magistri in generali et speciali

 

[1] Hic considerandum est.

Superius dixit Magister quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio temporaliter, hic autem inquirit utrum Spiritus Sanctus detur a se.

Et dividitur in duas :

primo enim inquirit de hoc ;

et secundo quia fecerat mentionem de missione Filii determinat incidentaliter de ea.

Secunda ibi : Hic quaeritur.

 

Prima dividitur in tres : primo enim movet questionem suam ;

secundo solvit ;

tertio solutionem confirmat per simile de missione Filii.

 

Secunda ibi : Ad quod dicimus.

 

Tertia ibi : Ne admireris.

Et haec tertia dividitur in quatuor partes :

primo enim proponit in tantum de missione Filii in generali ;

secundo ostendit quod Filius missus [est] a Patre ;

tertio quod missus est a Spiritu Sancto ;

quarto quod datus et missus est a seipso.

 

Secunda ibi : Quocirca.

Tertia ibi : Et quod a Spiritu Sancto.

Quarta ibi : [Deinde autem].

Hic quaeritur utrum semel.

 

Superius determinavit Magister de temporali missione Spiritus Sancti. Et quia in determinando de temporali missione Spiritus Sancti mentionem fecit de missione Filii, ideo in parte ista incidentaliter agit de missione Filii. Et dividitur in duas partes : primo enim proponit suum intentum ; secundo movet incidentaliter quandam questionem.

Secunda ibi : Hic quaeritur cur Pater.

Prima dividitur in tres :

primo movet questionem intentam ;

secundo solvit assignando duos modos ipsius missionis Filii ;

tertio ostendit differentiam inter modos missionis assignatos.

Secunda ibi : Quod dicimus.

Tertia ibi : Ideoque putauerunt.

Haec est divisio Magistri in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister.

Et quaerit primo utrum Spiritus Sanctus detur a se.

Postea solvit et ostendit quod sic, quia opera Trinitatis sunt indivisa, sed datio Spiritus Sancti est quaedam operatio communis tribus personis. Item quicquid potest facere Pater, totum convenit aliis ; ergo si Pater potest dare Spiritum Sanctum, similiter Spiritus Sanctus dabit et potest dare seipsum. Spiritus sanctus etiam mittitur a seipso.

Postea confirmat per simile de missione Filii dicens quod non solum est admirandum quod etiam Filius dicitur a se missus in mundum. Postea ostendit quod missio Filii in carnem et ad praedicandum fuit a Patre. Deinde ostendit quod fuit a Spiritu Sancto, et hoc confirmat auctoritate Augustini.

Ultimo ostendit quod Filius a seipso datus est, quia Propheta dicit eum datum nobis, non distinguendo a quo. Ostendit etiam quod Filius datur a se et a Patre, sicut traditus est a se et a Patre, nec obstat quod aliquando Filius dicit : A meipso non veni ; hoc enim intelligitur secundum formam servi, missio haec est Filii incarnatio. Tunc sequitur pars illa quae incipit ibi : Hic quaeritur, ubi quaerit Magister utrum semel tantum sit missus Filius Dei an saepe. Et respondet Magister quod praeter generationem aeternam, quam quoddam misterium appellat, quod duobus modis missus est, scilicet visibiliter in carnem et invisibiliter in mentem ; et hos modos missionis ponit Augustinus. Et differt una missio ab alia ; nam missio in carnem semel facta est, missio vero in mentem pluries. Item per primam missus est in mundum, per secundam non proprie, imo per eam nobis tale donum datur per quod quoddammodo supra mundum elevamur. Et hoc confirmat per auctoritatem Augustini.

Postea quaeritur cur Pater non dicitur missus. Et respondet quod hoc ideo est, quia non est ab alio, imo in eo est principium sive auctoritas, unde auctoritati non congruebat mitti. Et hoc confirmat auctoritate Augustini.

Ultimo excludit errorem quorundam dicentium quod quia Pater non mittitur, Filius vero mittitur et Spiritus Sanctus, Pater est maior, Filius vero et Spiritus Sanctus sunt minores. Etiam respondet Magister auctoritate Augustini quod propter talem missionem nulla ponitur minoritas in personis missis, sed auctoritas mittentis et effectus visibilis in creatura in qua Pater non apparuit, sicut illi, scilicet Filius et Spiritus Sanctus. In fine autem dicit quod per ea quae dicta sunt patet quae sit missio Filii et quibus modis mittatur.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum mitti conveniat alicui personae divinae

 

[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum mitti conveniat alicui personae divinae.

Et videtur quod non, quia nihil pertinens ad inferioritatem potest dici de una persona respectu alterius ; sed missio importat inferioritatem in misso respectu mittentis ; ergo missio non competit alicui personae divinae. Maior patet, quia in Trinitate non sunt gradus maioris et minoris, superioris et inferioris ; propter quod Damascenus dicit quod Christus non est obediens Patri nisi secundum quid et secundum quod homo, quia obedientia importat inferioritatem. Minor probatur, quia superioribus et maioribus et nobilioribus angelis non competit mitti secundum Dyonisium, sed solum inferioribus ; ergo missio, ut videtur, importat inferioritatem.

 

[2] Item missio importat separationem missi a mittente ; sed in divinis personae non separantur ab invicem, quia semper una est in alia : Ego in Patre et Pater in me est, Ioannis 14 ; ergo etc.

 

[3] In contrarium est quod dicitur Ioannis 8 : Neque a me ipso veni, sed Pater meus ille me misit, et in eodem Evangelio simile habetur in pluribus locis. Similiter Gal. 4 dicitur : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum.

 

[4] Responsio.

Circa quaestionem istam videnda sunt tria :

primum est quid importetur nomine « missionis » ;

secundum erit qualiter conveniat divinis ;

tertium qualiter differat a processione et a datione.

Quantum ad primum sciendum est quod in creaturis, ex quibus transferimus nomina ad divina, videmus quod missio est motus vel exitus alicuius ab aliquo accipientis auctoritatem vel potestatem ad aliquid agendum vel dicendum, sicut legatus dicitur missus a papa vel nuntius a domino, quia uterque recipit auctoritatem aliquid agendi, telum etiam dicitur missum a iaciente eo quod ab ipso recipit virtutem percutiendi ; et in his omnibus sunt multae imperfectiones, scilicet motus et mutatio secundum quae fit inter mittentem et missum localis separatio et acceptio auctoritatis vel virtutis diminutae vel saltem non eiusdem ; quia ea quae sunt in creaturis non transferuntur ad divina nisi segregatis imperfectionibus, ideo segregemus a missione praedictas imperfectiones, scilicet motum et mutationem et localem separationem et diminutionem potestatis vel auctoritatis, et habebimus quod missio est exitus unius ab altero absque mutatione et locali separatione accipiendo eamdem virtutem et aeque perfectam ad aliquid agendum.

 

[5] Ex hoc patet secundum quod est principale propositum quod in divinis est exitus personae a persona secundum originem absque omni mutatione et locali separatione et acceptio eiusdem virtutis ad sanctificandum creaturam, et sic in divinis est missio.

 

[6] Circa tertium est intelligendum quod ista differunt, scilicet processio, missio et datio, quia processio dicit exitum personae a persona vel praecise, sicut generatio est processio Filii a Patre, vel cum aptitudine ad ulteriorem terminum, sicut Filius dicitur procedere a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque in creaturam secundum aliquid in creatura causatum ; missio autem importat originem personae missae ab aliqua alia (et in hoc convenit cum processione et importat semper effectum novum in creatura et novum modum essendi in creatura, et in hoc differt a processione, quae convenit vel convenire potest personae divinae absque novo respectu ad creaturam ; videtur tamen esse totaliter idem cum processione temporali, quae semper ponit effectum in creatura) ; datio autem non importat originem in dato, quia idem potest dare se ipsum modo quo persona divina datur, scilicet ut obiectum cognitum et amatum (et in hoc differt datio a processione et missione, quae semper important originem producentis et missi, sed connotat effectum nouum secundum quem attenditur datio ; et in hoc convenit cum missione). Ex hoc apparet quod quia missio et processio important originem, datio autem non, ideo procedere et mitti non convenit cuilibet personae divinae, saltem Patri, qui est a nullo. Unde Augustinus II De Trinitate capitulo 12 dicit quod Pater nusquam legitur missus, quia non habet de quo sit aut a quo procedat. Dari autem convenit cuilibet personae, quia quaelibet potest seipsam dare. Quia vero missio et datio semper important effectum temporalem, processio autem non semper, ideo mitti et dari non possunt convenire divinae personae nisi ex tempore, procedere autem potest convenire ab aeterno vel ex tempore.

 

[7] Ad primum dicendum per interemptionem minoris quia missio in divinis non semper importat superioritatem in mittente nec inferioritatem in misso, sed auctoritatem principii in uno respectu alterius. Et haec invenitur bene inter divinas personas, nec est simile de obedientia quae est respectu praecepti quod pertinet ad dominium, quod importat gradum dignitatis qui non inter personas divinas. Et quod probatur, quia superiores angeli propter suam dignitatem non mittuntur, dicendum quod forte superiores angeli quandoque mittuntur, licet non regulariter, ut patebit in II libro ; et si nunquam mitterentur, hoc non esset propter eorum dignitatem, sed quia omnes effectus ministerii angelici possunt fieri per inferiores angelos, et ideo non oportet quod superiores mittantur ; sed effectus missionis non possunt fieri nisi a persona divina ; propter quod oportet quod ipsa mittatur.

 

[8] Ad secundum patet solutio ex iam dictis.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum missio dicat aliquid notionale an essentiale

 

[1] Secundo quaeritur utrum missio dicat aliquid notionale an essentiale.

Et videtur quod dicat aliquid notionale, quia id quod in divinis sic convenit uni vel duabus personis, quod non omnibus est notionale ; sed missio convenit duabus personis, scilicet Filio et Spiritui Sancto, ita quod non omnibus ; Pater enim non legitur missus, ut supra dictum est ; ergo missio dicit aliquid notionale.

 

[2] Item Beda dicit in quadam homilia quod missio Spiritus Sancti est eius processio ; sed processio eius est quid notionale ; ergo et missio.

 

[3] In contrarium arguitur quia nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto ; sed missio communis est utrique (uterque enim legitur missus) ; ergo missio non est aliquid notionale.

 

[4] Responsio.

Videndum est primo quid dicitur esse notionale et quid essentiale ut per hoc appareat quod quaeritur. Sciendum ergo quod notionale est id quod includit proprium alicuius unius personae vel duarum ita quod non conveniat omnibus ; et dicitur notionale, quia notitiam facit de persona quantum ad aliquid pertinens ad distinctionem personarum.

 

[5] Essentiale autem dicitur quod convenit omnibus personis ratione essentie absolute vel alicuius attributi absoluti. Hoc supposito, dicendum quod quaedam sunt nomina in divinis pure essentialia, quaedam pure notionalia, quaedam partim essentialia et partim notionalia. Pure essentialia sunt sicut bonus, sapiens et huiusmodi ; pure notionalia sunt sicut generatio, spiratio et similia ; partim notionalia et essentialia sunt quae includunt utrumque, sive pluribus nominibus, ut « potentia generandi » secundum illos qui dicunt quod potentia generandi includit essentiam et respectum, ut sapientia genita », sive unico nomine, ut « incarnatum », quod dicit opus commune Trinitati et includit singulariter suppositum Filii.

 

[6] Qualitercumque hoc sit de numero talium est missio, includit enim notionale et essentiale, quod apparet primo de notionali sic : missio est exitus personae a persona ut apparet ex praecedente quaestione ; sed exitus personae a persona est per originem, quae ad notoriam pertinet ; ergo missio includit aliquid notionale.

 

[7] Item includit aliquid essentiale, quia missio importat effectum in creatura ; sed effectus in creatura est opus commune toti Trinitati ratione communis essentiae et potentiae ; ergo missio includit aliquid essentiale ; includit ergo utrumque.

 

[8] Quid autem includit principalius ?

Credo quod illud quod est essentiale. Quod patet sic, quando duo includuntur in aliquo et unum est quasi ratio completiva et formalis respectu alterius et aliud quasi materiale praesuppositum, illud quod est formale est principalius ; sed in missione illud quod est essentiale est quasi completivum et formale respectu eius quod est notionale ; ergo in missione principalius includitur essentiale quam notionale. Maior de se patet, sed minor probatur per Augustinum, qui dicit X De Trinitate quod Filius non eo quod Filius est a Patre missus, sed vel ex eo quod visibilis apparuit, vel ex eo quod mentem cuiuscumque sanctificat ; sanctificatio autem mentis nostrae est quoddam essentiale cum sit a tota Trinitate, ut dictum est ; ergo formale et completivum in missione est aliquid essentiale. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio, scilicet quod principalius quod importatur per missionem est essentiale. Dico autem principalius, non quia praedicetur in recto de missione, sed quia complet rationem missionis respectu notionalis, quod est praesuppositum vel quasi materiale ; vel posset dici quod etiam in recto illud quod est essentiale includitur in ratione missionis transformando missionis rationem prius dictam, et forte magis proprie ; sic missio est apparitio personae divinae procedentis in natura creata quantum ad missionem visibilem vel sanctificatio creaturae per dona appropriata personis procedentibus.

 

[9] Ad primum argumentum dicendum quod illud quod convenit uni personae vel duabus ita quod non omnibus oportet quod importet aliquid notionale. Et nihilominus potest cum hoc importare aliquid essentiale, ut sapientia genita, quia per id quod est notionale, totum contrahitur ut non possit dici de omnibus, sed tantum de una vel duabus, et sic est de missione, ut dictum est.

 

[10] Ad secundum dicendum quod missio Spiritus Sancti est processio eius, sed praeter hoc includit aliquid aliud, scilicet effectum aliquem in creatura et illud est quoddam essentiale.

 

[11] Ad tertium, quod est pro altera parte, dicendum est quod notio potest significari dupliciter : uno modo in speciali, ut paternitas vel filiatio vel spiratio, et sic nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto vel potest significari in communi sicut esse ab alio. Et hoc modo Filius et Spiritus Sanctus habent communem notionem, quae includitur in missione, quia quilibet eorum est ab alio a quo mittitur.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum aliqua persona possit mitti a seipsa vel ab illa a qua non procedit

 

[1] Tertio quaeritur utrum aliqua persona possit mitti a seipsa vel ab alia a qua non procedit.

Et videtur quod sic. Augustinus IV De Trinitate capitulo 20 dicit sic : Sicut generari est Filium esse a Patre, ita Filium cognosci esse a Patre est Filium mitti a Patre ; sed ista cognitio potest causari a Filio ; ergo missio Filii potest esse a seipso.

 

[2] Item Isaiae 48 dicitur ex persona Filii : Et nunc misit me Dominus et Spiritus eius ; ergo Filius mittitur a Patre et Spiritu Sancto ; sed non procedit, ut constat, a Spiritu Sancto ; ergo Filius mittitur a persona a qua non procedit.

 

[3] Item Ambrosius libro De Spiritu Sancto dicit : Fiius datus est nobis, datus est (audeo dicere) a Spiritu Sancto ; ergo eadem ratione missus est ab eo, et sic idem quod prius.

 

[4] Contra Augustinus III De Trinitate capitulo 20 : Ab illo mittitur Filius a quo emanat, sed Filius emanat a Spiritu Sancto nec aliqua persona a seipsa ; ergo Filius non mittitur a Spiritu Sancto nec a seipso, nec aliqua persona mittitur a seipsa.

 

[5] Responsio.

Hic sunt duo modi dicendi. Unus est quod aliqua persona potest mittere seipsam et etiam una persona potest aliam mittere quae ab ipsa non procedit. Ratio autem huius opinionis est ista : diversimode enim verificatur aliqua locutio, quando aliquod coniunctum praedicatur de aliquo secundum esse et quando secundum fieri ; quando enim praedicatur de aliquo secundum esse oportet quod utraque pars coniuncti verificetur de subiecto, ut si dicatur « Sortes est homo albus », oportet eum esse hominem et esse album, nisi unum diminuat de ratione alterius, ut « homo mortuus » ; sed quando praedicatur coniunctum secundum fieri, verificatur totum ratione solius partis, ut si dicatur sic « Sortes est nunc factus homo albus », sufficit ad veritatem locutionis quod sit nunc factus albus, licet non sit factus homo ; sic etiam est in facere active, quia ad hoc quod pictor dicatur facere parietem album, non oportet quod faciat utrumque, scilicet parietem et albedinem, sed sufficit albedinem facere in pariete.

 

[6] Ex hoc ad propositum. Personam mitti est eam fieri novo modo in creatura per effectum in creatura tantum, ut dictum fuit ; ergo ad hoc quod aliqua persona dicatur mittere aliam actiue, sufficit quod habeat causalitatem super illud quod est formale in missione et non super personam missam, sicut sufficit quod pictor faciat solum albedinem parietis et tamen dicitur facere parietem album ; formale autem in missione est effectus in creatura causatus, super quem quaelibet persona divina habet causalitatem ; ergo quaelibet potest mittere ; ergo Spiritus Sanctus potest aliquam personam mittere ; sed hoc non potest esse nisi mittendo se vel mittendo personam quae ab ipso non procedit, quia nulla procedit a Spiritu Sancto ; ergo etc. Hic est unus modus dicendi, quem Magister videtur multum sequi in littera et ad quem Augustinus videtur declinare II De Trinitate capitulo 6, ubi dicit quod sicut Filius tradidit seipsum et sanctificavit seipsum, sic misit seipsum, quamuis stricte accipiendo missione non sit simile quod adducitur pro simili de traditione et sanctificatione, quia hoc non importat originem sicut missio.

 

[7] Alius est modus dicendi ad quaestionem, scilicet quod necesse est personam quae mittitur originari ab illa, quae dicitur ipsam mittere. Quod patet primo supponendo quod missum in divinis sub ratione qua missum est importat quod sit ab alio per originem ; alioquin Pater, qui non est ab alio, posset dici missus, quod negat Augustinus IV De Trinitate capitulo 20 allegans hanc rationem, ut dictum fuit, in prima quaestione huius distinctionis. Ex hoc sic arguitur : missum sub ratione missi importat originem passivam ; sed missum ut missum non se habet passive nisi ad mittentem ; ergo missum in divinis trahit a mittente originem. Et confirmatur, quia : quid pertinet ad missionem quod missum sit ab alio nisi sit ab alio pertinente ad missionem ? Certe nihil, ut videtur. Cum ergo illud a quo est persona missa non sit creatura ad quam mittitur, nec effectus in ea causatus, nec ipsamet persona missa, quia non est a seipsa, praeter hoc non est aliquid nisi mittens, relinquitur quod oportet personam missam esse a mittente persona.

 

[8] Secundo sic : ista est bona consequentia secundum omnes : « persona divina mittitur ; ergo ipsa originatur », quia missio non potest salvari sine ratione originis ; unde secundum Augustinum Pater non mittitur, quia [non] originatur ; ergo similiter bona consequentia est : « persona mittit, ergo ipsa aliam ex se originat ». Sicut enim mitti respicit illum a quo est, ita mittere respicit illum qui est ab eo (correspondent enim sibi secundum rationem actiui et passivi) ; sed Spiritus Sanctus non originat ex se aliquam personam ; ergo Spiritus Sanctus nullam personam potest mittere. Et per eamdem rationem nulla alia potest seipsam mittere cum nulla originetur ex se.

 

[9] Tertio sic : nomen missionis translatum est a creaturis ad divina et tam hic quam ibi de ratione missi est auctoritate vel virtute alterius, ut sic aliquid dicere vel facere ; sed in creaturis missum non habet auctoritatem vel virtutem nisi a mittente ; ergo nec in divinis ; sed nihil recipitur in divinis nisi per originem ; ergo oportet personam missam esse originatam a mittente.

 

[10] Quarto, quia missio et processio temporalis sunt penitus idem, ut dictum est supra ; sed nulli personae divinae convenit procedere a se temporaliter ; ergo nec mitti. Huic opinioni concordat proprietas modi loquendi et definitio missionis prius posita, scilicet quod missio est exitus personae a persona accipiens ab eo eandem virtutem ad faciendum aliquid. Sic ergo dicunt isti quod missione proprie dicta nullo modo persona mittit se vel aliam quae ab ipsa non procedit ; large autem loquendo de missione pro datione vel qualicumque liberali communicatione persona potest se ipsam mittere, quia datio vel liberalis communicatio non sic importat originem dati a dante vel communicati a communicante, sicut missio secundum hunc modum qui videtur rationabilior et ex posterioribus dictis beati Augustini quasi necessario concluditur.

 

[11] Respondetur ad rationem contrarie opinionis dupliciter.

Primum dicendum quod ipsa non concludit de virtute sermonis, cum non concludat in materia ; cum enim quae accipit sint communia missioni quae est in divinis et in creaturis et tamen veritatem non habent in creaturis, quia nulla creatura dicitur mitti nisi ab illa a qua recipit auctoritatem vel virtutem agendi aliquid, consequens est quod non concludat in divinis de virtute sermonis.

 

[12] Secundo respondetur explicando specialius defectum rationis sic quod ubicumque praedicatur unum coniunctum de alio, quod dicitur ipsum facere sufficit quod verificetur tantum pro altera parte, quando partes illius coniuncti sic se habent quod ex ipsis fit unum secundum subiectum, sicut ex materia et forma vel sicut ex subiecto et accidente. Et causa est quia cum in factione subiectum supponatur quod maneat unum et idem in tota transmutatione faciens, non causat nisi formam supposita materia. Et secundum istum modum verum est quod persona vel tota Trinitas facit de novo animam gratam, licet anima fiat de novo. Ubi autem praedicatur aliquod coniunctum tale cuius partes non faciunt unum subiecto, non verificatur locutio pro altera parte, sicut contingit videri in omnibus quae agunt mediante instrumento ex quo cum effectu non fit unum secundum suppositum ; quotiescumque enim per locutionem denotatur habitudo agentis principalis ad effectum per instrumentum, non sufficit quod agens principale habeat solum auctoritatem super effectum, sed super instrumentum, ut si dicatur sic : faber extendit ferrum per malleum ; sicut autem malleus recipit virtutem agendi a principali agente, sic oportet, ut videtur, quod persona missa, cum sit media inter personam mittentem et ultimum effectum, recipiat virtutem a persona mittente, quod non fit nisi per originem ; ergo oportet personam missam originari a persona mittente.

 

[13] Et confirmatur, quia si personam mittere est tantum causare effectum in creatura ratione cuius persona dicitur novo modo inhabitare creaturam, personam mitti erit praecise effectum causari aliquem in creatura ratione cuius persona dicatur novo modo esse in creatura.

 

[14] Set hoc non est verum, quia tunc mitti conveniret Patri cum per aliquos effectus in creatura productos persona Patris de novo demonstrata fuerit, ut in voce audita super Christum in baptismo et in transfiguratione ; sed Pater nunquam dicitur fuisse missus ; ergo mitti non solum effectum in creatura causari ; quare nec mittere est solum effectum in creatura causare, sed est causare in creatura effectum mediante persona a mittente producta, et mitti est causare talem effectum per virtutem a mittente receptam.

 

[15] Ad rationes principales.

Ad primam cum dicitur quod Filium cognosci esse a Patre est ipsum mitti, dicendum quod dictum Augustini non comprehendit quicquid pertinet ad rationem missionis, sed tantum illud quod consequitur ad missionem, quia per effectum causatum in creatura a persona missa per virtutem quam habet a persona mittente per quandam appropriationem possumus devenire in cognitionem originis illius personae quae dicitur mitti ; mittitur enim Filius cum in creatura rationali sit donum sapientiae, Spiritus autem Sanctus dicitur mitti cum dono charitatis, quia sapientia appropriatur Filio, qui procedit ut uerbum vel notitia, charitas autem appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit ut amor ; nec oportet quod omnis persona quae habet auctoritatem super effectum istum sit mittens, cum in hoc non comprehenditur ratio missionis, sed illa sola mittit quae auctoritatem habet super personam quae mittitur et super effectum missionis.

 

[16] Ad secundum dicendum est quod illud verbum Isaiae 48 ad litteram intelligitur de missione Prophetae, ut quidam exponunt. Et ideo non habet locum in proposito. Quod si secundum Glossam intelligatur de Christo secundum allegoriam, tunc est dicendum quod triplex est missio Filii, scilicet in carnem, in mentem et ad praedicationem ; duae primae missiones conveniunt Filio quo ad personam et naturam divinam et secundum eas proprie loquendo non mittitur Filius nisi a patre, tertia autem missio, scilicet in praedicationem, convenit Filio secundum naturam humanam, super quam habet Spiritus Sanctus auctoritatem, et ex consequenti super Filium ratione humanae naturae, et etiam Filius secundum naturam divinam habet auctoritatem super seipsam secundum humanam ; propter quod secundum hanc missionem, scilicet ad praedicandum, misit Spiritus Sanctus Filium et Filius seipsum. De hac loquitur Isaias ubi supra et alibi in eodem libro capitulo 61 habetur expressius : Super me Spiritus Domini, eo quod unxit me ad annuntiandum mansuetis, me misit.

 

[17] Ad tertium patet solutio ex iam dictis ; aliud enim est dare, aliud mittere proprie ; unde quaelibet persona potest dare seipsam et illam quae ab ipsa non procedit, mittere autem non, et causa dicta fuit.

 

 

Quaestio quarta

 

Utrum missio invisibilis Filio competat

 

[1] Quarto quaeritur utrum missio invisibilis competat filio.

Et videtur quod non, quia persona divina non mittitur proprie nisi cum donis gratiae gratum facientis ; sed dona pertinentia ad intellectum, ut sapientia et scientia, quae appropriantur Filio, non sunt gratum facientia cum sint communia bonis et malis, ut habetur I Cor. 13 : Si habuero omnem scientiam etc. ; ergo Filio non competit invisibiliter mitti.

 

[2] Item si Filius mitteretur missio eius esset distincta a missione Spiritus Sancti, sicut et personae distinctae sunt ; sed hoc non est possibile, quia diuersarum missionum non est idem terminus ; divinae autem missionis invisibilis est tantum unus terminus, scilicet sanctificatio creaturae ; ergo est tantum una invisibilis missio. Constat autem Spiritus Sanctus invisibiliter mitti ; ergo hoc modo non mittitur Filius.

 

[3] In contrarium est quod dicitur Sap. 10 : Mitte illam, scilicet sapientiam genitam, de caelis etc.

 

[4] Responsio.

Hic sunt tria videnda :

primum est quid sit invisibilis missio ;

secundum qualiter competit Filio ;

tertium est quomodo invisibilis missio Filii se habeat ad invisibilem missionem Spiritus Sancti.

Quantum ad primum sciendum quod ratio privationis sumitur ex habitu ; cum ergo invisibile privative se habeat ad visibile ex ratione visibilis missionis, sumenda est ratio missionis invisibilis. Missio autem absolute dicta est exitus personae a persona ad causandum aliquem effectum in creatura per quem possumus per modum cuiusdam apparitionis manuduci in notitiam personae missae, ut dictum fuit prius. Super hanc missionem absolute dictam addit missio visibilis signum visibile exterius invisibilis missionis, interius manifestativum, sicut fuit columba super Christum in suo baptismate apparens et linguae igneae apparentes super Apostolos, de quibus postea plura dicentur. Per privationem autem huius signi exterioris visibilis dicitur missio invisibilis, quae non est aliud quam missio personae a persona ad sanctificandum creaturam solo interiori opere absque signo exteriori visibili.

Et sic patet primum.

 

[5] Circa secundum intelligendum est quod missio invisibilis competit Filio sicut Spiritu Sancto. Quod patet primo [sic] : sicut dona perficientia voluntatem appropriantur Spiritui Sancto, sic dona perficientia intellectum appropriantur Filio (Filius enim procedit per modum intellectus, sicut Spiritus Sanctus per modum voluntatis) ; sed Spiritus Sanctus dicitur mitti invisibiliter cum alicui dantur dona perficientia voluntatem absque signo visibili, ut charitas vel aliquid tale ; ergo Filius dicetur mitti invisibiliter cum absque signo visibili dantur alicui dona perficientia intellectum, ut sapientia vel huiusmodi ; ergo Filio convenit invisibilis missio, sicut Spiritui Sancto.

 

[6] Secunda sic : persona divina mittitur secundum dona gratiae et gloriae ; sed secundum dona gloriae mittuntur quantum ad dona intellectus et voluntatis quae appropriantur Filio et Spiritui Sancto ; ergo consimiliter mittuntur personae divinae, scilicet [Filius] et Spiritus Sanctus secundum dona gratiae perficientia tam intellectum quam voluntatem.

 

[7] Quantum ad tertium sciendum est quod has duas missiones possumus comparare dupliciter : uno modo quantum ad realem diversitatem ; alio modo quantum ad actualem separationem. Primo modo planum est eas differre realiter, quia missio duo includit, scilicet exitum personae a persona et effectum causatum in creatura ; et quantum ad utrumque missio Filii differt realiter a missione Spiritus Sancti, quia generatio qua Filius exit a Patre est alia a processione Spiritus Sancti qua exit ab utroque. Similiter donum quod perficit intellectum, ut sapientia, secundum quod attenditur missio Filii, est aliud a dono quod perficit voluntatem, puta a charitate, secundum quod attenditur missio Spiritus Sancti ; ergo missio Filii simpliciter est alia a missione Spiritus Sancti.

 

[8] Si autem comparentur quantum ad actualem separationem, sic dicendum est quod una missio nunquam est sine alia. Cuius ratio est quia amor supponit notitiam et perfectus amor perfectam notitiam ; ergo dona amoris, secundum quae mittitur Spiritus Sanctus, supponunt dona notitiae, secundum quae mittitur Filius ; nunquam ergo mittitur Spiritus Sanctus sine filio.

 

[9] Item notitia boni perfecti, in quo nulla est ratio mali, necessitate ducit in amorem perfectum ; sed dona secundum quae mittitur Filius pertinent ad notitiam boni perfecti, in quo nulla est ratio mali ; ergo ipsa inducunt in amorem perfectum, qui non est sine donis secundum quae mittitur Spiritus Sanctus ; non mittitur ergo Filius invisibiliter sine Spiritu Sancto nec econverso.

 

[10] Ad primum argumentum dicendum quod dona pertinentia ad intellectum secundum quae mittitur Filius sunt dona gratiae gratum facientis, non per essentiam, sed per inseparabilem concomitantiam, ut dictum est ; unde secundum illa dona intellectus quae possunt esse sine gratia, ut fides informans, prophetia et scientia, non dicitur mitti Filius nisi valde imperfecte, sed solum cum illis quae necessario coexigunt gratiam, ut sapientia, prout est donum, et consimilia.

 

[11] Ad secundum dicendum quod sanctificatio creaturae una est inquantum uni ultimo fini, scilicet Deo, creaturam coniungit, tamen multa requirit secundum duas potentias secundum quas Deo coniunguntur, scilicet intellectum et voluntatem, secundum quarum perfectiones diversas diversae sunt missiones Filii et Spiritus Sancti, licet semper sint simul, ut visum est.

 

[12] Ex his patet ad quos facta sit invisibilis missio, quia ad omnes qui receperunt effectum gratiae sanctificantis vel gloriae beatificantis. Quod patet sic : missio et processio temporalis videntur esse idem realiter, ut supra dictum est ; sed processio temporalis proprie et perfecte attenditur secundum dona gratiae et gloriae tantum et non secundum dona naturae nisi secundum quid et imperfecta, ut prius ostensum est ; ergo idem est de missione ; ad omnes ergo bonos facta est missio, sive sint homines sive angeli ; et secundum gradus beatitudinis fuerunt gradus missionis donorum quibus beatificati sunt plenissime ; ergo facta fuit missio ad Christum in instanti conceptionis suae, quo plenissime beatificatus fuit secundum superiorem partem animae, aliis autem differenter secundum gradum beatitudinis suae, viatoribus autem sic cum donis gratuitis vel cum augmento eorum ; aliter enim generalius et plenius facta est missio tempore revelatae gratiae quod est tempus plenitudinis quam in Veteri Testamento, licet ad quasdam excellentes personas Veteris Testamenti facta fuerit, ad nullas tamen plura et perfecta.