Distinctio XL — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XL
Sententia litterae Magistri in generali et speciali
[1] Praedestinatio vero.
Superius determinavit Magister de scientia Dei in communi ; hic vero determinat de ea prout se habet ad salvandos specialiter, scilicet de praedestinatione.
Et dividitur in tres partes :
primo enim determinat de praedestinatione in se ;
secundo per comparationem ad suam causam.
Secunda in principio 41 distinctionis : Si autem quaerimus.
Prima in tres partes dividitur :
primo determinat quid sit praedestinatio ;
secundo declarat praedestinationis certitudinem ;
tertio de praedestinatione in comparatione ad reprobationem.
Secunda ibi : Praedestinatorum nullus.
Tertia ibi : Cumque praedestinatio sit.
Secunda istarum dividitur in tres partes :
primo enim proponit quandam veritatem ;
secundo obicit in contrarium et solvit obiectionem ;
tertio obicit contra solutionem et solvit.
Secunda incipit ibi : Ad hoc autem obiciunt.
Tertia ibi : Verumtamen adhuc hic instant.
Haec est divisio et sententia generalis.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et proponit primo quod praedestinatio est praeparatio gratiae et quod praedestinatio non potest esse sine praescientia, praescientia autem sine praedestinatione potest bene esse.
Postea subdit quod praedestinatorum numerus est certus ; non enim praedestinatus potest damnari nec reprobatus salvari.
Deinde obicit contra hoc ; potest enim Deus dare gratiam quibus non dat et subtrahere quibus non subtrahit ; igitur potest augeri vel minui numerus electorum. Et respondet quod istae propositiones « praedestinatus potest damnari », « reprobatus potest salvari » possunt intelligi distincte ; non enim possunt simul esse, scilicet quod praedestinatus sit et damnetur, quod praescitus sit et salvetur, sed divisim verae sunt ; in eo enim qui est praedestinatus est possibilitas ad utrumque. Innuit etiam aliam solutionem dicens quod licet praedestinatus possit damnari, non tamen praedestinatus inquantum praedestinatus est ; haec enim additio propositionem veram facit falsam et falsam facit veram.
Deinde obicit contra hoc : si praedestinatus inquantum praedestinatus non possit damnari, et praedestinatus ab aeterno non potest non esse praedestinatus, ergo ille qui est praedestinatus nullo modo poterit damnari. Et respondet quod cum dicitur « non potest non esse praedestinatus », potest dupliciter intelligi, vel coniunctim ut prius praedestinatus postea non sit praedestinatus, vel divisim ut sit sensus quod sicut Deus ab aeterno potuit illum non praedestinatum praedestinare, ita et modo potest, quia actus divinus non transit in praeteritum, et sic ille qui est praedestinatus potest esse non praedestinatus, sicut ab aeterno potuit praedestinari ; unde autem subdit quod in actibus hominum, qui transeunt in praeteritum, talis distinctio locum non habet.
Postea comparat praedestinationem et reprobationem ad invicem ; unde dicit quod sicut praedestinatio nominat electionem et praescientiam et praeparationem beneficiorum Dei, ita reprobatio dicit praescientiam iniquitatis et praeparationem poenae, et sicut praedestinationis effectus est gratie applicatio, ita reprobationis effectus est obduratio, quae nil aliud est quam subtractio gratiae Dei.
Et in hoc terminatur sententia in speciali.
Quaestio prima
Utrum praedestinatio habeat certitudinem
[1] Circa distinctionem istam quaeritur de duobus, scilicet de praedestinatione et reprobatione. Quantum ad primum quaeritur utrum praedestinatio habeat certitudinem.
Et videtur quod non, quia quicquid Deus unquam potuit nunc potest ; sed Deus ab aeterno potuit non praedestinare quem praedestinavit ; ergo nunc potest eum non praedestinare ; si sic, praedestinatio non est omnino certa.
[2] Item aliqui dicuntur deleri de libro vitae ; sed in libro vitae non scribuntur nisi illi qui praedestinantur ad gloriam ; ergo praedestinati possunt de libro vitae deleri ; et ita praedestinatio non est omnino certa.
[3] In contrarium est quod dicit Anselmus De concordantia praedestinationis et gratiae : praescita de necessitate futura esse ; sed quae de necessitate eveniunt certitudinem habet ; ergo etc. Et iterum super illo verbo Ro. 9 : Quos praescivit et praedestinavit etc., dicit Glossa : Praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei qua certissime liberantur quicumque liberantur.
[4] Responsio. Circa quaestionem istam tria sunt videnda :
primum est quid sit praedestinatio, et quare sic vocetur ;
secundum erit in quo differat a providentia ;
tertium erit qualem certitudinem habeat.
[5] Quantum ad primum sciendum est quod omnia diriguntur in suos fines per divinam providentiam, per quam confertur cuilibet rei illud quod expedit ad consecutionem sui finis. Finis autem ad quem res creatae diriguntur est duplex : unus proportionatus naturae, ad quem res creata potest pertingere per virtutem proprie naturae et auxilia naturalia ; alius est qui excedit facultatem naturae creatae, et hic finis est vita aeterna, quae consistit in visione divina, ut patebit libro IV. Oportet ergo quod ad hunc finem natura creata transmittatur ab alio dante sibi unde possit ad talem finem pertingere ; talis autem transmissio vocatur destinatio, sicut sagittam transmissam in signum a sagittante dicimus illuc destinatam, et quia rationes rerum praeexistunt in Deo antequam fiant, ideo ratio talis destinationis creaturae in finem supernaturalem praeexistens in Deo propter antecessionem ad rem dicitur praedestinatio, sicut ratio ordinis rerum in finem absolute loquendo dicitur providentia. Ex quo patet quod solius Dei est praedestinare et solius creaturae intellectualis est praedestinari ; eius enim solius est praedestinare cuius est creaturam ordinare ad supernaturalem beatitudinem et conferre sufficienter promoventia in hunc finem ; sed hoc est solius Dei ; ergo etc. Decet etiam eum aliquos praedestinare, quia ad provisorem universi pertinet conferre aliquibus de universo remedia vel auxilia quibus assequantur optimum finem qui est in universo ; alioquin ille finis frustra esset possibilis creaturis ; sed optimus finis qui est in universo est vita aeterna ; ergo ad Deum pertinet conferre aliquibus de universo auxilia quibus assequantur vitam aeternam ; sed ratio talis collationis in Deo praeexistens vocatur praedestinatio ; ergo etc. Sola etiam creatura intellectualis potest praedestinari, quia sola est capax illius finis.
Sic igitur patet primum.
[6] Secundum patet ex primo faciliter. Praedestinatio enim et providentia differunt dupliciter : uno modo secundum magis et minus commune, quia providentia est omnium rerum et respectu cuiuscumque finis, praedestinatio autem solum est creaturae rationalis et respectu finis supernaturalis ; secundo, quia providentia non includit consecutionem finis, sed solam rationem collationis eorum quae expediunt ad eius consecutionem sive finis attingatur sive non ; ex hoc enim solo quod militi dantur arma et clerico liber et mercatori pecunia, sufficienter est eis provisum, dato quod miles non vincat nec clericus addiscat nec mercator lucretur. Praedestinatio autem requirit consecutionem finis ; unde est ratio collationis eorum quae sufficiunt ad consequendum finem supernaturalem et ad ipsum perducunt, et hoc est quod quidam dicunt quod praedestinatio habet adiunctam voluntatem consequentem quae semper impletur, providentia autem habet adiunctam voluntatem antecedentem quae non semper impletur.
Et hoc de secundo.
[7] Quantum ad tertium dicendum est quod praedestinatio habet infallibilem certitudinem, et in generali, scilicet quod [qui] praedestinatur infallibiliter salvabitur, et in speciali qui et quot salvabuntur. Quod patet per rationem adductam prius distinctione 38 quaestione 2, quae talis est : quicumque scit de aliqua causa contingente et impedibili quae sunt quae possunt eam impedire et quae impedient vel non impedient, vel si sit indeterminata, scit quae sunt quae eam determinabunt, scit infallibiliter quid evenit in merito et quid reddetur pro premio ; sed Deus scit infallibiliter quae possunt determinare liberum arbitrium et quae determinabunt et quae possunt impedire quamcumque causam impedibilem et quae impedient ; ergo scit infallibiliter de merito uniuscuiusque et de praemio, et hoc sciendo scit quis est praedestinatus et quis non ; quare etc. Haec autem infallibilitas non est necessitatis simpliciter, sed solum ex suppositione, ut prius dictum fuit cum ageretur de cognitione futurorum contingentium ; propter quod non est concedendum simpliciter quod praedestinatus necessario salvetur, sed sub conditione vel reduplicatione « inquantum praedestinatur », qui est sensus compositus, et haec est necessitas consequentiae, non consequentis nisi modo quo dictum est.
[8] Ad primum argumentum dicendum quod Deus nunquam potuit non praedestinare quem praedestinavit aut praedestinare quem non praedestinavit, accipiendo composite, quia ut dictum fuit prius, hoc esset pro eodem tempore vel pro alio, quorum primum includit in re contradictionem, secundum autem ponit in Deo mutabilitatem ; accipiendo autem divisim de potestate absoluta Deus potest nunc vere praedestinare quem non praedestinavit et non praedestinare quem praedestinavit ; hoc enim posse sonat solum libertatem Dei respectu talis obiecti ; ex hoc autem non tollitur certitudo praedestinationis quae ponitur in sensu composito.
[9] Ad secundum dicendum quod liber vitae dicitur dupliciter quo ad praesens : uno modo dicitur cognitio divina de illis quae eliguntur ad habendum vitam aeternam simpliciter et absolute, et sic soli praedestinati scribuntur in libro vitae, et qui sic scripti sunt in libro vitae nunquam delentur ex eo, sed infallibiliter salvabuntur ; alio modo dicitur liber vitae cognitio divina de illis qui ordinantur ad habendum vitam aeternam, non simpliciter, sed secundum praesentem iustitiam, et sic scripti sunt in libro vitae omnes qui quandoque sunt in gratia, et qui sic sunt scripti delentur quandoque, et non scripti scribuntur, quia contingit habentem gratiam eam perdere et non habentem postea habere ; sed hoc in nullo est contra certitudinem praedestinationis, quae est illorum qui eliguntur simpliciter ad habendum vitam aeternam.
[10] Autoritates adductae pro alia parte quae loquuntur de certitudine et necessitate praedestinationis sunt intelligendae de necessitate suppositionis, quae non tollit contingentiam simpliciter, ut frequenter dictum est.
Quaestio secunda
Utrum ad Deum pertineat aliquem reprobare
[1] Secundo quaeritur de reprobatione utrum ad Deum pertineat aliquem reprobare.
Et videtur quod non, quia nulli debet imputari quod vitare non potest ; sed si quis est a Deo reprobatus, vitare non potest quin pereat, Eccl. 7 : Considera opera Dei quod nemo potest corrigere quem ille despexerit, ergo ei non est imputandum ; sed hoc est inconveniens ; ergo etc.
[2] Item sicut se habet praedestinans ad praedestinatos, sic reprobans ad reprobatos ; sed Deus praedestinans est causa salutis praedestinatorum ; ergo si Deus est aliquos reprobans erit causa damnationis eorum ; sed hoc est falsum, dicente Domino Oseae 13 : Perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum ; ergo Deus neminem reprobat.
[3] In contrarium est quod dicit Malachi 1 : Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Et arguitur per rationem : nauta qui per suam praesentiam est causa salutis navis per sui absentiam est causa periclitationis eius, ut dicitur II Physicorum ; sed Deus ut praesens alicui per continuatam gratiam ipsum praedestinat ; ergo ut absens alicui per gratiam ipsum reprobat.
[4] Responsio. Videndum est primo quid sit reprobatio, et post hoc facilius patebit quod quaeritur. Quantum ad primum videtur quod reprobatio opponatur approbationi, sicut ipsa nomina declarant : approbare autem et reprobare potest dicere actum intellectus et actum voluntatis ; dicimur enim approbare aliquod dictum quando iudicamus illud esse verum, et reprobare quando iudicamus illud esse falsum, et sic approbare et reprobare sunt actus intellectus tam speculativi quam practici ; et sic loquitur Augustinus quando dicit quod error est approbare falsa pro veris. Dicimus etiam quandoque approbare quod acceptamus et reprobare quod refutamus ita quod approbatio et reprobatio sunt idem quod acceptatio et refutatio, et sic sunt actus voluntatis et partes electionis ; eligens enim acceptat unum aliis refutatis.
[5] Accipiendo ergo primo modo approbationem et reprobationem approbatio est iudicium vel sententia divina de aptitudine alicuius ad vitam aeternam, reprobatio vero est iudicium vel sententia divina de ineptitudine alicuius ad vitam aeternam. sed accipiendo secundo modo approbatio est acceptatio alicuius ad vitam aeternam, quam Apostolus vocat electionem, reprobatio vero est refutatio alicuius a consecutione vitae aeternae. Si vero includat utrumque, ut aliqui volunt, tunc approbatio est praevisio aptitudinis alicuius ad vitam aeternam et propositum seu acceptatio illius ad eam, reprobatio vero est praevisio ineptitudinis alicuius ad vitam aeternam et propositum refutandi eum ab ea.
[6] Ex quo patet quod reprobatio non opponitur directe praedestinationi, sed alicui antecedenti ad praedestinationem, quia reprobatio secundo modo accepta opponitur electioni modo quo dictum est ; electio autem praecedit praedestinationem, ut patebit in sequenti distinctione quaestione 1. Accepta autem primo modo opponitur approbationi, quae praecedit electionem tanquam conclusio consilii et per consequens praecedit praedestinationem, quia quod est prius priore est prius posteriore, et ideo illud quod praecedit electionem praecedit praedestinationem.
[7] Si autem accipiatur tertio modo, scilicet pro aggregato ex utroque, idem sequitur, quia totum infertur ex ambabus partibus simul sumptis. Haec autem plenius patebunt postea, sed tantum accipiamus nunc quod reprobatio est praevisio ineptitudinis alicuius ad vitam aeternam et divinum propositum refutandi vel repellendi eum ab ipsa.
[8] Ex hoc patet quod ad Deum pertinet aliquos reprobare, quia sicut decet iustos premiari propter suum meritum, sic decet malos excludi a praemio et ulterius puniri propter suum demeritum ; ergo sicut Dei est illos approbare et acceptare ad gloriam quos scit futuros bonos et quorum praevidit meritum, ita ipius est illos reprobare et refutare a consecutione glorie et praeparare ad poenam quos scit futuros malos et quorum praevidit demeritum. Iuxta quod est considerandum quod reprobationis sunt duo effectus, scilicet exclusio reprobi a gloria et reordinatio culpae per poenam. Respectu primi Deus se habet in ratione volentis cum illud sit bonum et iustum, sed non se habet in ratione facientis proprie, quia exclusio a gloria non fit proprie per actionem qua aliquid influatur, sed per carentiam actionis per quam gloria influeretur, et quia nullus excluditur a gloria nisi prius exclusus a gratia, ideo alius effectus reprobationis est privatio gratiae ad quam Deus se habet modo consilii. Haec autem substractio gratiae dicitur excaecatio, quia gratia lumen est in anima, dicitur etiam obduratio, quia gratia habilitat animam ad bonum, propter quod communiter dicitur quod Deus est causa excaecationis et obdurationis non immittendo culpam, sed non dando gratiam. Respectu autem secundi Deus se habet in ratione volentis et facientis, quia ad bonum provisorem pertinet quod inordinata reordinet ; sed malum culpae licet sit quaedam inordinatio a bono rationis, est tamen ordinabile per poenam in bonum iustitiae ; ergo ad Deum provisorem universi pertinet ordinare mala per inflictionem poenae, et quia hoc fit per veram actionem, ideo Deus se habet respectu huius non tantum in ratione volentis, quia est bonum et iustum, sed etiam facientis.
[9] Ad primum argumentum dicendum quod reprobus simpliciter et absolute potest vitare culpas ; non enim tollitur ab eo libertas arbitrii. Et cum dicitur quod nemo potest corrigere etc., dicendum quod absolute loquendo reprobus potest corrigi, sed stante hypothesi quod sit reprobus, non debet poni in esse quod sit correctus ; hoc enim esset ponere opposita simul.
Et sic intelligenda est illa autoritas.
[10] Ad aliud dicendum quod Deus est causa damnationis malorum, non meriti, cum meritum damnationis sit culpa quae est a nobis non a Deo, et sic intelligenda est autoritas Oseae, sed est effectiva damnationis quo ad poenam ordinantem culpam et substractionis gloriae modo quo dictum est.
