Distinctio XXI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXI
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Hic oritur quaestio.
Superius ostendit Magister aequalitatem divinarum personarum ; et quia usus fuit quibusdam locutionibus in quibus dictiones exclusivae terminis personalibus adduntur, ut cum arguitur « solus Pater habet tantum de potentia, quantum omnes tres personae simul », et similia, hic inquirit de veritate huius locutionis, qualiter scilicet huiusmodi dictiones exclusivae nominibus divinis possunt adiungi.
Et dividitur in tres partes, secundum tres quaestiones quas movet.
Secunda ibi : Post haec autem quaeritur.
Tertia ibi : sed iterum arguitur.
Cuilibet quaestioni adiungit suam solutionem.
Haec est divisio et sententia in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et quaerit primo, cum fuerit dictum quod tantum est solus Pater vel Filius solus vel Spiritus Sanctus quantum sunt illae tres personae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quomodo est intelligendum, cum dicitur « Solus Pater et solus Filius », cum nunquam sit Pater sine Filio nec Filius sine Patre. Et respondet dicens quod per hoc non excluditur una persona ab alia, sed quia proprie relationes ita conveniunt uni quod non alteri ; unde sensus est : « Solus Pater, qui ita est Pater quod nullus alius est Pater in divinis ; similiter solus Filius, qui ita est Filius quod nulli alii convenit filiatio divina ».
Postea quaerit utrum ista sit vera : « Solus Pater vel solus Filius est Deus ». Et dicit quod non sunt concedende propter hoc quod aliae personae sunt exclusae a divinitate ; nec ista est concedenda « Pater et Filius est solus Deus », quia esse solum Deum Trinitati convenit et non uni tantum personae.
Postea quaerit quomodo dicatur : « Solus Deus est Trinitas ipsa », cum habeat consortia angelorum et sanctarum animarum. Et respondet quod ideo potest dici solus Deus, quod nulli convenit alii esse Deum ; addit etiam quod tanta est cohaerentia divinarum personarum quod una sola nominata non excluduntur reliquae.
Haec est sententia lectionis in speciali.
Quaestio prima
Utrum dictio exclusiva addita uni correlativorum excludat reliquum
[1] Circa distinctionem istam quaeritur primo utrum dictio exclusiva addita uni correlativorum excludat reliquum.
Et videtur quod non, quia dictio exclusiva non excludit illud quod est de intellectu rei cui additur, sicut addita toti non excludit partem vel addita homini non excludit animal ; sed unum correlativorum est de intellectu alterius ; ergo exclusiva addita uni non excludit reliquum.
[2] In contrarium est quod dicitur I Physicorum, quod dictio exclusiva addita principio excludit principiatum ; sed principium et principiatum dicuntur relative ; ergo etc.
[3] Responsio.
Videnda sunt duo : primum est quid significet dictio exclusiva et quid significet circa terminum cui adiungitur ; secundum erit quid habet excludi per dictionem exclusivam et quid non ; et ex his apparebit quod quaeritur.
[4] Quantum ad primum sciendum quod secundum Philosophum libro Elenchorum solus idem est quod non cum alio ; aliud importat diversitatem cum simultate vel associationem, non negationem ; ergo solus importat negationem associationis cuiuslibet diversi ab incluso vel absolute vel respectu tertii. Et si quidem significet privationem associationis absolute, sic importat solitudinem nec recipitur in divinis, quia nihil est ibi solitarium, et sic consuevit dici quod est dictio categorematica. Si autem dicat privationem associationis, non absolute, sed respectu tertii, sic accipitur syncategorematice et tunc denotat excludi omne diversum ab incluso respectu praedicati ; propter quod in omni propositione in qua ponitur dictio exclusiva praedicatum diversimode comparatur ad inclusum et exclusum. Unde omnis propositio talis habet duas alias exponentes, unam affirmativam et aliam negativam, ut « solus Sortes currit », habet istas duas « Sortes currit » et « nullus alius a Sorte currit ».
Et haec tantum de primo.
[5] Circa secundum notandum quod cum solus dicat negationem associationis cuiuslibet diversi ab incluso, omne illud excluditur quod non est unum cum incluso per essentiam vel saltem subiecto ; tale enim simpliciter est diversum. Illud vero quod pertinet ad essentiam inclusi vel econverso vel cum quo inclusum est unum subiecto, cum non sit simpliciter diversum, non excluditur. Hoc autem apparet ex inductione ; includitur enim definitio in definito et omnia superiora in inferioribus, tanquam pertinentia ad eorum essentiam ; in toto etiam integrali pars includitur tanquam aliquid de essentia totius. Et ideo dictio exclusiva addita definito non excludit definitionem nec addita inferiori excludit superius nec addita toti integrali excludit partem, imo potius haec omnia includuntur et inferuntur ; sequitur enim « solus homo currit ; ergo animal currit ; ergo rationale currit » ; et similiter sequitur « sola domus est ; ergo paries est ». Et ratio est quia cum superiora praedicentur essentialiter de inferioribus, quicquid realiter convenit inferiori, convenit etiam cuilibet eius superiori ; similiter cum pars integralis sit realiter de constitutione totius, ad esse totius requiritur esse partis. Et ideo respectu huius praedicati quod esse totum sumptum cum dictione exclusiva infert partem, non autem respectu alterius praedicati ; non enim sequitur « sola domus est alba ; ergo paries est albus », quia tale praedicatum convenire potest toti, non per talem partem. Nunquam tamen respectu cuiuscumque praedicati dictio exclusiva addita inferiori excludit superius nec addita toti integrali excludit partem, nisi praedicatum pertineret ad eorum differentiam ; tunc enim fieret exclusio, sicut dicendo « solus homo est specialissima species », sequitur « non ergo animal aut substantia » ; similiter « sola domus est totum constitutum ex pariete, tecto et fundamento », sequitur « non ergo paries », quia respectu talium non sunt idem, sed diversa. Simili modo dictio exclusiva addita superiori non excludit inferius nisi respectu praedicati quod pertinet ad eorum differentiam ; non sequitur enim « solus homo currit ; ergo Sortes non currit », nec tamen infert « ergo Sortes currit ». Et ratio est quia dictio exclusiva addita termino communi vel singulari non mutat eius naturam. Et ideo sicut sub termino communi indefinite sumpto non fit descensus, sed est fallacia consequentis, sic sub ipso sumpto indefinite cum dictione exclusiva non licet descendere, nec affirmative nec negative. Quae autem faciunt unum subiecto cum incluso non excluduntur, sicut patet in accidentibus concretis ; exclusio enim addita tali accidenti non excludit subiectum nec econverso ; non enim sequitur « solus aedificator aedificat ; ergo Sortes non aedificat », nec econverso « solus Sortes aedificat ; ergo aedificator non aedificat » vel « ergo albus non aedificat ». Unde I Physicorum dicitur quod si accipiantur sola alba, albo significante unum multa sunt, quia aderit albo esse et susceptivum. Dico autem hoc quando subiectum et accidens significantur in concreto, quia sic significantur ut unum in subiecto ; secus est si utrumque significetur in abstracto ; tunc enim fit exclusio, ut si dicatur « tantum albedo est », sequitur « ergo substantia non est ». Et causa est quia abstracta significant essentias rerum ut distinctas et non ut aliquo modo sunt unum ; unde I Physicorum dicitur quod si illud quod ponitur tantum unum sit accidens, sequitur quod accidens sit separabile a subiecto ; ergo dictio exclusiva addita accidenti excludit subiectum quod intelligitur de accidente in abstracto. Ex his patet quod dictio exclusiva addita uni correlativorum excludit aliud, quia illud quod non facit cum incluso unum per essentiam vel per inhaerentiam cadit sub exclusione ; sed unum correlativorum non facit cum alio unum per essentiam nec unum per inhaerentiam sed sunt distincta supposita maxime in divinis de quibus nunc agitur ; ergo etc. Utraque praemissarum patet ex praecedentibus. Hoc etiam patet ex I Physicorum, ubi dicit Aristotiles contra Parmenidem et Melissum quod si sit tantum unum et illud sit principium, principiatum non erit ; principium tamen et principiatum dicuntur relative ; verum quia relativa sunt simul natura, si principiatum non est, principium non erit ; excluditur ergo relativum, quia aliud, et tamen ponitur, quia est de intellectu alterius, et ideo omnis talis propositio includit contradictoria « tantum Pater est » et huiusmodi, quia idem includitur et excluditur propter aliam et aliam rationem.
[6] Ad argumentum dicendum quod per dictionem exclusivam excluditur illud quod est de intellectu rei quando non facit cum re unum per essentiam vel per inhaerentiam, sicut est in relativis. Haec autem quae dicta sunt vera sunt de virtute sermonis ; in usu tamen Sacrae Scripturae et Sanctorum quandoque aliter invenitur et tunc tales autoritates pie exponendae sunt in sensu in quo fiunt, et non in sensu quem de virtute sermonis faciunt.
Quaestio secunda
Utrum dictio exclusiva possit addi termino essentiali in ordine ad terminum personalem
[1] Secundo quaeritur utrum dictio exclusiva possit vere addi termino essentiali respectu praedicati personalis, ut dicendo « solus Deus est Pater ». Et videtur quod non, quia si ista esset vera « solus Deus est Pater », ergo a simplici conversa ista esset vera « solus Pater est Deus ». Consequens est falsum, quia sequeretur quod Filius non esset Deus, eo quod dictio exclusiva addita uni correlativorum excludit alterum, ut prius dictum est. Probatio consequenti ae : haec « solus Deus est Pater » valet has duas « Deus est Pater » et « nullus alius a Deo est Pater » ; sed utraque habet converti simpliciter ; ergo et prima.
[2] Item quod reperitur in alio non potest soli Deo convenire ; sed esse patrem convenit creaturis ; ergo non convenit soli Deo ; ergo haec est falsa « solus Deus est pater ».
[3] In contrarium arguitur quia de quocumque sumpto cum praecisione praedicatur commune, de eodem praedicatur et proprium (sequitur enim « solum corpus est coloratum ; ergo solum corpus est album ») ; sed in divinis praedicata essentialia se habent ad personalia sicut communia ad propria ; ergo cum verificentur propositiones quibus additur dictio exclusiva termino essentiali respectu praedicati essentialis, ut dicendo « solus Deus est Deus », necesse est et alias verificari in quibus exclusio additur subiecto respectu praedicati notionalis, ut dicendo « solus Deus est Pater ».
[4] Responsio.
Consuevit sic dici quod haec dictio solus potest teneri categorematice et tunc importat solitudinem in illo cui additur, et sic omnes propositiones ubi in divinis ponitur solus sunt falsae ; vel potest teneri syncategorematice, et tunc dicenda sunt duo : primum est de veritate propositionum in quibus dictio exclusiva ponitur ex parte subiecti ; et secundo videbitur de veritate illarum in quibus ponitur ex parte praedicati.
[5] Quantum ad primum sciendum est quod vel loquimur de veritate talium propositionum quantum est ex virtute sermonis, vel quantum est de benigna interpretatione dictorum Scripturae et Sanctorum. Si primo modo, sic est regula generalis quod cum propositio in qua ponitur dictio exclusiva ex parte subiecti habeat duas exponentes ipsam, scilicet unam affirmativam et aliam negativam, ut prius dictum est, si exponentes sunt verae, et ipsa vera est ; si exponentes sunt falsae vel altera earum, et ipsa est falsa, quod potest videri inducendo in omnibus ; potest enim dictio exclusiva addi termino essentiali respectu praedicati essentialis vel personalis, ut dicendo solus « Deus est Deus » vel « solus Deus est Pater ». Et de qualibet earum statim patet an sit vera per regulam supradictam ; prima enim habet duas exponentes « Deus est Deus » et « nullus alius a Deo est Deus », quarum quaelibet est vera, quare et illa solus « Deus est Deus » ; secunda vero habet duas exponentes, has « Deus est Pater » et « nullus alius a Deo est Pater », quarum prima est vera et secunda similiter dummodo pater stet pro persona divina, et sic procedit argumentum pro parte ista ; si autem stet pro forma paternitatis quae communicabilis est etiam creaturis, tunc est falsa, et sic procedit secundum argumentum prius adductum. Et similiter patet idem quando dictio exclusiva additur termino personali respectu praedicati essentialis vel personalis, ut dicendo « solus Pater est Deus » vel « solus Pater est Pater » ; prima enim habet duas exponentes, « Pater est Deus » et « nullus alius a Patre est Deus », quarum secunda est falsa, quia tunc Filius, qui est alius a Patre, non esset Deus, ergo et ipsa esset falsa ; secunda vero habet duas exponentes, « Pater est Pater » et « nullus alius a Patre est Pater », quarum utraque est vera, ergo et illa. Et simili modo potest iudicari de omnibus consimilibus propositionibus an sint verae vel falsae de virtute sermonis. Quantum autem est de benigna expositione dictorum Scripturae et Sanctorum aliud est dicendum, quia ad verificandum dicta Scripturae et Sanctorum oportet quod exclusio quandoque non fiat respectu principalis praedicati, sed respectu formae subiecti ratione subintellectae implicationis quod est vel qui est, et sic ista posset verificari « solus Pater est Deus » vel « solus Pater est tantus quantae sunt tres personae simul » sub hoc sensu « solus Pater ille, idest qui Pater, et praeter quem nullus alius in divinis est Pater est Deus vel tantus », etc. Et sic loquitur Augustinus in principio distinctionis, et per hunc modum dictio exclusiua non excludit correlativum a participatione principalis praedicati, sed a participatione formae subiecti ratione subintellectae implicationis. Et multa alia similia occurrunt in dictis Scripturae et Sanctorum, in quibus semper videtur esse aliqua improprietas. Et sic patet quomodo verificentur propositiones quando dictio exclusiva ponitur ex parte subiecti.
[6] Si autem sumatur ex parte praedicati et sumatur categorematice, sic est falsa omnis propositio in divinis, quia secundum Hilarium non est confitendum in divinis aliquid esse solitarium. Si autem sumatur syncategorematice, sic potest addi termino substantiali vel personali in praedicato posito dupliciter, scilicet per se vel cum alio termino numerali, vel partitivo vel expressivo, sicut cum hoc termino unus vel verus. Si addatur termino substantiali per se posito in praedicato, ut dicendo « Pater vel Trinitas est solus Deus », sic talis propositio est omnino impropria et indiget expositione, imo frequenter magna extortione in qua varii varia dicunt ; omnes tamen improprie dicunt, sicut apparet intuentibus dicta eorum. Et causa est quia haec dictio solus syncategorematice accepta semper facit exclusionem aliorum, ab eo cui additur respectu alicuius tertii accepti in ratione praedicati explicite vel implicite, ut prius dictum est. Quando autem solus ponitur a parte praedicati cum unico termino, tunc non directe et explicite facit exclusionem aliorum a subiecto respectu praedicati principalis, sed additur praedicato, nec proprie potest subintelligi aliqua implicatio circa unicum terminum in praedicato positum ; propter quod omnis talis propositio impropria est. Quando vero additur termino substantiali posito in praedicato cum termino numerali vel expressivo dicendo « Trinitas est unus solus verus Deus », sic adhuc est impropria, quia non fertur exclusio ad principalem compositionem praedicati cum subiecto, tamen minus quam prius, quia implicatio cum minori extortione fit circa plures terminos quam circa unicum, ex quacumque parte fiat, sive a parte praedicati, sive a parte subiecti ; et tunc in praedicta propositione « Trinitas est unus solus verus Deus » fit exclusio aliorum a Deo ab unitate et veritate divinitatis sub hoc sensu « Trinitas Deus, qui Deus est unus et verus et nullus alius ab eo, est verus et unus Deus », et hoc modo utitur ea Scriptura et Augustinus Contra Maximinum. Sic enim habet veritatem, licet cum quadam improprietate, sicut apparet consideranti.
[7] Ad argumenta patet solutio ex iam dictis praeterquam ad primum, ad quod dicendum quod haec « solus Pater est Deus » est falsa de virtute sermonis nec est conversa huius « solus Deus est Pater », quia ista « solus Deus est Pater » habet intellectum affirmativum, scilicet « Deus est Pater ». Et haec convertitur simpliciter « Pater est Deus » ; habet etiam intellectum negativum, scilicet quod nullus alius a Deo est Pater ; sed haec non convertitur in hanc simpliciter « nullus a Patre est Deus », quia tunc bene inferretur « solus Pater est Deus », sed convertitur in hanc « nihil quod est Pater est aliud a Deo ». Ex qua propositione cum prima, quae dicit « Pater est Deus », nunquam inferretur ista « solus Pater est Deus.
