Distinctio XLVII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XLVII
Sententia litterae huius distinctionis in generali et speciali
[1] Voluntas quippe Dei.
Superius Magister removit ea quae videntur effectum voluntatis divinae impedire ; hic vero determinat quomodo ipsa voluntas efficaciter impleatur.
Et dividitur in duas partes :
primo determinat suum intentum ;
secundo excludit dubitationem incidentem circa determinata.
Secunda ibi : Sed attendendum.
Haec secunda dividitur in tres :
primo movet dubitationem ;
secundo solvit ;
tertio ex solutione concludit suum principale intentum.
Secunda ibi : Verum, ut supra diximus.
Tertia ibi : Ex praedictis liquet.
Et hoc est sententia lectionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et proponit primo quod voluntas Dei est efficax et nihil fit contra eam, multa tamen fiunt praeter eam ; et dicit quod voluntas Dei semper impletur quando bene facit creatura, aut quando de male faciente ordinat Deus ut vult.
Postea movet dubitationem quomodo posset aliquid fieri contra voluntatem Dei, cum dictum sit quod voluntati eius nihil resistat ; item quomodo quod est contra voluntatem non est praeter eam.
Postea respondet dicens quod solutio apparet distinguendo voluntatem ; voluntas enim aliquando nominat ipsam divinam essentiam, aliquando praecepta vel prohibitiones, aliquando autem eius permissionem ; contra ipsam voluntatem nihil fit, contra praecepta vel prohibitiones, quae sunt signa voluntatis, bene potest aliquid fieri, praeter voluntatem tamen quae Deus est, aliquid fit ut mala, sed non praeter eius permissionem. Ostendit enim per autoritates quod mala voluntati divinae resistentia ei obsequantur.
Ultimo recapitulat determinata et ostendit quod non omnia quae Deus praecepit voluit, vel quae prohibuit noluit ita fieri, sed ex alia ratione, quia ad illa se habuit ad modum volentis.
Et in hoc terminatur sententia in speciali.
Quaestio prima
Utrum aliquid possit fieri praeter voluntatem divinam
[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum aliquid possit fieri praeter voluntatem divinam.
Et videtur quod non, quia nullus effectus potest subterfugere causalitatem cause universalissime ; sed voluntas divina est causa universalissima ; ergo nullus effectus potest eius causalitatem subterfugere ; nihil ergo potest fieri praeter eam.
[2] Item nihil potest fieri contra voluntatem divinam (alioquin ipsa non semper impleretur, cuius oppositum prius probatum est) ; sed quod sit praeter eam, sit contra eam, secundum illud Matthei 12 : Qui non est mecum contra me est ; ergo nihil potest fieri praeter eam.
[3] In contrarium est quia idem est fieri Deo volente et Deo auctore ; sed multa fiunt quae Deus non facit, ut mala culpae ; ergo illa non vult ; fiunt ergo praeter voluntatem Dei.
[4] Responsio. Videndum est primo quid est fieri contra voluntatem Dei vel praeter eam, et tunc applicabitur ad quaestionem. Sciendum ergo quod sicut est in naturalibus, sic modo est in proposito nostro ; in naturalibus autem sic est quod illud dicitur esse vel fieri secundum naturam quod est vel sit secundum inclinationem naturae, ut quod grave, puta lapis, moveatur deorsum ; sed contra naturam fit quod fit contra inclinationem naturae, ut lapis moveatur sursum sed praeter naturam fit quod nec fit secundum inclinationem naturae, nec contra, eo quod natura nullam inclinationem habet ad hoc vel ad suum oppositum, sicut cum ex ligno fit statua. Similiter est circa voluntatem, quia illud dicitur fieri secundum voluntatem quod fit secundum inclinationem voluntatis, et cum inclinatio voluntatis sit finis actus volendi, omne quod fit secundum voluntatem est volitum fieri ; illud autem fit contra voluntatem quod fit contra inclinationem voluntatis quando aliquid fit quod voluntas vult non fieri ; sed praeter voluntatem fit id de quo non est inclinatio voluntatis ut fiat vel non fiat.
[5] Modo ad propositum voluntas divina distinguitur in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi et rursus voluntas beneplaciti distinguitur in antecedentem, quae est solum quaedam velleitas, et consequentem, quae est voluntas simpliciter. Si ergo loquamur de voluntate antecedente, sic multa fiunt praeter eam et contra eam. Cuius ratio est quia potentia ad unum oppositorum stat cum actu alterius (posse enim currere stat cum hoc quod est actu sedere) ; sed voluntas antecedens est de eventu rerum solum in universali et in potentia, sicut Deus dicitur velle omnes homines salvos fieri, quatenus dedit omnibus naturam ordinabilem in beatitudinem et omnibus, quantum in ipso est, praebet auxilia communia quibus possunt ad beatitudinem dirigi et eam mereri ; ergo talis voluntas potest stare cum actuali eventu opposito, utpote quod iste non salvetur.
[6] Si vero loquamur de voluntate consequenter, sic nihil fit nec fieri potest contra eam, quia illud quod est volitum voluntate consequente est volitum simpliciter, quod semper impletur, ut patuit in praecedenti distinctione ; sed nihil dicitur fieri contra voluntatem nisi quando non impletur quod est volitum fieri vel non fieri, ut expositum est ; ergo nihil potest fieri contra voluntatem consequentem ; potest tamen aliquid fieri praeter eam, quia aliqua sunt de quibus nullo modo est voluntas consequens ut fiant vel non fiant, sicut sunt mala culpae. Non enim vult Deus talia mala fieri, quia iam esset auctor malorum ; nec rursus vult non fieri, quia nullo modo fierent, et ideo nullo modo talia fiunt secundum voluntatem divinam neque contra voluntatem, sed praeter voluntatem. Et idem forte diceret aliquis de quibusdam bonis quae fiunt mere a libero arbitrio, sed non de omnibus, quia bona quae fiunt a praedestinatis et eos quoquo modo iuvant ad salutem cadunt sub voluntate Dei, sicut sub praedestinatione, quemadmodum dictum fuit prius ; sed de bonis pure moralibus et non meritoriis in non praedestinatis, quod haec sint volita a Deo, ratio naturalis non debet nec fides cogit ad hoc quin respectu talium et malorum oppositorum voluntas divina possit se habere per indifferentiam ut non sit plus de uno quam de alio, et de malis quidem omnes concordant, de bonis vero pauci sic loquuntur.
[7] Loquendo autem de voluntate signi cum sint quaedam signa voluntatis antecedentis et quaedam voluntatis consequentis contra signa voluntatis antecedentis, et praeter ea multa fiunt, quemadmodum dictum est de voluntate antecedente ; multa enim contra praeceptum, prohibitionem et consilium et etiam praeter ea, quia nullum eorum est de omnibus. Signa vero voluntatis consequentis sunt operatio et permissio ; contra operationem nihil potest fieri, et quia contradictionem implicat quod aliquid sit operatum et non sit factum, multa tamen fiunt praeter eam, quia operatio, ut est signum voluntatis divinae, prout nunc loquimur, aut est solum eorum quae Deus facit per se et immediate, ut dictum fuit supra, aut solum eorum quae facit per se vel inspirat fieri per alterum ; sed constat quod praeter haec sunt omnia mala et forte aliqua bona ; ergo praeter operationem, ut sumitur tanquam signum, voluntatis divinae multa fiunt.
[8] De permissione vero clarum est quod nihil potest fieri contra eam, quia nihil potest fieri quod Deus velit impedire ; permittit ergo fieri quicquid fit. sed utrum aliquid possit fieri praeter permissionem, patet quod si accipiatur permitti dici quicquid non impeditur, sic praeter permissionem nihil posset fieri ; non enim potest fieri nisi quod non impeditur fieri. Sed non videtur permissio, ut distinguitur contra alia signa voluntatis divinae, ita generaliter accipi, sed solum accipitur pro eo quod non est impedire malum, et sic omnia bona fiunt praeter permissionem divinam.
[9] Ad rationes dicendum est. Ad primam, cum dicitur quod nullus effectus potest subterfugere causalitatem causae universalissimae, concedatur. Multi tamen defectus possunt eam subterfugere ; mala autem culpae, inquantum sunt mala, important solum defectum et sic solum subterfugiunt causalitatem divinae voluntatis ; vel aliter quod nullus effectus potest subterfugere causalitatem universalissimae causae quin subsit ei aliquo modo mediate vel immediate ; modo sic est quod voluntas divina est causa omnium naturarum et mediantibus naturis est causa omnium actionum, sed sufficienter, quia actiones rerum naturalium, cum sint determinatae ad unum et sequantur naturas, necessario posito obiecto et excluso omni impedimento, sunt volitae a Deo, sicut naturae, actiones vero liberi arbitrii, cum non sint determinatae ad unum nec necessario sequantur liberum arbitrium, etiam praesente obiecto, et concluso omni impedimento, non oportet quod obiecto volito a libero arbitrio sint volitae a Deo, nisi sicut existunt in ipsa natura liberi arbitrii, praeexistunt autem in ea solum in potentia et secundum indeterminationem, et ideo sic sunt volitae a Deo, scilicet in universali et in potentia, et secundum indeterminationem ; et haec videtur esse voluntas permissionis secundum generalem rationem nominis, praeter quam nihil potest fieri ; sed praeter voluntatem antecedentem et consequentem multa fiunt.
[10] Ad secundum dicendum quod illud Matthei 12 : Qui non est mecum contra me est, intelligitur in materia praeceptorum, in qua quicquid fit praeter voluntatem antecedentem fit contra eam, non tamen contra voluntatem consequentem nec praeter permissionem.
[11] Ad aliud in oppositum patet solutio.
Quaestio secunda
Utrum illud quod fit praeter voluntatem divinam vel contra eam obsequatur voluntati divinae
[1] Secundo quaeritur utrum illud quod fit praeter voluntatem divinam vel contra eam obsequatur voluntati divinae.
Et arguitur quod non, quia quicumque obsequitur Deo vel voluntati eius conformat voluntatem suam voluntati divinae ; sed qui facit praeter voluntatem Dei vel contra eam non conformat voluntatem suam voluntati eius ; ergo non obsequitur ei.
[2] In contrarium est quod habetur in littera.
[3] Responsio. Aliquid potest obsequi voluntati divinae dupliciter : uno modo ut materia de qua vel circa quam fit voluntas divina, secundum quem modum lapides dicuntur obsequi aedificanti de lapidibus ; alio modo ut agens secundarium, cuius actio tendit ad illud quod dictat et vult principale agens, secundum quem modum manus artificis obsequuntur voluntati principalis agentis.
[4] Quantum ad primum modum dicendum quod illud quod fit praeter vel contra voluntatem Dei antecedentem, obsequitur voluntati divinae consequenti ut materia de qua vel circa quam sit voluntas divina, quia sicut Deus vult voluntate consequente salvare perseverantes in bono, sic vult per iustitiam punire peccantes et in peccato perseverantes ; sed peccantes vel in peccato perseverantes faciunt contra voluntatem antecedentem ; dum autem puniuntur, fit de eis voluntas consequens ; ergo quod fit contra voluntatem antecedentem obsequitur voluntati consequenti, sicut materia de qua vel circa quam fit voluntas consequens.
[5] Quantum ad secundum modum, quo scilicet aliquid dicitur obsequi alteri ut agens secundarium principali, sic agens contra voluntatem antecedentem quo ad genus operis non potest obsequi voluntati consequenti. Cuius ratio est quia nihil est contra voluntatem antecedentem quo ad genus operis nisi opus malorum ex genere ; sed tale non potest esse volitum voluntate consequente ; ergo agens contra voluntatem antecedentem quo ad genus operis non obsequitur voluntati consequenti. Agens tamen contra voluntatem antecedentem, non quo ad genus operis, sed quo ad aliquam circumstantiam operantis, bene obsequitur voluntati consequenti ; potest enim Deus aliquid velle fieri bona voluntate quod homo vult facere mala voluntate, quemadmodum Deus voluit bona voluntate quod Iudaei captivarentur, captivantes tamen eos hoc fecerunt mala voluntate et in hoc obsecuti sunt divinae voluntati quo ad genus operis, facientes contra voluntatem antecedentem ratione malae intentionis. Et hoc habetur expresse Isaiae 10 ubi dicitur sic : Vae Assur, virga furoris mei et baculus ipse est in manu eorum indignatio mea etc. Postea sequitur : Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita estimabit, sed ad conterendum erit cor eius etc. Verumtamen non proprie obsequitur aliquis voluntati alterius per modum agentis, nisi quando ex intentione facit aliquid quod credit voluntati alterius placere et re vera placet ; et hoc faciens non agit contra voluntatem antecedentem nec praeter eam, sed secumdum eam. Et hoc modo fit voluntas divina a nobis, sed primo modo fit solum de nobis, ut Augustinus dicit in Enchiridion et habetur in littera.
[6] Argumentum in oppositum procedit de eo qui ex intentione obsequitur voluntati divinae per modum agentis ; talis enim non agit contra voluntatem divinam, sed conformat se ei ; sed aliis duobus modis potest aliquis facere contra voluntatem antecedentem et obsequi voluntati consequenti per modum materiae vel agentis, ut declaratum est.
Quaestio tertia
Utrum Deus possit praecipere quod non vult
[1] Tertio quaeritur utrum Deus possit praecipere quod non vult. Et videtur quod non, quia praeceptum indicat voluntatem praecipientis ; sed quicumque indicat se velle quod non vult fictus est, quod non potest convenire Deo ; ergo Deus nihil praecipit nisi quod vult.
[2] In contrarium est quia praecipit Abrahae quod immolaret filium, Gen. 22 ; sed noluit immolationem eius, ut patebit ibidem ; ergo etc.
[3] Responsio. Hic est duplex modus dicendi : primus est quod potest praecipere et quandoque praecipit aliquid quod non vult, nec voluntate antecedente nec voluntate consequente, sicut fuit de immolatione Isaac ; non enim fuit volita voluntate consequente, quia illa semper impletur, nec voluntate antecedente. Quod patet tripliciter : primo, quia cum voluntas antecedens et consequens non sint oppositae, non possunt esse de oppositis ; sed oppositum immolationis Isaac fuit volitum voluntate consequente ; ergo immolatio quae fuit praecepta non fuit volita voluntate antecedente.
[4] Secundo, quia voluntas antecedens respicit ordinem creaturae rationalis in finem, voluntas autem consequens respicit executionem ordinis ; sed ordo et executio ordinis non possunt esse de oppositis, imo quod deuiat ab ordine deviat ab ordinis executione et quod contrariatur executioni contrariatur ordini ; ergo impossibile quod oppositum illius, quod est nolitum voluntate consequente, sit volitum voluntate antecedente ; et sic idem quod prius.
| [5] Tertio, quia si voluntas consequens posset esse de opposito eius quod est volitum voluntate antecedente, cum Deus voluntate antecedente velit peccata non fieri, posset voluntate consequente velle ea fieri, quod est falsum ; cum ergo voluntas consequens fuerit de non immolando Isaac, voluntas antecedens non potuit esse de eius immolatione, quae tamen fuit praecepta ; et ita potest Deus praecipere et iam praecepit illud quod non vult, nec voluntate antecedente nec consequente.
[6] Et respondent ad primum argumentum dicentes quod non propter hoc oportet ponere fictionem in Deo, quia sicut est in his quae pertinent ad intellectum, sic in his quae pertinent ad voluntatem ; nunc est ita quod ad hoc quod signa intellectus sint vera, non oportet quod sint vera quantum ad illa quae principaliter importantur per signa, sed sufficit quod sint vera quantum ad illa propter quae dicuntur, sicut est in omnibus sermonibus parabolicis, ut Iudicum 9 dicitur quod ierunt ligna ut ungerent sibi regem, quod non fuit verum quantum ad illud quod principaliter significabatur, sed solum quantum ad illud pro quo figurative dicebatur, scilicet pro Abimelech et viris Sichen, et eodem modo est in parabolis evangelicis, ut cum dicitur de decem virginibus et pluribus aliis. Similiter in praeceptis, quae sunt signa voluntatis, non oportet quod praecipiens velit illud quod praecipitur, sed sufficit quod velit illud pro quo praecipitur ; et sic fuit in praecepto de immolatione Isaac, quia Deus noluit quod praecepit, scilicet immolationem Isaac, sed volebat illud pro quo praecipiebatur, scilicet quod obedientia Abrahe manifestaretur.
[7] Alius est modus totaliter contrarius quantum ad tria quae ponit prima opinio : ponit enim primo quod Deus aliquid praecipit quod nullo modo vult, nec voluntate antecedente, nec voluntate consequente ; secundo assumit ad probandum principale propositum quod Deus non potest velle voluntate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente ; tertio dicit quod in sic praecipiendo non est fictio.
[8] Sed contra haec tria quae ponit prima opinio arguunt isti de secundo modo. Contra primum quidem, quod est principale, dupliciter, primo sic : Deus dicitur velle voluntate antecedente omne illud ad quod aliquem ordinat ; sed quicumque praecipit aliquid alicui ipso facto ordinat illum cui praecipit ad illud quod praecipitur ; ergo ex ipso quod Deus aliquid praecipit, vult illud voluntate antecedente. Secundo sic : constat quod Deus vult voluntate antecedente omnes homines salvos fieri ; sed impossibile est aliquem salvum fieri nisi velit implere quod ei a Deo praecipitur ; ergo Deus vult voluntate antecedente quod ille cui aliquid praecipitur velit facere id quod ei praecipitur ; sed quicquid Deus vult nos velle aliquo modo vult ; ergo Deus vult aliquo modo quicquid praecipit.
[9] Contra secundum vero sic : Deus vult voluntate antecedente omnes homines salvos fieri, ut dicitur I Ad Timotheum 2 ; sed constat quod voluntate consequente vult multos non salvari, sed potius damnari ; ergo Deus vult voluntate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente, cuius contrarium primi dicunt.
[10] Contra tertium autem, scilicet quod non sit fictio, quando aliquis praedicit quod non vult, arguunt sic ex eadem maiore cum primae opinionis assertoribus : sicut est in signis intellectus, sic est in praeceptis respectu voluntatis ; sed signa intellectus non sunt vera, nisi sic sit in re sicut dicitur, quia ab eo quod est vel non est dicitur oratio vera vel falsa ; ergo similiter praecepta sunt ficta, nisi praecipiens aliquo modo velit illud quod praecipitur. Quod autem inducitur de illa parabola libri Iudicum et de consimilibus respondent quod aliquid dupliciter significatur, proprie et metaphorice ; in parabola ergo illa de lignis et rhamno verba accipiuntur, non pro eo quod significant proprie, sed pro eo quod significatur metaphorice , scilicet malos electores, de malum electum, et in hoc sermo verificatur pro eo quod dicitur figurative, non proprie, quia quod figurative significatur vel dicitur non est solum id pro quo dicitur, ut alii accipiunt, sed est illud quod dicitur.
[11] Ad primam rationem aliorum respondent isti quod voluntates quae sunt de oppositis non sunt oppositae, nisi sint simpliciter de illis ; si autem una sit de uno conditionaliter, alia vero sit de opposito simpliciter, non oportet quod sint contrariae ; nunc est ita quod voluntas antecedens non est simplex voluntas, sed conditionata, utpote quod omnes salventur, intelligendum est si agant ea quae congruunt ordini naturae in finem ; voluntas autem consequens est voluntas simpliciter, scilicet quod salvetur iste qui hoc fecit et damnetur ille qui non fecit, quae bene stat cum prima, ut de se patet.
[12] Ad secundum respondent quod voluntas consequens non solum est de executione ordinis pertinentis ad voluntatem antecedentem ; sed est de omni eo quod iuste evenit et istud potest contrariari voluntati antecedenti, quia non solum iuste evenit quod boni salventur, quod consonat voluntati antecedenti, sed etiam quod mali damnentur, quod non pertinet ad executionem ordinis spectantis ad voluntatem antecedentem.
[13] Ad tertium argumentum respondetur quod hoc solum probat quod non est verum universaliter quod Deus possit velle voluntate consequente omne oppositum eius quod vult voluntate antecedente, quia sic sequeretur quod posset velle mala fieri, tamen non probat quin in aliquo casu possit velle voluntate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente ; et si ex uno concludatur omne, est fallacia consequentis ; sequitur enim « istud non potest fieri ; ergo non omne », sed non econverso ; non enim sequitur « non omne potest fieri ; ergo non istud ».
[14] Istae sunt opiniones, quarum secunda videtur magis accedere ad veritatem, licet in aliquo deficiat. Ad quod sciendum considerandum est quod distinctio voluntatis divinae per antecedentem et consequentem non est ex parte ipsius voluntatis, sed potius ex parte volitorum ; dicitur enim aliquid volitum voluntate consequente quando est volitum in se ita quod super illud feratur voluntas divina, sed dicitur volitum voluntate antecedente quando non est volitum in se ita quod super ipsum feratur voluntas, sed super suum antecedens, ad quod natum est consequi, licet non ex necessitate. Sicut quia Deus vult simpliciter homini dare talem naturam, scilicet rationalem, ad quam sequuntur vel natae sunt consequi tales operationes per quas potest acquirere beatitudinem, ideo Deus volendo antecedens simpliciter dicitur in ipso antecedente velle cetera quae nata sunt consequi ad illud antecedens secundum convenientiam, licet non ex necessitate, similiter cum Deus praecipit aliquid vel omnibus generaliter vel alicui specialiter, vult quidem ipsum praeceptum simpliciter et in se et in ipso praecepto quasi in quodam antecedente vult voluntate antecedente quicquid natum est convenienter sequi ad praeceptum, licet non semper et ex necessitate sequatur. Quia ergo ad praeceptum Dei sequi debet obedientia homini subditi in executione praecepti, ideo Deus praecipiendo quodcumque et cuicumque vult voluntate antecedente obedientiam et executionem rei quae praecipitur, nisi quod distinguendum est de praecepto, quia aut proponitur ut praeceptum, et sic verum est quod statim dictum est, aut proponitur ut documentum solum, et hoc praecipitur ab eo cui fit praeceptum et tunc praecipiens non vult aliquo modo rem quae praecipitur, nec in se, nec in suo antecedente, quia non proponit ut praeceptum antecedens ad executionem, sed ut documentum ad aliorum instructionem, et tale fuit praeceptum Domini, Marci 7, qui postquam sanaverat surdum et mutum, praecepit ne cui dicerent ; quanto autem magis eis praecipiebat, tanto magis praedicabant, nec tamen peccaverunt ut transgressores praecepti, quia illud proponebatur magis ut documentum quam ut praeceptum, ut patet ex Glossa Augustini : Per hoc enim instruuntur benefacientes ut non quaerant gloriam mundi, et beneficiati ut non sint ingrati, nec tamen est in tali modo loquendi fictio, quia sic loquendo figurabat Christus in se et in illis quibus loquebatur, membra Ecclesiae, in quibus debet esse fuga propriae gloriae quantum ad benefacientes et fuga ingratitudinis quantum ad beneficiatos, quae duo figurabantur in illo facto, ut dictum est. Propter quod verus est sermo figurativo modo. Puto etiam quod non esset falsitas nec fictio in praeceptis divinis per modum praecepti sumptis, dato quod Deus nullo modo vellet voluntate consequente illud quod praecipitur ; praeceptum enim non est directe et semper signum, quod praecipiens velit rem praeceptam fieri, sed solum quod velit subditum obligare ad faciendum illud quod praecipitur. Et hoc clarum est in praeceptis divinis, per quae Deus vult simpliciter nos obligare, sed non vult simpliciter rem praeceptam fieri ; alioquin semper fieret.
[15] Similiter in praeceptis humanis ; praelatus enim religiosus quandoque praecipit subdito aliquid grave volens eum per praeceptum ligare et tamen nec vult nec intendit quod res quam praecipit fiat ; unde quando subditus parat se ad exequendum praeceptum praelatus revocat ita quod praeceptum est directe signum voluntatis praecipientis, quod velit obligare subditum ad exequendum praeceptum, sed non est directe signum quod velit rem praeceptam impleri ; talia enim praecepta sunt vel ad sumendun experimentum de obedientia subditi vel ad ostendendum pluribus obedientiam unius quasi pro exemplo.
[16] Ad primum argumentum patet solutio ex eo quod statim dictum est, quod praeceptum non semper indicat voluntatem praecipientis, quia praecipiens velit rem praeceptam fieri, sed illam qua praecipiens vult obligare illum cui praecipit faciendum quod praecipitur, et hoc est semper. Vel dicendum ratione materiae quod Deus nihil praecipit quin velit illud fieri, saltem voluntate antecedente. Ad illud in oppositum per idem, quia immolatio Isaac fuit volita voluntate antecedente, non consequente.
Quaestio quarta
Utrum Deus possit praecipere malum fieri
[1] Quarto quaeritur utrum Deus possit praecipere malum fieri.
Et videtur quod sic, quia occisio innocentis est mala, similiter concubitus fornicarius et spoliare alienum re sua ; sed omnia haec inveniuntur praecepta a Deo : primum Gen. 22 de occisione Isaac ; secundum Osee 1 : Accipe mulierem fornicariam etc. ; tertium Exodi 11 ; ergo Deus potest praecipere mala fieri.
[2] Contra : nullus obediens divinis praeceptis male facit ; si ergo Deus posset praecipere mala fieri, tunc male faciens obediret divinis praeceptis et ita non male faceret, quod implicat contradictionem, scilicet quod male faciens non male faciat ; quare etc.
[3] Responsio. Quaestio ista non intelligitur de malo poenae ; constat enim quod illud cadit sub praecepto divino et humano, ut illud Exodi 22 : Maleficos non patieris umere, humano, ut illud idem secundum leges civiles in multis casibus ; intelligitur ergo de malo culpae. Et de hoc dicendum quod aut quaeritur de malo culpae coniunctim, hoc est remanente sub conditione mali, aut divisim. Si coniunctim, dicendum quod non, quia sicut est in naturalibus, sic suo modo est in moralibus ; sed in naturalibus sic est quod bonitas et perfectio rei naturalis consistit et conservatur in sequendo motum sibi inditum a natura superiore, ut patet in motibus gravium et levium et aliarum rerum naturalium ; ergo similiter est in moralibus quod bonitas moralis nostrae voluntatis consistit in sequendo motum sibi inditum a superiore voluntate divina ; hic autem motus est secundum praeceptum naturale nobis divinitus inditum vel aliud superadditum ; ergo voluntas nostra sequens vel faciens secundum praeceptum divinum non male facit ; non praecepit ergo nec praecipere potest Deus mala fieri coniunctim, accipiendo scilicet quod remaneant sub conditione mali.
[4] Si vero intelligatur divisim an Deus possit praecipere aliquid, non quod sit malum fieri dum praecipitur, sed quod esset malum fieri, nisi a Deo praeciperetur, sic quaestio ista est eadem cum illa qua quaeritur utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi, quia cum dispensatio faciat de illicito licitum, et quae sunt contra praecepta sint illicita et mala, si Deus potest dispensare in praeceptis, tunc Deus potest facere de malis et illicitis bona et licita, et tunc potest ea praecipere, et sic Deus posset praecipere mala fieri, non quae tunc essent mala, sed quae essent mala exclusa dispensatione divina ; alias non posset praecipere mala fieri.
[5] Circa quaestionem ergo istam tria videbuntur : primum est quid sit dispensatio ; secundum erit quae praecepta sint dispensabilia et quae non, loquendo in generali ; tertium erit specialiter an in praeceptis decalogi cadat dispensatio, et ex his patebit quod quaeritur, scilicet utrum Deus possit praecipere mala fieri divisim modo prius exposito.
[6] Quantum ad primum sciendum est quod haec tria differunt, interpretatio praecepti, dispensatio et revocatio. Interpretari enim praeceptum est dare rationabilem intellectum praecipientis et praecepti non tollendo obligationem in aliquo, sicut interpretamur quod ieiunium quadragesimae non obligat pueros impuberes nec graviter infirmos nec propter hoc tollitur aliqua obligatio ab illis qui huic praecepto subduntur ; et talem interpretationem potest quilibet facere in valde manifestis, ut in casu iam dicto de graviter infirmis et de pueris quod non teneantur ieiunare, sed in dubiis pertinet ad illum solum qui condidit aut ad parem vel superiorem. Dispensatio vero et revocatio important amotionem obligationis praecepti, sed differenter, quia dispensatio importat amotionem obligationis praecepti in casu et quo ad aliquid vel aliquos, non autem quo ad omnes, sed revocatio absoluta importat amotionem obligationis quo ad omnes, amota autem obligatione sive quo ad aliquem specialiter per dispensationem, sive quo ad omnes generaliter per absolutam revocationem efficitur licitum quod prius fuisset illicitum. Et sic habemus tria circa praeceptum, scilicet revocationem, quae tollit obligationem simpliciter quo ad omnes, sicut si papa revocaret ieiunium quadragesimae, nullus obligaretur tunc ad ieiunandum ; habemus etiam dispensationem, quae tollit obligationem quo ad aliquem vel aliquos solum, sicut si dispensaretur cum aliquo quod non ieiunaret in quadragesima ; habemus tertio interpretationem, quae non tollit aliquam obligationem, sed declarat solum intentionem praecipientis et praecepti, ista tamen declaratio quandoque vocatur « dispensatio », non quia tollat aliquam obligationem praecepti secundum rem, sed solum secundum apparentiam inquantum conscientia dubitantis est ligata quousque fiat declaratio.
Et sic patet primum.
[7] Quantum ad secundum notandum quod praeceptorum quaedam sunt affirmatiua et quaedam negatiua, quae vocantur « prohibitiones » et fiunt de malis, de quibus prius dicemus. Horum enim praeceptorum quaedam sunt in talibus malis quae non essent mala nisi essent prohibita, sicut comedere carnes feria sexta non esset malum, nisi esset ab ecclesia prohibitum ; alia sunt de talibus malis quae secundum se sunt mala et ideo prohibentur, sicut furtum et similia. De primis praeceptis, quae sunt de talibus malis quae non essent mala, nisi essent prohibita, tenendum est generaliter quod omnia sunt dispensabilia. Cuius ratio est quia illa a quibus potest amoveri conditio ponens totam rationem illiciti sunt dispensabilia ; sed ab illis quae solum sunt mala, quia prohibita, potest amoveri conditio ponens totam rationem illiciti ; ergo omnia illa quae solum sunt mala, quia prohibita sunt dispensabilia. Maior apparet ex dictis, quia dispensatio est amotio obligationis per quam aliquid fieri erat illicitum quantum ad praecepta negatiua, de quibus loquimur. Minor probatur, quia in illis quae solum sunt mala, quia prohibita, tota ratio illiciti est prohibitio ; sed prohibitionem potest amovere qui fecit, Deus videlicet vel homo secundum varietatem praeceptorum divinorum vel humanorum ; ergo ab omnibus quae solum sunt mala, quia prohibita, Deus vel homo potest amovere conditionem quae ponit totam rationem illiciti ; omnia ergo talia sunt dispensabilia.
[8] De illis autem praeceptis quibus prohibentur ea quae sunt mala secundum se, et non solum quia prohibita, hoc tenendum est in generali quod si ab illis potest amoveri ratio mali, ipsa sunt dispensabilia per rationem iam factam ; si vero conditio apponens rationem mali non possit a talibus amoveri, ipsa non sunt dispensabilia ; talia autem videntur communia praecepta iuris naturalis, utpote quod non est iniuste agendum et debitum non est subtrahendum et consimilia ; quia enim haec continent formaliter ipsam rationem iusti et debiti, oppositum non potest habere rationem liciti, sed habet se per rationem iniusti et indebiti ; propter quod Deus non potest dispensare quod iniuste agendum sit.
[9] Similiter dicendum est de praeceptis affirmativis, quia quaedam sunt quibus praecipiuntur talia bona quae non sunt necessaria fieri, nisi quia sunt praecepta, sicut dicere tales psalmos in ecclesia vel extra, et haec sunt dispensabilia per eamdem rationem per quam et praecepta negativa quae prohibent illa quae non sunt secundum se mala, quia sicut in illis tota ratio mali est ex prohibitione, sic in istis tota ratio boni necessarii est ex praeceptione ; propter quod sicut amota prohibitione ab illis possunt fieri licite, sic in istis amota praeceptione possunt omitti licite.
[10] Alia vero sunt praecepta quibus praecipiuntur talia bona quae secundum se sunt necessaria vel debita fieri semper vel loco et tempore, ut iuste agere, diligere Deum, honorare parentes, et consimilia. Et inter haec, si qua sint talia a quibus possit amoveri ratio debiti, illa sunt dispensabilia ; si qua vero sint talia a quibus non possit amoveri ratio debiti, illa non sunt dispensabilia. Et talia sunt universalia praecepta iuris naturalis, utpote quod est iuste agendum ; sicut enim opposita principiorum universalium in speculativis non possunt esse vera nec ea potest concedere aliquis sanus mente, ut dicitur IV Metaphysicae, sic opposita principiorum universalium in practicis non possunt esse bona aut licita, nec eis tanquam bonis potest assentiri aliquis sanus mente. De specialibus autem praeceptis patebit in sequenti articulo.
Sic igitur patet secundum.
[11] Quantum ad tertium, scilicet utrum praecepta decalogi sint dispensabilia, dicunt quidam quod non quantum ad illa quae primo et per se et directe pertinent ad talia praecepta, sed solum quantum ad illa quae pertinent ad ea secundario et per quandam deductionem. Quod declarant sic : quia praecepta decalogi quantum ad ea de quibus sunt primo et directe non sunt quod ad talem habeatur talis ordo, puta ad parentes ordo secundum honorem et ad innocentem ordo in non inferendo nocumentum, occidendo, furando, et sic de aliis, sed sunt de hoc, quod manente debito talis ordinis homo non se habet inordinate vel indebite subtrahendo alicui bonum quod debet impendere vel inferendo malum vel nocumentum quod debet non inferre, et constat quod hoc non est dispensabile, eo quod oppositum per se habet rationem mali et illiciti et non potest habere rationem boni vel liciti ; quod enim homo se habeat indebite vel inordinate, sive subtrahendo bonum debitum sive inferendo nocumentum indebitum, semper est malum et illicitum.
[12] Alia autem pertinent ad dicta praecepta secundario et per quamdam deductionem, illa scilicet quae determinant et applicant ad specialem materiam praedictam rationem iusti et debiti, iniusti et indebiti ; verbi gratia ad praeceptum decalogi affirmativum directe pertinet quod debitum exhibeatur manente ratione debiti, sed quod tali personae debeatur hoc debitum, puta parentibus honor, est quaedam deductio ex illo praecepto ; similiter ad praeceptum negativum decalogi pertinet directe quod nihil iniustum vel indebitum fiat, quod autem occisio innocentis sit iniusta, est quaedam deductio ex illo praecepto ; et talia pertinent ad praecepta decalogi secundario et sunt dispensabilia, quia eorum opposita possunt esse in casu bona propter aliquid magnum manifestandum circa statum gratiae, sicut fuit de acceptione mulieris fornicariae et potuit esse de immolatione Isaac. Causa autem est quia a materia talium praeceptorum, maxime secundae tabulae, quae ordinant hominem ad proximum, separabilis est, saltem virtute divina, ratio debiti quoad praecepta affirmativa, ut quod filius non debeat honorare parentes, vel ratio indebiti quoad praecepta negativa, ut quod non sit indebitum quod iste interficiat illum innocentem vel quod accedat ad mulierem praeter legem matrimonii, et sic de aliis praeceptis secundae tabulae ; propter quod omnia talia sunt dispensabilia. sed a materia praeceptorum primae tabulae, quae ordinant hominem ad Deum, non potest amoveri ratio debiti quoad personas inter quas attenditur talis ordo, licet possit amoveri quantum ad ea secundum quae attenditur ille ordo, ut sunt determinata sacrificia vel alii ritus seu ceremoniae, ut postea plus patebit, et ideo haec praecepta non sunt dispensabilia quantum ad primum, sed solum quantum ad secundum.
[13] Sed illud non videtur bene dictum, quia aut isti intendunt quod ad praecepta decalogi non pertinent directe, nisi ut debitus ordo servetur stante debito habendi absque determinatione ad specialem materiam, aut intendunt quod ad praeceptum decalogi nihil potest pertinere nisi prout includit rationem talis debiti. Si intendant primo modo, sicut et videntur intendere, ut apparet ex verbis eorum, malae dicunt, quia secundum hoc solum essent duo praecepta decalogi : unum affirmativum, scilicet quod homo se habeat iuste, ordinate et debite ad illos ad quos tenetur sic habere, et aliud negativum, scilicet quod homo non se habeat iniuste, inordinate et indebite ad illos ad quos tenetur opposito modo se habere ; in his enim duobus tota ratio debiti ordinis servatur. Istud autem est expresse contra intentionem Scripture, Exodi 22, ubi ponuntur decem praecepta decalogi applicata ad specialem materiam, a quorum numero decalogus nominatur. Est etiam contra opinionem illius cuius opinionem dicunt se sequi.
[14] Si vero intelligant secundo modo, scilicet quod nihil pertinet directe ad praecepta decalogi, nisi ut stat sub ratione praedicti debiti. Istud non sufficit [non] ad hoc quod sint indispensabilia, nisi plus dicatur. Cuius ratio est quia nihil potest pertinere ad quodcumque praeceptum, ut materia illius praecepti, nisi prout stat sub ratione debiti fieri vel non fieri quo ad praeceptum affirmativum vel negativum ; alioquin nulla obligatio esset in praecepto. Si ergo illa praecepta essent indispensabilia, quia materia eorum includit rationem debiti, qua stante oppositum necessario est debitum et illicitum, sequitur quod omnia praecepta de mundo essent indispensabilia, quia omnia idem includunt, hoc autem est absurdum.
[15] Item dispensatio importat amotionem debiti et obligationis a praecepto in quo dispensatur, ut dictum fuit prius. Ex hoc sic arguitur : oppositorum oppositae sunt causae ; sed causa dispensabilitatis est quia a materia praecepti est separabilis ratio debiti vel obligationis ; ergo causa indispensabilitatis est quia a materia praecepti non potest separari ratio debiti vel obligationis, et non quia materia praecepti includat rationem debiti ; hoc enim commune est omni praecepto dispensabili et indispensabili.
[16] Dicendum est ergo aliter consequenter his quae dicta sunt prius, quod aliqua praecepta decalogi sunt indispensabilia, alia vero non. Cuius ratio est quia illud praeceptum indispensabile [est] cuius materia includit intrinsece vel inseparabiliter rationem debiti, si sit affirmativum, vel indebiti, si sit negativum ; ista apparet ex ratione indispensationis prius dicta. Propter hoc etiam dictum est quod universalia principia iuris naturalis sunt indispensabilia ; sed quaedam praecepta decalogi sunt talia, quaedam vero non ; ergo etc. Minor declaratur, quia proxima et immediata materia illorum trium praeceptorum nominata mox involuta est cum malo, ut furari, moechari, mentiri, quae sunt proxima et immediata materia illorum trium praeceptorum : Non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices ; furari enim est accipere rem alienam invito domino, moechari est accedere ad mulierem non suam, mentiri est asserere vel negare aliquid cuius oppositum mente tenetur ; qui enim utitur re non sua ut sua, manente hac conditione, abutitur re illa ; et idem est de muliere non sua ; qui etiam insinuat voce se tenere mente quod non tenet abutitur voce, ut est signum conceptus mentis, ita quod manente tali natura et tali conditione rerum, ipse actus includit abusum ex ratione terminorum. Et ideo ratio indebiti inseparabilis est a proxima materia istorum praeceptorum ea manente ; propter quod omnino sunt indispensabilia.
[17] Idem est de illo praecepto negativo primae tabulae : Non periurabis in nomine meo ; periurium includit mendacium et praeter hoc irreverentiam divinam, quae non potest habere rationem liciti, ut statim dicitur.
[18] De alio autem praecepto secundae tabulae, scilicet : Non occides, non est ita clarum quod materia eius contineat inseparabiliter rationem indebiti, imo clarum est quod si sumatur generaliter secundum rationem nominis, non est sic licitum occidere quin in multis casibus sit licitum, et secundum legem divinam, quae dicit Exodi 22 : Maleficos non patieris vivere, et secundum leges humanas, quae idem dicunt in pluribus casibus ; ergo non pertinet ad praeceptum decalogi non occidere secundum generalem rationem nominis, nec ut quidam dicunt sub hac additione « non occides iniuste », quia cum praecepta decalogi negativa prohibeant ea quae sunt mala secundum se, oportet quod materia praecepti secundum se includat rationem iniusti vel mali et non solum generali et intrinseca additione, quia similis additio potest fieri circa quamcumque materiam, quae non est de se illicita, utpote si dicatur « non ibis per campum iniuste vel non aequitabis equum alterius iniuste », et sic erunt tot praecepta decalogi quot erunt actus qui possunt iniuste fieri, quod est absurdum.
[19] Restat ergo quod illud praeceptum : Non occides, ut pertinet ad decalogum, aut intelligatur de occisione innocentis, ut lex videtur exponere dum excipit maleficos, et sic illud praeceptum potest capere dispensationem, non hominis, sed Dei, qui cum sit Dominus vitae et mortis, eius autoritate potest licite occidi nocens et innocens ; aut oportet quod intelligatur de occisione quae fit autoritate privata, quod etiam videtur haberi ex lege quae excipit occisionem quae fit autoritate publica, quando dicitur : Maleficos non patieris vivere, Exodi 22. Ibi enim loquitur de iudiciis quorum executio pertinet ad personas fungentes autoritate publica et sic non dispensabile, quia nunquam licet autoritate privata hominem occidere, et si de mandato divino aliquis alium occidat, non dispensatur in praecepto, quia non occidit autoritate privata, quod prohibetur solum per illud praeceptum : Non occides, sed occidit autoritate publica Dei, qui est universalis iudex et Dominus. Et sic patet de praeceptis negativis an sint dispensabilia an non.
[20] Alia enim duo, scilicet : Non concupisces rem proximi tui, non uxorem etc., sunt eiusdem rationis quo ad dispensabilitatem vel non dispensabilitatem, sicut illa duo : Non moechaberis et non furtum facies, quia differunt nisi secundum actum interiorem et exteriorem.
[21] De praeceptis autem affirmativis dicendum quod quaedam ordinant hominem ad Deum, ut illa quae sunt primae tabulae, et unum ordinat hominem ad proximum et pertinet ad secundam tabulam, scilicet : Honora patrem et matrem, et utrobique materia praecepti habet annexam rationem debiti ; debitum enim est ut homo credat in Deum unum et verum, quod pertinet ad primum praeceptum, quod quandoque proponitur negative, ut Exodi 20 : Non habebis deos alienos ; quandoque vero affirmative, ut Deuteronomii 6 : Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est etc., et recitatur a Domino, Marci 12. Debitum etiam est ut homo honoret Deum, quod pertinet ad tertium praeceptum, illud scilicet : Memento ut diem sabbati sanctifices. Debitum etiam est ut filius honoret parentes. Verumtamen ratio debiti differenter annexa est materiae praeceptorum quae ordinant nos ad Deum et materiae illius praecepti quod ordinat hominem ad proximum, quia primis praeceptis annexa est ratio debiti inseparabiliter, alii autem praecepto non. Cuius ratio est quia sicut est in esse naturali rerum, sic est in esse morali ; nunc est ita quod in esse naturali rerum dependentia quam res habent ad causam primam inseparabilis est a rebus, dependentia autem quam res habent ad se invicem separabilis est ab eis, saltem virtute divina (potest enim Deus facere accidens sine subiecto, quod tamen secundum naturam dependet ad subiectum et effectum causae secundae sine causa secunda) ; ergo similiter est in moralibus quod ordo debitus creaturae rationalis ad Deum est inseparabilis a creatura, sed ordo debitus creaturae ad creaturam separabilis ab ea, saltem autoritate divina. Et ideo nulla autoritate potest debite fieri quod non credatur in Deum vel quod Deus non honoretur, quia opposita horum includunt inseparabiliter rationem debiti, sed bene potest fieri quod pater non honoretur aliquo modo, quia debitum filii ad patrem separari potest autoritate divina, non humana, sicut solus Deus potest tollere naturales rerum dependentias ; propter eamdem rationem potest licite fieri quod innocens occidatur autoritate Dei, ut prius dictum fuit, et idem posset dici de omnibus praeceptis secundae tabulae, si materia eorum non includeret intrinsece rationem indebiti, sed solum extrinsece, quemadmodum materia iam dictorum praeceptorum, ut magis patebit in solutione argumenti.
[22] Ex his patet illud quod proponitur in titulo quaestionis, scilicet quod Deus potest praecipere quaedam mala fieri non coniunctim, sed divisim, quia quaedam quae alias essent mala et illicita ex praecepto divino fiunt bona et licita, non autem ex hoc verum universaliter de omnibus malis ; et causa dicta est.
[23] Ad argumentum in oppositum dicendum quod occisio innocentis non sic est mala quin ratio mali sit ab ea separabilis autoritate Dei, qui est plenus Dominus vitae et mortis, et ideo potuit a Deo praecipi. De concubitu autem fornicario et ablatione rei alienae dicendum est quod nunquam fuerunt praecepta a Domino cum includant intrinsece et inseparabiliter rationem indebiti ; sed Deus potest mutare naturas et conditiones rerum ; potuit ergo facere quod mulier, quae non erat Oseae, per perpetuum vinculum matrimonii esset eius ad temporaneum usum, et sic accessit ad suam nec est fornicatus, quia fornicari est accedere ad non suam ; similiter potuit Deus facere quod res quae erant Aegyptiorum fierent Hebreorum vel ex mero dono Dei, qui est Dominus omnium, vel in recompensationem laboris et seruitii quod impenderant Hebrei Aegyptiis et sic Hebrei non abstulerunt rem alienam, sed suam, et ideo non sunt furati. Nullo ergo modo facta est dispensatio in illis praeceptis : Non moechaberis et non furtum facies, quia non est factum quod a moechia et furto manentibus in natura sua sit ablata ratio illiciti, quod pertinet ad dispensationem, sed solum mutata est natura vel conditio rei, ut iam in ea non habeant locum moechia et furtum, nec est ibi aliqua dispensatio ; si enim alicui esset prohibitum bibere vinum et uinum ipsi oblatum mutaretur in aquam, certe posset bibere illud vinum conversum in aquam absque dispensatione ; semper enim dispensatio fit quando manente materia praecepti in sua natura et conditione amovetur ab ea ratio obligationis vel illiciti. Hoc autem amoveri non potest a materia illorum praeceptorum, quia includitur in ea intrinsece, ut dictum est. Si autem forma praecepti esset talis « non accedas ad hanc mulierem » vel « non accipias hanc ovem », licet in veritate mulier sit non tua et ovis non tua, quia tamen in materia praecepti non includuntur intrinsece, sed sunt conditiones extrinsece in talibus praeceptis, posset cadere dispensatio per hoc quod de non tuo efficeretur tuum, quia tunc non esset mutatio materiae praecepti, sed ablatio conditionis adiunctae, quae ponebat rationem illiciti.
[24] Argumentum adductum pro altera parte solum probat quod Deus non potest praecipere mala fieri coniunctim, scilicet quod remaneant sub conditione mali, quod concessum est.
