Distinctio XXVII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

Sententia huius distinctionis primo in generali

 

[1] Hic potest quaeri etc.

Superius determinavit Magister de proprietatibus personalibus secundum se ; hic determinat de eis in comparatione ad personas.

Et dividitur in tres :

primo enim ostendit quid nomina personalia praedicta designant ;

secundo ostendit quod inveniuntur alia nomina praedictas proprietates designantia ;

tertio subiungit regulam generalem ad cognoscendum nomina personalia.

 

Secunda ibi : Hic non [est] praetermittendum.

 

Tertia ibi : Et hic est advertendum.

Prima dividitur in tres :

primo movet dubitationem suam circa principale intentum ;

secundo opponit ad alteram partem ;

tertio solvit.

 

Secunda ibi : Videtur quod non sint eaedem.

 

Tertia ibi : Ad quod sine praeiudicio.

Tertia vero pars principalis, in qua ponit regulam dividitur, in tres :

primo proponit regulam quam intendit ;

secundo circa illam movet dubitationem suam et soluit ;

tertio ex solutione dubitationis elicit quandam aliam conclusionem.

 

Secunda ibi : Hic quaeritur cum dicitur.

Tertia ibi : Et sciendum est quod.

 

Haec est divisio communis in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister.

Et primo quaerit utrum eadem sit proprietas quae importatur nomine Filii et filiationis et generationis ; quod ipse proponit sub his verbis, utrum idem sit Patrem esse et genuisse Filium, et utrum sit idem Filium esse et natum esse a Patre.

Postea opponit quod non, quia essentia divina est Pater et tamen non genuit Filium ; ergo non idem est esse Patrem et genuisse Filium. Deinde respondet et dicit quod eadem proprietas omnibus designatur sub diuersis tamen rationibus, nominibus vero proprietatum designantur vel ipse proprietates secundum se, ut nomine paternitatis et filiationis, vel actus ipsarum proprietatum, ut nomine generationis, propter quam diuersitatem nominis potest Pater de essentia divina praedicari, non tamen generare. Subdit etiam quod proprietates singulis personis conveniunt et per easdem personae determinantur et definiuntur, manente tamen omnino unitate nature sine confusione personarum, quia proprietates modum quendam essentie dicunt.

Postea dicit quod quaedam sunt alia nomina a praedictis quae ad proprietates pertinent personarum, ut genitor, genitus, Verbum et Filius, quae omnia relative dicuntur.

Et postea ponit regulam dicens quod nomina quae ad substantiam pertinent in divinis non conveniunt uni soli.

Deinde ex hoc movet quandam dubitationem dicens : Cum enim nomen deitatis ad substantia pertineat, quare esse Deum de Deo non praedicatur de omnibus personis ? Et respondet quod locutio est falsa, quia ibi nomen substantiam significans stat pro relativo, scilicet persona Filii.

Ultimo dicit quod licet nomen substantiale stet pro persona, tamen talis modus praedicandi non recipit nisi in nominibus ad substantiam pertinentibus ; unde non dicitur « Verbum de Verbo », sed « Deus de Deo ».

 

Et in hoc terminatur sententia in speciali.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum actus notionales sint priores relationibus

 

[1] Circa distinctionem istam quaeruntur duo : primum est de comparatione proprietatum relativarum ad actus notionales quid eorum sit prius secundum rationem intelligendi. Et videtur quod actus notionales, quia via praeintelligtur termino ; sed generatio est via ad genitum, ergo praecedit ipsum, quare et proprietatem relativam constituentem genitum.

 

[2] Item Magister dicit in littera et accipit ab Augustino quod Pater est Pater, quia genuit ; quod non esset, nisi genuisse secundum rationem praecederet paternitatem ; ergo etc.

 

[3] In contrarium est quia suppositum praeintelligitur actui ab ipso procedenti ; sed generare est actus procedens a supposito Patris ; ergo suppositum Patris praeintelligitur constitutum antequam generet ; constituitur autem per paternitatem ; ergo etc.

 

[4] Responsio.

Primo ponende sunt quaedam distinctiones necessariae ad propositum et deinde secundum illas procedetur ad solutionem quaestionis.

 

[5] Quantum ad primum sciendum quod aliquid potest praeintelligi alteri dupliciter : uno modo, quia potest intelligi altero non intellecto, sed non econverso, sicut animal potest intelligi non intellecto homine, sed homo non potest intelligi non intellecto animali ; et hoc modo quando aliquid praeintelligitur alteri, actus intelligendi cadit solum super unum, quod tamen dicitur praeintelligi secundum illum modum quo dicitur quod illud est prius a quo non convertitur consequentia. Alio modo dicitur aliquid praeintelligi alteri quando actu intellectus cadit super utrumque et dicit unum esse prius altero vel secundum rationem vel ratione vel secundum rem, sicut intelligimus substantiam esse priorem natura suo accidente vel iuuentutem esse priorem senectute, secundum rationem vero, sicut dicimus intellectum divinum praecedere voluntatem.

Et haec sit prima distinctio.

 

[6] Secundum est quod proprietas relativa potest considerari ut constitutiva vel ut relativa. Tertium est quod illud potest esse in generali vel in speciali : in generali, sicut intelligimus divinum suppositum constitutum per aliquam proprietatem constituentem ipsum, vel in speciali, sicut intelligendo Patrem esse constitutum per paternitatem, quae est eius proprietas constitutiva et nihilominus relativa.

 

[7] His suppositis dico ad quaestionem, cum quaeritur utrum actus notionales praeintelligantur proprietatibus relativis vel econverso, aut quaeritur de prioritate primo modo, scilicet utrum aliquid ita possit intelligi altero non intellecto et non econverso, et tunc dico quod proprietas considerata ut constitutiva in generali prior est secundum intellectum actibus notionalibus et seipsa ut est relatio. Cuius ratio est quia, ut dictum fuit prius, illud quod est commune et in plus potest intelligi sine eo quod est speciale et in minus ; sed esse constitutum in esse personali est communis et in plus quam esse constitutum per relationem et quam esse producens vel constitutum producti ; ergo aliquid in divinis potest intelligi ut constitutum in esse suppositum absque hoc quod intelligatur producens vel productum vel relatum ; hoc autem est praeintelligi secundum primum modum ; ergo proprietates ut constitutivae praecedunt secundum intellectum actus notionales et seipsas ut relatae sunt. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum est quod paternitas ut relatio praecedit seipsam ut constitutiva, sed actum notionale non praecedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque relationis ratione, potest autem intelligi absque ratione proprietatis constituentis ipsam ; ergo paternitas ut relatio praecedit seipsam ut constitutiva. Consequentia patet, quia hoc vocatur prius a quo non convertitur consequentia. Probatio minoris, quia nihil potest intelligi sine eo quod est de ratione sua indicante quid est et quod convenit ei in primo modo dicendi per se ; talia enim sunt de intellectu rei, sicut animal de intellectu hominis ; sed de ratione paternitatis est relatio et convenit ei in primo modo dicendi per se. Esse autem constitutivum suppositi non est de ratione paternitatis nec convenit ei per se, quia non convenit omni ; ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo nisi intelligendo rationem relationis, sed bene contingit intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo quod constituat suppositum ; quare etc. Nihilominus tamen paternitas nec praecedit secundum intellectum generationem nec econverso, quia unum non potest praeintelligi alio non intellecto.

 

[8] Si autem quaeratur de proprietate secundo modo, scilicet utrum intellectus possit vere intelligere quod relationes praecedant secundum rationem actus notionales vel econverso, sic est duplex modus dicendi. Primus est quod actus notionalis potest comparari ad id a quo egreditur vel ad id ad quod terminatur, sicut generare et generari possunt comparari ad Patrem et ad Filium. Si comparetur ad terminum, sic praeintelligitur ipsi universaliter et eius proprietati constitutivae, quia terminus secundum modum intelligendi sequitur illud cuius est terminus ; et ideo generatio quocumque modo accepta praesupponitur secundum intellectum Filio et filiationi. Si autem operatio personalis compararetur ad personam a qua est quasi active, sic aliquo modo praecedit et aliquo modo sequitur ; sequitur enim inquantum relatio, praecedit autem tanquam proprietas constitutiva. Quod sequatur ut relatio, patet, quia relativa sunt simul secundum modum intelligendi ; sed filiatio, sicut statim dictum est, sequitur secundum modum intelligendi generationem quocumque modo acceptam ; ergo et paternitas, quae ei correlative correspondet secundum modum intelligendi generationem, sequitur quocumque modo acceptam, saltem inquantum est relatio. Quod autem paternitas praecedat ipsum generare inquantum est proprietas constitutiva, patet, quia, ut arguebatur, operatio praesupponit suppositum a quo procedit et per eamdem rationem praesupponit proprietatem constitutivam illius suppositi ut sic ; hoc autem in Patre est paternitas ; quare etc.

 

[9] Alius modus dicendi est quod persona nullo modo potest vero intellectu intelligi prius constituta quam producens et quam relata, ita quod actus intelligendi cadat super utrumque, dicendo unum esse prius secundum rationem et reliquum posterius, quia intellectus apprehendens personam prius esse constitutam quam producentem vel relatam apprehendit eam constitutam per rationem absolutam ; sed haec apprehensio est falsa ; ergo etc. Probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione personae [per] rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente et rationem constituentem esse priorem ; ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris et non econverso ; sed qui excludit rationem relatam ponit rationem absolutam ; ergo per exclusionem rationis relatae ponitur formaliter intellectus rationis absolutae. Quod autem excludens rationem relatam ponat intellectum rationis absolutae, patet, quia, sicut dictum fuit supra distinctione 9 quaestione 2, licet aliquid possit intelligi sub ratione communi non intellecta ratione particulari sub ipso contenta, sicut aliquid potest intelligi esse animal non intelligendo quod sit rationale vel irrationale, tamen ex quo sub communi unum dividentium excluditur formaliter et expresse, aliud includitur formaliter et expresse ; qui enim intelligit aliquid esse animal et non irrationale formaliter intelligit illud esse animal rationale. Cum igitur ratio proprietatis constituentis sit in plus quam ratio absoluta vel relata ac per hoc, ut quibusdam videtur, possit aliquid intelligi constitutum non intellecto quod sit absolutum vel relatum, ita quod actus intelligendi cadat super relationem excludendo eam a constitutione suppositi, necessario intelligitur suppositum constitutum per rationem absolutam. Patet ergo consequentia, scilicet quod qui intelligit personam divinam prius constitutam quam relatam, intelligit eam esse constitutam per proprietatem absolutam ; qui intellectus est falsus ; propter quod dicunt isti quod nullo modo vero intellectu possunt praeintelligi personae constitutae, deinde relate, actu intelligendi cadente super utrumque et dicente unum esse prius secundum rationem quam alterum.

 

[10] Ex quo patet quod nunquam possunt praeintelligi relationes emanationibus. Patet, quia neque ut relationes, ut de se patet, neque ut constitutivae personarum, quia, ut iam probatum est, persona non potest intelligi prius constituta quam relata ; ergo si relatio ut relatio non praecedit emanationes, consequens quod ipsa non praecedat ut constituens ; ergo relationes nullo modo praecedunt emanationes.

 

[11] Item nec emanationes possunt praeintelligi relationibus. Et hoc clarum est comparando emanationem ad personam a qua est, ut generare est a Patre, quia generare non potest praeintelligi constitutioni personae generantis, quia generare non potest esse nisi entis in actu ; ergo generare non potest praeintelligi proprietati constitutivi, sed proprietas constituens non potest praeintelligi relationi ut relatio, sicut fuit probatum ; ergo generare non praecedit proprietatem Patris, neque ut est constituens neque ut est relatio. Si autem comparetur emanatio ad personam ad quam terminatur, ut generari ad Filium, sic patet idem, quia generari non potest praeintelligi ei quod est generare, sed simul sunt secundum intellectum ; generare autem simul est cum paternitate, ut probatum est, paternitas autem simul est cum filiatione cum sint relationes oppositae ; ergo a primo ad ultimum : generari simul est cum filiatione ut relatio est, nec potest ei praeintelligi ut relatio, et a fortiori non potest ei praeintelligi ut est proprietas constitutiva, quia persona non potest prius intelligi relata quam constituta. Et ideo quod non praeintelligitur relationi non praeintelligitur constitutioni ; igitur secundum istos nec emanationes possunt praeintelligi relationibus nec relationes emanationibus. Nec potest persona vero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, sed simul intelligenda est persona constituta cum sua origine et relatione.

 

[12] Ad primum argumentum dicendum quod in divinis generari, cum non sint per motum medium, non debent intelligi ut via quaedam inter generantem et genitum, sed ut relationes habentium eamdem naturam, quae sunt a quo aliud et quod ab alio, et haec non possunt praeintelligi personis habentibus eas.

 

[13] Ad aliud dicendum quod non fuit intentio Augustini quod genuisse sit prior ratione quam esse Patrem, sed potius voluit identitatem ostendere inter ista, quia consimili modo dicit quod Filius ideo est Filius [quia] genitus, sicut Pater est Pater, quia genuit, dicendo autem quod « Filius, quia genitus » non intendit dare causalitatem, sed convertibilitatem eo quod econverso dicit quod Filius utique genitus ; ergo eodem modo inter esse Patrem et genuisse non intendit dare causalitatem vel originem, sed convertibilitatem.

 

[14] Ad aliud quod erat in oppositum, cum dicitur quod suppositum praeintelligitur actu ab ipso procedenti, dicendum quod verum est de supposito absoluto, non autem de supposito quod constituitur relatione originis, ut est suppositum divinum ; tale enim debet simul intelligi constitutum et originans vel originatum vel relatum, et non unum prius quam alterum.

 

 

Quaestio secunda

 

Quid est verbum in nobis

 

[1] Postea quaeritur de verbo, et primo de verbo mentis nostre et secundo de Verbo in divinis. Quantum ad primum quaeritur quid sit verbum in nobis, utrum sit ipsemet actus intelligendi an sit aliqua forma producta in qua quasi in quodam speculo cognoscatur veritas de rebus exterioribus. Et arguitur quod sit ipsemet actus intelligendi, primo per Augustinum, qui dicit IX De Trinitate capitulo 10 quod verbum est cum amore notitia ; sed notitia dicit actum intelligendi ; ergo et verbum.

 

[2] Item verbo intellectus correspondet amor voluntatis, ut patet ex praecedente autoritate ; sed amor dicit actum amandi ; ergo verbum dicit actum intelligendi.

 

[3] In contrarium arguitur quia, sicut est in sensu, ita suo modo est in intellectu ; sed in sensu est dare formam in qua res cognoscitur, nec est notitia rei ; ergo similiter est [in] intellectu ; illa autem forma dicitur esse verbum ; ergo etc. Probatio minoris, quia secundum Philosophum in libro De memoria et reminiscentia quandoque homo utitur imagine existente in sensu sive tali idolo ut medio ducente in cognitionem alterius, quandoque ut re cognita, sicut quando in somnis apprehendunt homines ipsas imagines ut quasdam res. Hoc autem non esset nisi in sensu esset dare aliquod idolum quod non est notitia rei, sed est imago in qua res cognoscitur ; ergo etc.

 

[4] Item respectu complexorum omnis actus intelligendi videtur esse vel dubitare vel assentire vel dissentire ; sed conceptus mentis, accipiendo conceptum mentis pro verbo, nullum est istorum ; ergo etc. Maior videtur esse probabilis. Probatio minoris, quia illud quod stat cum quolibet istorum non est aliquod istorum, quia unum istorum non stat cum alio, quia pure dubitans non assentit nec dissentit nec assentiens dissentit vel econverso ; sed similis conceptus mentis stat cum quolibet istorum (nam in formando conceptum quem ista propositio significat, scilicet quod stellae sint pares vel quod stellae sint impares, contingit dubitare, quandoque assentire, quandoque dissentire) ; ergo etc.

 

[5] Item circa idem complexum similem conceptum format ille qui dissentiendo errat et ille qui assentiendo scit ; verbi gratia ille qui credit primam causam non esse errando et ille qui scit primam esse veritatem attingendo format similem conceptum de complexo cui assentitur vel dissentitur, scilicet de natura primae causae ; sed opinio erronea et scientifica notitia non sunt similes actus intelligendi ; ergo conceptus non est actus intelligendi qui habetur de re concepta.

 

[6] Responsio.

Videnda sunt duo : primum quot modis dicitur verbum ; secundum quid sit verbum in nobis.

 

[7] Quantum ad primum sciendum est quod verbum dicitur quadrupliciter : uno modo illud quod est exterius prolatum, quod est significatum eius quod ab intellectu concipitur secundum quod homo dicitur loqui alteri. Alio modo dicitur verbum conceptus intellectus, secundum quem conceptum dicimus hominem cogitantem sibi ipsi loqui, et istud dicitur verbum mentis, sicut primum dicitur verbum vocis. Sed quia volens verbum formare exterius praeconcipit illlud per imaginationem, ideo dicitur tertio modo verbum actus imaginationis quo concipimus vocem exteriorem sic vel sic formari antequam formemus ; inter haec autem verbum mentis dicitur propriissime verbum (uox enim exterior non dicitur verbum, nisi quia significat conceptum intellectus vel rem per intellectum conceptam, unde et vocem non significativam non dicimus verbum) ; verbum etiam imaginationis dicitur verbum per habitudinem ad verbum exterius prolatum ; et ideo a primo ad ultimum : verbum imaginationis habet attributionem ad verbum mentis. Quarto autem modo dicitur verbum figurative, scilicet illud quod per verbum significatur, ut in Psalmo : Ignis, grando etc. quae faciunt verbum eius, in divinis autem non est verbum vocis nec verbum imaginationis, sed verbum quod est conceptus mentis. Unde Augustinus XV De Trinitate dicit sic : Quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum imagines cogitatione involuantur, iam potest videre aliquam illius Verbi similitudinem, de quo dictum est : In principio erat Verbum ; sed notandum quod conceptus mentis non habet rationem verbi, nisi prout induit rationem manifestativi ; verbum enim est quo quis loquitur sibi vel alteri ad manifestandum aliquid.

Et sic patet primum.

 

[8] Quantum ad secundum, scilicet quid sit verbum in nobis, advertendum est quod de ratione verbi nostri mentalis, ut per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi divini, prima facie videtur esse quod sit aliquid existens subiective in intellectu nostro. Ex hoc enim arguimus Filium Dei, qui dicitur Verbum Patris, esse eumdem cum Patre essentialiter, quia scilicet verbum est in intellectu ; quicquid autem est in Deo est Deus. Ex hoc patet quod illi insufficienter dicunt qui dicunt quod verbum est ipsamet quidditas rei intellecta modo definitivo, quae solum habet ad intellectum obiective nec est in intellectu subiective, ita scilicet quod sicut [est] esse universale competit rei per hoc quod intelligitur absque conditionibus individuantibus et non per aliquid quod sit in ipsa re subiective, ita esse verbum convenit rei per hoc quod intelligitur modo expresso vel definitivo. Istud enim non videtur conveniens, tum quia manifeste est contra dictum Augustini XV De Trinitate, qui dicit quod verbum est formata cogitatio ; formata autem cogitatio non est res extra obiective intellecta, sed est aliquid existens subiective in intellectu, tum quia verbum est in dicente vel a dicente ; sed res exterior non est a dicente nec in dicente ; ergo ipsa non est verbum. Tenendum est ergo quod verbum pertinet ad intellectum, non obiective tantum, sed sicut illud cuius entitas tota est in intellectu subiective. Et si qua autoritas Augustini inveniatur hoc sonare, sicut est illa quod verbum exterius significat verbum interius, constat autem quod illud quod significatur per verbum exterius est res obiective intellecta, et videtur quod ipsa sit verbum, exponenda est, quia, sicut dicit Aristotiles I Perihermenias quod voces sunt signa passionum quae sunt in anima, et tamen voces significant res non passiones, sed hoc pro tanto dicitur, quia res non significatur per vocem, nisi prout apprehenditur ab anima, sic Augustinus dicit quod verbum exterius significat verbum interius, quia res exterior non significatur per verbum exterius, nisi prout declaratur apud intellectum per verbum interius.

 

[9] Patet ergo quod verbum pertinet ad intellectum subiective vel quasi subiective. Cum ergo in intellectu sint secundum omnes habitus et actus et praeter hoc sit ibi secundum quosdam duplex forma, una quae imprimitur in intellectu, scilicet species intelligibilis, quae praecedit omnem actum intelligendi, alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, sicut formando conceptum definitivum, sive enuntiativum, inquirendum est quid eorum sit verbum ; et patet statim quod verbum non est habitus aut species intelligibilis impressa, quia tam habitus quam species intelligibilis secundum ponentes ipsa manent apud intellectum dum actu non considerat verbum, aut non nisi in intellectu actu considerante ; ergo verbum non est habitus nec species intelligibilis impressa. Restat ergo quod sit actus intelligendi vel formae quam intellectus in actu format de re intellecta, quae deinceps vocetur forma expressa.

 

[10] Et secundum hoc sunt duae opiniones : una quae ponit quod verbum est forma expressa. Ad cuius opinionis intelligentiam sciendum est, quod secundum istos duo sunt de ratione verbi : unum est quod sit repraesentativum rei principaliter intellectae ; aliud est quod sit per actum dicendi productum ; dicere autem est actus intelligentis secundum quod intelligens ; propter quod verbum est aliquid productum per actum intelligentis quod est repraesentativum rei principaliter intellectae. Ex hoc sic arguitur : verbum est aliquid per actum intelligentis productum, quod est rei principaliter intellectae repraesentativum ; hoc autem non potest esse aliquis actus intelligendi, ut probant ; ergo est aliqua forma per actum intelligentis producta. Quod autem non possit esse aliquis actus intelligendi, probatur sic : illud quod est subiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam non potest esse actus intellectus, sicut ipsum intelligere, et hoc modo statim patet, quia intellectus non intelligit actum suum primo et directe, sed solum actu reflexo ; sed verbum est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam ; igitur etc. Minor declaratur, quia illud quod est ratio cognoscendi alterum, sicut imago vel forma specularis se habet ad intellectum sicut obiectum, licet non principale, ut in quo sistat intellectus, sed sicut aliquid cognitum ducens ulterius in cognitionem alterius principaliter intellecti ; sed verbum [est] huiusmodi ; propter hoc enim formatur in hiis verbum, ut in ipso tanquam in forma speculari vel imagine expresse rem repraesentante intellectus intueatur rem cuius est verbum ; ergo verbum est obiectum intellectus in actu recto ; non est ergo actus intelligendi, sed forma per actum intelligentis producta in qua res principaliter intellecta expresse repraesentatur et per quam cognoscitur. Necessitate autem ponendi talem formam, quae dicitur verbum secundum istos, est ut res intelligatur perfecte et expresse modo definitivo vel enuntiativo ; propter intelligere enim confusum et simplex antequam formetur de re definitio vel enuntiatio non oportet ponere verbum, quia ad hoc sufficit repraesentatio per speciem intelligibilem vel in phantasmate cum actione intellectus agentis, sed propter intelligere et expressum et perfectum requiritur verbum, quia ad causandum tale intelligere intellectus agens cum specie non sufficit sine cooperatione verbi, ita quod verbum non solum est obiecti principalis repraesentativum, sed est causa vel concausa intellectionis expressae, sicut species intelligibilis ponitur a quibusdam causa vel concausa intellectionis primae confusae.

 

[11] Haec est opinio quae in summa ponit tria : primum est quod verbum est quaedam forma quae non est aliquis actus intelligendi, sed est producta per actum intelligentis qui est dicere ; secundum est quod verbum est obiectum intellectus, licet non principale, sed sicut forma specularis vel imago principalis obiecti repraesentativa ; tertium est quod verbum est finaliter propter cognitionem perfectam et expressam habendam, cuius tamen verbum est causa vel concausa effective, et haec bene se compatiuntur, quia causae sunt sibi invicem causae finis, efficientis et econverso, ut patet ex II Physicorum.

 

[12] Primum istorum non puto esse verum, scilicet quod per quemcumque actum intelligentis, sive ille actus sit intelligere sive dicere sive aliter qualitercumque nominetur, producatur aliqua forma in intellectu quae non sit actus intelligendi. Quod patet primo ex natura operationis manentis intra sic : per operationem intra manentem nihil constituitur vel producitur ; sed intelligere vel dicere intelligibile sunt operationes intra manentes ; ergo per eas nihil constituitur vel producitur. Maior patet ex IX Metaphysicae, ubi Philosophus ponit hanc differentiam inter operationes intra manentes et illas quae transeunt extra, quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur, sed per intra manentes nihil. Minor de se patet ; quare etc.

 

[13] Ad hoc quidam dicunt ad maiorem quod aliquid produci per alterum dupliciter potest intelligi : uno modo sicut per actionem quae est productio ipsius, sicut per calefactionem producitur calidum vel calor in calefacto ; et isto modo non producitur aliquid per operationem manentem, quia operatio manens non est in producere ; nam omne producere est operatio transiens. Alio modo potest dici aliquid produci per alterum sicut per hoc quod habet principium activum, quo producens producit, sicut calidum calefacit per hoc quod habet caliditatem vel calorem vel per calere, ita quod calidum et per calefactionem et per calere calefacit, per calefactionem sicut per illud quod dicit formaliter ipsam productionem eius, sed per calere, sicut per illud quod importat agens habere calorem qui est principium per quod agit ; et illo modo omne quod fit fit per operationem manentem, quia omne agens agit per aliquod principium formale per quod agens habet esse tale formaliter quod pertinet ad operationem manentem pertinentem ad principium formale, et ulterius per idem principium habere producere aliud quod pertinet ad operationem transeuntem. Ad probationem, quando dicitur quod sicut operatio transiens se habet ad producere etc., dicendum quod verum est accipiendo hoc verbum formaliter, ut sit sensus quod sicut omnis operatio transiens est formaliter producere, ita nulla operatio manens dicit ipsum producere formaliter, licet dicat habere principium per quod producens producit ; sic etiam dicunt in proposito quod licet intelligere non dicat formaliter dicere vel producere verbum, tamen dicit habere actum per quem mens movet se ad verbum producendum, sive verbum sit actus intelligendi sive aliquid aliud, quod quidem producere est dicere. Quod autem per intelligere conveniat alicui agere et similiter per velle, sicut per illud per quod agens agit, sive sicut per illud quod importat habere principium per quod agens agit, faciliter patet ; nam dicimus aliquas causas agere per intellectum et voluntatem. Tunc ergo quero aut intellectus accipitur pro potentia vel pro habitu vel pro actu. Si accipiatur pro potentia vel pro habitu, contra quia tunc non intelligens ageret ita per intellectum et voluntatem sicut intelligens et volens, quia in non intelligente potest esse potentia et habitus ; et similiter posset agere per intellectum et voluntatem dormiens sicut et vigilans, quod est manifeste falsum ; relinquitur ergo quod per actum intelligendi et volendi agens per intellectum et voluntatem agat, et sic per operationem manentem competit alicui agere, non sicut per illud quod dicat formaliter ipsam actionem, sed sicut per principium actuum sive per habere principium agendi.

 

[14] Haec autem responsio non videtur valere propter multa. Primum est quia expresse contradicit Aristotili IX Metaphysicae, ubi dicit sic : Ultimum visus est visio et praeter hanc nullum fit alterum a visu opus, in quo assignat differentiam inter potentiam visivam et aedificationem, cuius opus est aedificatio et praeter aedificationem domus. Et concludit quod quorum non est aliquid opus praeter actionem, in ipsis existit actio, ut visio in vidente et speculatio in speculante. Ecce quam expresse dicit quod a speculatione et a visione nihil alterum fit quocumque modo, quia negat fieri in visu vel intellectu quodcumque aliud opus praeter speculationem et visionem, quas ibi vocat actiones quamvis improprie. Secundo deficit ista responsio in hoc quod dicit quod per operationem intra manentem nihil producitur tanquam per actionem quae sit productio, tamen quicquid producitur producitur per operationem intra manentem tanquam per principium quo producens producit, quia omne agens agit per formam, quae dat ei tale esse formaliter quod pertinet ad operationem intra manentem, quia omne esse quod dat forma subiecto potest dici operatio immanens, ut calere et albere. Istud enim non videtur bene dictum, quia quamvis omne quod producitur producatur per aliquam formam agentis, tamen vocare omnem formam agentis vel tale esse dat quod suo forma subiecto operationem immanentem non est congruum nec rationi consonum nec secundum mentem Philosophi nec communiter loquentium ; non enim consueverunt vocari operationes immanentes nisi actus animae qui secundum rationem tendunt in sua obiecta, sicut operationes transeuntes tendunt secundum rem in sua passa causando in eis realem effectum. Quod autem a talibus operationibus animae quae sole consueverunt dici operationes immanentes producatur quicquid producitur, est manifeste falsum. Quod etiam aliquid per eas producatur tanquam per principia quibus agentia agunt, est assumere quod quaeritur, et illud cuius oppositum manifeste dicit Philosophi in autoritate prius allegata.

 

[15] Ratio autem per quam probant quod per intelligere aut velle aliquid producatur, in nullo tangit propositum propter tria. Primum est quia nos quaerimus utrum per intelligere et velle fiat aliqua forma in intellectu et voluntate. Illa autem ratio non probat quod aliqua talis fiat, sed solum quod intelligere et velle sunt principia aliquorum actuum exteriorum qui subiacent imperio intellectus et voluntatis. Secundum est quod respectu actuum exteriorum et velle non habent rationem principii dantis formam, sed solum per modum applicantis activa passivis ; unde opera artis, quae dicuntur fieri per intellectum et voluntatem, non fiunt nisi mediantibus organis corporis, quae obediunt intellectui et voluntati ad nutum, sed intelligere et velle nullam aliam formam imprimunt. Nos autem quaerimus utrum intellectio sit principium productivum alicuius formae. Tertium est quia actio intellectus et voluntatis, prout distinguitur contra actionem naturae, est actio libera circa obiectum praecognitum et volitum ; sed productio verbi, si verbum sit forma exemplaris obiecti non est libera nec circa obiectum praecognitum et volitum ; ergo non est actio intellectus eo modo quo isti dicunt. Maior patet. Minor probatur, quia si verbum esset praecognitum ab intellectu prius quam productum, cum in verbo cognito cognoscantur res clare, sequeretur quod ante formationem verbi cognosceretur res cuius est verbum clare et manifeste, et sic postea frustra formaretur verbum ; non est ergo verum quod verbum sit praecognitum ante suam formationem et per consequens formatio eius non esset libera, quia nihil formatur libere nisi praecognitum. Patet ergo quod ratio illa in nullo tangit propositum nostrum nec ratio aliquid valet.

 

[16] Secundo principaliter arguitur contra illam opinionem sic, quia istius conceptus expressi quem tu ponis aut sola species intelligibilis est causa aut species cum actu confuso, non sola species intelligibilis, quia tunc effectus esset nobilior sua causa nec species simul cum actu confuso, quia tunc esset simul duo actus intelligendi, quia simul esset actus intelligendi confusus cum specie tali expressa, quia simul est causa cum effectu ; sed cum tali specie expressa est actus intelligendi expressus ; ergo a primo ad ultimum : cum actu intelligendi expresso erit actus intelligendi confusus et sic erunt duo actus intelligendi simul et oppositi secundum rationem confusi et expressi.

 

[17] Ad hoc respondetur instando quod ista difficultas aequaliter currit contra ponentes verbum esse actum intelligendi expressum, sicut contra ponentes verbum esse formam productam per actum intelligendi confusum, quia omnes concedunt quod ad actum intelligendi expressum attingitur mediante actu intelligendi confuso et per consequens actus intelligendi confusus est causa eius qualitercumque. Ex quo sequitur hic sicut ibi quod simul erunt sicut causa et effectus. Dicunt ergo solvendo ad hanc difficultatem quod intelligere confusum dicitur causare vel verbum vel intellectionem expressam, inquantum obiectum mediante tali actu causat amorem talis intellectionis expressae ; et amor talis est causa motionis phantasmatis, quia quidem motione facta quae non fit in instanti movetur ulterius intellectus ad verbum vel expressam notitiam. Quando ergo dicitur quod intelligere confusum stat cum verbo sive cum notitia expressa, cum sit causa eius, dicendum quod non oportet de eo quod est causa alterius mediante aliquo alio moto ; nunc autem ita est quod notitia confusa est causa verbi sive notitiae expressae mediante motione successive facta in phantasmate.

 

[18] Instantia autem illa non valet, quia non semper pervenitur ad cognitionem expressam mediante confusa, quia habens habitum scientiae proposita conclusione cuius habitum habet statim intelligit eam expressam et clare nullo actu confuso praecedente ; dato etiam quod actus confusus semper praecederet, non propter hoc sequitur quod sit causa eius efficiens, quia multae sunt dispositiones subiecti quarum una necessario supponit aliam et tamen prima non est causa effectiva secundae, sicut in generatione animalis semen est primo molle, postea durum, ut dicitur II Physicorum, et tamen mollities non est causa effectiva duritiei et eodem modo est de actu intelligendi confuso et expresso in acquirendo scientiam, et in omni eo quod procedit de imperfecto ad perfectum, quia dispositiones imperfectiores praecedunt perfectiores quas non efficiunt. Per idem patet quod responsio per quam credunt se tollere difficultatem non valet, quia causa per se mediata vel immediata non potest habere incompossibilitatem cum effectu ; sed actus intelligendi confusus habet incompossibilitatem cum verbo et cum actu intelligendi expresso ; ergo impossibile est quod sit causa per se verbi vel actus intelligendi expressi, quamvis possit esse dispositio praevia ad aliquod illorum, sed non manens cum eo, sicut dictum est de molli et duro in semine.

 

[19a] Tertia ratio principalis talis est : sicut se habet intellectus ad intelligere, ita sensus ad sentire ; sed per sentire nulla forma constituitur in sensu tanquam per productionem nec tanquam per principium productionis ; ergo nec per intelligere in intellectu. Et confirmatur, quia utraque est operatio immanens, quamvis una sit perfectior altera ; sed magis et minus perfectum non facit quod sit una productiva et non alia, imo si una esset, alia, quamvis productum esset per unam productivam et perfectius quam productum per aliam.

 

[19b] Quarto patet idem sic : verbum secundum omnes non est sine actuali cognitione expressa. Ex hoc sic arguitur : omnis intellectus indigens nova forma ad hoc ut exeat in actum intelligendi, est in potentia essentiali ad intelligere ; sed si verbum est forma producta differens ab actu intelligendi et necessaria ad actum intelligendi expressum, ut isti dicunt, tunc omnis intellectus, dum non intelligit in actu, quantumcumque sit perfectus habitibus scientiarum, indigebit nova forma ad hoc ut actu intelligat illa quorum habet habitum, quia indigebit novo verbo ; ergo omnis intellectus, quantumcumque perfectus habitibus scientiarum, dum non intelligit actu, est in potentia, non solum in acccidentali, sed essentiali ad intelligere, quod est manifeste falsum et contra Philosophum in pluribus locis ; ergo impossibile est quod verbum sit aliqua forma differens realiter ab actu intelligendi.

 

[19c] Secundum quod ponit haec opinio est quod verbum est obiectum intellectus, non quidem principale, sed sicut forma specularis vel imago repraesentativa principalis obiecti. Et istud non videtur verum : primo, quia obiectum quod est cognitum et ratio cognoscendi alterum non potest latere cognoscentem, qui possit certitudinaliter discernere se cognoscere duo, quorum unum est ratio cognoscendi alterum ; sed nullus cognoscens aliquam rem expressa cognitione definitiva vel enuntiativa potest certitudinaliter discernere se cognoscere talia duo quorum unum sit forma exemplaris sive imago repraesentativa alterius, ut isti dicunt de verbo ; ergo verbum non est talis forma obiective cognita. Maior de se patet, quia quilibet cognoscens plura et ut plura, sicut fit quando unum accipitur vel imago vel forma exemplaris alterius, potest discernere inter ea. Minor patet per id quod quilibet experitur a seipso ; qui enim cognoscit definitive hominem vel demonstrative ipsum esse corruptibilem non discernit se cognoscere haec in aliqua imagine sive forma speculari, quamvis in cognitione demonstrativa percipiat homo se cognoscere conclusionem per principia quae non sunt talis forme specularis, qualis ponitur esse verbum ; et dicere quod imo percipimus talem formam repraesentantem principale obiectum est fingere illud quod nullus experitur ; quare etc.

 

[20] Secundo sic est ad idem : illud quod cognoscitur intuitive clarius cognoscitur quam illud quod cognoscitur abstractive, quia, sicut patuit in principio huius libri, cognitio intuitiva est clarior et manifestior quam abstractiva ; sed verbum, si sit talis forma qualis ab istis ponitur, cognoscitur intuitive, res autem cuius est verbum cognoscitur solum abstractive ; ergo verbum clarius cognoscitur quam res cuius est verbum ; quod est manifeste falsum. Maior iam patet. Sed minor probatur, quia verbum, si sit forma intellectu producta et obiective cognita, ut ab istis ponitur, obicitur immediate intellectui secundum suam praesentiam actualem et sic in eam fertur intellectus ; et in hoc consistit ratio cognitionis intuitivae, ut prius patuit ; quare etc.

 

[21] Tertio sic : intellectus nec se nec habitus suos nec actus intelligit actu recto ; sed verbum est aliquis actus intellectus ; ergo non est verum quod sit primum cognitum obiective et actu recto. Et confirmatur, [quia] qui intuitive videt picturam tabulae, videt et tabulam ; sed si verum sit talis forma in intellectu qualis ab istis ponitur, tunc verbum se habet ad intellectum sicut quaedam pictura vel imago ad tabulam ; ergo si intellectus videret intuitive verbum suum, sicut necesse est, et si sit primo obiective cognitum, necesse est vel saltem possibile quod eodem actu videat seipsum, et sic intellectus poterit seipsum cognoscere actu recto ; quod est falsum.

 

[22] Quarto, quia in voluntate non est aliqua forma quae sit primo obiective dilecta et ratio diligendi alterum ; ergo in intellectu non est aliqua forma quae sit primo obiective cognita et ratio cognoscendi alterius. Ad hoc dantur alique responsiones quas omitto, quia frivolae sunt et de se nullae apparent cuilibet intelligenti.

 

[23] Tertium quod haec opinio ponit est quod verbum est finaliter propter habendam perfectam et expressam cognitionem de re, quia propter confusam non oportet ponere verbum, ut dicunt. Et illud non videtur verum : primo, quia verbum vocis supponit verbum mentis, ut dictum fuit ab initio ; sed rei, quantumcumque confuse intellectae, competit verbum vocis ipsam exterius manifestantis ; ergo eidem competit verbum mentis quo manifestatur interius ; sed illud non est cognitio expressa nec aliquid quod necessario coexigat cognitionem expressam, ut probatur ; non ergo propter solam cognitionem expressam oportet ponere verbum. Probatio assumptae, quia nos imponimus nomina rebus secundum quod eas intelligimus ; ergo intellectus confusus rei sufficit ad imponendum nomen quod confuse repraesentat res ; unde dicere quod ad imponendum rei quandocumque nomen ipsam significans, oportet de re habere expressum conceptum, est clare falsum.

 

[24] Item cognitio enuntiativa expressa propter quam habendam dicitur formari verbum aut est omnis cognitio clare vera aut illa solum quam praecedit cognitio confusa. Primum non potest dici, quia aliquae enuntiationes statim apparent clare verae cognitis terminis, ut « de quolibet esse vel non esse » et « omne totum est maius sua parte », et idem de istis : « calor calefacit » et « album disgregat » apud illos qui hoc experti sunt ; nec oportet ad claram cognitionem talium habere aliud repraesentativum quam cognitionem terminorum et per consequens non oportet propter eas formari tale verbum quale illi ponunt.

 

[25] Si vero dicatur quod verbum requiritur solum propter claram cognitionem quam praecedit confusa cognitio, contra, quia secundum istos ad cognitionem expressam non pervenimus ex confusa, nisi quia obiectum mediante cognitione confusa causat amorem cognitionis expressae, qui amor monet phantasiam, qua monitione facta sequitur cognitio expressa. Et hoc sic arguitur : ex nova monitione phantasiae non sequitur cognitio expressa, nisi quia de novo apparet aliquod phantasma repraesentans aliquid intellectui per quod apparet evidens et expressa veritas enuntiationis quae non apparebat prius, et sicut haec necessario requiritur, ita et sufficit sine quocumque alio ; sed illud repraesentativum per phantasma est causa vel effectus, simile vel oppositum antecedens vel consequens. Ex omnibus enim his apparet evidens et expressa veritas quae prius non apparebat aut confuse apparebat. Ergo propter hoc non oportet fingere quandam formam productam vel intellectam, sicut isti dicunt de verbo, et mirum est de hac fictione, quia cum haec materia sit mere physica, nullus physicorum unquam posuit in intellectu nostro aliquam talem formam ad habendam quamcumque cognitionem quantumcumque expressam.

 

[26] Propter hoc dicendum est aliter quod verbum in nobis est ipsemet actus intelligendi. Quod potest concludi ex praedictis sic : verbum est aliquid ad intellectum pertinens et in intellectu existens ; sed non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta, ut probatum est ; relinquitur ergo per locum a sufficienti divisione quod sit actus intelligendi, et hoc videtur rationabile. Cum enim nihil habeat rationem verbi, nisi prout induit rationem manifestativi, nec sit processus in infinitum, oportet quod primum verbum non sit manifestativum ut signum, sicut verbum vocis, nec ut species vel imago, ut alii ponunt, sed per essentiam, ita scilicet quod ipsa manifestatio rei apud intellectum est verbum, manifestatio autem rei est eius cognitio ; neque enim est manifesta, nisi quia cognita, ideo etc. Ad illud sunt plures autoritates Augustini, qui dicit IX De Trinitate capitulo 7 : Conceptam veram rerum notitiam tanquam verbum apud nos habemus ; item 11 capitulo dicit sic : Recte quaeritur utrum omnis notitia verbum sit an tantum amata notitia, et circa medium illius capituli subiungit : Verumtamen illa quae odimus recte displicent recteque improbantur et comprobatur eorum improbatio, et placet et verbum est, item in eodem [libro 2] capitulo dicit : Verbum est ergo quod nunc discernere et insinuare volumus [est] cum amore notitia ; item 11 capitulo dicit sic : Notitia placita digneque amata verbum est, et postea in eodem capitulo dicit : Cum se mens ipsa novit atque approbat si est, est eadem notitia verbum eius ; et in fine 22 capituli dicit sic : Est quaedam imago Trinitatis, ipsa mens et notitia eius, quod est proles eius ac de seipsa verbum eius, et amor tertius.

 

[27] Et confirmatur, quia omne quod dicitur tale denominatione extrinseca, ut signum vel causa, reducitur ad aliquid quod est tale per essentiam, sicut sanum dictum de urina ut signum et de medicina ut de causa reducitur ad sanum dictum de animali quod sanum est per essentiam, ita quod sanitas animalis est sanitas per essentiam et non signum vel causa sanitatis. Similiter in proposito manifestativum dictum de verbo vocis ut signo et de specie vel imagine ut causa vel qualitercumque aliter reducitur ad manifestativum per essentiam, quod est ipsa cognitio rei, quae ob hoc habet rationem primi verbi. Est tamen hic notandum quod licet omnis actus intelligendi, tam confusus quam expressus, tam directus quam reflexus, possit dici verbum, tamen expressus magis quam confusus, quia magis est rei manifestativus. Unde Augustinus XV De Trinitate dicit quod formata cogitatio est verbum, vocans formatam cogitationem non formam aliquam per actum intelligendi vel cogitandi productam, sicut quidam extortae exponunt, sed ipsum actum cognoscendi expressum. Et rursus actus reflexus dicitur magis verbum quam rectus, quia intellectus per actum reflexum magis loquitur sibi ipsi de re quam per rectum actum. Per actum enim rectum solum intelligit rem, quod est quoddam loqui mentale, sed per actum reflexum loquens manifestius sibi ipsi dicit se intelligere etc. Sic ergo patet quid sit verbum in nobis, quia ipsemet actus intelligendi confusus vel expressus rectus vel reflexus, quamvis secundum magis et minus, quia, ut prius dictum fuit, actus intelligendi non habet rationem verbi, nisi prout induit rationem manifestativi. Et quia haec ratio magis et perfectius convenit uni actui intelligendi quam alteri, ideo ratio verbi ; propter quod quamvis unus actus intelligendi non sit magis intelligere quam alius, quia genus vel species non praedicantur secundum magis et minus de suis inferioribus, tamen est magis verbum, quia magis manifestat rem, sicut una albedo, quamvis non sit magis albedo quam alia, tamen magis disgregat.

 

[28] Ad rationem aliorum respondendum est. Cum enim accipiunt quod duo sunt de ratione verbi mentalis, videlicet quod sit repraesentativum rei principaliter intellectae et quod sit per actum dicendi productum, dicendum est de prima conditione quod cum verbum sit id quod loquimur de ratione verbi non est repraesentare rem nisi per modum competentem locutioni. Et quia loquimur alteri verbo vocis, inquantum vox significat rem aliquam quam alteri manifestare volumus, ideo repraesentare rem per modum signi competit verbo vocis ; loquimur autem nobis verbo mentis, quod nihil aliud est quam cogitare vel cognoscere rem aliquam, quia sic est nobis manifestata, ideo verbo mentis competit repraesentare rem eodem modo quo cognitio est repraesentativa rei cognitae ; repraesentare autem per modum imaginis vel per modum formae exemplaris obiective se habentis non convenit verbo vocis nec verbo mentis, quamvis cogitatio vocetur quandoque imago rei cogitatae, sed non habet se obiective ad intellectum actu recto.

 

[29] Quantum ad secundam conditionem quam ponunt, scilicet quod verbum est productum per actum dicendi qui est actus intelligentis secundum quod intelligens, dicendum quod verbum nobis est productum per actum vocalem dicentis et dicere vocale est producere vel formare verbum vocis ; sed verbum mentis non est productum per actum dicendi nec dicere est producere verbum mentale, imo dicere est habere verbum, quia cum verbum mentale non sit aliud quam notitia rei apud intellectum, per quem homo cogitans sibi ipsi loquitur, dicere vel loqui non est aliud quam habere in se notitiam rei quae est verbo eius ; propter quod illae duae conditiones verbi quas alii assumunt et ex quibus volunt probare suum intentum non sunt vere de verbo mentali.

 

[30] Ad rationes principales respondendum est : ad primam per interemptionem minoris, quia neque in sensu exteriori neque in potentia sensitiva interiori est aliqua forma quae sit primo obiective cognita et in qua vel per quam res alia cognoscatur, quia vel nulla potentia sensitiva est reflexiva super actum suum vel super se vel super aliquid quod sit in ipsa, vel si est reflexiva, tamen actu recto nulla potentia sensitiva, imo nec intellectiva potest tendere in talia, ut prius probatum fuit. Et quod dicitur in libro De memoria et reminiscentia non est contra hoc, quia impressiones sensibilium quae manent in nobis abeuntibus sensibilibus et nobis sentientibus non manent in organis sensuum, quia semper sentirentur vel nunquam, sed manent in spiritibus aliarum partium, et quando moventur, quacumque ex causa hoc fiat, et obiciuntur organo phantasiae, sive in somno sive in vigilia, fiunt illae apparitiones de quibus Philosophus loquitur ibi et in libro De somno et vigilia, ubi expresse ponit hoc quod dictum est. Unde tales imagines non sunt in sensu subiective, sicut isti assumunt.

 

[31] Ad secundum dicendum quod illud de quo principaliter dubitatur quandoque et cui quandoque assentitur et quandoque dissentitur non est aliud quam convenientia vel disconvenientia rerum importatarum per subiectum et praedicatum de quibus dubitatur utrum insint sibi an non insint, sicut cum dubitatur an stellae sint pares an impares, dubitatur solum an paritas conveniat stellis ut passio vel qualiscumque proprietas suo subiecto ; secundario autem potest dubitari de veritate intellectus qui huic assentiret et de veritate propositionis quae hoc significaret. Fingere autem quod in nobis sit quaedam forma de qua dubitamus est irrationabilis fictio ; verum est quod intellectus, sive dubitans sive assentiens sive dissentiens, habet notitiam quid significetur per terminos, ut quid sit stella et quid sit paritas, sed haec notitia in dubitante non est actus distinctus ab actu dubitandi nec in assentiente ab actu assentiendi nec in dissentiente ab actu dissentiendi, et ita non sunt duo actus intelligendi simul, sed in quolibet istorum actuum manet notitia terminorum indistincta, quia impossibile est compositionem vel divisionem intelligere sine terminis compositionis et divisionis, nec de ea dubitare. Nec obstat quod actus componens distinctus est a dividente et uterque ab actu dubitandi, et sunt dissimiles et incompossibiles, quia notitia terminorum in quolibet istorum inclusa non est una numero, nec similis formaliter, quia quamvis sit de eisdem obiectis materialiter, tamen formaliter est de diversis et incompossibilibus, scilicet de compositione quantum ad assentientem et de divisione quantum ad dissentientem et de utroque simul quantum ad dubitantem, qui neutri parti assentit vel dissentit, sed de utraque dubitat. Item conceptus de quo contingit dubitare non stat cum certa et expressa notitia ; sed verbum secundum istos semper est cum expressa et certa notitia ; ergo talis conceptus non est

 

[32] Per idem patet ad tertium, quia sciens quod causa prima est et errans et credens non esse causam primam, quamvis de eisdem rebus forment conceptus suos, scilicet de causa prima et eius entitate, tamen conceptus non sunt similes, sed valde dissimiles et oppositi, quia unus est actus intelligendi componens et alius dividens, nec per eos est ibi alius conceptus existens in anima subiective.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum verbum in divinis dicatur essentialiter an personaliter

 

[1] Secundo quaeritur utrum Verbum in divinis dicatur essentialiter an personaliter. Et arguitur quod personaliter, quia relativa in divinis dicuntur personaliter ; sed nomen Verbi est relativum ; ergo dicitur personaliter. Maior patet, quia relativum distinguitur a correlativo ; omnis autem distinctio in divinis pertinet ad personalia, quia essentia et essentialia non distinguuntur. Minor probatur per Augustinum V De Trinitate capitulo 13, ubi dicit : Relative dicitur Filius et relative dicitur Verbum et Imago.

 

[2] Item libro VI capitulo 2 dicit sic : Verbum solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius ; et in fine eiusdem capituli dicit sic quod Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum, sed solus Filius ; sed illud quod convenit uni soli personae et non omnibus est personale et non essentiale ; ergo etc.

 

[3] Ad idem est quod dicit VII De Trinitate capitulo 1, ubi loquens de Patre dicit sic : Non enim est ipse Verbum sicut nec Filius nec Imago ; et capitulo 2 dicit quod sicut Filius ad Patrem refertur et non ad seipsum, ita Verbum ad eum cuius est Verbum refertur, Verbum eo quippe Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius, et multa consimilia inueniuntur dicta ab Augustino ex quibus videtur quod Verbum dicatur personaliter et non essentialiter.

 

[4/2] In contrarium arguitur quia sicut in divinis est Verbum, sic et Amor et sibi invicem correspondent ; sed Amor dicitur essentialiter et non personaliter ; ergo et Verbum.

 

[5/3] Responsio.

Circa quaestionem istam videnda sunt duo : primum est quid sit Verbum in divinis ; et ex hoc apparebit secundum quod principaliter quaeritur, videlicet utrum dicatur personaliter an essentialiter. Quantum ad primum sciendum quod in divinis Verbum est ipsemet actus intelligendi quo Deo manifesta sunt omnia. Quod patet primo autoritate Anselmi in Monologio, ubi dicit quod dicere summo Spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri ; intveri autem in Deo dicit suum actum intelligendi. Istud autem necessarium est dicere quantum ad illos qui ponunt verbum in nobis esse actum intelligendi, quia illa quae reperiuntur in Deo et in creaturis se habent proportionabiliter hinc et inde exclusis imperfectionibus a Deo ; sed verbum mentale reperitur communiter in Deo et creaturis ; ergo cum in creaturis sit ipsemet actus intelligendi, relinquitur quod idem sit in Deo, praecipue quia actus intelligendi dicit summam et ultimam perfectionem in omni natura intellectuali. Item verbum est aliquid pertinens ad intellectum, ut intelligens est intellectione quacumque vel saltem intellectione expressa et perfecta ; sed in divinis non est intellectio nisi expressa et perfecta, cuius sufficientissima ratio est essentia divina, ita quod in cognitione divina non sunt nisi haec tria quae sunt unum re, licet differant ratione, scilicet intellectus divinus et essentia eius, quae est primum obiectum eius sufficientissime repraesentativum sui et omnium aliorum, et ipsum intelligere perfectissimum ; quicquid autem aliud ponitur non pertinet ad intellectum ut est intelligens, quia dato quod nulla emanatio esset in divinis, adhuc Deus ita perfecte intelligeret se tunc sicut nunc ; propter quod oportet quod Verbum sit alterum tertium praedictorum. Constat autem quod non est intellectus nec obiectum ut sub hac ratione ; ergo est ipse actus intelligendi. Quod etiam potest haberi ex dictis aliorum ; dicunt enim quod emanatio Verbi, quod ponunt quiddam productum, non est propter aliquam necessitatem intelligendi, sed solum propter naturalem quandam consequentiam. Ex quo possumus arguere contra ea dupliciter.

 

[6/4] Primo sic : haec naturalis consequentia verbi producti aut est in omni intellectione perfecta et expressa aut solum in divina. Non in omni intellectione perfecta et expressa, quia si prima cognitio quam habet intellectus noster de re sibi repraesentata per speciem vel in phantasmate esset adeo perfecta quod nec perfectiorem nec aliam habere posset, proculdubio in nostro intellectu nihil ultra produceretur, et si fieret, frustra fieret ; propter hoc enim attribuitur intellectui formare verbum secundum istos ut habeat aliquam cognitionem vel considerationem quam a principio non habuit. Si vero haec naturalis consequentia sit solum in cognitione divina, quae a principio fuit perfectissima nec aliam habere potest, mirum est unde hoc habetur, cum in nobis videamus oppositum, ut dictum est. Concluditur enim hic idem ex opposito ex eodem, idem ex oppositis, quia concluditur formatio verbi in nobis ex imperfectione nostrae primae cognitionis, et idem concluditur in Deo ex perfectione cognitionis. Similiter concluduntur opposita ex eodem, quasi non possumus habere aliquam cognitionem de re nisi illam quam habemus a principio, non formaremus verbum ; Deus autem, qui talem habet, format verbum ; ergo oppositum : concluduntur ex eodem, scilicet « format verbum » et « non formare verbum » ; tales autem conclusiones sunt manifeste inconvenientes ; ergo etc.

 

[7/5] Secundo, quia si Verbum est in divinis propter naturalem consequentiam emanationis et non propter aliquam necessitatem intelligendi, quia sine eo esset imperfecta intellectio et nunc etiam perintelligitur emanationi verbi, sequitur quod tale emanans non dicitur Verbum, quia illud quo excluso Deus aeque perfecte diceret se et alia, non esset Verbum, quia dicere non est sine verbo ; sed excluso omni emanante realiter adhuc diceret se et alia aeque perfecte ; ergo nihil emanans realiter est Verbum. Minor patet ex dicto aliorum, quia quod aeque perfecte intelligit se et alia aeque et perfecte dicit se et alia ; sed Deus aeque perfecte intelligeret se et alia, si nihil esset realiter productum in divinis, sicut nunc intelligit et nunc etiam non perfectius intelligit Pater, quia producit aliud ex se, etiam secundum istos, quia illud productum non est, ut dicunt, propter aliquam necessitatem intelligendi, quasi Pater sine illo producto non intelligeret aut non ita perfecte, sed tantum propter naturalem consequentiam ; unde et perfecta cognitio praeintelligitur huic emanationi ; quare etc. Patet ergo primum principale, scilicet quid sit verbum mentale, tam in nobis quam in Deo, quia est ipsemet actus intelligendi.

 

[8/6] Ex hoc autem iam patet secundum, scilicet utrum Verbum dicatur personaliter an essentialiter in divinis. Dico enim quod Verbum de vi nominis et proprie dicit aliquid essentiale et non personale, ex appropriatione tamen trahitur ad personale, sicut sapientia. Primum patet, quia illud quod non importat aliquam realem emanationem, nec active nec passive, sed tantum secundum rationem, non est aliquid personale ; sed Verbum in divinis est huiusmodi ; ergo etc. Maior patet, quia persona et omnia alia personalia pertinent ad emanationes. Minor similiter patet, quia Verbum, ut visum est prius, est actus intelligendi, emanatio autem actus intelligendi ab intelligente et Verbi a dicente, quod idem non est realis emanatio in divinis, sed tantum secundum rationem ; intelligere enim non est producere intellectionem tanquam rem distinctam, sed est habere intellectionem, et dicere non est producere verbum realiter distinctum, sed est habere in se verbum, et haec in Deo nullam realem distinctionem habent ; quare patet quod Verbum de vi vocis et proprie non dicat aliquid personale, sed potius essentiale, sicut et Amor.

 

[9/7] Item dicere non est actus personalis ; ergo Verbum non est aliquid personale. Consequentia patet, quia verbum [et] dicere correspondent sibi vel tanquam idem vel sicut actio et productum per actionem. Probatio antecedentis, quia nullus actus personalis convenit tribus personis aut cadit super creaturam vel reflectitur super personam a qua est vel cuius est agentis ; sed dicere convenit omnibus personis, cadit etiam super creaturam, sicut super personam divinam, reflectitur etiam super personam dicentem (quaelibet enim persona dicit se et aliam creaturam) ; ergo etc. Maior patet, quia omnis actus personalis est actus quo producitur persona et non creatura ; et quia nulla persona a seipsa producitur, ideo actus personalis non potest convenire personae quae nihil producit nec potest cadere super creaturam, quae per eam non producitur, nec super personam a qua est, quia illa seipsam non producit. Minor similiter patet, quia cuilibet personae competit dicere mentale respectu sui et creaturae ; quaelibet enim dicit se et creaturam, ut dictum est ; sequitur ergo conclusio.

 

[10/8] Sed adhuc dicunt quidam quod dicere dupliciter sumitur : uno modo, prout dicere est idem quod verbum producere et sic est actus notionalis nec competit cuilibet personae, sed tantum Patri, nec illi competit sic dicere respectu sui vel creaturae, sed solum respectu Filii, qui est Verbum ; hoc enim modo Pater dicit Verbum, idest producit Filium, non autem dicit se vel creaturam, et huic dicere respondet Verbum tanquam terminus productus et uterque dicitur personaliter. Alio modo dicere sumitur pro eo quod est manifestare per verbum vel in verbo, et sic dicere est actus essentialis et convenit cuilibet personae respectu sui et aliorum ; quaelibet persona enim manifestat et alia in Verbo et huic dicere non respondet Verbum tanquam idem vel tanquam terminus per ipsum productus, sed est forma, ut sic loquar, per primum dicere producta, in qua reducuntur et manifestatur omnia. Ideo non valet argumentum.

 

[11/9] Sed istud non videtur bene dictum : primum, quia sicut nullus dicit vocaliter accipiendo dicere pro manifestare nisi per verbum suum vocale et non per verbum vocale ab alio prolatum, ita videtur quod nullus dicat mentaliter nisi per verbum suum mentale a se mentaliter prolatum et non per verbum mentale ab alio prolatum. Si ergo Verbum in divinis sit tantum personale, puta Filius, sequetur quod in tali Verbo vel per tale Verbum non dicet vel non manifestabit se nisi Pater ; constat autem quod quaelibet persona dicit se et alia proprie accipiendo dicere pro manifestare ; ergo dicunt se et alia alio verbo quam sit Verbum a solo Patre productum. Illud autem non potest esse nisi verbum essentialiter sumptum, quod est proprie actus intelligendi, qui est verbum a qualibet persona dicente prolatum, quae prolatio est non secundum rem, sed secundum rationem. Secundo, quia in Verbo sumpto pro Filio nihil manifestatur nisi ratione essentiae et non ratione proprietatis personalis ; sed nihil habet rationem verbi proprie nisi ut habet rationem manifestativi ; ergo Filius non habet rationem Verbi nisi ratione essentie vel alicuius essentialis et non secundum aliquid personale. Patet ergo quod verbum de vi vocis et proprie est aliquid essentiale.

 

[12/10] Secundum patet, scilicet quod appropriatione trahitur ad personale, sicut sapientia ; nos enim devenimus in cognitionem divinorum ex creaturis. Et ideo sicut videmus in trinitate creata, quae attenditur secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem, quod primum procedens est actualis notitia, quae est verbum, ultimum procedens est amor, sic primae personae procedenti in divinis appropriamus nomen Verbi, personae autem ultimo procedenti appropriamus nomen Amoris, licet tam verbum quam amor essentialiter dicantur. Nullus ergo debet imaginari quod Filius procedat a Patre per actum dicendi mentalem, et ideo fiat Verbum proprie et Spiritus Sanctus a Patre et Filio per actum voluntatis, et ideo fiat Amor proprie, quia circunscriptis omnibus actibus intellectus et voluntatis adhuc essent in divinis generatio Filii et processio Spiritus Sancti per actus competentes naturae propter suam fecunditatem, ut dictum fuit supra distinctione 6 ; sed talia nomina eis aptantur propter illa quae videntur in trinitate creata. Secundum hunc sensum accipiendum est quod dicit Augustinus quod in Trinitate non dicitur Verbum nisi Filius nec Donum nisi Spiritus Sanctus. Et tamen constat quod Donum potest competere alteri quam Spiritui Sancto, puta Filio, quia Filius datus est nobis, nihil autem datur quod non sit donum. Competit etiam Patri, cum de ipso scriptum sit Lucae 2 : Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum etc. Sed propter causam prius dictam appropriatur soli Spiritui Sancto, et Verbum soli Filio.

 

[13/11] Quae appropriatio in tantum per consuetudinem inolevit ut haec quae in principio argumenti sunt adducta ad quaestionem inveniantur ab Augustino et quaedam similia ab aliis doctoribus, quamvis de vi vocis verbum mentale tam in nobis quam in Deo sit ipsemet actus intelligendi, qui est aliquid essentiale. Nec mirum, quia apud homines omnes sola tertia persona in divinis vocatur Spiritus Sanctus et hoc est ex consuetudine loquendi, quia de vi vocis Pater est Spiritus et Filius est Spiritus, et uterque est sanctus ; unde ubicumque invenitur quod esse Verbum est proprium Filii et esse Donum est proprium Spiritus Sancti et tertiae personae est proprium esse Spiritus Sancti, exponendum est proprium, idest appropriatum ex uniuersali consuetudine loquentium et scribentium ; quam expositionem innuit Augustinus ubi dicit quod Pater est caritas et Filius caritas et tamen Spiritus Sanctus ipse caritas nuncupatur, quod non est intelligendum quod sic proprie competat Spiritui Sancto quod non competat aliis, quia esset contradictio in dictis eius, sed proprie competit, quia appropriate. Per hoc patet responsio ad obiecta.