Distinctio XLIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XLIII
Sententia litterae in generali et speciali
[1] Quidam vero de suo sensu.
Superius determinavit Magister de universalitate divinae potentiae ; hic vero excludit errorem limitantium divinam potentiam, et primo quantum ad facienda, secundo quantum ad qualitatem faciendorum.
Secunda incipit in principio 44 distinctionis ibi : Nunc restat.
Prima est praesentis lectionis.
Et dividitur in tres partes :
primo ponit opinionem ;
secundo ponit confirmationem ;
tertio manifestat rationem.
Secunda ibi : Itaque suam opinionem.
Tertia ibi : Fatemur itaque.
Secunda istarum dividitur in duas partes :
primo confirmat illorum opinionem per rationes, illis rationibus respondet ;
secundo per auctoritates, et illis respondet.
Secunda ibi : His autem scrutatores illi.
Et haec est divisio et sententia lectionis in generali.
[2] In speciali autem sic procedit.
Et primo dicit quod quidam limitare volunt Dei potentiam eo quod non potest dimittere quin faciat ea quae facit.
Postea dicit quod praedicti confirmant haec multis rationibus, quarum prima est quod non potest Deus facere nisi quod iustum et bonum est fieri ; sed non est bonum et iustum fieri nisi quod facit ; ergo non potest facere nisi quod facit. Secunda autem ratio talis est : non potest Deus aliquid facere nisi quod iustitia eius exigit ; et iustitia eius non exigit quod faciat nisi quod facit ; ergo etc. Et respondet Magister ad istas duas rationes quod propositiones istae habent duplicem intellectum vel sensum : unum ut iustum et iniustum referantur ad praesens tempus ; sub hoc sensu non potest Deus nisi quod iustum est facere vel quod iustitia eius exigeret si faceret ; et sic sunt verae nec concludunt limitationem divinae potentiae. Tertia ratio talis est : non potest Deus facere vel dimittere nisi quod debet ; sed non debet facere nisi quod facit, nec dimittere nisi quod dimittit ; ergo etc. Et respondet Magister quod verbum hoc debet in divinis non cadit proprie, quia nulli est debitor ; si tamen sane accipiatur, distinguendae sunt, sicut et praemissae, quia potest habere duplicem intentionem : uno modo quod Deus non potest facere nisi quod vult, et sic est falsa ; vel sic quod Deus non potest facere nisi quod debitum, idest conveniens, esset si faceret, et sic est vera. Quarta ratio talis est : Deus non potest facere vel dimittere nisi quod facit ; et dimittit ; ergo etc. Et solvit dicens quod distinguenda est : maior rationis huius, sicut et aliae, quia possunt verba accipi vel tempore determinato vel confuso. Quinta ratio talis est : non potest Deus facere nisi quod praescitur a Deo ; sed non praescit se facturum nisi quod facit ; ergo non potest facere nisi quod fecit. Et respondet Magister quod per ea quae dicta sunt de praescientia patet solutio rationis.
Postea inducit auctoritates ad opinionem confirmandam, per quas videtur probare quod voluntas Dei et potentia sunt aequales ; ergo non potest nisi quod vult. Et respondet quod in Deo idem sunt voluntas et potentia et quantum ad hoc dici possunt aequalia ; tamen plura subsunt potentiae quam voluntati.
Ultimo concludit veritatem dicens quod non est ita limitata potentia Dei quin possit multa facere quae non facit. Et [ad] hoc adducit multas auctoritates ; sane tamen dicit haec esse intelligenda, ita scilicet quod nulla novitas in Deo intelligatur etc.
Quaestio prima
Utrum potentia Dei sit infinita
[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum potentia Dei sit infinita.
Et videtur quod non, [quia] quod est melius est Deo attribuendum ; sed finitum est melius infinito cum dicat habitum, illud vero privationem ; ergo etc.
[2] Item omne quod ab alio exceditur est finitum ; sed potentia Dei exceditur a scientia sua (plura enim scit quam possit facere ; scit enim mala, quae tamen facere non potest) ; ergo etc.
[3] In contrarium est quod in Psalmo dicitur : Magnitudinis eius non est finis ; in Deo autem non est magnitudo molis, sed potentiae vel virtutis ; ergo etc.
[4] Responsio. Primo dabitur intellectus quaestionis et secundo iuxta intellectum datum inquiretur de quaestione.
[5] Quantum ad primum sciendum est quod quaestio non quaerit de infinitate secundum durationem, quia sic possunt esse infinita vel infinitae virtutis omnia intransmutabilia ; ad hoc enim ut aliquid duret in infinitum, sufficit quod sit natum semper permanere in eadem dispositione ; talia autem sunt omnia intransmutabilia inquantum huiusmodi, ut angeli, sol, caelum et huiusmodi, et fortiori ratione Deus ; intelligitur ergo de infinitate potentiae in vigore, quae non reperitur in aliqua creatura ; non enim est aliquis calor infinite intensus nec aliqua virtus creata est infinite intensa. Hanc autem infinitatem potentiae attribuunt Deo et Philosophus VIII Physicorum, ut quidam dicunt, et theologi.
Et hoc de primo.
[6] Quantum ad secundum videndum est qualiter haec conclusio in qua conveniunt probetur, et de ratione quadam quam Philosophus ponit VIII Physicorum, scilicet quod Deus est infinitae virtutis, quia movet tempore infinito, clarum est quod nihil valet, cum secundum ipsum angelus moveat caelum tempore infinito, cuius virtus non est infinita vigore, licet possit esse infinita duratione. Nos autem quaerimus de infinitate vigoris, nisi forte quis diceret quod Deus posset movere corpus infinitum, si esset ; sed an infinitum corpus sit possibile, dubium est, sicut de proposito, et si esset, non probat Philosophus quod posset moveri a Deo, sed potius videtur innuere oppositum III Physicorum et I Caeli et mundi.
[7] Rationes autem quibus hoc probant aliqui moderni theologi sunt istae. Prima talis est : illud quod non est limitatum ad genus nec ad speciem est illimitatum et infinitum ; sed potentia Dei, cum sit sua essentia, non est limitata ad genus nec ad speciem, sed comprehendit omnium generum et omnium specierum perfectiones ; ergo etc. Maior supponitur, scilicet quod omne limitatum est in certo genere et certa specie et habet definitionem quae a Philosopho V Metaphysicae terminus dicitur. Minor declaratur ; nam tunc dicitur aliquid limitari ad genus quando ei convenit tantum id quod formaliter importat ratio generis et non plus nisi aliquid ei addatur. Ex hoc enim aliqua essentia dicitur limitata ad genus substantiae, quia per eam habet aliquid tantum perfectionem substantiae et nihil plus nisi aliquid aliud addatur, puta quantitas vel qualitas. Et similiter aliquid dicitur limitari ad speciem sub genere quando per essentiam suam solum habet illud quod formaliter importatur in ratione speciei. Unde si esset aliqua una qualitas per quam homo bene se haberet et ad scire et ad resistere passionibus timoris, talis non esset limitata nec ad speciem scientiae nec ad speciem fortitudinis. Ex hoc sic arguitur : illa essentia quae una existens includit quicquid perfectionis simpliciter est in quocumque genere vel specie est illimitata ad genus et ad speciem ; sed essentia divina est huiusmodi, quia in ipsa nullo addito est quicquid perfectionis est in quocumque genere ; per seipsam enim Deus est sciens, iustus, volens et omnia alia quae simpliciter important perfectionem ; quare etc.
[8] Secunda ratio talis est et sumitur ex modo agendi sic : potentia tanto maior est in vigore quanto minus supponit ; sed Deus in infinitum minus supponit quam quaecumque virtus creata, quia quaelibet virtus creata supponit aliquid, Deus autem nihil ; aliquid autem et nihil distant in infinitum ; ergo virtus Dei est in infinitum maior in vigore quam quaecumque alia virtus.
[9] Tertia ratio talis est : sicut se habet particulare agens aequivocum ad finitatem sui particularis effectus, sic se habet universale agens aequivocum ad omnem limitationem et finitationem existentem vel possibilem in quocumque effectu ; sed agens particulare aequivocum excedit finitatem sui effectus et quantum ad hoc potest dici infinitum secundum quid, quia non clauditur intra limites speciei sui effectus sicut agens univocum ; ergo similiter agens universale aequivocum quod est Deus excedit sic omnem finitatem existentem et possibilem in quacumque re, quod potest vere dici simpliciter infinitum, quia non clauditur intra quodcumque genus aut speciem cuiuscumque generis.
[10] Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae licet habeant probabilitatem, nullam tamen habent necessitatem. Prima non, quia maior posset rationabiliter negari ; non enim videtur necessarium quod illud quod non est limitatum ad genus et ad speciem, sed continet omnium generum atque etiam specierum perfectiones sit infinitum simpliciter, quia quod excedit aliquod finitum non oportet quod sit infinitum, sed sufficit quod sit finitum maius ; nunc est ita quod non solum illud quod continetur in uno genere finitum est, sed quicquid continetur in omnibus generibus ; plura enim quae sunt finita in numero et quorum quodlibet est finitum in se non possunt constituere aliquod infinitum ; talia autem sunt praedicamenta, quia quodlibet includit perfectionem finitam ; sunt etiam finita numero, quia decem tantum ; ergo quod includit omnium generum perfectiones non est infinitum, sed potius finitum, et si eas contineret eminentius, non concluditur nisi quod sit finitum maius.
[11] Secunda etiam ratio non videtur necessitatem habere, quia illud quod potest convenire Deo et creaturae non arguit infinitatem potentiae (alioquin creatura posset esse infinitae potentiae) ; agere autem nullo supposito potest competere creaturae, ut patebit in II libro ; ergo etc. Esto etiam quod non posset communicari creaturae quod ageret nullo supposito ex parte subiecti, adhuc argumentum non valet, quia nihil non est in infinitum minus aliquo, quia ei quod nihil est non potest competere quod sit minus quocumque alio, nec ens et nihil distant in infinitum, ut plenius deducetur in II libro.
[12] Tertia ratio deficit in illo in quo et prima, quia sicut illud quod excedit perfectionem huius speciei non est infinitum simpliciter, sic quod excedit omnem perfectionem entem et possibilem in omnibus generibus et speciebus non oportet quod sit infinitum simpliciter, sed sufficit quod sit infinitum maius ; dicam enim quod omne ens est finitum, tam creatum quam increatum ; sed increatum tanquam principium et causa aequivoca excedit in perfectione quemlibet effectum per se sumptum et omnes simul sumptos.
[13] Aliter ergo probanda est supradicta conclusio sic : Deus potest producere infinitum actu et simul vel successive et in potentia ; ergo potentia Dei est infinita. Probatio antecedentis et consequentiae. Antecedens patet, quia Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem, ut patet ex supradictis ; sed infinitum esse actu et simul, vel saltem successive et in potentia, vel in speciebus rerum vel individuis specierum, non implicat contradictionem ; ergo etc. Minor patet de se quantum ad ultimum membrum, scilicet quod processus rerum in infinitum successive et in potentia in individuis specierum sit possibilis ; hoc enim ponunt omnes, et necesse est ponere cum concedatur ab omnibus quod Deus posset conservare mundum in infinitum sicut est. Et in hoc probata est tota minor cum sit disiunctiva, et nihilominus ostendetur in sequentibus quid veritatis habeant reliqua duo membra. Consequentia patet ; si enim Deus potest producere aliquid quod sit infinitum actu et simul, patet quod potentia eius est infinita, quia illa potentia est maior in vigore quae potest simul plura producere quam illa quae solum potest pauciora ; ergo illa quae potest infinita actu producere est in infinitum maior quacumque virtute creata quae non potest actu et simul nisi finita ; si igitur potentia divina se extendat ad hoc quod possit producere infinita actu et simul, patet quod ipsa est simpliciter infinita.
[14] Patet ergo consequentia quantum ad primum articulum antecedentis. Patet etiam quantum ad secundum, scilicet quod si Deus potest facere infinita successive et in potentia, quod virtus eius est infinita, quia si processus rerum in infinitum est possibilis, vel ergo erit secundum gradus specie differentes vel saltem secundum numerum ; sed utroque modo oportet quod potentia Dei sit infinita ; ergo etc. Probatio minoris quantum ad duas eius partes, et primo quantum ad primam : si enim processus creaturarum est possibilis in infinitum secundum diversos gradus specificos, clarum est quod potentia Dei est infinita in vigore, quia quanto potentia potest in plura secundum speciem, tanto oportet quod sit maior et virtuosior, sicut est ascensus in perfectione specierum ; si ergo processus rerum secundum speciem est possibilis in infinitum, sequitur quod potentia divina sit infinita (alioquin haberet statum in producendo species, nec posset ultra perfectiorem producere) ; si vero iste processus non sit possibilis, sed tantum ille qui est secundum numerum, quem omnes concedunt, adhuc videtur idem sequi, quia aliquid esse causa infinitorum numero successive potest esse dupliciter : uno modo quod advenientibus posterioribus priora recedant a sua causalitate, et ad hoc sufficit potentia infinita duratione, dato quod non sit infinita vigore (pluralitas enim effectuum talium non arguit maiorem vigorem, sed eumdem permanentem ; hoc enim modo sol esset causa infinitorum successive si motus semper duraret) ; alio modo potest aliquid esse causa infinitorum successive, sic quod advenientibus posterioribus priora maneant sub sua causalitate, et sic posse in plura requirit maiorem vigorem quam posse in pauciora. Ex hoc sic arguitur : illa virtus quae potest in plura quotcumque datis sic quod advenientibus posterioribus priora non recedant, est infinita in vigore. Haec patet, quia sicut posse sic in plura arguit maiorem vigorem, sic posse in plura quotcumque datis arguit maiorem virtutem quacumque finita data, et haec necessario est infinita ; sed virtus vel potentia Dei est huiusmodi ; ergo etc.
[15] Contra autem rationem istam instatur dupliciter : primo, quia ista ratio, ut videtur quibusdam, non probat quod potentia divina secundum ratione potentiae sit infinita simpliciter, sed solum secundum quid, nisi ponatur quod Deus possit producere infinita secundum speciem, saltem in potentia et successive. Quod probant sic : sicut essentia non esset infinita simpliciter secundum rationem essentiae, si esset determinata ad aliquam speciem, dato quod esset infinite intensa in illa specie, ut si poneremus calorem infinite intensum, sic nulla potentia esset infinita simpliciter secundum rationem potentiae, nisi possit in infinita obiecta non solum secundum numerum, quia talia limitata sunt ad speciem, sed oportet quod sint infinita secundum rationes specificas.
[16] Sed istud non valet. Quod patet accipiendo contrarium medium eius quod assumunt, sic : sicut se habet infinitas essentiae divinae ad perfectiones absolutas, sic se habet infinitas potentiae ad infinitatem possibilium, ut ipsimet accipiunt ; sed infinitas essentiae divinae non requirit quod includat infinitas perfectiones absolutas secundum rationem specificam differentes, imo perfectiones quae sunt in Deo, illae scilicet quas simpliciter melius est habere quam eis carere, sunt finitae multitudine ; sed ex hoc solo essentia divina dicitur infinita, quia continet infinite, ut sic loquamur, omnes perfectiones absolutas possibiles, quamvis illae sint finitae secundum multitudinem ; ergo similiter infinitas potentiae divinae non requirit quod possit in infinita possibilia specie differentia, sed sufficit quod possit in omnia possibilia, dato quod sint finita multitudine formali et specifica, dum tamen possit in ea infinito modo, quod est tamen sub singulis speciebus multiplicabilibus, et non tantum sub una, ut arguebatur, potest infinita producere successive, sic quod advenientibus posterioribus priora non recedant a sua causalitate.
[17] Ex quo patet responsio ad rationem eorum, quia qua ratione Deus potest producere infinita actu in aliqua specie, eadem ratione et in quolibet multiplicabili. Propter quod sicut continet infinite perfectionem unius speciei, ita et cuiuslibet ; non sic autem esset de calore, si esset infinite intensus, vel de essentia divina, si esset limitata et finita ad speciem, quia solum contineret perfectionem unius speciei tantum ; et iterum cum Deus una simplici essentia contineat omnem perfectionem et non secundum aliud, si probatur infinitus in una perfectione, probatur simpliciter infinitus in omni possibili. Ex hoc patet quod praedicta instantia non valet.
[18] Secundo potest sic instari : infinitas effectus arguit infinitatem causae solum proportionabiliter ; sed ponendo processum rerum possibilem in infinitum successive et in potentia, non ponitur in effectibus aliquid infinitum actu, sed solum in potentia, hoc modo scilicet quod datis quotcumque possibile est dare plura ; ergo, ut videtur, talis infinitas non arguit aliquam causam esse actu infinitam, sed solum quod data quacumque causa finita possibile est dare perfectiorem ; nunquam tamen devenietur ad aliquam infinitam.
[19] Et dicendum quod infinitus talis est ponenda in causa qualis potest concludi ex effectu, et non solum qualis est in effectu (in illo enim attenditur proportio inter causam et effectum, in hoc autem magis attenditur similitudo quam proportio) ; ex infinitate autem successiva in effectibus, qualem ponimus Deo possibilem, sequitur Deum esse actu et simpliciter infinitae potentiae ; quare etc. Assumptum declaratur, quia licet in accipiendis quotcumque datis possibile sit dare plura, quae tamen si dentur, non erunt infinita ; nihilominus si in causis acceptis est dare aliquid cui nihil possit aequari in virtute, quantumcumque procedatur in accipiendo sub ipsa, una post aliam, necessario ipsa est actu infinita natura. Et idem esset in efftectibus ; si enim esset dare aliquam multitudinem actu ad quam non posset devenire accipiendo numerum post numerum, necessario ipsa esset infinita ; omne enim finitum transitur accepto aliquoties aliquo finito. Causalitas autem virtutis divinae non potest attingi quantumcumque ponatur causalitas creata excrescere in producendo multa. Propter quod necessario sequitur quod ipsa sit infinita.
[20] Ad primum argumentum dicendum quod duplex est infinitum, scilicet privative, quod natum est finiri et nondum habet finem, sicut motus caeli potest dici infinitus et omnis motus citra terminum, et tale infinitum est possibile et imperfectum nec potest Deo attribui, et de hoc procedit argumentum ; alio modo dicitur infinitum negative, quia caret omni limitatione quae competit rebus creatis, et hoc modo perfectius est esse infinitum quam finitum ; perfectior enim est negatio imperfectionis saltem ratione naturae subtractae quam sit affirmatio, et hoc modo infinitum competit Deo.
[21] Ad secundum dicendum est quod potentia non exceditur a scientia nec econverso cum sint idem ; licet obiectum excedatur ab obiecto, utriusque tamen obiectum est infinitum in potentia respectu actus successivi, et in talibus unum potest excedere alterum.
Quaestio secunda
Utrum Deus possit facere aliquod infinitum actu
[1] Occasione eius quod dictum est quaestione praecedenti [n.13] quaeritur utrum Deus possit facere aliquod infinitum actu.
Et videtur quod non, quia de ratione infiniti est quod non possit pertransiri, neque a finito, neque ab infinito, ut probatur VI Physicorum ; sed si infinitum esset productum, quodammodo esset pertransitum ; ergo etc.
[2] Item impossibile est effectum aequari suae causae aequivoce ; sed si Deus produceret effectum infinitum, ille adaequaretur suae causae aequivoce, scilicet Deo, quia infinito nihil est maius, non solum secundum quantitatem molis, sed etiam secundum quantitatem virtutis, quia in magnitudine infinita non potest esse virtus finita, ut probatur VIII Physicorum ; sic ergo etc.
[3] Item infinitum est cuius [secundum] quantitatem accipientibus semper aliquid sumere extra, ut dicitur III Physicorum ; sed si infinitum esset actu, nihil eius esset sumere extra ; ergo contra rationem infiniti est esse actu, et sic idem quod prius.
[4] In contrarium arguitur quia Deus potest sub qualibet specie producere aliquod individuum ; sed si sub qualibet specie figurae esset producta aliqua figura, illae figurae essent actu infinitae ; ergo etc.
[5] Item Deus potest facere quicquid non repugnat rationi rei ; sed rationi quantitatis non repugnat infinitum, imo finitum et infinitum quantitati conveniunt, ut dicitur I Physicorum ; ergo etc.
[6] Responsio. Quaestio ista non intelligitur de infinito secundum essentiam, utrum Deus possit aliquod tale infinitum producere, cum constet omnem creaturam necessario ad certum genus et ad certam speciem [determinari] ; intelligitur ergo de infinito secundum quantitatem quod est duplex, scilicet secundum magnitudinem et secundum multitudinem, sicut est duplex quantitas, continua videlicet et discreta. Primo ergo videamus utrum repugnet naturae rei create infinitas secundum multitudinem, et secundo an repugnet ei infinitas secundum magnitudinem. Adhuc circa primum primo ponetur illud quod est clarum et ab omnibus concessum ; et secundo inquiretur de eo quod est dubium.
[7] Quantum ad primum sciendum est quod conceditur ab omnibus quod in ordinatis per se essentialiter impossibile est dare multitudinem infinitam actu ; ratio est quia si in ordinatis per se et essentialiter esset multitudo actu infinita, in illa multitudine esset aliqua species virtutis vel perfectionis infinitae ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia infinita perfectio non potest competere nisi Deo. Consequentia probatur, quia in ordinatis essentialiter semper unum est perfectius altero nec est dare duo in aequali gradu perfectionis ; necesse est ergo in tota multitudine ordinatorum essentialiter quod unum sit perfectius ceteris omnibus. Cum igitur in multitudine infinita sit perfectio infinita, oportet quod similis sit in aliquo uno illius multitudinis. Alia autem sunt quae ordinantur accidentaliter sicut individua sub una specie, et talia possunt produci dupliciter successive vel simul ; si successive, impossibile est quod inchoando ab uno vel a quocumque, dum tamen finitis, deveniatur aliquando ad multitudinem actu infinitam ; cuius ratio est quia de ratione infiniti est quod quantacumque eius pars accipiatur et quotiescumque, quod semper restet aliquid accipiendum. Propter quod contra rationem eius est quod in accipiendo partem post partem, ipsum sit unquam actu acceptum, et quia illud non potest fieri, quod est contra rationem rei, ideo isto modo non possunt produci actu infinita, nec solum est hoc verum in rerum productione, sed etiam in earum cognitione ; si enim Deus cognosceret unum post aliud, non cognosceret actu infinita.
[8] Si vero individua sub specie simul producantur, sic dubium est an Deus possit infinita actu producere, puta infinitas animas, et est hic duplex modus dicendi. Unus est quod Deus potest infinita producere actu. Quod probatur dupliciter, primo sic : Deus potest simul et actu tot producere quot potest producere in potentia successive, nisi natura rei requirat successionem. Et hoc patet statim, quia ubi non est repugnantia ex parte rei, non est defectus ex parte Dei ; si ergo natura rei non requirat successionem, sed patiatur simultatem, Deus potest in talibus tot producere simul quot successive ; sed natura animarum quae possunt a Deo produci non requirit successionem ; ergo Deus potest tot animas simul producere quot potest producere successive ; si autem essent tot producte, necessario essent infinitae ; ergo etc. Quod essent infinitae, patet, quia si essent finitae, tunc per productionem successivam animarum transiretur illud quod esset actu productum (omne enim finitum transitur per continuam acceptionem alicuius finiti) ; et sic Deus non potuisset producere tot simul quot successive, cuius oppositum probatum est.
[9] Secunda ratio talis est : Deus potest simul tot animas producere quot possunt participare naturam animae. Hoc patet, quia non habent inter se oppositionem nec successionis necessariam ordinem ; sed si tot essent productae, necessario essent infinitae ; ergo Deus potest animas infinitas actu producere. Minor probatur ; si enim animae sic productae essent in numero finito, ultra illum numerum Deus non posset aliquam animam producere cum ponatur quod tot sunt productae quot possunt naturam animae participare. Hoc autem est absurdum, scilicet quod Deus sit limitatus ad producendum certum numerum animarum ultra quem nullam posset producere ; ergo oportet dicere quod illae essent infinitae. Sic igitur dicunt isti quod Deus potest hoc modo producere infinita. Huius opinionis, quae est satis probabilis, fuerunt Avicenna, Algazel et quidam alii ; et mihi ipsi uisum est aliquando.
[10] Alius modus est qui videtur probabilior, videlicet quod Deus non potest facere infinita actu, non propter impotentiam sui, sed propter repugnantiam rei. Et ad probandum istam conclusionem primo ponentur rationes per quas aliqui eam probant, et videbitur quantum concludant, et deinde adducentur quaedam aliae rationes, quae videntur efficaciores.
[11] Rationes per quas aliqui probant praedictam conclusionem sunt duae. Prima talis est, quia oportet omnem multitudinem esse in aliqua specie multitudinis ; species autem multitudinis sunt secundum species numerorum ; nulla autem species numeri potest esse infinita, cum numerus sit multitudo mensurata per unum ; ergo impossibile est aliquam multitudinem esse actu infinitam. Secundo, quia omne creatum comprehenditur sub aliqua certa intentione creantis ; sed infinita multitudo, si esset, non posset comprehendi sub certa intentione, sicut nec sub certo numero ; quare etc.
[11] Sed istae rationes parum concludunt ; cum enim primo dicitur quod omnem multitudinem oportet esse in aliqua specie multitudinis, potest dici quod multitudo vel totum discretum non est aliquid unum secundum rem, sed multa quorum quodlibet est aliquod individuum alicuius speciei sub aliquo genere, et sic esset de infinitis hominibus, si essent (nam quilibet eorum esset in specie humana) ; sed nunquid oportet ipsam multitudinem qua numeramus esse in aliqua specie sicut res numeratas ? Forte diceret aliquis, et probabiliter, quod non, quia licet unitas generis et speciei sit unitas rationis, tamen unitas suppositi vel individui sub specie est unitas rei ; intellectus enim non facit singularitatem in rebus, sicut universalitatem, et ideo cum nulla multitudo sit unum secundum rem, ipsa non est individuum alicuius speciei, nec debeo quaerere ipsius aliquam speciem. Adhuc multitudo nihil reale addit super res quae multe dicuntur, sicut nec unitas, ut prius dictum fuit ; ad quid ergo ipsus multitudinis secundum se oportet querere aliquam speciem praeter speciem rerum quae multae dicuntur, cum ipsa multitudo nihil reale addit super ipsas ? sed esto quod oporteat ; nam et numerorum dicimus esse diversas species. Et ad id quod postea addis, quod species multitudinis sunt secundum species numerorum, potest dici quod cum multitudo sit in plus quam numerus (est enim de transeuntibus), non quicquid est de ratione numeri est de ratione multitudinis. Propter quod cum de ratione numeri sit esse mensurabile vel numerabile, et ideo nulla species numeri posset esse infinita, tamen non oportet quod hoc sit de ratione multitudinis quin possit aliqua species eius esse infinita.
[13] Ad secundum dicendum quod multitudo quantum ad illud quod importatur formaliter per ipsam non est aliquid creatum praeter res ipsas quae multae dicuntur, quarum quaelibet est aliquid creatum et cadit sub certa intentione creantis, et non solum quaelibet secundum se, sed omnes simul, nec propter hoc oportet eas esse in certo numero, cum illa quorum non est numerus certitudinaliter sciantur ab illo cuius scientiae non est numerus, et ideo certitudinaliter intendi possunt.
[14] Aliter potest ergo praedicta conclusio efficacius probari dupliciter, primo sic : sicut infinito secundum magnitudinem non potest aliquid esse maius, sic infinito secundum multitudinem non potest esse plus ; sed quocumque producto a Deo potest aliquid esse plus ; ergo infinitum actu non potest esse secundum multitudinem a Deo actu productum. Maior patet, quia sicut se habet maius et minus ad magnitudinem, sic plus et minus ad multitudinem. Minor patet ; productis enim quotcumque sub una specie Deus potest alia producere ; alioquin potentia esset exhausta, quod est inconveniens.
[15] Ad hanc rationem respondetur quod Deus potest producto infinito secundum multitudinem adhuc plura producere, ita ut fiat additio illius quod de novo producitur ad infinitum prius productum ; nec tamen propter hoc erit aliquid plus infinito.
[16] Quod declaratur sic : quamvis infinito, secundum quod infinitum est, non possit fieri additio, nihil tamen prohibet quin infinito ex ea parte qua non est infinitum fiat additio ; verbi gratia si poneremus columnam infinitam secundum longitudinem et non secundum latitudinem, secundum longitudinem nihil posset ei addi, sed secundum latitudinem posset ; similiter si poneremus eam infinitam ex uno latere, puta versus orientem, finitam vero ex alio latere, scilicet versus occidentem, ex parte occidentis posset ei fieri additio, quamvis non ex parte orientis ; iuxta quem modum dicunt illi qui ponunt quod motus potest esse ab aeterno quod a parte ante nulla potuisset fieri additio, neque secundum extensionem, neque secundum multitudinem revolutionum, cum in illa parte motus fuisset infinitus ; sed ex altera parte quae nunc est, posset fieri additio, et secundum extensionem motus et secundum multitudinem revolutionum, quia ex hac parte finitus esset ; si autem poneremus corpus omniquaque infinitum, nihil omnino posset ei addi ; modo, ut dicunt, aliud est individuum de toto continuo et de toto discreto ; totum enim continuum unum est simpliciter, totum autem discretum non est unum, sed plura, ut iam dictum fuit ; continet enim plures partes, quarum quelibet habet propriam actualitatem discretam ab actualitate alterius. Ob hoc igitur non potest fieri additio toti continuo quin fiat toti per se et primo, partibus autem per accidens et ex consequenti ; sed toti discreto possibile est fieri additionem cum secundum se nullam habet unitatem ; sed fit primo et per se additio parti et per consequens toti ; cum igitur infinito secundum quod infinitum non possit fieri additio, ideo corpori omniquaque infinito nullo modo potest fieri additio, nec variatione totius, quia infinitum, nec ratione partium, quia partibus non fit additio nisi per additionem factam primo et per se ad totum. Infinito autem secundum multitudinem semper potest fieri additio, quia vel non est infinitum omniquaque, sed ex una parte tantum, sicut esset de multitudine revolutionum caeli si motus fuisset ab aeterno, vel dato quod esset infinitum omniquaque, cum non esset ens nec unum simpliciter, ei non fieret per se additio, sed partibus eius, quarum quaelibet secundum se est finita, et potest recipere additionem quae redundat in totum, licet per accidens. Sic igitur nil prohibet infinitum secundum multitudinem recipere additionem. haec tamen additio, ut dicunt, non facit aliquid plus, quia plus et minus dicuntur per comparationem ad communem mensuram, quam impossibile est dare infinito. Et ideo per talem adiditionem infinitum non efficitur maius nec prius erat minus.
[17] Sed istud non est bene dictum, quia omne quod continet aliquid cum alio addito est plus illo ; nec oppositum est intelligibile cum implicet contradictionem ; si ergo infinito secudum multitudinem potest fieri additio, necesse est quod facta additione illud sit plus primo ; continet enim ipsum et aliquid additum, et ita aliquid erit plus infinito. Et quod dicitur quod plus et minus dicuntur per comparationem ad communem mensuram, concedatur, et ideo impossibile est illud attribuere infinito cui non competit mensura ; ad quod ex necessitate sequitur quod unum infinitum sit plus vel minus altero ; hoc autem fit cum dicitur quod infinito potest fieri additio, ut demonstratum est ; ergo illud est impossibile.
[18] Quod etiam patet ex alio, quia sicut infinitum in potentia, quia habet rationem partis, semper potest recipere additionem, imo necessario recipit additionem (est enim tale infinitum cuius semper est aliquid sumere extra, ut dicitur III Physicorum), sic infinitum in actu, cum habeat rationem totius et accepti, nunquam potest recipere additionem (est enim tale infinitum cuius [secundum] quantitatem accipientibus nihil est sumere extra) ; sed quicquid ipsius possibile, totum est acceptum ; propter quod si sit aliquid infinitum actu, nullo modo potest sibi fieri additio, neque secundum se, neque secundam partem, quia etsi parti per se sumptae posset aliquid addi, quia praeter ipsam semper est aliud sumere, tamen parti sumptae in toto infinito actu nihil penitus potest addi, quia praeter ipsam cum aliis sumptis non est possibile aliquid aliud sumi.
[19] Secunda ratio talis est : totum equari parti implicat contradictionem cum omne totum sit maius sua parte et hoc sit de primis principiis ; sed hoc sequeretur si esset dare multitudinem actu infinitam ; ergo etc. Probatio minoris : binarius est pars ternarii vel quaternarii ; sed in multitudine infinita tot essent quaternarii quot binarii, scilicet utrobique infiniti ; ergo ibi pars aequaretur toti et totum parti, quod est impossibile, ut dictum est ; quare etc.
[20] Ad hoc respondetur per modum qui dictus est prius, scilicet quod in multitudine infinita binarii non aequantur quaternariis, nec tamen sunt plures vel pauciores hii quam illi, quia inaequalitas, plus et minus habent solum locum in illis quibus est communis mensura. Accipiendo ergo de multitudine infinita quemcumque binarium et quaternarium maior est quaternarius binario, sicut totum maius est sua parte ; sed accipiendo totam multitudinem non sunt plures binarii quam ternarii, nec pauciores nec aequales, quia non habent communem mensuram.
[21] Istud non valet, quia illud quod dicitur de communi mensura falsum est, (ut deductum fuit), tum quia sicut se habet pars ad partem, sic totum ad totum ; si ergo [in] infinita multitudine quaternarius aliquis maior est binario et plures sint binarii in quaternario, necesse est quod infinitum constans ex quaternariis sit plus infinito constante ex binariis, et quod in eodem infinito sint plures binarii quaternariis. Sic igitur patet primum, scilicet quod non est possibile aliquid esse actu infinitum secundum multitudinem.
[22] Quantum ad secundum, scilicet utrum Deus posset facere aliquid actu infinitum secundum magnitudinem, tenetur communiter quod non. Hoc autem probant aliqui sic : corpus sumitur dupliciter, naturaliter et mathematice ; naturaliter, prout dicit compositum ex materia et forma naturali cum accidentibus concomitantibus, mathematice prout dicit solam quantitatem tripliciter dimensionatam. Quod autem corpus sumptum naturaliter non possit esse actu infinitum, probatur sic : omnis determinata forma necessario requirit determinata accidentia ; sed omne corpus naturale habet necessario determinatam formam ; ergo omne corpus naturale requirit necessario determinata accidentia ; sed inter accidentia numeratur quantitas ; ergo omne corpus naturale necessario habet determinatam quantitatem ; impossibile est ergo quod habeat infinitam. Idem probatur secundo de corpore mathematico, quia in corpore mathematico sunt idem penitus quantitas et essentia ; si ergo corpus mathematicum esset infinitum secundum quantitatem, sequeretur quod esset infinitum secundum essentiam ; hoc autem est impossibile, quia nihil potest esse tale praeter Deum ; quare etc. Item impossibile est esse corpus mathematicum absque figura, quia figura forma est quantitatis ; sed omne figuratum necessario est finitum, quia figura est quae termino vel terminis clauditur ; ergo omne quantum necessario est finitum.
[23] Quicquid sit de conclusione, rationes tamen iste non valent. Quod enim primo dicitur quod determinata forma necessario requirit determinata accidentia, distinguendum est de determinatione ; est enim quaedam determinatio ad certum genus et ad speciem, et hanc determinationem in accidentibus requirit omnis forma naturalis ; forma enim corvi requirit nigredinem et forma cygni albedinem ; et hoc modo quantitas etiam infinita est accidens determinatum ad certum genus et ad certam speciem. Alia determinatio intra genus et speciem, quae attenditur secundum intensum et remissum in qualitatibus vel secundum extensionem in quantitatibus, et hoc modo calor, si esset infinite intensus, non esset determinatus, et quantitas, si esset infinite extensa, non esset determinata, et talis indeterminatio forte non est possibilis in qualitatibus propter rationem quae tacta fuit supra distinctione 17 quaestione 9, in illa quaestione, utrum charitas possit augeri in infinitum, imo quaelibet qualitas determinata est ad suppremum et infimum gradum intentionis et remissionis sibi possibilem ; propter quod omnis qualitas in quacumque re sit habet hanc determinationem ; sed quantitas non habet tale determinationem, neque in maius, neque in minus, ut ibidem dictum fuit, nec eam requirit omnis forma naturalis, (maxime forma corporis simplicis et homogenei, ut forma aeris) ; non enim videtur requirere tantam quantitatem determinate quin possit indifferenter esse sub quantacumque, etiamsi esset infinita, nec video repugnantiam aliquam ex parte talis formae.
[24] Secunda etiam ratio non valet, quia infinitas essentiae, quae includit perfectiones omnium generum, repugnat creaturae et convenit soli Deo ; et hanc infinitatem essentiae non haberet quantitas infinita, sed solum haberet infinitatem extensionis intra genus suum, quae non est infinitas essentiae quae soli Deo attribuitur et ab omni creatura negatur ; propter quod itur in aequivoco de infinitate essentiae intra genus et extra.
[25] Tertia ratio minus valet, quia figura non est forma essentialis et intrinseca quantitatis ; alioquin quantitas esset composita ex aliquo tanquam materia et ex figura tanquam forma ; sed est forma accidentalis et extrinseca (pertinet enim ad aliud genus, scilicet ad genus qualitatis) ; quaelibet autem res potest privari omni tali forma, saltem virtute divina.
[26] Aliter potest probari eadem conclusio sic : in omni natura habente gradus suppremum et infimum sibi invicem correspondent ita quod si esset possibile dare unum, et reliquum, si non, non ; sed in quantitate non est possibile dare infimum vel minimum quo non possit minus dari ; ergo in ea non est possibile dare supremum vel maximum quo non possit maius dari ; sed si esset possibile quod quantum esset actu infinitum, non posset dari maius in illo ; ergo etc.
[27] Et si dicatur quod in numeris est dare infimum, scilicet dualitatem, et non supremum, et ita non videtur quod haec ad invicem sibi correspondeant, dicendum quod non valet : primo, quia numerus secundum se non est aliqua natura, ut dictum fuit prius distinctione 27, nos autem agimus de natura rei in se habere gradus ; secundo, quia dato quod numerus esset secundum se aliqua natura, tamen gradus in numeris non attenduntur secundum eamdem naturam specificam, sed secundum diversa, nos autem loquimur de gradibus in eadem natura specifica ; propter quod instantia non est ad propositum. Prima tamen responsio melior est.
[28] Ad primam rationem in oppositum dicendum quod sub qualibet specie figurarum divisim accepta potest Deus producere aliquod individuum, sed sub omnibus speciebus coniunctim acceptis non, quia species figurarum procedunt sicut species numerorum, ut trigonum, tetragonum, et sic de aliis, species autem numerorum non possunt simul omnes accipi cum causentur ex divisione continui, quae procedit in infinitum successive et in potentia tantum.
[29] Ad aliud dicendum quod rationi quantitatis non repugnat finitum et infinitum appositione et divisione successive et in potentia modo quo determinat Philosophus III Physicorum, sed infinitum actu repugnat non quantitati, sed cuilibet entitati creatae ; propter quod nullo modo est producibile.
[30] Rationes ante oppositum concedantur ratione conclusionis.
[31] Secunda tamen ratio, quae videtur probare quod non possit esse aliquod corpus infinitum secundum magnitudinem, non concludit. Minor enim est falsa ; infinitum enim secundum magnitudinem non aequaretur Deo secundum virtutem, tum quia in magnitudine infinita non oportet esse virtutem infinitam intensione, sed solam extensione, et hoc solum quantum ad illas formas quae extenduntur extensione subiecti, quamvis Aristotiles insufficienter sentiat contrarium VIII Physicorum, tum etiam quia si esset infinita intensione, hoc esset intra certum genus et non secundum perfectionem omnis generis ; propter quod non aequaretur perfectioni divinae.
Quaestio tertia
Utrum omnipotentia possit communicari creaturae
[1] Deinde quaeritur utrum omnipotentia possit communicari creaturae.
Et videtur quod sic, quia ad plura se extendit scientia quam potentia (Deus enim aliqua scit quae non potest, puta mala) ; sed omnis scientia potest communicari creaturae et videtur fuisse communicata animae Christi ; ergo et omnipotentia potest communicari.
[2] In contrarium arguitur quasi ex simili, quia animae Christi communicatum fuit quicquid ei potuit communicari ; sed omnipotentia non fuit ei communicata, ut dicitur III libro ; ergo omnipotentia non est communicabilis creaturae.
[3] Responsio. Absolute dicendum est quod omnipotentia non potest creaturae communicari. Quod patet primo, quia virtus quae innititur alteri et ab ea dependet non potest habere rationem omnipotentiae ; in hoc enim quod innititur alteri potentiae et ab ea dependet deficit ab omnipotentia ; omnipotentia enim non est quae deficere potest ; quod autem alteri innititur et ab eo dependet deficere potest per substractionem influentiae eius. Omnis autem virtus communicabilis creaturae innititur alteri virtuti, saltem divinae, et ab ea dependet ; ergo non potest habere rationem omnipotentiae. Secundo patet idem sic : omnipotentia se extendit ad producendum omne possibile ; sed nulla virtus creaturae potest se extendere ad producendum omne possibile ; alioquin cum omnis creatura sit de numero possibilium (solus enim Deus est necesse esse), sequeretur quod creatura posset super seipsam in producendo se, quod est impossibile, ut dicitur I De Trinitate ; quare etc.
[4] Ad argumentum in oppositum dicendum quod minor est falsa ; scientia enim animae Christi non equiparatur scientiae Dei, nec quo ad limpiditatem sciendi, nec quo ad multitudinem scitorum, saltem illorum quae pertinent ad scientiam simplicis intelligentiae ; dato etiam quod omnis scientia quo ad numerum scitorum esset communicabilis, non tamen omnipotentia, quia scientia habetur per solam praesentiam scibilis ad scientem, sive secundum se, sive secundum aliquid ipsum repraesentans ; nullum autem inconveniens est si intellectui beato videnti divinam essentiam repraesententur in ea omnia creata et creabilia ; et ideo non omnino videtur impossibile quin intellectus creatus habeat scientiam omnium ; sed potentia dicit excessum super possibile et omnipotentia super omne possibile, et ideo nihil possibile, qualis est omnis creatura, potest habere omnipotentiam ; alioquin excederet seipsam.
Quaestio quarta
Utrum Deus agat ex necessitate naturae
[1] Consequenter quaeritur de modo actionis divinae, et primo utrum Deus agat ex necessitate naturae.
Et videtur quod sic, quia illud quod in agendo sic est determinatum quod non potest non agere, videtur agere ex necessitate naturae, quia potestates rationales sunt ad opposita, naturales vero non ; sed Deus est sic determinatus ad agendum quod agit quod non potest illud non agere ; ergo etc. Maior patet. Sed minor probatur, quia Deus producit res per voluntatem ; sed Deus de necessitate vult quicquid vult nec potest non velle ; quare etc. Minor huius prosyllogismi adhuc probatur, quia si illa quae Deus vult non vellet de necessitate, sed posset ea non velle, sequeretur quod voluntas eius posset esse indifferens ad velle et nolle ; hoc autem est inconveniens, quia tunc oporteret quod determinaretur ab alio et etiam quod actus eius differret realiter ab ipsa ; quare etc.
[2] Item Dyonisius 2 capitulo De divinis nominibus assimilat divinam actionem illuminationi dicens quod sicut sol non ratiocinans neque eligens radios suos diffundit, sic divina voluntas se diffundit in omnia entia ; sed agere sine ratiocinatione et electione est agere ex necessitate naturae ; ergo etc.
[3] Sed contra : illud quod agit ex necessitate naturae, statim cum est, producit effectum suum, nisi sua virtus sit imperfecta vel sua actio successiva ; sed virtus divina est ab aeterno perfecta ; actio autem qua producit res est subita et non successiva ; ergo si Deus ageret ex necessitate naturae, ab aeterno produxisset res, quod falsum est.
[4] Responsio. Deum agere ex necessitate naturae potest dupliciter intelligi secundum duo in quibus differt agens naturale ab agente per artem seu a proposito : unum est quod agens per artem praecognoscit quod agit, naturale vero non ; aliud est quod agens per naturam, quantum est de se, non potest non agere, agens vero per artem sive a proposito agit libere et potest non agere. Si ergo intelligatur quaestio quo ad primum modum, scilicet an Deus producat res ex necessitate sic quod natura eius sit principium producendi res secundum se, non ut praecognoscens eas, sic dicendum est quod non, imo quicquid producit praecognoscit et eius praecognitio per se praeexigitur ad productionem creaturarum. Et quia illud fuit sufficienter probatum prius distinctione 35, ideo ad praesens nihil plus dicetur de hoc.
[5] Si autem quaestio intelligatur quo ad secundum modum, scilicet utrum Deus producat res ex necessitate naturae, non quidem absque praecognitione et volitione, sed quia vult ex necessitate eas producere nec potest non velle producere, hoc modo posuerunt aliqui philosophi Deum producere res ex necessitate naturae, quia quicquid vult vult de necessitate absoluta, non solum bonitatem suam, sed alia propter ipsam.
[6] Istud autem non videtur verum nec est fidei consonum, quia si Deus vult de necessitate alia a se, aut vult ea tanquam finem aut propter alium finem. Non potest dici quod velit ea tanquam finem, quia sicut Dei potentia est primum principium omnium entium, sic divina bonitas est omnium finis, ut patebit libro II distinctione 1 quaestione 6. Item nec vult ea de necessitate propter bonitatem suam. Cuius ratio est quia volentem aliquem finem non est necesse velle illa sine quibus ille finis potest haberi et habitus conservari ; sed sine rebus causatis divina bonitas perfectissime et plenissime habetur et habita conservatur (creaturae enim solum sunt manifestativae condecentiae bonitatis divinae) ; ergo Deum volentem bonitatem suam non est necesse velle alia propter ipsam, sed libere vult et potest ea non velle.
[7] Ad primum argumentum dicendum per interemptionem minoris, tam syllogismi principalis quam prosyllogismi, quia Deus potest non facere et non velle quod vult, ita quod voluntas sua est indifferens ad velle et nolle quodcumque aliud a se, nisi quod distinguendum est de indifferentia, quia aliquid potest esse indifferens ad aliqua dupliciter : uno modo sic quod non est in actu alicuius eorum, sed est mere in potentia contingenter ad utrumque, ut Sortes stans est mere in potentia ad sedendum vel currendum ; alio modo aliquid est indifferens ad plura sic quod est sub uno eorum, sed quia sibi secundum se et absolute considerato non repugnat oppositum, ideo dicitur secundum se indifferens ad utrumque, et istud potest esse dupliciter : uno modo sicut subiectum ad actus oppositos realiter ab ipso differentes, sicut Sortes est indifferens de se ad sedere vel currere, dato quod actu sit sub altero eorum, et hoc modo voluntas divina non est indifferens ad velle et nolle cum sit realiter suus actus ; alio modo est aliquid indifferens ad plura non per modum subiecti ad actus sibi inhaerentes, sed per modum potentiae respectu obiectorum in quae potest per actum suum tendere vel non tendere, quantum est de se, licet actu tendat in unum eorum determinate, et hoc modo voluntas divina et suum velle, quod est idem cum ea, est indifferens ad omnia volita creata. Et quod dicitur contra hoc, quia illud quod est indifferens ad plura indiget determinari per aliud, et si est indifferens ad plures actus, differt realiter ab utroque, dicendum quod illud quod est indifferens ad plura quorum neutrum habet indiget determinari ad alterum, sed si habeat alterum ipsorum actu, si tamen indifferens sit per modum subiecti ad actus differentes a subiecto, licet tale non indigeat determinari, quia iam alterum habet determinate, tamen tale habet causam inhaerentiae illius actus differentis. Si vero indifferens sit ad plura quorum unum actu habetur, sed non repugnat ei secundum se et absolute oppositum nec est indifferentia per modum subiecti ad actus inhaerentes, sed per modum potentiae vel actus ad diversa obiecta, tale non indiget determinari, quia iam determinatum est, nec habet causam alicuius sibi inhaerentis, quia nihil sibi inhaeret, et talis est indifferentia voluntatis divinae ad diversa volita, quia ab aeterno vult unum determinate et libere ; propter quod oppositum non repugnat nec est indifferentia voluntatis ad actus differentes sibi inhaerentes ut subiecto, sed est indifferentia potentiae et actus indifferentis ab ea ad diversa obiecta ; et ideo non indiget determinari ab alio nec habet causam alicuius sibi inhaerentis.
[8] Ad secundum dicendum quod non est intentio Dyonisii assimilare divinam actionem illuminationi quantum ad necessitatem, sed quantum ad universalitatem ; unde ly sic non reduplicat illud quod dixerat « non ratiocinans neque eligens », sed assimilat in hoc quod bonitas Dei diffundit seipsam, quia ipsa tendit in omnia, sicut lux solis in omnia sensibilia sibi supposita ; ideo non valet.
Quaestio quinta
Utrum Deus agat ex necessitate iustitiae
[1] Postea quaeritur utrum Deus agat ex necessitate iustitiae.
Et videtur quod sic, quia ut dicitur II Tim. 2 : Deus seipsum negare non potest, sed seipsum negaret si secundum iustitiam non ageret, cum ipse sit iustitia ; ergo solum potest agere quod iustum est.
[2] In contrarium est quia si Deus ageret ex necessitate iustitiae, non posset gratis ex misericordia alicui condonare totam poenam ei debitam ; hoc autem est inconveniens ; ergo etc.
[3] Responsio. Deum agere ex necessitate iustitiae potest dupliciter intelligi : uno modo quod nihil possit fieri quin si factum esset, iustum esset ; vel potest intelligi quod ex iustitia sua sic determinetur ad aliquid faciendum quod non possit illud omittere vel facere oppositum. Si primo modo, adhuc distinguendum et de iustitia, quia vel sumitur large pro condecentia et iustum pro eo quod decet vel stricte prout respicit debitum obligationis. Si primo modo, sic Deus operatur ex necessitate iustitiae, quia nihil potest facere quin si faceret, esset iustum, hoc est condecens. Cuius ratio est quia illud quod fit secundum convenientiam finis ad quem est fit iuste, idest decenter ; sed quicquid Deus potest facere, si fieret secundum quod fieret, congruit bonitati divinae, ad quam ordinaretur ut ad finem ; nam bonitas divina est regula omnium quae Deus agit, sicut in omnibus operabilibus finis est principium, ut dicitur II Physicorum ; ergo quicquid Deus potest facere si fieret iustum esset, hoc est condecens. Si vero iustitia accipiatur stricte prout includit debitum obligationis, sic Deus nihil agit ex necessitate iustitiae, quia in Deo nulla est obligatio ad creaturas, neque ad producendum eas ut essent, neque ad conservandum eas.
[4] Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet quod Deus ex iustitia sic determinetur ad aliquid faciendum quod non possit illud omittere vel facere oppositum, sic dicendum est quod Deus non operatur ex necessitate iustitiae, quia, ut prius uisum est, vel iustitia accipitur stricte prout includit debitum obligationis, et sic constat quod Deus non determinatur ex iustitia ad aliquid faciendum, imo nihil facit hoc modo iustum, quia non est obligatus ad aliquid faciendum ; vel accipiatur iustitia pro condecentia et iustum pro eo quod decet, et sic quicquid Deus potest facere si fieret esset iustum, hoc est condecens, tamen ex iustitia sic accepta non necessitatur ad aliquid faciendum quin possit illud omittere. Cuius ratio est quia ista decentia attenditur ex convenientia rei ad suum finem, ut dictum est ; sed Deus volendo bonitatem suam non necessario vult alia quae ordinantur ad ipsam tanquam ad finem, ut probatum fuit supra ; ergo decentia rei ad finem non necessitat Deum ad aliquid volendum vel faciendum quin possit illud nolle et omittere. Similiter pro parte respondendum est ad illud utrum Deus possit facere quae non facit vel quae non vult, quia Deus nihil potest facere quin si faceret, esset ab eo factum et volitum ; Deus tamen potest facere multo plura quam sint illa quae facit aut quae vult facere, et intelligo illud de potentia absoluta qua Deus potest facere quaecumque contradictionem non implicant.
[5] Ad argumentum in oppositum dicendum quod quicquid Deus facit totum facit secundum iustitiam, quae est quaedam condecentia, et hoc modo iustus est, quia non facit nisi quod condecet, et sic seipsum non negat, sed nihil facit secundum iustitiam quae importat debitum obligationis, quia ut sic iustus non est, eo quod nulli est obligatus ; neutro ergo modo necessitatur ad agendum secundum iustitiam.
