Distinctio XVI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XVI

Distinctio XVI

 

Divisio litterae huius distinctionis

 

Nunc de Spiritu Sancto.

Superius determinavit de missione temporali Spiritus Sancti et missione generali ; hic vero determinat spirituales modos.

Et dividitur in duas :

primo determinat de missione Spiritus Sancti visibili ;

secundo de invisibili, 17 distinctione : Iam nunc accedamus.

 

Prima est praesentis lectionis et dividitur in tres partes :

primo proponit suum intentum ;

secundo comparat missionem Filii ;

tertia determinat quoddam incidens.

 

Secunda ibi : Sed prius quaerendum est.

Tertia ibi : Hilarius autem videtur dicere.

 

Et haec est divisio Magistri in ista lectione in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister et proponit primo quod duplex est missio Spiritus Sancti, sicut et Filii, una visibilis, alia invisibilis. Et subdit quod visibilis missio Spiritus Sancti est apparitio vel manifestatio in corporali creatura, in qua creatura est Spiritus Sanctus sicut in signo. Demum quaeritur cur Filius ratione temporalis missionis dicatur Patre minor et non Spiritus Sanctus. Et respondet quod hoc ideo est, quia Filius assumpsit creaturam in qua apparuit per personalem unionem, non sic autem Spiritus Sanctus. Et subdit quod Filius per illam temporalem missionem visibilem et a seipso et a Spiritu Sancto et ab angelis est minoratus. Ultimo dicit secundum Hilarium quod licet Pater sit maior Filio propter auctoritatem, Filius tamen non est minor Patre propter unitatem nature quam habet cum Patre ; verba tamen ista sane intelligenda sunt. Et in hoc stat sententia, etc.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum Spiritui Sancto competat visibilis missio

 

[1] Circa distinctionem istam quaeritur primo de missione visibili per comparationem ad Personam missam, scilicet utrum Spiritui Sancto competat visibilis missio.

Et videtur quod non, quia Filius propter naturam, in qua visibiliter missus est, dicitur minor Patre, Ioannis 14 : Pater maior me est, sed Spiritus Sanctus nunquam dicitur minor Patre ; ergo nunquam fuit visibiliter missus.

 

[2] Item per missionem persona divina est novo modo in creatura, sed Spiritus sanctus non fuit novo modo in creaturis illis, in quibus visibiliter apparuit, fuit enim tantum in illis secundum modum, quo est communiter in omnibus rebus, scilicet per essentiam praesentiam, et potentiam, ergo non dicitur in illis visibiliter missus.

 

[3] Si dicatur quod fuit in illis novo modo, quia sicut in signo, contra : ratio sacramenti est quod in ipso sit Deus sicut in signo visibili ; ergo si propter esse in aliquo sicut in signo diceretur missio visibilis, tunc in collatione cuiuslibet sacramenti esset visibilis missio ; quod non est verum ; ergo nec illud ex quo sequitur.

 

[4] Item in Veteri Testamento fiebant apparitiones divinarum personarum, non solum Filii et Spiritus Sancti, sed Patris ; sicut enim dicit Augustinus De Trinitate : Temerarium enim est dicere quod pater non apparuerit patribus ; sed Pater nunquam legitur missus ; ergo similiter Spiritus Sanctus propter signum in quo visibiliter apparuit non potest dici missus visibiliter.

 

[5] In contrarium est quod dicit Salvator Ioannis 16 : Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis, et loquitur de missione visibiliter facta in Pentecoste, Actuum 2, de qua rursum dicitur. I Petri 1 : Evangelizaverunt vobis Spiritu Sancto de caelo misso ; adhuc autem sunt multae auctoritates in littera.

 

[6] Responsio.

Hic sunt tria videnda :

primum est quid sit visibilis missio ;

secundum est propter quid fiat vel ad quid sit utilis ;

et tertio apparebit ex his principale propositum.

 

Quantum ad primum sciendum est quod missio visibilis super missionem absolute dictam addit signum visibile, ut dictum fuit in praecedente distinctione. Cum ergo de ratione missionis absolute sumptae sit exitus personae a persona ad aliquid causandum in creatura, haec omnia includit missio visibilis et cum hoc visibile signum ratione cuius tota missio dicitur visibilis. Ex quo potest colligi differentiam inter apparitionem et visibilem missionem. Apparitio enim dicit solam manifestationem personae divinae per signum visibile, unde convenire potest cuilibet personae divinae, etiam Patri, ut allegatum est in arguendo ; missio autem visibilis dicit id ipsum et cum hoc exitum personae a persona ad sanctificandum creaturam ; ideo non competit nisi personis ab alio existentibus, ut sunt Filius et Spiritus Sanctus, quorum uterque visibiliter missus est : Filius quidem in natura assumpta, ut dicit Apostolus Gal. 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum etc. ; Spiritus vero Sanctus in columba super Christum apparente et linguis igneis apparentibus super Apostolos, et quam pluribus aliis signis visibilibus, et hoc totum propter sanctificationem creaturae rationalis, ut postea magis dicetur.

Et sic patet primum.

 

[7] De secundo est intelligendum quid omnis missio tam visibilis quam invisibilis est propter gratiam. Est autem duplex gratia, scilicet personalis et causalis seu universalis : personalis respicit personam secundum seipsam ; secunda vero respicit personam in ordine ad aliam.

Ad primam ordinatur missio invisibilis, quae est ad solam sanctificationem creaturae cui fit missio ; propter secundam fit missio visibilis, quia per signum visibile significatur quod in eo cui fit missio fit gratia, ut potens in alios redundare per eorum praedicationem vel ministerium ; ideo Christo primo et post modum Apostolis visibilis missio Spiritus Sancti facta est, quia per eos gratia diffundenda erat in alios et ecclesia plantanda, et hoc fuit expediens.

 

[8] Quod patet primo sic : fides est de transcendentibus naturalem rationem ; decuit ergo ut praedicantibus fidem crederetur, quod doctrina eorum et auctoritas docendi per aliquod transcendens rationem naturalem confirmaretur ; hoc autem factum est per missionem visibilem ; ideo missio visibilis fuit utilis ; fuit enim quasi quoddam argumentum confirmans doctrinam fidei.

 

[9] Secundo sic : maiorem manifestationem requirit gratia secundum redundantiam quam gratia secundum sufficientiam, seu causalis et universalis quam gratia personalis ; sed ad gratiam personalem sufficit visibilis missio, quae intus latet ; ergo gratia secundum redundantiam, quae est causalis vel universalis, requirit plus, scilicet signum sensibile ; quod patet.

Et hoc de secundo.

 

[10] Ex his apparet tertium faciliter, scilicet quod visibilis missio competit Spiritui Sancto, sic : ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti ; sed in caelesti hierarchia per superiores illuminantur et instruuntur inferiores ; ergo similiter in ecclesiastica per superiores illuminari debent et instrui inferiores ; propter quod ad significandum misterium gratiae acceptum a talibus convenienter debuit apparere per signum huius ministerii ostensiuum, quod factum est in missione visibili Spiritus Sancti.

 

[11] Ad primum argumentum dicendum quod Spiritus Sanctus propter missionem visibilem non dicitur minor Patre, Filius tamen propter naturam assumptam dicitur minor Patre. Cuius ratio est quia quandocumque aliqua duo sunt unum in supposito, unum potest de alio praedicati in concreto et communicant sibi suas proprietates denominative ; nunc est ita quod Filius assumpsit naturam humanam in unitate suppositi ; et ideo verum est dicere quod homo est Deus et Deus est homo, et sicut homo est minor Deo, sic potest dici quod Filius inquantum homo est minor Patre et seipso inquantum est Deus, sed Spiritus Sanctus nunquam assumpsit creaturam, in qua apparuit in unitate personae, sed semper fuerunt distincta secundum supposita ; propter quod ratione illius creaturae Spiritus Sanctus non potest dici minor Patre, sicut Filius ratione humanae naturae, quam in unitate suppositi assumpsit.

 

[12] Ad secundum dicendum quod persona divina dicitur novo modo esse in creatura visibili, sicut in signo manifestativo invisibilis missionis. Et quod opponitur de sacramentis, dicendum quod signa missionis non sunt praeexistentia, sed ad specialiter facta, res autem sensibiles sacramentales praeexistunt ; praeterea sacramentum est signum gratiae mediante humano ministerio, non sic autem signa missionis ; adhuc in sacramentis non semper confertur gratia (potest enim recipiens sacramentum ponere obicem gratiae), sed in missione visibili semper absque aliqua ambiguitate gratia est in illo ad quem fit missio, non solum per se, sed ut potens in alios redundare.

 

[13] Ad aliud patet solutio ex dictis : differunt enim apparitio et missio, quia missio visibilis ultra apparitionem includit exitum personae a persona, quod Patri non convenit ; et ideo Pater nunquam legitur missus, licet apparuerit quandoque.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum missio Spiritus Sancti visibilis debuerit fieri ad Christum

 

[1] Secundo quaeritur de missione visibili per comparationem ad illos quibus facta fuit. Et videtur quod non debuit fieri ad Christum, quia exterior missio signum est interioris missionis invisibilis ; sed ad Christum non fuit facta invisibilis missio nisi forte in instanti suae conceptionis ; ergo postea non debuit fieri ad ipsum visibilis.

 

[2] Item videtur quod deberet fieri ad praelatos nostri temporis, quia missio fit ad denotandum redundantiam gratiae in aliquo ut redundet in alios per eius ministerium vel doctrinam ; sed praelati moderni habent officium diffundendi gratiam in alios per praedicationem, sicut habebant in primitiva ecclesia ; ergo ad eos deberet fieri missio visibilis, sicut antiquitus fiebat.

 

[3] In contrarium est quia facta fuit super Christum in specie columbae, Lucae 3, super Apostolos in linguis ignis, Actuum 2 ; modo sic nihil tale fit.

 

[4] Responsio.

Ex fine sumenda est ratio eorum quae sunt ad finem ; finis autem missionis visibilis est cognitio plenitudinis gratiae in aliquo, a quo debet in alios redundare, ut supra dictum est, et fit ut magis ei credatur. Ex hoc apparent tria per ordinem. Primum est quod missio visibilis non debuit fieri ante aduentum Christi, et hoc sic : signum plenitudinis gratiae non debuit dari ante tempus plenitudinis ; sed tempus plenitudinis gratiae incepit in adventu Christi, ut patet per Apostolum ad Galatas 4 ; ergo ante adventum Christi non debuit fieri missio visibilis, quae est signum plenitudinis gratiae in Christo ad quem fit ; et hinc dicit Augustinus IV De Trinitate quod licet Filius et Spiritus Sanctus in Veteri Testamento apparuerint, tamen nunquam leguntur visibiliter missi.

 

[5] Secundum est quod missio visibilis modo non debet fieri. Cuius ratio est quia illius cuius probatio semel facta est non oportet probationem iterari, sed ex suppositione eius procedere ; sed visibilis missio erat quasi argumentum probans et confirmans doctrinam fidei (fiebat enim ut crederetur illis quibus incumbebat fidei doctrina ; quod fuit valde necessarium ad fundandum ecclesiam et ideo tunc fiebat) ; nunc autem non oportet hanc probationem iterari, sed ex eius suppositione procedere, praecipue quia loquimur fidelibus, non infidelibus ; ideo non indigemus argumentis probantibus fidem ; propter quod non oportet sic fieri missionem visibilem.

 

[6] Tertium est quod non debet fieri missio visibilis ad aliquam mulierem. Quod patet, quia missio visibilis fit ad significandum redundantiam gratiae in alios per ministerium suum sive per praedicationem suam ; sed mulieri non licet praedicare aut docere iuxta illud I Ad Timotheum 2 : Mulierem in ecclesia docere non permitto, ergo ad mulierem non debuit fieri visibilis missio.

 

[7] Creditur tamen quod beata Virgo fuit inter Apostolos in die Pentecostes, quando facta fuit eis missio Spiritus Sancti in linguis igneis, et ad ipsam tunc cum aliis facta fuit visibilis missio ex speciali privilegio, quia quo ad naturam corporis aliquo modo unum erat cum illo per quem gratia et veritas facta est et in omnem terram diffusa.

 

[8] Ad primum argumentum dicendum quod missio visibilis signum est missionis invisibilis, non solum pro tunc factae, sed vel tunc factae vel prius ; fit enim ut credatur illi ad quem fit in ipso, et per ipsum in alios diffundenda ; et ideo facta est Christo pro tempore quo debuit per ipsum gratia in nos diffundi, et non in instanti suae conceptionis, quando facta fuit ad eum missio invisibilis.

Ad secundum patet solutio ex dictis in corpore solutionis.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum species in quibus apparuit Spiritus Sanctus fuerint res vere

 

[1] Tertio quaeritur de missione visibili quantum ad species in quibus facta fuit et quaeritur utrum fuerint vere res.

Et videtur quod sic, quia spiritum veritatis non decet aliqua fictio ; sed Spiritus Sanctus est spiritus veritatis, Ioannis 15 ; ergo non decet quod appareat per aliquas species quae non sunt vere res.

 

[2] Item idem iudicium videtur de omnibus speciebus quae fuerunt in apparitionibus visibilibus ; sed constat quod vox quae audita fuit super Christum baptizatum et transfiguratum fuit vera vox (alioquin non vere immutasset auditum) ; ergo similiter columba quae apparuit fuit vera columba, et sic de aliis.

 

[3] In contrarium est quia verus ignis vere comburit, nisi per miraculum impediatur, sicut legitur factum de tribus pueris, Danielis 3 ; sed linguae igneae quae apparverunt Apostolis non combusserunt aliquid, nec Sancti dicunt in hoc fuisse miraculum ; ergo non fuerunt vere res ; quare nec aliae species per eamdem rationem.

 

[4] Circa quaestionem istam videnda sunt duo :

primum est in quibus speciebus facta fuit visibilis missio ;

secundum est de illis speciebus utrum fuerint vere res an non.

Quantum ad primum sciendum est quod ex fine sumenda est ratio eorum quae sunt ad finem ; finis autem missionis visibilis est cognitio plenitudinis gratiae in aliquo a quo debet in alios redundare, ut supra dictum est. Ex quo potest sumi ratio quare in determinatis speciebus facta est visibilis missio hoc modo : gratia potest redundare ab aliquo in aliquos dupliciter, uno modo effective, alio modo per instructionem, et utroque modo Christus diffudit in nos gratiam, effective quidem et per modum auctoritatis inquantum Deus, et per modum meriti inquantum homo.

 

[5] Et ad denotandum hanc redundantiam facta fuit visibilis missio super Christum baptizatum in specie columbae, quae est animal secundum valde, quia tunc ipse nihil accipiens a baptismo tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut dicit Beda. Christus etiam per doctrinam et praedicationem diffundit in nos gratiam ; propter quod facta fuit super eum missio visibilis in nube lucida, cuius est spargere lumen suum, sicut est doctorum diffundere lumen doctrinae. Et ideo tunc vox Patris intonuit super eum dicens : Hic est Filius meus dilectus ; ipsum audite. Nec oportuit missionem fieri ad Christum in instanti suae conceptionis, sed tunc solum, quando gratia debuit per eum in nos modis praedictis redundare.

 

[6] Per Apostolos autem gratia erat diffundenda dupliciter : uno modo per administrationem sacramentorum ; alio modo per praedicationem eorum. Ratione primi facta fuit missio visibilis ad eos in specie flatus, Ioannis 20 ad insinuandum diffusionem gratiae per eos faciendam per administrationem sacramentorum ; unde tunc dictum est eis : Quorum remiseritis peccata remittuniur eis ; ut ergo denotaretur quod talis auctoritas non deveniat ad eos nisi ab influxu capitis, scilicet Christi, facta est missio in speciem flatus a Christo procedentis, de quo tamen an fuerit proprie missio, adhuc aliquid dicetur. Ratione autem secundi, scilicet ad denotandum diffusionem gratiae per eos faciendam per modum doctrinae, facta est ad eos visibilis missio in die Pentecostes in linguis igneis ut essent verbis proflui ei charitate fervidi, suam et aliorum salutem zelantes, et sic patet ratio quare in praedictis facta est missio visibilis, scilicet in columba, in nube lucida, in linguis igneis et in flatu.

 

[7] Quantum ad secundum, videlicet utrum si illae species fuerint vere res, non potest sciri per certitudinem, cum quaestio sit de facto (si enim esset de possibilitate, facile esset respondere ; potuit enim Spiritus Sanctus apparere in vera columba vel in sola similitudine columbae, et sic de aliis) ; sed quia quaeritur quid de facto fuerit, sufficit ad hoc dare probabiles persuasiones.

 

[8] Est ergo notandum quod dupliciter aliquid potest dici non vera res : uno modo, quia non est aliquid in re extra, sed tantum in imaginatione ; alio modo, quia licet aliquid sit in re extra, non tamen est tale quale apparet. Si intelligatur quaestio primo modo, sic dicendum est quod illae species fuerunt vere res extra existentes, et non solum in imaginatione, sicut columba fuit vera res extra et flatus Christi super Apostolos post resurrectionem fuit verus motis aeris.

 

[9] De linguis autem igneis movet Augustinus dubitationem II libro De Trinitate [9 capitulo de magnis et 16 de parvis]. Et videtur dicere quod non refert dicere quod fuerint vere res extra animam [an] solum in imaginatione ; quod arguit ex modo loquendi Scripturae, quae dicit quod apparverunt illis dispertitae linguae tanquam ignis ; secundum ipsum enim nomen apparitionis invenitur in Scriptura Sacra quandoque pro visionibus imaginariis et pro visionibus rerum extra existentium ; probabilius tamen tenetur quod illae linguae fuerunt vere res extra animam existentes. Cuius ratio est quia ex hoc dicitur visibilis missio, quia sit sub signo visibili ; sed apparitio imaginaria non fit proprie sub signo visibili ; ergo tales res in quibus dicitur facta fuisse visibilis missio non fuerunt solum in imaginatione existentes.

 

[10] Item missio visibilis fit ad manifestandum aliis quod abundans gratia est in illis ad quos fuit visibilis missio, ut dictum fuit ; sed istud non esset, nisi species in qua sit missio visibilis esset vera res extra imaginationem quam astantes possent videre ac per hoc perpendere cui facta est missio. Si enim illa species esset solum in imaginatione illius cui sit missio, astantes non possent perpendere ; si autem esset in imaginatione astantium, tum eis fieret missio et non alii, quia eidem sit missio visibilis et invisibilis, et sic invisibilis missio non appareret nisi tantum illi cui fieret, quod est contra finem missionis visibilis ; quare oportet dicere quod illae species fuerunt vere res extra animam existentes.

 

[11] Si autem intelligatur secundo modo, videlicet utrum illae species fuerint vere res tales quales apparebant, utpote quod columba apparens fuerit vera columba et sic de aliis, dicendum quod videtur quibusdam probabiliter quod non, sed fuit tantum eius similitudo ostensa in aliqua materia quae statim expleto misterio in pristinam materiam est reversa. Et hoc posset sic persuaderi : missio visibilis fit ad hoc ut credatur illi cui sit missio tanquam habenti ministerium doctrinae et praedicationis ; sed magis vel saltem aeque creditur ex hoc quod signum visibile est quaedam similitudo ostensa in aliqua materia, sicut si esset res vera qualis apparebat, verbi gratia si fuisset vera columba quae apparuit super Christum, quae peracto officio avolasset creditum fuisset quod casu advenisset. Ex hoc autem quod subito apparuit et peracto mysterio subito disparuit magis patuit quod esset miraculum ; et quamvis vera columba potuit virtute Dei subito formari et apparere nec volare, sed subito disparere, quod plus valuisset quam sola similitudo columbae, non bene patet. Et ideo magis decuit quod tales apparitiones fierent per rerum similitudines quam per ipsas res, et sic apparitiones bonorum angelorum fiunt in corporibus quae videntur humana et non sunt ; non tamen propter hoc est aliquod mendacium, quia tales apparitiones fiunt non ad ostendendum veritatem rerum quae apparent, sed ad aliquod misterium gratiae designandum.

 

[12] Sic in proposito non fuit falsitas nec fictio. Clarum est etiam quod vox tunc audita non fuit vera vox rei animatae, ut videbatur ex eius articulatione, licet fuit verus sonus similis voci humanae ex determinata percussione aeris formatus.

 

[13] Ignis autem qui apparuit super Apostolos non videtur fuisse verus ignis ; talis enim comburit, nisi per miraculum impediatur, ut legitur factum de tribus pueris Danielis 3 ; ignis autem ille nihil combussit, nec in hoc dicunt sancti factum fuisse miraculum.

 

[14] Flatus in quo datus est Apostolis Spiritus Sanctus post resurrectionem potuit fuisse vera res, qualis tunc apparebat ; forte tamen tunc non fuit proprie missio, sed collatio cuiusdam potestatis mediante signo visibili, sicut nunc in sacramentis ; unde et eumdem modum servat ecclesia in sacerdotibus ordinandis, in sacramentis autem non dicimus fieri visibilem missionem ; quare etc.

 

[15] Aliis vero videtur quod columba quae apparuit super Christum baptizatum fuit vera columba. Et hoc expresse tenet Augustinus in libro De agone christiano, ubi dicit sic : Neque haec ita dicimus ut Dominum Iesum Chrisium dicamus verum corpus habuisse, Spiritum autem Sanctum fallaciter apparuisse oculis hominum, sed ambo illa corpora esse dicimus et credimus. Et post praedicta verba Augustinus subdit : Sicut non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic non oportebat ut falleret Spiritus Sanctus ; sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo fabricavit, non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum colombarum ministerio figurare, sicut non fuit ei difficile verum corpus in utero Mariae sine virili semine fabricare, cum [tamen in] creatura corporea ei in visceribus feminae ad formandum hominem ei in mundo ad formandum columbam imperio Domini voluntatique serviret.

 

[16] Ad duo prima argumenta patet solutio qui vult tenere primum modum. Secundum autem tenentes alium modum dicendum est ad argumentum in oppositum quod miraculum fuit quod ignis qui sedit super singulos discipulorum nihil combussit.

 

 

Quaestio quarta

 

Utrum Pater sit maior Filio

 

[1] Quarto quaeritur utrum Pater sit maior Filio.

Et videtur quod sic, per dictum Hilarii in littera, qui dicit expresse quod Pater est maior Filio, licet Filius non sit minor Patre.

 

[2] In contrarium est quod dicit Athanasius in Symbolo quod in hac Trinitate nihil maius aut minus.

 

[3] Responsio.

In hac quaestione nulla esset dubitatio nisi propter verba Hilarii quae sunt inducta in arguendo. Certum est enim quod proprie loquendo Pater non est maior Filio. Quod patet, quia secundum Augustinum et veritatem in his dumtaxat bonis quae non sunt magna mole idem est maius esse quod melius esse ; sed in divinis non est magnitudo molis ; ergo ibi maius esse est melius esse ; sed in divinis nihil est altero melius cum omnino sit ibi una summa et infinita bonitas ; ergo nihil est ibi maius altero.

 

[4] Restat ergo solum exponere verba Hilarii. Propter quorum expositionem dicendum est quod proprie accipiendo maioritatem Pater non est maior Filio, ut iam probatum est et adhuc patet ex alio, quia maius et minus sunt species vel differentiae inaequalitatis ; sed inter Patrem et Filium est summa aequalitas secundum Athanasium in Symbolo ; ergo inter Patrem et Filium non est maius et minus proprie loquendo ; accipiendo autem large et improprie maius per auctoritatem originis sic Pater dicitur, licet improprie, maior Filio, quia a Patre est Filius, licet non econverso, et eodem modo sane intelligendo Filius posset dici minor Patre, quia caret auctoritate originis in Patre, quem tamen Pater habet in Filium. Hoc autem pro tanto improprie dictum est, quia quaestio de inaequalite maioris ad minus nullo modo proprie potest esse quaestio originis quis a quo fit, sed est quaestio quantitatis molis vel virtutis.

 

Ad argumenta utriusque partis patet solutio ex iam dictis.