Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus I

LIBER TERTIUS

 

 

TRACTATUS PRIMUS

 

[DE INCARNATIONE]

 

Dicto de peccatis quibus homo in perditionem lapsus est, consequenter dicendum est de reparat [ore] ipsius hominis lapsi, scilicet de Filio Dei, de quo hoc ordine procedemus.

Primo de Incarnatione.

Secundo de predestinatione Christi.

Tertio utrum Christus fuit decimatus in lumbis Abrahe.

Quarto quomodo sit capud Ecclesie.

Quinto de scientia eius.

Sexto de duplici voluntate eius. Septimo de merito.

Octavo utrum aliter potuit redimi genus humanum quam per passionem eius.

Nono utrum Filius Dei secundum quod homo iustificare possit.

Decimo et ultimo utrum Christus fuit in triduo homo.

 

 

Caput I

[Quare potius fuit Filius incarnatus quam Pater vel Spiritus Sanctus.]

 

Primo igitur queritur quare potius fuit Filius incarnatus quam Pater vel Spiritus Sanctus. Super hoc infinite sunt rationes, quarum quinque sufficiunt.

 

  1. Prima est ut eadem sit imago recreationis que fuit creationis. Sicut enim per Fillum omnia iacta sunt, sicut dicitur in Evangelio Ioannis, I, et illud : Omnia in Sapientia fecisti, ita competens fuit ut per eundem reedificarentur omnia, ut qui per fidem videt Fillum Dei in carne, qui est expressissima imago Dei, ipsum imitando recuperet similitudinem Dei, quod est eius recreatio ; et sic recreabitur per quem creatus est. Ad quod invitat Apostolus, ad Romanos, XIII, dicens : Induimini Dominum Ihesum Christum.
  2. Secunda ratio est quod Filius Dei dicitur Verbum. Per verbum autem manifestatur ille cuius est verbum et eius voluntas ; et ideo Filius est incarnatùs, ut manifesfaret illum cuius est Verbum, id est Patrem et eius voluntatem, scilicet Sanctum Spiritum. Unde in evangelio Iohannis, XIII : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.
  3. Tertia ratio est confirmatio hereditatis. Deus enim Pater promiserat patriarchis et prophetis se daturum eternam hereditatem. Sed quia possent dicere : tu Fillum habes, cuius est hereditas ista, qui contradicere potest, ideo misit Deus Pater Fillum suum, ut promissionem Patris confirmaret, ut sic esset hominibus omnimoda certitudo hereditatis eterne. Unde : Sicut locutus est ad patres etc.
  4. Quarta ratio est ut commendaret Deus Pater caritatem suam in nobis. Est enim communis animi conceptio quod Deus Pater summe diligit Fillum soum unigenitum. ideo ergo dedit nobis Fillum suum, ut ostenderet nichil esse quod non esset paratus dare nobis, sicut dicit Apostolus.
  5. Quinta ratio est quod ideo Filius Dei factus est homo, ut homo fieret Filius Dei. Unde Apostolus, ad Galatas, IV : Misit Deus Fillum suum ut adoptionem filiorum reciperemus.

 

 

Caput II

De opinionibus circa Incarnationem Filii Dei.

 

Circa Incarnationem Filii Dei tres sunt opiniones :

  1. Prima dicit quod Filius Dei non est nisi unum solum, licet sit aliquid secundum quod homo.
  2. Secunda dicit quod Christus est duo, scilicet Deus et homo.
  3. Tertia dicit quod Christus non est aliquid secundum quod homo, sed alio modo se habens. Isti dicunt quod hoc nomen homo non predicat hanc speciem homo de Christo sicut de aliis hominibus, sed habitum. Unde sensus est : Filius Dei est homo, id est humanatus. Et hoc volunt confirmare verbis Apostoli, dicentis : Habitu inventus ut homo ; et in Psalmo : In Idumeam extendam calceamentum meum. Hec opinio improbata est per Decretalem Alexandri. Ideo nichil de ista.

Prima opinio videtur magis consona Sacre Scripture, Iohannis, III : Nemo ascendit in celum, nisi qui de cela descendit Filius hominis, qui est in celo. Hec opinio habet familiarem modum unionis deitatis et humanitatis, secundum quam maior ostenditur dilectio Dei ad hominem. Cum ergo Deus per Incarnationem voluit ostendere nobis dilectionem suam per coniunctionem deitatis ad humanitatem, patet quod familiari modo se coniunxit humanitati, ut sic expressius erga nos dilectionem suam ostenderet. Ex hoc patet quod vera est prima opinio, quia magis inflammat ad fidem.

Iste tres opiniones habuerunt ortum ab hac obiectione : Filius Dei est aliquid quod est Pater, quia est divina essentia qua est Pater. Similiter Filius Dei est aliquid quod non est Pater, quia est homo, quod non est Pater. Ergo Filius Dei est aliquid quod non est Pater et aliquid quod est Pater ; ergo Filius Dei est aliquid et aliquid ; ergo Filius Dei est plura.

Ad hoc dixerunt qui tenebant tertiam opinionem quod hec est falsa : Filius Dei est aliquid quod non est Pater, quia non est aliquid secundum quod homo. Sustinentes secundam, conclusionem concedunt.

Nos sustinentes primam dicimus quod hec argumentatio non valet : Filius Dei est aliquid quod est Pater, et aliquid quod non est Pater ; ergo est plura, est enim ibi fallacia accidentis, quoniam, licet humanitas sit substantialis illi homini qui est Filius Dei, tamen accidentalis est Filio Dei secundum quod Filius Dei. Instancia. Socrates est aliquid quod non est Plato, et est talis qualis non est Plato ; ergo est aliquid et aliquid. Quia enim humanitas est in Filio Dei tanquam accidentalis, ideo, supposito illo homine, supponitur Filius Dei, et e converso ; et ideo ille homo est divina essentia. Unde non est ibi aliquid et aliquid.

 

 

Caput III

De prima opinione.

 

Primo ergo prosequamur primam opinionem hoc ordine.

Primo investigabimus utrum Filius Dei assumpsit hominem.

Secundo quomodo assumpsit humanam naturam.

Tertio utrum Dei Filius propter duas naturas debeat dici duo.

Quarto utrum natura divina fuerit incarnata.

Quinto si Filius Dei assumpsisset aliam animam et aliud corpus, utrum esset magis unus homo vel plures homines.

Sexto si Deus Pater assumpsisset eandem animam et idem corpus cum Filio suo, utrum esset idem homo vel alius homo quam Filius suus.

Septimo intellecto quod due uniones desinant esse, et tertia remaneat, scilicet anime ad corpus, utrum idem homo remaneat qui prius.

Octavo utrum Filius Dei sit persona secundum quod homo.

Nono et ultimo utrum Ihesus in quantum Ihesus sit persona, et de differentia inter primam opinionem et secundam.

 

 

Questio I

[Utrum Filius Dei assumpsit hominem.]

 

Circa primum capitulum sic obicitur. Probatur enim auctoritatibus et rationibus quod Filius Dei assumpsit hominem.

 

  1. Auctoritatibus sic. Quia dicitur in Psalmo : Beatus quem elegisti et assumpsisti. Augustinus : Anathema sit qui negaverit Fillum Dei hominem semel assumptum deposuisse. Ergo Filius Dei assumpsit hominem.

 

  1. Rationibus sic. 1. Filius Dei assumpsit corpus et animam simul iuncta ; sed corpus et anima simul iuncta faciunt hominem ; ergo Filius Dei assumpsit hominem.
  2. Item, homo proprie loquendo denominatur a proprietatibus anime, quoniam proprie loquendo dicitur rationalis. Similiter a proprietatibus corporis dicitur proprie homo coloratus ; ergo multo fortius a proprietatibus utriusque, scilicet anime et corporis, denominabitur. Cum ergo assumptio fuerit dispositio corporis et anime, proprie debet dici homo assumptus ; ergo Filius Dei proprie assumpsit hominem.
  3. Preterea, quare negatur hoc Filius Dei assumpsit hominem nisi propter diversitatem quam exigit hoc verbum assumpsit ? Sed contra. Hec est vera : Filius Dei fecit hunc hominem, licet hoc verbum fecit exigat diversitatem factoris ad factum ; ergo eadem ratione hec est vera : Filius Dei assumpsit hominem ; ergo assumpsit aliquem hominem, licet hoc verbum assumpsit exigat diversitatem assumentis ad assumptum.

 

Contra. Assumpsit aliquem hominem, nonnisi istum ; ergo iste homo est assumptus ; ergo persona est assumpta ; et ita persona assumpsit personam ; quod negatur ab omnibus.

 

Solutio. Quatuor sunt propositiones : persona assumpsit personam, natura personam, persona naturam, natura naturam. Due prime sunt false ; tertia vera ; quarta dubia. Dicimus ergo quod hcc est falsa proprie : Filius Dei assumpsit hominem, quoniam verbum significat coniunctionem assumentis ad assumptum, quia idem est assumpsit quod sibi coniunxit. Est ergo hec impropria : Beatus quem elegisti etc. Et sic exponenda, id est cuius naturam assumpsit.

 

  1. Nec valet hec argumentatio : Filius Dei assumpsit corpus et animam coniuncta, que sufficienter faciunt hominem ; ergo etc. Est fallacia univocationis vel accidentis, quia hoc verbum assumpsit in prima tenetur pro diversis assumptionibus, in conclusione tantum pro una, propter singularem accusativum qui sequitur.
  2. Ad secundum dicimus quod homo denominatur a dispositione suarum partium, set non ab omnibus. Denominatur enim ab absolutis, non a respectivis, quoniam anima est pars hominis, non tamen homo est pars hominis ; et ideo cum assumptio sit proprietas respectiva, non oportet quod denominet totum, licet denominet partem.
  3. Ad aliud dicimus quod hoc verbum facit non notat diversitatem essentialem semper, sed quandoque accidentalem, quoniam hec est vera : iste facit se grammaticum ; sed non potest dici : iste coniungitur sibi grammatico, vel iste assumit sibi grammaticum, quoniam nichil se assumit, vel se sibi coniungit nec per se nec per accidens. Set aliquid facit se per accidens : aliquid, quia facit se grammaticum. Per hoc patet solutio ad ultimo obiectum.

 

 

Questio II

Quid sit assumere corpus et animam.

 

Circa secundum capitulum sic obicitur. Filius Dei assumpsit naturam humanam, et ideo corpus et animam. Sed quomodo ? Queritur. Et quid est assumere corpus et animam ? Videtur quod hoc nichil aliud sit nisi coniungere illa sibi ut partes. Non enim coniunxit ea sibi ut formas.

Si hoc conceditur, contra. Dicit beatus Augustinus quod talis fuit illa susceptio que Deum faceret hominem et hominem Deum ; ergo illa susceptio fuit causa quare ille fuit Deus ; ergo naturaliter prius fuit susceptio illa quam ille homo esset Deus ; sed illa susceptio fuit coniunctio corporis et anime ut partium ; ergo corpus et anima naturaliter prius fuerunt partes Filii Dei quam ille homo esset Deus et quam Filius Dei esset homo ; quod patet esse falsum, quoniam non sunt eius partes nisi secundum quod homo.

Dicimus quod assumere corpus et animam non fuit facere illa sibi partes vel unire sive coniungere sibi illa ut partes, quoniam si hoc esset, naturaliter prius essent partes Filii Dei quam Filius Dei esset homo. Sed re vera ex illa susceptione sive ex illa unione subsecutum est ut illa essent partes Filii Dei.

Si instet querens qualis fuit illa susceptio sive unio, dicimus quod talis est que faceret Deum hominem et hominem Deum ; nec potest amplius determinari quam determinat beatus Augustinus. Fuerunt enim ibi tres uniones : una Filii Dei ad carnem et e converso ; alia Filii Dei ad animam et e converso ; tertia autem anime ad carnem et e converso.

Dicimus ergo quod prime due uniones fuerunt talis nature quod fecerunt Fillum Dei hominem et hominem Fillum Dei, et quod omnis proprietas illius hominis esset Filii Dei et e converso, et quod nichil esset verum de illo homine quod non esset verum de Filio Dei et e converso. Familiarior enim coniunctio non potest intelligi.

 Si vero adhuc querat unde hoc habeat illa coniunctio, nulla est talis questio, sicut si queratur a fisico quare cotera de tertio in tertium movetur et melanco[l]ia de quarto in quartum, non posset amplius respondere medicus nisi quia talis nature est cotera vel melanco[l]ia, quoniam in nulla scientia redditur ratio principiorum.

 Item, hec argumentatio non valet : Filius Dei assumpsit humanam naturam, sed quicquid facit Filius Dei, facit Pater, quia indivisa sunt opera Trinitatis ; ergo Pater assumpsit humanam naturam. Et est ibi fallacia accidentis, sicut hic : quicquid vult iste, vult eius pater. Sit ita. Sed iste vult ducere uxorem ; ergo et eius pater. Accidens enim quod significatur per predicatum ad aliud suppositum retorquetur in conclusione quam in prima propositione.

Simile de tribus puellis induentibus tertiam ipsarum. Tres enim persone quasi induunt Fillum Dei humanitate. Solus tamen Filius se ipsum induit. Posset etiam dici quod in predicta argumentatione est fallacia ex diversa retatione, quoniam in hoc verbo assumpsit intelligitur hoc relativum se, quod ad aliud refertur in conclusione quam in prima propositione.

 

 

Questio III

An Christus sit unum vel duo.

 

Circa tertium capitulum sic obicitur.

  1. Christus est Deus et homo ; et esse Deum est esse quid ; similiter et esse hominem est esse quid ; ergo Christus est quid et quid ; ergo Christus est unum et aliud ; ergo Christus est duo.
  2. Item, Christus est unum unitate creata, et est unum unitate increata essentialiter ; ergo Christus habet duas unitates essentiales ; ergo Christus est duo essentialiter.
  3. Item, una natura facit tres personas, scilicet Patrem et Fillum et Spiritum Sanctum, esse unum ; ergo a simili in contrario plures nature faciunt unam personam esse plura.
  4. Item, sicut se habet accidentalis qualitas ad faciendum alterius modi et alterius modi et quantitas ad faciendum maius, ita se habet substantialis differentia ad faciendum aliud. Set due forme substantiales sunt in Christo ; ergo sicut hec est vera : Christus est maior se, Christus est alterius modi a se ratione accidentalium proprietatum, ita ratione substantialium hec est vera : Christus est aliud a se ; ergo Christus est duo.
  5. Item, Christus est id quod est Pater et est id quod non est Pater ; et est unum solum ; ergo unum solum est Pater, et non est Pater ; ergo aliquid est Pater quod non est Pater ; quod patet esse falsum.

 

Solutio. 1. Hec est duplex : Filius Dei est Deus et homo, quoniam si fiat copulatio ratione suppositorum, falsa est, si ratione naturarum, vera, sicut hec : iste est dux et episcopus.

  1. Ad secundum dicimus quod re vera Christo inest binarius essentialis. Sed quia una unitatum illius binarii, licet sit essentialis, tamen degenerat in accidentalem, sicut et ipsa humanitas, ideo binarius ille non numerat subiecta sed naturas, sicut binarius accidentium non nu­ merat subiecta sed duas formas.
  2. Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : una natura facit tres personas esse unum ; ergo plures etc. Et hoc ideo contingit quod illarum naturarum una degenerat in accidens, et quia natura qua Pater et Filius sunt unum, non tantum est natura trium personarum, sed etiam essentia vel substantia. Si enim ille tres persone essent unius nature ita quod non essent illa natura, non sequitur quod ille tres persone essent unum propter illam naturam ; et ideo non est simile de natura que est suum subiectum, et de natura que non est suum su­ biectum. Deitas enim est suum subiectum, sed humanitas non est suum subiectum.
  3. Ad aliud dicimus quod non valet hec argumentatio : sicut se habet facere alterius modi ad qualitatem alterius speciei, et facere maiorem ad quantitatem alterius speciei, ita se habet aliud facere ad substantialem formam alterius speciei. Sed Christus est maior se et alterius modi a se propter diversas qualitates et quantitates quas habet ; ergo est aliud a se propter diversas substantiales formas quas habet, quia una illarum substantialium formarum degenerat in accidens.
  4. Ad ultimum dicimus quod hec argumentatio non valet : Christus est aliquid quod est Pater etc. ; ergo unum solum est Pater, et non Pater. Et est ibi fallacia univocationis a pluribus suppositionibus ad unam, quoniam in premissis propositionibus non fit suppositio pro eodem, quoniam iste terminus aliquid quod est Pater supponit pro divina essentia, iste terminus aliquid quod non est Pater supponit pro Christo homine et non pro divina essentia. In conclusione autem iste terminus unum solum, unicam habet suppositionem. Unde oportet quod teneatur pro divina essentia tantum vel pro Christo homine tantum.

 

 

Questio IV

Utrum divina essentia sit incarnata.

 

Circa quartum capitulum queritur utrum divina essentia sit incarnata. Hoc asserit Iohannes Damascenus. Et potest probari sic.

 

  1. Divina essentia est Filius Dei ; sed Filius Dei est iste homo ; ergo divina essentia est iste homo, demonstrato Christo homine ; ergo divina essentia est homo, et divina essentia non fuit semper homo ; ergo divina essentia incipit esse homo ; ergo divina essentia facta est homo ; ergo divina essentia facta est caro ; nomine enim carnis intelligitur homo, cum dicitur : Verbum caro factum est. Ergo divina essentia est incarnata.

 

Contra. Quia Filius Dei est incarnatus, ideo factus est passibilis et mortalis ; ergo eadem ratione, quia divina essentia est incarnata, ideo facta est passibilis et mortalis ; ergo divina essentia est passa et crucifixa, sicut Filius Dei est passus et crucifixus. Quod falsum est, quoniam deitas nichil est passa, sed tantum humanitas, sicut dicunt sancti.

  1. Item, cum dicitur : divina essentia est homo, sic predicatur iste terminus homo de divina essentia, et vere ; ergo hec species homo inest divine essentie ; et ita humanitas, qua est forma creata, inest divine essentie ; ergo et accidentales forme que secuntur eam insunt divine essentie, scilicet passibilitas, mortalitas ; quod falsum est.

Ad hoc dicunt quidam quod hec est vera : divina essentia est homo, et sic predicatur hec species homo non de divina essentia sed de re predicati, scilicet de res supposita per hunc terminum homo. Sed hec solutio inartificialis est et ridiculosa, quia illud quod predicatur, non predicatur nisi de subiecto. Subiectum enirn et predicatum sese respiciunt correlatione. Quicquid ergo predicatur in hac propositione : divina essentia est homo, predicatur de divina essentia ; sed hec species homo predicatur ; ergo predicatur de divina essentia. Et inde ut prius.

 

Solutio. 1. Hec argumentatio non valet : quia Filius Dei est incarnatus, ideo factus est passibilis et mortalis ; ergo quia divina essentia etc., quoniam alio modo dicitur Filius incarnatus, id est carne indu[t]us vel carni unitus, ita quod illa unio faciebat ipsum hominem et Deum, et omnem proprietatem illius hominis proprietatem Filii Dei, sicut dictum est. Sed divina essentia dicitur incarnata, id est nature carnis associata in eadem persona, ita tamen quod nulla proprietas carnis sive hominis, secundum quod homo, inest divine essentie, quia nulla proprietas creata inest divine essentie. Non enim Isaac, id est divinitas, sed aries, id est humana caro, immolata est [Genesis, XXII]. Cum ergo dicitur : divina essentia est incarnata sive carni sociata sive unita, significatur sic divina essentia ut associatio sive unio ; et ex modo significandi notatur cum carne associatio eius, et carnis ad divinam essentiam.

  1. Ad secundum dicimus quod in hac propositione : divina essentia est homo, re vera predicatur hec species homo, sed non predicatur in habitudine forme ad subiectum, sed in habitudine idemptitatis, quia non dicimus quod hec species humanitas sit homo, secundum quod homo dicit subiectum quoddam. Sicut ergo dictum est quod divina essentia alio modo dicitur incarnata quam Filius Dei, ita alio modo assumpsit humanam naturam quam Filius Dei]. Divina enim essentia assumpsit humanam naturam, id est sibi univit predicto modo.

Cum ergo dicitur : divina essentia est unita carni, hec dictio unita significat divinam essentiam ut relationem. Queritur ergo quid significet hec dictio unitus, cum dicitur : Filius Dei est unitus carni. Et dicunt fere omnes quod significat divinam essentiam.

 

Sed contra. Unio qua Filius Dei unitus est carni, est divina essentia, et ea supposita supponitur divina essentia, et divina essentia inest Patri ; ergo unio ad carnem inest Patri ; ergo Pater est unitus carni ; ergo Pater est incarnatus.

Ad hoc forte dicet quod unio ad carnem inest Patri, set non ut unio, id est non uniens ipsum. Contra. Solus Filius assumpsit carnem ; ergo caro est unita illo genere unionis soli Filio Dei ; ergo Filius Dei solus refertur ad carnem illo genere unionis, non ergo divina essentia. Cum ergo significetur solum proprium Filii, cum dicitur : Filius Dei est unitus carni, non significatur divina essentia.

Preterea si significaretur divina essentia per hanc dictionem unitus, cum dicitur : Filius Dei est unitus carni, ergo divina essentia esset illa unio ; et illo genere unionis unita est carni. Si enim cum dicitur : Filius Dei creat, significatur divina essentia, sequitur quod divina essentia creet vel iustificet eodem modo quo Filius. Similiter cum dicitur : dominator in creaturis, significatur divina essentia. Sequitur quod divina essentia eodem genere dominii dominetur in creaturis. Eodem modo si divina essentia est Dei Filius est superior omni creatura, eodem genere superioritas erit divina essentia superior ; ergo eadem ratione si Filius Dei divina essentia est unitus carni, sequitur quod divina essentia eodem genere unionis sit unita carni. Quod patet esse falsum, quoniam inde sequitur quod divina essentia facta esset passibilis et mortalis.

Propter hoc dicimus quod Filius Dei non divina essentia sed se ipso unitus est carni ; et ideo cum dicitur : Filius Dei est unitus carni, hec dictio unitus significat ipsum Fillum Dei adiective, tanquam unionem sui ipsius ad carnem. Tamen cum dicitur : Filius Dei assumpsit carnem, hoc verbum assumpsit significat divinam essentiam, quia significat effectum in creatura. Est enim sensus : Filius Dei assumpsit carnem, id est fecit quod sibi unita esset caro.

 

 

Questio V

[Si Filius Dei assumpsisset aliam naturam et aliud corpus, utrum esset magis unus homo vel plures.]

 

Circa quintum capitulum sic obicitur. Ponatur quod Filius Dei assumpserit aliud corpus et aliam animam quam traxerit de Virgine, et sedum hanc naturam assumptam dicatur Petrus. Queritur utrum hec sit vera : Ihesus est Petrus. Probatio quod sic.

 

  1. Supposito Ihesu supponitur Filius Dei et e converso ; et supposito Petro supponitur Filius Dei et e converso. Eadem ratione ergo supposito Ihesu supponitur Petrus ; ergo Ihesus est Petrus.
  2. Item, licet in Christo sint due nature, tamen Christus non est duo, quia una illarum naturarum degenerat in accidens ; ergo eadem ratione cum ille humanitates degenerent in accidens, propter illas duas humanitates non erit Christus simpliciter duo vel duo homines.
  3. Item, hec negatur : Christus assumpsit hominem, quia sequeretur inde quod Christus assumpsit personam ; ergo eadem ratione hec etiam neganda : Christus est homo et homo, quia inde sequeretur quod Christus esset persona et persona.

Sed probatur quod Filius Dei est plures homines, quoniam Boetius dicit : Philosophi arguunt sic ex propriis rationibus : Socrates est homo, Plato est homo, ergo sunt plures homines. Et solum propter plures humanitates pluraliter inferunt. Ergo similiter Filius Dei est plures homines propter plures humanitates.

lterum, diversa sunt componentia Petri et Ihesu ; ergo diversa sunt composita ; ergo Petrus et Ihesus diversa sunt, nonnisi homines ; ergo sunt diversi homines.

Preterea indirecte, si ab idemptitate assumentis iudicatur idemptitas assumptorum ; ergo a diversitate assumentium debet iudicari diversitas assumptorum ; ergo si Pater assumit idem corpus et eamdem animam cum Filio suo, debet dici quod Pater et Filius sunt diversi homines.

 

Contra. Non est ibi nisi unica anima et unicum corpus ; ergo nonnisi unus homo.

 

Solutio. 1. Dicimus quod Filius Dei secundum precedentem positionem est plures homines, tamen concedimus hanc : Ihesus est Petrus, quoniam est idem idemptitate personali. Tamen est alius alietate naturali. Non igitur valet hec argumentatio : est idem cum Petro ; ergo non est alius a Petro.

  1. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : licet Christus habeat plures naturas, non est tamen plura, quia una illarum degener[a]t in accidens ; ergo eadem ratione, quia due humanitates Filii degenerent in accidentia, per eas non est Filius Dei plures homines vel plura, quoniam, licet utraque illarum humanitatum degeneret in accidens respectu Filii Dei, tamen in collatione mutua unius ad alteram neutra degenerat in accidens, sed distinguntur a se mutuo, cum sint in diversis materiis.
  2. Ad tertium dicimus quod non valet : Filius Dei est homo et homo ; et hoc nomen homo supponit ibi pro persona primo et secundo ; ergo Filius Dei est persona et persona. Et est fallacia equivocationis, quia in primo hec dictio et significabat diversitatem essentialem, in conclusione autem personalem. Ex hoc patet quod non valet hec argumentatio : hec negatur : Christus assumpsit hominem, quia sequeretur quod Christus assumpsit personam : ergo hec est neganda : Christus est homo et homo, quia inde sequitur quod Filius Dei esset persona et persona, quoniam variatur significatio coniunctionis, ut dictum est.

 

 

Questio VI

Si Pater assumeret idem corpus et eamdem animam cum Filio, utrum essent idem.

 

Circa sextum capitulum sic obicitur. Posito quod Deus Pater assumat idem corpus et eandem animam cum Filio suo, queritur utrum Pater et Filius sint idem homo vel plures homines. Probatio quod unicus homo.

Quia non est ibi nisi unum corpus et una anima ; ergo nonnisi unicus homo.

Preterea, Ihesus non est nisi homo unicus natus de Virgine ; et Pater et Filius non sunt nisi Ihesus ; ergo Pater et Filius non sunt nisi unicus homo.

lterum, hec est vera : Deus procedit a Patre, et hec dictio Deus reddit ibi locutionem veram pro duabus personis, tamen quia supponit illas duas personas sub una divinitate, non est hec vera : plures dii procedunt a Patre ; ergo eadem ratione in istis duabus propositionibus : Pater est homo, Filius est homo, iste terminus homo supponit pro duabus personis ibi, tamen quia supponit illas sub una humanitate, non est hec vera : Pater et Filius sunt plures homines.

 

Sed probatur quod sint diversi homines.

  1. Quia iste homo demonstrato Patre non est ille homo demonstrato Filio ; ergo iste homo est alius quam ille homo ; ergo Pater est unus homo, et Filius est alius homo ; ergo Pater et Filius sunt plures homines.
  2. Item indirecte Pater et Filius sunt unus homo ; ergo unus solus homo est Pater et Filius ; ergo aliquis homo est Pater et Filius. Demonstretur ille. Inde sic. Iste homo est Pater et Filius. Queritur quid demonstretur per hunc terminum iste homo an Pater an Filius. Si Pater, falsa est. Si Filius, falsa est. Ergo simpliciter falsa est, cum oporteat demonstrari Patrem vel Fillum. Probatur quod supponit tam pro Patre quam pro Filio, quoniam supposito isto homine supponitur Filius Dei ; sed iste homo demonstratur ; ergo Filius Dei demonstratur ; sed non convenit ei quod sit Pater et Filius ; ergo locutio est falsa.
  3. Item si Filius Dei assumpsisset infinita corpora et infinitas animas, et ita infinitas humanitates, tamen propter idemptitatem assumentis non esset nisi unicus homo, ut probatum est supra ; ergo eadem ratione in contrario, licet Pater et Filius non assumant nisi unicum corpus et unam animam, tamen propter diversitatem assumentium debent dici plures homines.

 

Solutio. 1. Dicimus quod secundum predictam positionem Pater et Filius non sunt nisi unus solus homo. Sed notandum quod iste terminus iste homo demonstrato Ihesu habet quasi geminam suppositionem : unam primam et quasi substantialem qua supponit istum hominem ut istum hominem, et quantum ad hanc suppositionem est terminus discretus ; habet etiam aliam suppositionem accidentalem, qua supponit pro Patre et Filio. Patet ergo quod hec est falsa : iste homo demonstrato Patre non est ille homo demonstrato Filio, quoniam communis est demonstratio pro Patre et Filio ; et fit abnegatio pro utroque. Concedimus tamen quod iste homo est alius ab illo homine alietate personali, non alietate essentiali ; non enim est alius homo, licet sit alia persona.

  1. Ad secundum dicimus quod hec est vera : iste homo est Pater et Filius ; et iste terminus iste homo quantum ad primam suppositionem supponit pro isto homine secundum quod est iste homo ; quantum autem ad secundam suppositionem pro Patre et Filio una suppositione. Et hoc ideo contingit, quia illa singularis humanitas sicut inest uni persane, ita duabus. Dicimus etiam secundum istam positionem, si notetur conditio, quod hec est falsa : supposito isto homine, supponitur Filius Dei, cum iste terminus iste homo communiter supponat et pro Patre et Filio.
  2. Ad tertium patet solutio ex predictis. Dictum est enim quod si Filius Dei assumat multa corpora et multas animas, quod non propter idemptitatem suscipientis erit idem homo, et ita non procedit obiectio sua per contrarium.

 

 

Questio VII

Utrum omnibus unionibus desinentibus esse preter illam que est carnis ad animam, idem remaneat homo qui prius.

 

Circa septimum capitulum queritur utrum, omnibus unionibus desinentibus esse preter illam que est carnis ad animam, idem remaneat homo qui prius.

 

Dicunt autem quidam quinque uniones ibi esse : duas quibus uniuntur caro et anima Filio Dei ; tertiam qua Dei Filius unitur carni et anime, quia se ipso unitur eis ; quartam anime ad carnem ; quintam carnis ad animam.

 Alii comprehendunt omnes illas uniones sub tribus.

Quod patet. Ponatur ergo quod due prime desinant esse et tertia remaneat ; secundum hoc queritur utrum idem homo remaneat qui prius.

Quod probatur sic.

Idem est corpus, eadem est anima, eadem coniunctio, quia eadem unio ; ergo idem coniunctum ; ergo idem homo.

Item, quedam sunt cause rei, scilicet efficiens et finalis, que non sunt de esse rei ; materialis et formalis, que sunt de esse rei et faciunt rem esse. Ubi ergo eadem materia et eadem forma, ergo ibi eadem res ; sed hic est eadem materia et eadem forma ; ergo eadem res ; ergo idem homo.

Item, Porphirius dicit quod alia forma substantialis facit aliud, non accidentalis ; ergo eadem substantialis facit idem. Sed hic est eadem substantialis, quoniam eadem humanitas ; ergo idem homo.

Preterea, iste homo natus est de Virgine demonstrato illo homine, quia corpus eius fuit conceptum de Virgine et natum ; et unus solus homo fuit natus de Virgine, qui fuit Filius Dei ; ergo iste homo est idem illi qui fuit Filius Dei ; ergo est idem qui prius.

 

Si concedatur, contra.

  1. Boetius dicit in principio de Trinitate quod differentiam in numero sola varietas accidentium operatur. Ergo varietas accidentium operatur differentiam in numero. Sed hic est varietas accidentium, quoniam iste homo fuit Filius Dei et non est, fuit redemptor mundi et non est ; et sic de multis aliis ; ergo iste homo differt ab illo numero ; ergo est alius ab illo.
  2. Item, ille homo fuit Filius Dei, et iste homo non est Filius Dei ; ergo iste non est ille.
  3. Item, simus in instanti in quo due prime uniones desinunt esse. Queritur utrum hec sit vera : Filius Dei cras erit homo. Probatur quod sic, quia Filius Dei modo est homo ; ergo quicquid convenit huic homini, convenit Filio Dei et e conversa. Set isti homini convenit cras hominem fore, quoniam iste homo erit cras homo ; ergo Filio Dei convenit cras fore hominem ; ergo Filius Dei cras erit homo. Sed Filius Dei cras erit purus Deus, quia habebit deitatem non coniunctam humanitati ; non ergo cras erit homo.
  4. Preterea, Filius Dei cras erit homo ; ergo verum erit Fillum Dei cras esse hominem ; quod falsum est, quia cras non poterit vere dici Filium Dei esse hominem.

 

Solutio. Dicimus quod destructis primis duabus unionibus idem manet homo qui prius.

 

  1. Ad primo obiectum dicimus quod auctoritas Boecii : Diffetiam in numero etc., intelligitur sic : operatur, id est ostendit. Non enim Socrates est alius a Platane suis accidentibus proprie loquendo, sed sua singulari humanitate. Accidentibus enim est alter vel alio modo se habens.
  2. Ad secundum dicimus quod non valet : iste homo fuit Filius Dei, ille homo non est Filius Dei ; ergo iste [homo] non est ille, quia sicut Filio Dei, in quantum Filius Dei, fuit accidentale esse hominem, ita illi homini, in quantum homo, fuit accidentale esse Fillum Dei ; accidentale autem non facit aliud.
  3. Ad tertium dicimus quod hec est vera : Filius Dei cras erit homo ; nec valet hec argumentatio : Filius Dei cras erit purus Deus ; ergo cras non erit homo, impediente fallacia accidentis a coniuncta predicatione ad divisam. Idem enim est ac si diceretur : Filius Dei cras non habebit humanitatem coniunctam deitati in eadem persona ; ergo cras non habebit humanitatem. Sed hec est duplex : Filius Dei cras erit tantum Deus. Nam si hec dictio tantum excludit temporalem associationem, falsa est ; si socialem coniunctionem, vera. Et tunc idem est ac si diceretur : Filius Dei cras erit purus Deus. Et non valet hec argumentatio secundum hoc : Filius Dei cras erit tantum homo ; ergo cras non erit Deus et homo. Procedit enim ab una significatione ad aliam.
  4. Ad ultimum dicimus quod hec argumentatio non valet : Filius Dei cras erit homo ; ergo cras erit verum Fillum Dei esse hominem. In prima enim propositione iste terminus Filius Dei habet unicam suppositionem quasi duplicem : essentialem qua supponit Fillum Dei ut Fillum Dei, et accidentalem qua supponit illum hominem. In prima ergo propositione tenetur terminus ille pro accidentali suppositione, in conclusione autem oportet quod teneatur pro substantiali. Ideo est ibi fallacia accidentis, licet accidens non exprimatur ibi. Dicimus etiam quod Filius Dei cras erit Deus et homo, et cras erit duo. Hec tamen erit falsa : Filius Dei cras erit duo quorum unum non erit reliquum. Hec tamen est vera : Filius Dei cras erit duo, de quorum utroque verum est quod ipsum non est reliquum.

Item sit A instans in quo due uniones pereunt, et simus post illud. Filius Dei in A fuit homo, et post A non fuit homo, nec erit de cetero.

 Sit ita. Ergo in A desiit esse homo.

 

Contra. Simus in A. Filius Dei cras erit homo ; hec est concessa ; ergo in A non desiit esse homo.

 

Solutio. Dicimus quod primum argumentum non valet. Hec enim dictio Filius Dei habet quasi geminam suppositionem, scilicet principalem et essentialem, secundariam et accidentalem. In prima ergo propositione, cum dicitur : Filius Dei in A fuit homo, iste terminus Filius Dei tenetur pro secundaria et accidentali suppositione. ln assumptione autem : Filius Dei post A non fuit homo, tenetur pro essentiali suppositione tantum, quia iungitur cum verbo quod tenetur pro tempore tantum, in quo Filius Dei non fuit habiturus nisi divinitatem. In conclusione autem fit abnegatio pro utroque supposito per negationem que intelligitur in hoc verbo desinit.

Item simus post A. Ex predictis patet quod hec est vera : Filius Dei est predestinatus, ut hec vox est predestinatus sit suppletio preteriti, quoniam hec dictio Filius Dei habet quasi geminam suppositionem, et pro accidentali est vera. Similiter hec est vera : Filius Dei est predestinatus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro. Nec valet hec argumentatio, licet videatur fieri a positione antecedentis : si Filius Dei est predestinatus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro, habebit gloriam in futuro. Sed Filius Dei est predestinatus ad habendum etc., ergo Filius Dei habebit gloriam in futuro, ut intelligatur de gloria creata, quoniam in premissis propositionibus iste terminus Filius Dei habet quasi geminam suppositionem ; in conclusione autem non habet nisi essentialem propter verbum futuri cui adiungitur.

Tamen si prima propositio proponeretur sine e[l]lipsi, falsa esset. Hec enim est falsa : si Filius Dei est predestinatus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro, Filius Dei habebit gloriam in futuro creatam.

Item simus in A. Queritur utrum hec sit vera demonstrato Christo : si iste homo est homo, iste est homo. Si sic, sed verum erit istum hominem cras esse hominem ; hoc non est dubium ; ergo cras erit verum istum esse hominem ; sed istum esse hominem est Fillum Dei esse ho­ minem ; ergo cras erit verum Fillum Dei esse hominem ; quod manifeste falsum est.

 

Ad hoc dicunt quidam quod hec est falsa : si iste homo est homo, iste est homo, quia cras erit verum antecedens sine consequente, sicut dicunt quod Petrus sciebat istum hominem pati, quando videbat eum pendentem in cruce, non tamen sciebat istum pati. Dicunt enim quod hoc pronomen iste secundum quod substantive tenetur, demonstrate personam ut personam.

Sed contra eos obicitur. Si queratur quis currit, competenter respondetur : Ihesus ; ergo hoc ipsum Ihesus est directe contentum sub hoc nomine quis ; et similiter sub hoc nomine aliquis ; ergo aliquod pronomen discretum sub hoc nomine [aliquis] se habet ad demonstrandum Ihesum, sicut se habet ad demonstrandum Fillum Dei nonnisi hoc pronomen iste. Ergo hoc pronomen iste demonstrato Christo non potins demonstrat Fillum Dei ut Fillum Dei quam Ihesum ut Ihesum. Item, cum dicitur : iste est demonstrato Ihesu, hoc pronomen iste significat mere suppositum. Si enim accidens aliquod significetur ex vi demonstrationis, illud non cadit sub assertione. Aliter enim hec esset vera : si hoc est, hoc est album, demonstrata re alba. Restat ergo quod cum dicitur : iste est demonstrato Ihesu, quod non demonstretur Filius Dei ut Filius Dei potius quam Ihesus ut Ihesus.

 

Ideo dicimus quod sicut hec est vera : Petrus credebat istum pati, ita hec est vera : Petrus sciebat istum pati ; et ita idem sciebat et credebat, ut postea dicetur, quando agemus de fide. Secundum hoc dicimus quod hec est vera : si iste homo est homo, iste est homo, demonstrato Christo. Et dicimus quod cras erit verum istum esse hominem ; sed hec erit falsa : istum esse hominem est Fillum Dei esse hominem.

Sed contra nos sic obicitur. Hoc pronomen iste communiter se habet ad illam quasi duplicem suppositionem ; ergo hec propositio iste est homo significat unum enuntiabile quasi duplex, nec aliam habebit cras suppositionem quam modo habet. Circumscribantur alie significationes aliorum hominum. Sed constat quod hec propositio iste est homo cras significabit duo enuntiabilia : unum demonstrato Filio Dei, aliud demonstrato illo homine ; nec mutabit suam significationem ab ea quam modo habet ; ergo illud enuntiabile quod significat modo, erit cras duo enuntiabilia ; sed unum illorum enuntiabillum semper erit verum, aliud semper erit falsum ; ergo hoc enuntiabile istum esse hominem, quod modo significatur per istam propositionem iste est homo, semper de cetero erit verum et semper de cetero erit falsum ; ergo idem enuntiabile semper erit verum et falsum, quod videtur esse impossibile et non intelligibile.

Sed nos re vera dicimus quod illud enuntiabile semper erit verum et semper erit falsum, nunquam tamen erit verum dicere quod ipsum sit verum et falsum ; et hoc ideo contingit quod hoc enuntiabile est modo quasi duplex propter duplex suppositum quod in ipso intelligitur. Quantum enim ad unum suppositum semper erit verum, quantum ad aliud semper erit falsum. Sed quoniam ipsum cras erit duo divisa, quorum unum semper erit verum, et alterum semper erit falsum, ideo nunquam erit verum dicere quod ipsum sit verum et falsum.

Sunt tamen alii qui reputant hoc quasi inconveniens quod aliquid semper erit verum et falsum. Unde dicunt quod hoc dictum istum esse hominem cras erit falsum et non verum, quia istum esse hominem est Fillum Dei esse hominem, quia secundum eos hoc pronomen iste substantive positum significat personam ut personam, quia significat triplicem distinctionem, scilicet singularitatis et incommunicabilitatis et dignitatis.

Sed si ponatur eis quod hoc pronomen iste non significet determinationem dignitatis, sed tantum alias duas, redibit eadem obiectio, et oportebit secundum hoc concedi quod aliquid semper erit verum et semper erit falsum, sed pro diversis.

 

 

Questio VIII

Utrum Christus secundum quod homo sit persona.

 

Octavo capitulo queritur utrum Christus secundum quod homo sit persona. Et verum est quod Christus non secundum quod homo est persona, nec etiam Socrates secundum quod homo est persona, quoniam nullum universale est persona, ut potest patere per diffinitionem persone. Sed melius queritur utrum Christus, secundum quod Ihesus, sit persona, sicut Socrates in eo quod Socrates est persona. Probatur quod ita.

 

  1. Quia persona est rationabilis nature individua substantia. Hec est diffinitio persone, quam Boetius ponit. Sed Ihesus, in quantum Ihesus, est rationalis nature individua substantia, quia individuum huius speciei homo ; ergo Ihesus, in quantum Ihesus, est persona.
  2. Item, Socrates in suis accidentibus individuantibus ipsum est persona, scilicet certo colore, qualitate, quantitate, figura, situ et huiusmodi, sive individuus, sive maxime distinctus. Sed talis maxima determinatio idem est personalitas in re rationali ; ergo accidentia individuantia Socratem faciunt ipsum esse personam, et eadem accidentia sunt in Ihesu secundum quod Ihesus ; ergo Ihesus secundum quod Ihesus est persona, quoniam ubi est eadem causa, debet esse idem effectus.
  3. Item, dicit Iohannes Damascenus : Caracteristica idiomata determinativa sunt ipostaseos, non nature. Sed Ihesus, in eo quod Ihesus, habet caracteristica idiomata, scilicet significativas sive determinativas proprietates, quoniam habet fasciculum accidentium quem in nullo alio est reperire ; ergo illa caracteristica idiomata determinativa sunt ipostaseos, scilicet persone, sed non persone nisi Ihesu secundum quod Ihesu ; ergo Ihesus secundum quod Ihesus est persona.
  4. Item, Ihesus secundum quod Ihesus predicatur in « quis », quoniam convenienter respondetur ad interrogationem factam per « quis », ut si queratur : quis currat, convenienter respondetur : Ihesus. Sed « quis » non querit de persona nisi in quantum persona. Ergo Ihesus in quantum Ihesus est persona.
  5. Preterea, nullum sequitur inconveniens, si dicatur quod Ihesus in quantum Ihesus est persona. Non enim ex hoc sequitur quod sit quaternitas in personis, quoniam non valet probatio Magistri : Si Filius Dei secundum quod Ihesus est persona, ergo creata vel increata, sed non increata, ergo creata. Sed creata persona non est Pater, non est Filius vel Spiritus Sanctus ; ergo est quaternitas in personis ; ergo non tantum Trinitas. Si enim dicatur quod sit creata, et quod creata sit increata, nullum sequitur inconveniens. Nam recte dicitur quod Filius Dei est temporalis et eternus, crèatus et increatus.

Si concedatur quod Ihesus sit persona, contra. In Niceno concilio dicitur quod in incarnation[e] Fili Dei persona consumpsit personam, non natura naturam ; ergo persona increata consumpsit personam creatam, id est adnichilavit ; non ergo secundum quod Ihesus est persona.

  1. Preterea, dicit Iohannes Damascenus : Non est cornmunem speciem predicare de Christo. Ergo hec communis species homo non predicatur de Christo ; ergo Christus non est individuum huius speciei homo nec alterius speciei ; ergo non est individuum ; ergo non est substantia individua ; ergo non est persona.
  2. Preterea, videtur aperte esse falsum quod dicit Iohannes Damascenus, quia si non est communem speciem predicare de Christo, ergo videtur quod Christus non sit homo.

 

Solutio. Dicimus quod re vera Ihesus in quantum Ihesus non est persona. Ad hoc enim quod aliquid sit persona, exigitur triplex determinatio : scilicet distinctio singularitatis que est in anima Socratis et in Socrate, que singulari sua existentia differt a qualibet re alia, qua etiam distinguitur ab universali. Et distinctio incommunicabilitatis, que est in Socrate ex eo quod non est communicabilis ut pars, quoniam non convenit ut pars in compositum cum alio ; et talis distinctio non est in anima vel corpore ; et ideo nec anima nec corpus persona est proprie, quia non est per se unum vel per se sonans, sicut dicit Boetius in libro de duabus Naturis et una Persona Christi. Nichil enim horum est persona, ut ibi dicit. Tertia distinctio est distinctio dignitatis, que est in Socrate, ex eo quod eius humanitas non est commixta digniori forme in eo, sed est distincta a qualibet digniori ; et tam Petrus quam Paulus est vere persona, quoniam in eo concurrunt ille tres distinctiones. Sed ultima distinctio non est in Ihesu secundum quod Ihesus, quoniam iesuitas coniungitur digniori forme in Filio Dei ; et ita non distinguitur a digniori.

 Per hoc patet verum esse quod dicit concilium, scilicet quod persona consumpsit personam, quoniam unio illa humanitatis ad divinitatem excludit tertiam distinctionem que exigitur ad esse personam ; et ita dignior forma adveniens consumpsit personam ; et ideo subiungitur in concilia : Persona consumpsit, quoniam persona est nomen iuris, natura vero nomen est generis. Persona enim est nomen iuris , id est potestatis et dignitatis. Unde quia humanitas in Ihesu non operatur per se in Ihesu, immo quicquid operatur, operatur a divinitate que est in eadem persona, ideo non est per se sonans vel per se unum ; et ideo Christus non est persona vel in quantum homo vel in quantum Ihesus.

Natura vero est nomen generis, id est maneriei rerum. Hec autem dictio individua significat triplicem distinctionem secundum quod ponitur in diffinitione Boetii.

  1. Unde hec est falsa : Ihesus secundum quod Ihesus est rationalis nature individua substantia, et secundum hoc anima non est res individua vel individuum ; quandoque tamen hoc nomen individuum significat distinctionem singularitatis tantum, et secundum hoc anima est individuum, et Ihesus individuum huius speciei homo.
  2. Ad auctoritatem Iohannis Damasceni dicimus quod ipse loquitur de proprietatibus eternis sive de notionibus quas vocat caracteristica idiomata, id est proprietates significativas vel determinativas, que determinative sunt et distinctive ipostaseos, id est persone, non essentie.
  3. Ad aliud obiectum dicimus quod accidentia individuantia Socratem faciunt ipsum singulare, sed non faciunt ipsum personam nisi cum aliis distinctionibus.
  4. Ad sequens obiectum dicimus quod si hoc pronomen quis significat generaliter singularitatis tantum distinctionem, tunc ad hanc interrogationem : quis currit, competenter respondetur : Ihesus. Si vero significet generaliter triplicem distinctionem predictam, non convenienter respondetur.
  5. Dicimus etiam quod probatio necessaria est, quia si Ihesus in quantum Ihesus, esset persona, iesuitas non esset coniuncta divinitati vel Filio Dei, et ita esset Ihesus alia persona quam Filius Dei ; et sic Ihesus non esset Filius Dei ; et ita esset quaternitas in personis.
  6. llla autem auctoritas Iohannis Damasceni : Non est communem speciem predicare de Christo, sic est intelligenda, id est non contingit predicare de Christo communem speciem vel speciem conflatam ex duabus, scilicet ex deitate et humanitate. Hoc dixit Iohannes Damascenus contra Euticium hereticum, qui dicebat quod Christus nec est Deus nec est homo, sed partim Deus, partim homo ; et ita volebat quod quedam communis species confl[a]ta ex illis duabus, ita quod neutra illarum predicaretur de Christo.
  7. Vel potest sic intelligi illa auctoritas : Non est communem speciem etc., id est non contingit predicare de Christo communem speciem communiter, quia hec species homo si predicetur de Christo, sicut de aliis hominibus, non tamen ponitur communiter, id est communi modo, id est eo modo prorsus quo de aliis hominibus. De aliis enim hominibus ita predicatur quod comprehendit totum esse ipsorum, sed non comprehendit totum esse Christi, quia non comprehendit deitatem eius.

Hec autem auctoritas simpliciter intelligenda est secundum tertiam opinionem que dicit quod Christus non est aliquid secundum quod homo, quoniam secundum eos illud nomen dictum de Christo non predicat hanc speciem homo, sed quoddam accidens de predicamento habitus. Sed hec opinio non est digna memoria, cum sit reprobata et penitus reprobanda.

 

 

Questio IX

[Utrum Ihesus in quantum Ihesus sit persona, et de differentia inter primam opinionem et secundam.]

 

Nono et ultimo capitula sic. Secundum secundam opinionem que dicit quod Christus est duo, videtur posse probari quod Ihesus, in quantum Ihesus, est persona.

 

Sed primo videamus differentiam inter istam opinionem et prima. Differunt autem in tribus. Primo, quia prima dicit quod Filius Dei non assumpsit hominem sed humanitatem ; secunda vero dicit quod Filius Dei assumpsit hominem. Secundo, quia prima dicit quod omnis proprietas que inest illi homini, inest Filio Dei et e conversa ; secunda dicit quod licet ille homo sit Filius Dei, tamen nulla proprietas que inest illi homini, inest Filio Dei et e conversa, sicut licet Filius Dei sit divina essentia, tamen nulla proprietas Filii Dei inest divine essentie. Unde dicunt quod omnes iste sunt improprie : Filius Dei est passus, Filius Dei est crucifixus et huiusmodi, quoniam si proprie accipiantur, omnes sunt false. Tertio differunt in hoc quod prima dicit quod supposito illo homine supponitur Filius Dei et e converso ; secunda vero dicit quod licet Filius Dei sit ille homo, tamen supposito Filio Dei non supponitur ille homo, nec e converso, sicut supposito Filio Dei non supponitur divina essentia, licet Filius Dei sit divina essentia.

 

Contra ergo secundam opinionem sic obicitur. Iesuitas vel humanitas non est coniuncta deitati eodem supposito ; ergo forme digniori est impermixta ; ergo in Ihesu est distinctio dignitatis, et de aliis duabus distinctionibus constat ; ergo Ihesus, secundum quod Ihesus, est substantia individua ; et constat quod est rationalis nature ; ergo secundum quod Ihesus est persona. Quod falsum est, quoniam dicit concillum quod persona consumpsit personam, non natura naturam.

Secundum hanc opinionem dicendum quod humanitas coniuncta est deitati, non quia sit in eodem supposito cum illa, sed quia est in eo qui est Deus ; et ideo non est in Ihesu distinctio dignitatis ; et ideo secundum hanc opinionem non est persona Ihesus secundum quod Ihesus.

Item contra hanc opinionem videtur auctoritas Evangeli, ut illa : Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, Filius hominis, qui est in celo. Sed ipsi dicunt hanc auctoritatem esse impropriam. Quando enim Christus erat in terra predicans Iudeis, tunc proprie loquendo Filius hominis non erat in celo, set dictum est improprie, quia ille qui est Filius hominis, scilicet Filius Dei, erat in celo. Eodem modo exponunt hanc auctoritatem : Ipse puer creavit stellas, id est ille qui est puer, scilicet Filius Dei.

Item contra hanc opinionem est auctoritas beati Augustini, qui dicit quod quicquid inest Filio Dei per naturam, inest Filio hominis per gratiam. Sed Filio Dei inest per naturam quod sit omnipotens, quod creat omnia ; ergo idem inest Filio hominis per gratiam. Quod falsum est secundum hanc opinionem que dicit quod nichil quod inest Filio Dei, inest Filio hominis et e converso.

 

Dicendum est igitur secundum hanc opinionem quod auctoritas beati Augustini impropria est, sicut dictum est de predictis. Secundum vero primam opinionem vera est, ut intelligatur coniunctim quantum ad ultimam sui partem. Omnes enim tales propositiones : Filius hominis per gratiam est Deus, Filius hominis per gratiam est omnipotens et huiusmodi, si coniunctim intelligantur, vere sunt ; si divisim, false.

Item Filius Dei assumpsit hominem et univit sibi hominem ; ergo coniunxit sibi hominem ; ergo Filius Dei coniunctus est illi homini ; ergo Filius Dei non est ille homo, quoniam non est intelligibile quod aliquid sibi coniunctum sit.

Forte dicet quod hec argumentatio non valet : Filius Dei univit sibi hominem ; ergo coniunxit sibi hominem, quia quod dicitur : Filius Dei univit sibi hominem, is est sensus : Filius Dei fecit quod ille homo esset ipse vel eadem persona cum ipso. Sed secundum hoc debet concedi, etiam secundum primam opinionem, quod Filius Dei assumpsit hominem et quod sibi univit illum hominem, quia fecit quod ille homo esset eadem persona cum ipso. Eodem modo ergo quo conceditur quod Filius Dei assumpsit hominem, id est coniunxit sibi hominem, secundum secundam opinionem concedendum est eodem modo quod Filius Dei assumpsit hominem etiam secundum primam.

Sed dicendum est quod non ille sensus est, secundum opinionem secundam, immo Filius Dei univit sibi hominem, id est coniunxit sibi hominem, et tamen est ille cui coniunctus est. Sed quia non est plene intelligibile, prime opinioni adheremus.

 

 

[Opiniones de incarnatione Christi.]

 

Magistrorum opinio fuit quod Christus sub hoc sensu dicitur homo, id est hominem habens, id est humanam naturam sibi unitam, scilicet animam et carnem, ex quibus asserebant nichil esse constitutum, et nichil dictu est quod substantialis proprietas, que humanitas est, sit substantialis Filio Dei, quia non concedunt quod Christus sit aliquid secundum quod homo, ita ut proprie accipiatur hec dictio aliquid. Sed sub hoc sensu concedunt eam : est aliquid, id est alicuius modi ; et dicunt quod unio carnis et anime ad Verbum facit hominem et unio anime ad carnem facit viventem. Unde in triduo, quia soluta fuit illa unio que est anime ad carnem, ideo mortuus fuit, et quia alia unio que fuit anime et carnis ad Verbum non fuit soluta, tunc fuit homo ; nec concedunt quod homo, dictum de Christo, predicet speciem sed habitum. Unde Apostolus, ad Philippenses, II : Habitu inventus ut homo. Tamen Glosa exponit : Ut homo, id est vere homo ; et habitus significat ibi conversationem, sicut cum dicitur : quomodo se habet in claustro, a tali sumptum est hoc nomen habitu. Hanc autem pauperrimam opinionem indignam iudicamus auctoritatibus et rationibus. Et Alexander papa bene improbavit ipsam in sua Decretali, sicut expressum est ibi.

 Aliorum est opinio, quam principaliter asseri archiepiscopus Senonensis et sequaces eius, quod Filius Dei assumpsit quemdam hominem sufficienter ex anima rationali et carne constantem, sicut aliquis homo constat ex anima et carne ; et quia Verbum assumpsit et univit sibi illum hominem, ideo homo ille est Filius Dei, et Filius Dei est homo ille ; et sicut Filius Dei incepit esse homo ille, ita homo ille incepit esse Filius Dei et incepit esse Deus, non tamen Dei natura, sed persona Verbi.

Item assumens, id est Filius Dei, est assumptus, scilicet Filius hominis, et assumptus est assumens, scilicet Filius hominis est Filius Dei.

 

Contra. Ille homo est aliud a Patre, et Pater est aliud ab illo homine ; et ille homo non est duarum naturarum, sed humane tantum ; ergo supposito illo homine non supponitur Filius Dei nec e converso.

Item, possum loqui de illo homine, licet non loquar de Filio Dei, ut cum dico : iste incepit esse Deus, vel incipit esse Deus, quorum neutrum possum dicere de Filio Dei.

 Item, quidam sunt termini qui supponunt hominem et non Fillum Dei, ut iste homo, iste puer et consimiles ; quidam sunt qui supponunt Fillum Dei, scilicet Christum et ipsam personam et non Fillum hominis, ut isti : Verbum, Filius Dei, Sapientia Patris. Unde quedam predicantur de Filio Dei que non predicantur de Filio hominis, ut tonare et similia. Unde hec est falsa proprie accepta : Iste puer creavit stellas.

 

Solutio. Dicimus quod aliquid attribuitur Filio hominis quod est Filii Dei, quia Filius hominis est Filius Dei ; quedam dicuntur de Filio hominis que non de Filio Dei, ut ista : incipit, passus [est] et similia. Unde huiusmodi propositiones sunt duplices : Filius Dei est passus. Si teneatur substantive iste terminus passus, simpliciter est vera. Si adiective, proprie intellecta, falsa est ; tamen improprie recipitur vera, quia Filio Dei attribuitur quod est Filii hominis, qui ipse est.

Item, cum de Filio hominis predicatur aliquid eternum, falsa est proprie sumpta, ut hec : iste puer est eternus, a Patre genitus. Si eternus teneatur adiective, falsa est ; si substantive, vera est. Si autem substantive tenerentur tales dictiones in neutro, ut eternum, omnipotens, false sunt, supposito Filio hominis per substantivum, ut iste : hic puer est eternum, vel hic puer est omnipotens, neutraliter.

Item, Filius hominis non est divina natura ; unde non est duo ; sed Filius Dei est divina natura. Unde hec est vera : Filius Dei est duo, quia est divina natura, et est homo ; et ita est duo in neutro genere, sed non in masculino. Non enim assumpsit personam ; et esse hunc hominem est esse personam ; unde si hoc pronomen iste teneatur adiective ita ut homo sit terminus subiectus, et per pronomen fiat demonstratio persone, incongrua est ista : iste homo est. Sed si hec dictio iste teneatur substantive, credo quod est recipienda, dummodo iste terminus homo teneatur adiective. Similiter supposito hoc pronomine iste personaliter, nichil est dictu : iste est demonstrato Filio hominis. Tantum enim valet iste quantum hec persona. Unde incongrua est hec demonstratio, sicut hec, demonstrata divina natura vel essentia.

Item, hec argumentatio non valet : Filius hominis est Filius Dei ; ergo quicquid est Filius Dei est Filius hominis. - Instantia. Filius Dei est divina natura ; ergo quecumque persona est divina natura, est Filius Dei.

Item, Filius Dei est due substantie, quarum neutra est alia ; sed utraque est ille, quod innuit ille qui dicit : Unus omnino non confusione substantie etc.

Sed dubium est de hoc nomine « Christus » utrum supponat pro essentia vel pro persona. Secundum hanc opinionem dicendum est quod supponit personam et tamen copulat humanitatem, quia tantum valet quantum Verbum humanatum. Unde Iohannes, XII : Nos audivimus in lege quod Christus manet in eternum. Et ad Hebreos, I : Hodie genui te.

Et in Symbolo : Deus et homo unus est Christus. Hec opinio multorum sanctorum auctoritatibus fulcitur.

 

 Sed contra hanc sic obicitur quod dicitur in Iohanne, III : Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit, Filius hominis qui est in celo : ergo Filius hominis tunc erat in celo. Item descendit de celo ; ergo prius fuerat in celo.

Item, Iohannes, XVI : Exivi a Patre, et in mundum veni.

 

 Solutio. Ad hoc breviter dico quod iste locutiones improprie sunt. Attribuitur enim Filio hominis quod est persone que est Filius hominis. Unde Augustinus dicit : Filius hominis descendit de celo, quia Filius Dei, qui est Filius hominis.

Item, Ego principium qui et loquor vobis. Aut igitur principium creaturarum aut principium Spiritus Sancti. Si principium creaturarum, ergo a Filio hominis sunt creature ; igitur creavit. Si Spiritus Sancti, procedit ergo a Filio hominis Spiritus Sanctus.

Dicimus quod principium tenetur substantive pro Filio Dei ; et ita locutio est vera. Si enim adiective, falsa est, nec ex hoc sequitur quod creature sint a Filio hominis vel Spiritus Sanctus, sed quod sunt a principio quod est Filius hominis.

Item hoc nomen Deus dicitur univoce de Filio Dei et de Filio hominis, sed univoce dicitur de Patre et Filio Dei ; ergo univoce de Patre et Filio hominis, cum non habeat diversas significationes quantum ad illos ; ergo Filius hominis et Pater sunt unus Deus vel plures dii. Sed non plures dii ; ergo unus Deus ; ergo una essentia vel una persona. Quod falsum est, quia Filius hominis non est divina essentia.

Dicimus quod non valet, cum infert : ergo sunt unus Deus vel plures dii. Filius enim hominis non dicitur Deus ratione essentie sed ratione persone ; Pater autem dicitur Deus ratione essentie, quia est divina essentia, et ratione persone, quia est divina persona. Unde cum non sint una essentia, non possunt dici unus Deus nec ratione persone, cum non sint una persona. In plurali autem non potest predicari, quia non potest habere plurale, sicut dictum est longe supra. Instantia. Pater est principium Spiritus Sancti, Filius est principium Spiritus Sancti ; ergo sunt unum principium vel sunt duo principia, sumpto hoc nomine principia substantive.

 

Hiis visis, de facili respondendum est ad has argumentationes sophismaticas : iste homo recenter est Deus, ergo est recens Deus. Quod prima sit vera, probatur, quia nunc primo est Deus. Simus in instanti Incarnationis ; ergo recenter est Deus. Quod ultima sit falsa, patet, quia dicit Augustinus quia Christus noster, etsi sit recens homo, non tamen est recens Deus. Non sequitur, prima in prima adverbium recenter, cum sit adiectivum verbi, ponit significationem suam non circa suppositum, sed circa copulatum. Sed recens, cum sit adiectivum suppositi, ponit recentiam in supposito. Et est instantia per contrarium : iste qui dormit habet servilem timorem ; ergo modo serviliter timet. Vel sic : iste recenter est senex ; ergo est recens senex.

Item, iste homo non est divine nature, sed est tantum humane ; ergo est purus homo ; non ergo est Deus. Non valet, quia hec dictio homo tenetur essentialiter, et hec dictio purus facit exclusionem suam ratione alterius essentie. Unde sic esset inferendum : est purus homo ; non ergo est alia essentia ; et hoc verum esset : licet Filius Dei sit divine essentie, tamen iste homo est tantum una essentia, videlicet humana, que non est divina. Secundum banc opinionem nec supposita humana divina supponitur, nec est illa, et etiam supposita humana substantia non supponitur divina persona, set est illa.

Item, homo assumptus non creavit ; ergo non est creator. - Instantia. Statua non est naturalis ; ergo non est res naturalis.

Item, a quocumque differt Pater essentia, differt Filius essentia et e converso ; ergo quicquid differt a Patre essentia, differt a Filio essentia. Sed homo assumptus differt a Patre essentia ; ergo et a Filio differt essentia ; ergo est alicuius essentie, cuius non est Filius. Quod falsum est.

Dico quod non valet, cum infert : ergo quicquid etc. Instantia. A quocumque differt hec vox albus essentia, differt hoc nomen albus essentia ; ergo quicquid differt essentia ab hac voce albus, differt ab hoc nomine albus essentia. Hec enim vox albi differt ab hac voce albus essentia, nod tamen ab hoc nomine albus. Eodem modo homo assumptus differt a Patre essentia, non tamen a Filio Dei. Filius enim Dei est essentia que est Pater et est essentia que est homo assumptus, que diverse sunt secundum hanc opinionem.

 

Item, iste homo incipit esse ; ergo vere potest dici illo demonstrato : tu autem non semper es. Eadem ratione : Tu non fuisti in tempore Abrahe ; ergo Iudeus dicens hoc non contradicebat ei. Vere enim poterat dicere : Non fuisti in tempore Abrahe, demonstrato homine assumpto.

Dicimus quod, etsi propositiones non sunt contradictorie, tamen Christus et Iudei utebantur eis pro contradictoriis, quia Christus utebatur pro tali : ego sum ille qui fui tempore Abrahe, quod ludei intendebant negare. Sed hec propositio : Tu non fuisti in tempore Abrahe, demonstrato homine assumpto, non significat nisi verum.

Item, hominem assumptum genuit mater, et illum non genuit pater. Sed hec est duplex : homo assumptus est filius matris. Si hec dictio filius teneatur adiective secundum quod talis, vera est, et non est filius patris. Si substantive, ut sit sensus : ille qui est, falsa est, immo est verissimus Filius Patris.

Item, notandum quod non est recipienda connumeratio inter hanc personam et hominem assumptum, cum homo assumptus sit persona. Sed videtur quod debet recipi, quia dicit Augustinus : Aliud propter hominem, et aliud propter Verbum. Nec illud dicit Augustinus ut innuat quod Verbum sit essentia secundum quod Verbum, sicut homo secundum quod homo ; sed ut innuat quod una essentia erat Verbi antequam esset homo, ita quod modo est una et alia. Secundum tertiam opinionem sic exponimus : aliud, id est alterius nature est secundum quod homo, et alterius secundum quod Deus.

Item, dicit Iohannes Damascenus : Non est sumere communem speciem in Domino nostro Ihesu Christo. Quod sic exponitur secundum hanc opinionem : non est sumere communem speciem complectentem totum esse Domini nostri Ihesu Christi. Totum esse appello utramque substantiam Domini nostri Ihesu Christi. Hec enim species homo non complectitur nisi tantum speciem humanam. Secundum tertiam opinionem sic : non est sumere communem speciem complectentem etc. ; hec enim species non designat nisi alteram naturam tantum.

Item, Filius Dei assumpsit hominem. Sicut dicit Iohannes Damascenus, quod assumpsit omnia idiomata hominis, id est omnes proprietates hominis ; et personalitas est proprietas ; ergo assumpsit personalitatem hominis ; ergo assumpsit personam ; quod est hereticum dicere.

Item, omnis homo est persona. Sed nulla persona assumpta est a Verbo ; ergo nullus homo assumptus a Verbo est.

 

Solutio. Dicto quod assumpsit omnes proprietates hominis, tamen illa proprietas que est in alio homine personalitas, non fuit in illo homine personalitas propter supervenientem propnetatem digniorem. Alia ratio non valet. Et est ibi aperte fallacia accidentis. Non enim omnis homo, secundum quod homo, est persona ; immo forte nullus homo, secundum quod homo, est persona, quia iste terminus homo non dicit personam, sed terminus proprius, ut Socrates, Plato, Cicero. Huiusmodi termini magis sunt individuantia ; et convenit persone ut sit individua secundum quod habetur in diffinitione illius. - Instantia. Omnis statua est es ; sed nullum es est artificiale ; ergo nulla statua est artificialis.

Item, homo assumptus est Filius Dei. Aut in eo quod est Filius Dei convenit cum Patre, aut distinguitur a Patre. Si convenit cum Patre in eo quod est Filius Dei, ergo Pater est Filius Dei. Si distinguitur a Patre ; ergo aliquo quo est Filius Dei distinguitur a Patre. Sed nullus est aliquo Filius Dei nisi filiatione ; ergo filiatione distinguitur a Patre ; ergo filiatio est proprietas hominis assumpti. Sed omne subiectum naturaliter est prius sua proprietate ; ergo homo assumptus naturaliter est prius filiatione. Quod falsum est, cum filiatio longe ante fuerit.

Dicimus quod hec vox in eo quod potest notare causam efficientem sive formalem, et sic simpliciter falsa est. Si notat intransitionem procul dubio vera est : homo assumptus, ens Filius Dei, distinguitur a Patre.

Section 1 of 56
Next section