Tractatus XLII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUADRAGESIMUS SECUNDUS
DE TRANSITU VIRTUTUM
Dicto de equalitate virtutum, dicendum est de transitu virtutum.
Est autem duplex transitus : de natura ad gratiam, et de gratia ad gloriam.
Primo dicemus de primo transitu ;
postea de secundo.
Caput I
[De transitu nature ad gratiam.]
Circa questionem istam, que intitulari solet utrum naturalia fiant gratuita, notandum quod, quamvis natura dicatur multipliciter, tamen hic solum dicitur naturale habitus nature consentaneus naturalium potentiarum, exercicio adquisitus et sine gratia superaddita, tamen non sine Deo, sine quo nichil possumus facere, sicut sunt castitas informis sive politica et largitas et sic de aliis, fides informis, qua quis credit Deum unum et remuneratorem esse ; gratuitum vero dicitur, quod gratis datur et gratum facit, id est dignum vita eterna, sine quo non est salus. Sunt autem due opiniones per hoc. Quidam dicunt quod naturalia fiunt gratuita, adveniente caritate. Quidam dicunt quod non.
Primam opinionem prosequamur.
Et primo inquiramus de fide informi, utrum manens in essentia sua, caritate adveniente, informetur vel alio modo, vel utrum ante adventum caritatis sit virtus.
Secundo quare non sit caritas informis, sicut alie virtutes.
Tercio de timore et aliis virtutibus.
Questio I
Utrum fides informis sit virtus.
Circa primum capitulum queritur utrum fides informis sit virtus.
Videtur quod non, quia virtus et vicium se habent ut contraria vel sunt contraria ; ergo cum omne vicium faciat dignum eterna morte, omnis virtus faciet dignum eterne vite ; ergo si fides informis est virtus, facit dignum vita eterna ; ergo iste, qui habet fidem informam, est dignus vita eterna, et similiter morte eterna, cum sit in peccato mortali ; ergo simul et semel dignus est et vita eterna et morte eterna, quod esse non potest.
Item, esto quod aliquis infidelis per predicationem aut per miracula veniat ad fidem, non tamen peccata sua deserat, inde sic : Iste habet fidem virtutem et fidei virtuti non opponitur aliquod vicium nisi infidelitatis ; ergo non habet vicium infidelitatis, contraria enim simul esse non possunt ; hoc autem patet esse falsum, cum non penituerit de peccatis, et non dimittitur unum peccatum sine alio ; ergo adhuc non dimittitur peccatum infidelitatis ; patet ergo quod fides informis non est virtus.
Item, fides sine operibus mortua est ; ergo fides informis est virtus mortua ; sed homo mortuus non est homo ; ergo fides informis non est fides nec alia virtus ; ergo non est virtus.
Item, Augustinus diffinit virtutem sic : Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus infundit in nobis sine nobis ; sed fide informi non vivitur recte ; ergo ipsa non est virtus.
Forte propter istas rationes dicet aliquis quod fides informis non est virtus, sed, adveniente caritate vel gratia, fit virtus. Sunt enim super hoc due opiniones, quia dicunt quidam quod caritas informat virtutes ; alii quod gratia, que non est virtus. Circa primam opinionem obicitur : Fides ante adventum caritatis non est virtus, adveniente caritate, fit virtus ; ergo fidei accidit esse virtutem ; ergo fides non est essencialiter virtus et caritas est essentialiter virtus ; ergo virtus non dicitur univoce de caritate et fide et aliis virtutibus, quod est contra auctoritatem sanctorum ; et ex hoc sequitur quod sola caritas est virtus essencialiter et ita, quod virtus est species specialissima.
Item, virtus et scientia sunt species et habitus, et essentialiter differunt ad invicem isti habitus ; ergo sicut scientia essencialiter et univoce de omni scientia predicatur, similiter et virtus predicatur essencialiter et univoce de omni virtute, similiter et de fide ; ergo fides est virtus essentialiter ; ergo ante adventum caritatis est virtus.
Item, fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparencium, ut dicit Apostolus, ad Hebreos, XI, et exponunt : Substantia, id est fundamentum ; aut loquitur Apostolus de fide informi aut formata ; informi non, quia ipsa non facit subsistere in nobis res speratas ; loquitur ergo de fide formata ; ergo fides formata est fundamentum virtutum ; ergo naturaliter prior est fides formata caritate ; ergo caritas non ei dat formam ; ergo non facit eam virtutem. Et inde ut prius.
Ad hoc possunt induci omnes rationes superius posite, quibus ostensum est quod fides est prima virtutum, et quibus ostensum est quod penes fidem consistit primo meritum, et non penes caritatem.
Solutio. Si sustinere volumus opinionem, que dicit quod naturalia fiunt gratuita, dicemus quod fides informis est virtus imperfecta, d[e]ficit enim a plenitudine virtutis quantum ad hoc, quod non est in illo statu, quod possit expellere vicium ex toto, scilicet, quantum ad deformitatem, sicut homo sine pedibus homo est sed non plene, quia non habet plenum posse, secundum quod postulat perfectio hominis quantum ad plenitudinem operationis.
Dicitur autem natura tripliciter, ut dicit Boecius, in libro De duabus naturis et una persona Chisti. Primo modo dicitur natura motus et principium quietis per se et non per accidens. Secundo modo dicitur natura uniuscuiusque rei specifica differentia. Tercio modo dicitur natura quicquid est intelligibile per se vel cognoscibile per se, sive quicquid est a prima et eterna natura, hanc terciam significationem sumpsit Boecius a libro beati Augustini, ubi frequenter accipitur hoc nomen natura.
Ad primum dicimus quod non omnis virtus est plene contraria vicio, sed solum plena virtus. Et ita patet quod non sequitur quod fides informis faciat dignum vita eterna, cum non sit plena virtus.
Ad secundum dicimus quod fides informis non est contraria infidelitati plene ; unde quamvis actu hereticum expellat, non tamen maculam sive deformitatem, scilicet corruptionem naturalium, quia non vivificat vita spirituali, que est supra naturam, non enim ponit hominem supra se, hanc enim non tollit nisi plena et perfecta virtus.
Ad tercium dicimus quod hoc argumentum non valet, quod fides dicitur mortua, non quia non sit, sed quia tepida et pigra sit ad bene operandum, sicut etiam aliquando dicitur esse mortuus homo piger.
Ad ultimum dicimus quod Augustinus diffinit plenam virtutem, secundum quod est plena virtus et perfecta, et non diffinit universaliter virtutem.
Item, fide informi credimus Deo et non in Deum, secundum quod credere in Deum est credendo ire ad Deum ; sed secundum quod credere in Deum est credere eundum esse in eum, fide informi credere [est credere] quod sit ipse Deus, et quod omnipotens, et sic de aliis, secundum quod in evangelio lohannis dicitur : Multi ex principibus crediderunt in eum, sed quia magis dilexerunt tenebras quam lumen, non audebant confiteri fidem palam ; fide informi ergo credimus prime veritati et propter se, aut super omnia, aut non ; si propter se et super omnia, ergo cum hic sit excellentissimus motus fidei, illa fides, qua sic credimus, non est informis ; si autem non super ornnia, ergo non credimus fide informi prime veritati, quantum debemus, hoc enirn debet intellectus prime veritati, ut ei credat magis quam sibi ; ergo caret fides informis hac circumstantia : quantum debet ; sed si non esset quis continens, quantum deberet, non haberet castitatem virtutem, si non daret, quantum deberet, non haberet largitatem ; ergo cum habens fidern informern non credat, quantum debet, non habet fidem virtutem ; ergo fides informis non est virtus.
Solutio. Ad evadendum secundum hanc opinionem quasi pro communi conceptione supponitur quod nullus motus est meritorius sive virtutis perfecte, nisi ex caritate ; sed, hoc supposito, quod tamen improbatum est supra multis modis, dicimus quod fides informis est virtus et quod illa credimus prime veritati propter se et super omnia, non tamen ille motus credendi est excellentissimus, eo quod non sit ex caritate.
Questio II
Utrum caritas possit esse informis.
Circa secundum capitulum queritur utrum caritas possit esse informis. Videtur quod sic. Inter fidem formatam et suam potentiam est aliquis habitus medius, scilicet fides informis ; similiter inter spem formatam et suam potentiam est aliquis habitus medius, scilicet spes informis ; ergo pari ratione inter caritatem et suam potentiam est aliquis habitus medius, scilicet dilectio sive caritas informis.
Item, fides formata est spes formata generant caritatem, sicut probatum est supra, et hoc dicunt sancti ; ergo fides informis et spes informis generant caritatem informem.
Item, ecce aliquis utens consilio beati Gregorii interim facit quicquid boni potest etc., non relinquit peccatum suum, tamen multa bona facit pro eo : dat elemonsinas, construit cenobia et huiusmodi ; constat, cum hoc faciat pro Deo, quod ipse diligit Deum, et frequenter facit hoc ; ergo frequenter operatur motum dilectionis ; ergo generatur in iphabitus dilectionis ; ergo habet habitum dilectionis non formatum ; ergo informam ; et ille non est nisi caritas, non est enim naturalis ; ergo aliqua caritas est informis.
Item, unum uni est contrarium ; ergo luxuria, cum sit unum vicium, non est contraria nisi uni virtuti, continentie scilicet ; ergo non est contraria caritati, inde sic : Esto quod aliquis habens caritatem videat mulierem ad concupiscendum et consentiat, dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum, quod talis peccat solum modo peccato luxurie ; ergo cum luxuria non sit contraria caritati, non expellit caritatem ; ergo caritas manet in isto ; et constat quod non manet caritas formata ; ergo informis.
Si hoc concedatur, contra : Dicit beatus Iacobus : Qui offendit in uno, omnium est reus, et Augustinus exponit sic : Qui offendit in uno mandato, reus est caritatis, que est adimpletio omnium ; ergo omne peccatum mortale expellit prorsus caritatem ; ergo nulla caritas potest esse informis.
Solutio. Duplex est opinio. Quidam concedunt quod caritas potest esse informis sicut et alie virtutes ; dicunt enim quod gratia Dei, que non est virtus sed res quedam, informat omnes virtutes, unde in Osee, ultimo, dicitur : Ego quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium ; sed hanc opinionem prosequemur postea. Alii dicunt quod caritas non potest esse informis, cum ipsa sit forma omnium virtutum.
Unde ad solvendum obiectiones factas, notandum est quod omne peccatum habet oppositionem ad caritatem propter tres causas. Prima est, quia peccatum est offen[s]a Dei ; offendere autem Deum est contra amiciam, que est caritas, vera autem amicicia est idem velle, idem nolle. Secunda, quia peccatum separat a Deo ; caritas vero unit Deo et coniungit, amor enim est coniunctio diligentis cum dilecto, qui enim adheret Domino per caritatem, unus spiritus efficitur cum ipso. Tercia causa est, quia peccatum mortale interficit proprium subiectum et eo ipso, quod homo interficit se, est inimicus sui et ita non diligit se debito modo et ita non habet caritatem. Et propter hoc non potest esse caritas informis.
Ad primum dicimus quod non est simile, quoniam habitus fidei bene potest esse informis, quia potest credere aliquis omnes articulos universaliter existens in peccato mortali, similiter sperare omnia speranda ; sed non potest aliquis diligere omnia diligenda existens in peccato mortali, cum interficiat se ipsum per peccatum, ad hoc enim quod dilectio informis esset [et] habitus virtus, oportet quod esset universalis ad omnia diligenda, sicut aliquis ad hoc, quod habeat continenciam informem, que sit virtus, oportet quod abstineat non solum ab incestu et adulterio, sed etiam ab omni cohitu illicito.
Ad secundum dicunt quod hec est falsa : fides formata et spes formata generant caritatem, immo caritas dat formam tam fidei quam spei, quamvis enim fides secundum se sit prima virtutum, tamen, secundum eos, caritas prima est secundum bene esse, nos autem concedimus quod fides formata generat caritatem, non tamen sequitur quod fides informis generat caritatem informem, ideo scilicet quia ad esse caritatis informis exigitur quod habens eam diligat se, quam dilectionem non potest fides informis generare.
Ad tercium dicimus quod re vera qui sic multiplicat bona opera pro Deo, diligit Deum dilectione habitu ; sed ille habitus non est virtus propter hoc quod universaliter eo non diligit omnia diligenda.
Ad ultimum patet solutio ex predictis. Dicimus enim quod luxuria soli castitati opponitur, sed in quantum offensa separans et interficiens proprium subiectum opponitur caritati, bene enim concedimus quod unum pluribus opponitur secundum diversas rationes.
Quod autem caritas informet omnes alias, sic probatur : quicquid movetur propter aliquid, movetur propter bonum vel apparens bonum, sicut dicit Philosophus et Augustinus, in octavo De Trinitate ; ergo fides aut quecumque virtus movetur ad bonum vel apparens ; sed non ad apparens bonum ; ergo ad bonum ; ergo fides non quiescit nisi in bono ; sed in bonum non potest per se, cum non sit suus finis ; ergo per aliud, nonnisi per caritatem ; ergo fides non quiescit nisi per caritatem ; ergo caritas perficit fidem ; eadem ratione et alias virtutes.
Sed contra, indirecte. Si caritas informat fidem, ergo motus fidei non est perfectus, nisi sit ex caritate, etiam si credas prime veritati propter se et supra omnia ; ergo quod dico ex caritate, est optima circumstancia illius motus ; ergo illa circumstancia est de essencia fidei formate, et non est de essentia fidei informis ; ergo fides informis et fides formata non sunt eiusdem speciei ; ergo hec non fit illa. Simili modo obicitur de aliis ; ergo naturalia non fiunt gratuita.
Item, vis concupiscibilis et vis rationalis sunt diversi fines, concupiscibilis enim finis est bonitas, rationis veritas ; ergo virtutes perfective illarum virium habent fines diversos ; ergo una non movet ad finem alterius ; ergo fides non movet ad finem caritatis, sed ad finem proprium ; ergo non indiget caritate ad hoc, quod perveniat ad finem suum ; ergo caritas non est perfectio fidei ; et inde ut prius.
Item, fides informis est fides essentialiter ; ergo simpliciter opponitur peccato mortali ; sed peccatum mortale facit secundum se dignum morte eterna ; ergo fides informis secundum se facit dignum vita eterna ; ergo non potest esse cum peccato mortali, quod patet esse falsum.
Solutio. Sine preiuditio dicimus quod predicta opinio non potest sustineri.
Ad illud quod obicitur pro opinione ista, dicimus quod omnis virtus movet ad bonum vel simpliciter vel alicui, fides enim movét ad bonum sue potentie, scilicet ad primam veritatem, et in illo quiescit. Similiter dicendum est de aliis virtutibus, quia ipse movent ad bonum sue potentie, in quo beneficio ipsarum sue potentie quiescunt.
Alia est opinio, que dicit quod quelibet virtus potest esse informis, et etiam caritas, informatur autem a gratia, que est quidem ros celestis, que lenit, rigat, perficit omnes virtutes.
Sed contra. Nulla dilectione informi possunt diligi omnia diligenda, ille enim, qui est in peccato mortali, peiorem hostem non habet quam se ipsum, qui se interficit ; sed ad hoc, quod dilectio informis esset caritas, oporteret quod ea diligeretur omne diligendum, sicut dictum est de continentia informi et aliis virtutibus ; ergo nulla caritas potest esse informis.
Item, de illa gratia queritur. Cum sit qualitas anime, et in anima erit ; ergo vel potentia, vel passio, vel habitus ; potentia non est, hoc patet ; nec passio, quia propter passiones non est homo laudabilis vel vituperabilis ; ergo illa gratia est habitus anime bonus et est ad bene operandum et infunditur in nobis sine nobis ; ergo illa gratia est virtus, quod ipsi negant.
Item, caritas diligit Deum propter se et super omnia, etiam intellecto quod non sit illa gratia sive ros ille, intelligamus ita. Inde sic : Iste diligit Deum propter se et super omnia et decedit ; ergo salvabitut ; ergo habuit virtutem perfectam et formatam, et non habuit dictam gratiam ; ergo gratia illa non est perfectio virtutum ; ergo opinio illa non est sustinenda.
Quod sine preiudicio concedimus.
Consequenter videndum est qualiter sustinenda sit illa opinio, que dicit quod naturalia non fiunt gratuita. Primum ergo queritur utrum eiusdem speciei sunt fides informis et formata.
Quod videtur, sunt enim eiusdem potentia, scilicet rationis, et habent idem obiectum, scilicet primam veritatem, et per idem sunt, quia per speculum ; ergo eadem virtus in specie est fides informis et fides formata.
Item, vita et mors sunt contraria ; ergo habent fieri circa idem ; ergo fides informis, que mortua dicitur, et formata, que viva dicitur, sunt eiusdem speciei ; sed si hoc, ergo, adveniente forma, qua fides debet formari, non debet expelli ipsa, ex quo enim eiusdem speciei est cum formata, formabilis est.
Solutio. Dicimus quod fides informis et fides formata non sunt eiusdem speciei, quia circumstancie sunt de esse virtutis, cum in eius diffinitione ponatur medietas, circumstancie [non] ponunt actum immediate a virtute, est autem actus circumstanciis vestitus.
Ad illud vero quod obicitur primo, dicendum est quod potentia est eadem et actus idem et idem obiectum, tamen non est idem habitus ; habitus enim sunt ad facile agere, unde ubi sunt diverse difficultates, sunt diversi habitus. Et est fallacia consequentis, deberet enim addi : et sunt eedem circumstancie.
Ad aliud vero solvendum est per interemptionem huius : mors et vita sunt contraria, cum vita sit in animali et mors in cadavere.
Consequenter obicitur sic : Sit aliquis in caritate et peccet per luxuriam, queritur an fides formata destruatur.
Videtur quod non, quia Iuxuria non opponitur ei, luxuria enim, in quantum est Iuxuria, opponitur continentie, in quantum offensa, opponitur caritati solum ; ergo per ipsam fides non destruitur.
Forte dicetur quod fides per accidens destruitur, scilicet per connexum, sed secundum hoc, cum fides omnino simpliciter sit et ipsa omnino destruitur, ergo nichil de ipsa manebit ; ergo fides informis non manet, maxime cum prius ibi non esset.
Preterea, si ibi fides informis est, a quo est ? A peccato non, quia bonum non est a malo ; a Deo non, quia Deus non dat aliquid peccanti, dum peccat, in quantum tali.
Si propter hoc dicatur quod nichil de fide manet, contra : Ille credit articulos fidei ; ergo ad minus habet fidem informem.
Solutio. Dicendum quod luxuria expellit omnes virtutes : continentiam et caritatem, quia eis opponitur ; alias vero propter connexionem. Non tamen sequitur quod fides omnino destruatur, quia fides est totum virtuale, est enim ad credendum prime veritati et propter se et super omnia, unde, destructa circumstancia, manet quoddam, quod est fides informis, et generatur illud generatione de generante et non in genus ponent, sicut est in vino, quando convertitur in acetum, et non est ibi proprie generatio nisi per accidens ; sed non corruptio facit quod ibi sit fides informis, cum enim prius propter primam veritatem crederet testimoniis et miraculis, iam illis innititur propter ipsam et non propter primam veritatem, cum iam non assentit ei propter se et super omnia.
Questio III
Utrum, adveniente fide formata, remaneat fides informis.
Circa tertium capitulum queritur utrum, adveniente fide formata, remaneat fides informis vel ipsa evacuetur.
Quod remaneat, videtur, quia bonum non est contrario bono ; ergo unum bonum non excludit aliud bonum ; sed fides informis est bonum, et similiter fides formata bonum ; ergo fides formata non excludit fidem informem, nec aliud excludit eam ; ergo manet.
Item, caritas non expellit naturalem dilectione, habens enim caritatem potest diligere Deum naturali dilectione, similiter pietas virtus non excludit pietatem naturalem, pari ratione nec fides formata expellit fidem informem, cum sit naturalis.
Item, due scientie possunt esse in eodem, scentia, scilicet, per causam et scientia per effectum, sicut est in illo, qui est astronomus et navalis, in quantum astronomus, habet scientiam de cursu stellarum per causam, in quantum navalis, per effectum, habet ergo duas scientias de eodem simul et semel ; ergo pari ratione et fides duas potest simul habere de eodem, licet diversas.
Item, gratia non est contraria nature ; set est perfectio nature ; ergo cum virtutes informes naturales sint, gratia non est eis opposita, sed perfectio illarum ; ergo perficit illas ; ergo non excludit, et inde ut prius.
Quod autem virtutes informes sint naturales, patet, quia super illud Evangelii : Ibat Ihesus per castella docens et predicans, dicit Glosa : Docens virtutes naturales.
Item, super Evangelium de centurione : Nam et ego sum homo, habens sub me milites, dicit Glosa : Milites, id est, virtutes naturales, quas plurimi afferunt ad fidem Christi ; sed si eas afferunt, quomodo ergo expellit illas fides Christi ? videtur ergo quod fides informis maneat cum fide formata ; sed si hoc est, ergo pari ratione scientia philosophorum, quam habuerunt de Deo et fides formata potuerunt esse simul ; ergo idem scitur et creditur ; quod non potest esse, cum fides sit contra scientiam constituta.
Item, super Iohannem, IV : Dicunt Samaritane : Iam non propter te credimus, mulier Samaritana est ratio humana, cui iam non creditur, quando anima per veram fidem illuminatur ; ergo, adveniente Iumine fidei, ratio evanescit et cessat ; ergo et fides informis, que rationibus vel auctoritatibus vel miraculis innititur, evacuatur ex toto.
Solutio. Due opiniones sunt super hoc : quidam dicunt quod manet, quidam quod non. Sine preiudicio dicimus quod fides informis non manet cum fide formata, ideo tantum lumen fidei formate est, quod non patitur secum lumen virtutis informis. Ex quo enim credimus prime veritati propter se et super omnia, soli prime veritati innitimur ; unde iam non credimus rationi aut miraculis aut auctoritatibus propter se, sed solum propter primam veritatem ; et ita eliminatur habitus credendi illis rationibus propter se et, sicut dictum est superius, eliminantur naturales scientie de Deo et similiter fides informis, sicut enim, sole lucente in megacosmo, cessat lumen lune et stellarum, sic lucente in mi[cr]ocosmo sole iusticie, per veram fidem, cessat lumen omnium virtutum informium, que sunt ad modum stellarum aliquantulum lucencium in nocte peccati.
Ad primum ergo dicimus quod fides [in] formata non expellit informem per modum contrarietatis, sed per modum simplicis operationis, quia non compatitur illis secum, sicut dictum est de lumine solis et lumine stellarum.
Ad secundum dicimus quod re vera caritas non excludit naturalem dilectione, quoniam talis dilectio est secundum principia nature, nec innititur alicui exteriori ; unde pure naturalia non excludit virtus, habitus tamen informes excludit.
Ex hoc patet solutio ad quartum obiectum.
Ad tercium dicimus quod secus est de duabus scientiis, quia una scientia non habet potestatem super aliam, set fides formata habet potestatem super fidem informem.
Ad ultimum dicimus quod plurimi afferunt ad fidem Christi virtutes informes per modum preparationis, tamen, adveniente fide Christi, eliminantur, sicut timor servilis foras mittitur, adveniente caritate, Iicet quodam modo inducat caritatem.
Ultimo queritur quomodo intelligendum sit quod dicit Augustinus, super epistolam ad Galatas, in fine : Caritas est in fide.
Non enim est in ea sicut pars in toto vel totum in parte, quia si hoc esset, non dividerentur ad invicem caritas et fides ; neque ut duo numerarentur, cum tamen dicat Apostolus : Fides, spes, caritas, tria hec ; item, caritas non est in fide sicut species in genere vel genus in specie, nec sicut regnum in rege, nec sicut contentum in continente ; relinquitur ergo quod sit in fide sicut accidens in subiecto.
Quod etiam videtur, quia esse in subiecto est quod, cum sit in aliquo, non sit quedam pars et impossibile est esse sine eo in quo est ; ergo cum caritas sit in fide et impossibile est ipsam esse sine fide, videtur quod sit in ipso sicut accidens in subiecto.
Sed contra. Nichil predicatur univoce de subiecto et accidente eius ; ergo cum virtus dicatur univoce de fide et caritate, caritas non erit in eo fide sicut accidens in subiecto.
Forte dicit quod caritas est in fide sicut anima in corpore, quia sicut anima perficit corpus naturaliter, sic et caritas fidem perficit spiritualiter, et sicut corpus non movetur nisi ab anima, sic nec fides operatur nisi per caritatem, dicit enim Apostolus ad Galatas, V : Fides, que per dilectionem operatur.
Sed contra. Ex corpore et anima fit unum ; ex caritate et fide non fit unum ; ergo caritas non est in fide sicut anima in corpore.
Item, motus corporalis non est separatus a motibus anime, quia corpus non movetur nisi ab anima ; sed motus fidei separatus est a motibus caritatis, habent enim virtutes suos motus separatos, sicut et ipse essentie ab invicem dividuntur ; ergo nec quantum ad habitum, nec quantum ad motum se habet caritas ad fidem sicut anima ad corpus.
Quod concedimus, dicentes quod caritas est in fide sicut effectus in causa, fides enim, sicut probatum est supra, est causa caritatis, cum enim fides sit cognitio pulcritudinis veritatis prime, de necessitate generat dilectionem in affectu et ita caritatem, est ergo fides causa caritatis.
Caput II
De transitu nature in gloriam.
Dicto de transitu nature in gratiam, dicendum est de transitu nature in gloriam.
Primo dicendum est qualiter intelligendum sit illud Apostoli : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Secundo de fide, utrum evacuetur et quomodo.
Tertio de caritate et de illis, quibus Apostolus fecit mentionem, sicut est prophetia et huiusmodi.
Quarto et ultimo de cardinalibus, quomodo et secundum quos usus maneant in patria.
Questio I
[Qualiter intelligendum sit illud Apostoli : Cum venerit quod perfectum est etc.]
Circa primum sic obicitur. Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; sed caritas est ex parte ; ergo caritas evacuabitur. Quod caritas sit ex parte patet, quia dicit Isaias, XXXI : Vivit Deus, cuius ignis est in Sion et caminus in Israel, et loquitur de igne caritatis.
Item, in Evangelio : Qui minimus est in regno celorum, maior est Iohanne Baptista.
Item, Imperfectum meum viderunt oculi tui.
Item, Apostolus : Hoc ipsum sentiamus, quod imperfecti sumus ; patet ergo quod caritas est ex parte ; ergo evacuabitur. Quomodo ergo verum est quod caritas nunquam excidet ?
Solutio. Aliquid dicitur ex parte dupliciter, scilicet secundum essenciam et secundum accidens. [Et] Secundum essenciam sunt ex parte fides, spes, quia de essentia fidei est speculum et enigma, de essentia spei est expectatio ; et propter hoc fides et spes evacuabuntur secundum essentiam. Sed caritas est ex parte secundum accidens, gratia, scilicet, sue perfectionis quantum ad intensionem, opinio enim nostra est, quia intensio non mutat speciem qualitatis ; et propter hoc caritas non evacuabitur secundum essenciam, sed tantum secundum accidens ; et propter hoc dicit Apostolus : Caritas nunquam excidet.
Intelligenda est igitur auctoritas illa : Cum venerit quod perfe]c[tum] etc., universaliter, quoniam omne, quod est ex parte evacuabitur, quod secundum essentiam est ex parte, secundum essentiam evacuabitur, et quod secundum accidens est ex parte, secundum accidens evacuabitur.
Questio II
[De fide et spe, utrum evacuabuntur in patria.]
Articulus I
De fide, utrum evacuabitur in patria et quomodo.
Secundo capitulo queritur de fide, videtur enim quod non debeat secundum essentiam evacuari.
Et primo indirecte : Cessante causa, cessat effectus, hec propositio veritatem habet in causis essentialibus, licet non habet veritatem in causis voluntariis, sicut patet in fabro et cutello ; ergo cum fides, sicut sepe dictum est, sit causa caritatis secundum essentiam, cessante fide, cessat caritas ; sed fides cessabit, quia secundum essentiam evacuabitur ; ergo caritas evacuabitur secundum essentiam, quod est contra predicta.
Item, visio albi secundum quod album, est eiusdem speciei, sive sit per medium, sive non, sive clare videatur, sive obscure ; ergo pari rtione eadem visio Dei, secundum quod Deus, est eiusdem speciei, sive videatur Deus per medium, sive non, sive videatur clare, sive obscure ; sed fidei visio non est nisi visio Dei per medium et obscure, visio patrie est visio Dei sine medio et clare ; ergo visio fidei et visio faciei sive patrie sunt eiusdem speciei ; ergo eiusdem essencie ; ergo una non excludit aliam, immo, una manente secundum essenciam, alia manet ; ergo visio fidei sive fides manebit in patria secundum essentiam.
Item, visio Socratis, qua videtur per aera medium tantum, et visio eiusdem, qua videtur per medium aera et speculum, est eadem visio secundum speciem ; ergo pari ratione visio spiritualis patrie et visio vie sunt eiusdem speciei, non impediente quod hic videtur Deus per speculum. Et inde ut prius.
Solutio. Ad primum dicimus quod, quamvis fides evacuetur secundum essentiam, non tamen secundum totam essentiam ; evacuabitur quidem secundum essentiam speciei, non secundum essentiam generis, quia manebit in quantum cognitio, licet evacuetur in quantum speculum seu enigma ; ipsa autem generat caritatem, in quantum cognitio, et secundum hoc manebit sicut caritas.
Dicimus ergo quod fides evacuabitur secundum numerum et secundum speciem, sed non secundum genus, spes vero evacuabitur secùndum numerum et secundum speciem et secundum genus, quoniam nulla futuri expectatio remanebit.
Ad aliud dicimus quod fides non est proprie visio Dei, sed est quedam cognitio vel coniecturatio, intellectus enim dicitur videre res proprie, sicut dicit Augustinus, super secundam ad Corinthios, ubi agitur de raptu Pauli, videtur enim res proprie vel per speciem sue speciei, sicut videntur res absentes, que, secundum Augustinum, generant cognitionem sui in anima, vel secundum suam ipsius presenciam, sicut intellectus se intelligit, sicut qui habet fidem, videt eam in corde suo, sicut dicit Augustinus ; cum ergo non videatur Deus visione fidei aut per propriam speciem sue speciei aut per suam ipsius presenciam, patet quod fides non est proprie visio Dei, unde in Exodo : Non videbit me homo, et vivet, et Iohannes : Deum nemo vidit unquam.
Dicimus ergo quod fidei visio et visio faciei non sunt eiusdem speciei, nec est simile quod inducitur pro simili, quia, dato noc, quod tamen habet calumpniam, quod eiusdem sit visio albi sine speculo et visio eiusdem speculo, non tamen simile est, quia speculum imaginem sibi resultantem in ipso transmittit ad instrumentum videndi, sed creatura, que est speculum trinitatis, non transmittit speciem vel imaginem propriam Dei in spirituale organum videndi, sed solum facit cogitare et coniecturare de Deo tanquam speculum longinquum, unde signanter dixit Apostolus : Videmus nunc per speculum in enigmate, quia scit[um] per speculum longinquum.
Articulus II
Utrum, cessante spe, cesset caritas.
Dictum est quod fides est causa essentialis caritatis ; similiter et spes, quia fides generat spem, spes caritatem, sicut dicunt sancti. Inde sic : Spes est causa essencialis caritatis et, cessante causa essenciali, cessat effectus ; ergo, cessante spe, cessat caritas ; sed spes evacuabitur s et secundum numerum et secundum speciem et secundum genus, nulla enim erit expectatio in patria, cum expectatio sit rei habende ; ergo et caritas evacuabitur ex toto.
Item, fides non generat caritatem nisi per spem mediam ; simili modo cognitio succedens fidei non generabit caritatem, nisi mediante illo, quo succedet spei ; si ergo non fuerit illud medium, neque cognitio generabit per illud medium ; sed non erit illud medium ; ergo cognitio patrie non generabit caritatem ; ergo caritas non manebit. Quod autem non maneat illud medium, patet, quia, sicut dicit Augustinus, in visione et amore tota consistit beatitudo, videbimus enim et amabimus et laudabimus. Si dicatur quod ibi erunt tria : cognitio, fruitio et amor, non tamen potest dici quod fruitio generet caritatem, caritas enim non erit ex fruitione, sed e converso.
Solutio. Fides, spes, caritas sunt quedam trinitas creata in anima, per quam assimilatur anima Trinitati increate in hoc quod, sicut Filius procedit a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, ita spes generatur a fide, et caritas a fide et spe. Item, sicut Pater spirat Spiritum Sanctum immediate et Filius mediate spirat etiam de se Spiritum Sanctum, [quia] dat Filio quod spiret Spiritum Sanctum, ita fides immediate generat caritatem, sufficit enim visio summe pulcritudinis ad dilectionem eius, sicut estimatio horribilis et nocivi sufficit in nove [et] quod fugiat lupum. Item, mediante fide, generat spes caritatem, incognitos enim diligere non possumus. Patet igitur quod fides est sufficiens causa et prima et principalis caritatis.
Sed non valet hec argumentatio : Spes est causa essencialis caritatis ; ergo, spe cessante, cessabit caritas, ideo quia spes non habet hoc a se, quod generet caritatem, et quia est alia causa principalis et sufficiens ad generationem caritatis, scilicet fides sive cognitio fidei succedens. Et est simile : Esto quod duo vulnerent illum letaliter, ita quod uterque sufficienter, patet quod non sequitur : hec plaga est causa essentialis et sufficiens, quare iste moriatur ; ergo, cessante illa plaga, non moritur iste, sed debet addi : et non est alia causa sufficiens in illo.
Ad aliud respondemus per interemptionem, dicimus enim quod fides est immediata causa caritatis.
Articulus III
De spe, [utrum evacuabitur in patria.]
Tertio queritur de spe.
Et videtur quod non evacuabitur, timor enim et spes sunt due mole, timor enim reprimit spem, ne luxurietur in presumptionem, spes elevat timorem, ne degeneret in pussillanimitatem ; inutilis est ergo una mola sine alia, unde prohibetur in Lege ne altera mola sumatur loco pignoris ; sed timor erit in patria ; ergo et spes et timor sunt in patria, dicit Psalmista : Timor Domini sanctus etc., quod exponit Augustinus de timore et secundum essenciam et gratia effectus, dicens quod hoc eo modo dictum est sicut dicitur : Patientia pauperum non peribit in finem, id est fructus patientie ; similiter, timor Domini etc., id est, fructus timoris vel effectus.
Item, sicut spes est de futuro bono, ita timor de futuro malo ; sed timor manebit, non impediente hoc, quod est de futuro ; ergo et spes manebit, non •impediente hoc, quod ipsa est de futuro ; et non est alia causa que impediat ; ergo spes manebit in patria.
Solutio. Due sunt species timoris casti, timor, scilicet, separationis et timor reverencie ; timor separationis sive offense non manebit, respicit enim talis timor futurum sicut spes, unde diffinitur aliquando sic : Timor est suspitio mali, et est diffinitio per causam ; timor vero reverencie est de presenti, unde : Tremebunt angeli etc., est autem reverencia resilitio ab altitudine Dei ad propriam parvitatem ; dicimus ergo quod timor castus, in quantum est timor separationis, est mola sicut spes sed, in quantum est timor reverencie, manebit, sic autem non est mola nec spectat ad futurum.
Ex hoc patet solutio ad obiecta.
Questio III
De caritate et de illis, de quibus Apostolus fecit mentionem, sicut prophetia et huiusmodi.
Postquam dictum est de fide et spe, quomodo evacuabuntur, consequenter dié :endum est de caritate et scientia, que dicit Apostolus vacuanda, cum dicit : Sive prophetie evacuabuntur, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. De prophetia patet quod ex toto evacuabitur, quia prophetia est essentialiter de futuris, ibi autem erunt omnia presencia et nichil futurum. Similiter patet quod lingue cessabunt, quia tunc erunt omnes docibiles Dei, unde non indigebimus usu lingue. Sed de caritate et scientia dubium est.
Primo dicemus de caritate ;
secundo, de scientia.
Articulus I
De caritate.
Quod caritas evacuetur, probatur sic. Sicut se habet gratia ad naturam, sic se habet gloria ad gratiam, quia, sicut in infinitum maior est virtus in statu gratie, quam sit virtus informis in statu nature, ita maior est in infinitum virtus in statu glorie quam in statu gratie ; sed in infinitum augmentum virtutis in statu gratie, respectu status nature, fadt quod alius sit habitus in statu gratie et alius in statu nature secundum speciem, et etiam facit quod evacuetur habitus naturalis ; ergo pari ratione in infinitum augmentum caritatis virtutis in gloria facit quod alius sit habitus secundum speciem in gloria quam in statu gratie et quod habitus gratie evacuetur ; sed caritas vie est habitus in statu gratie ; ergo caritas vie evacuabitur.
Solutio. Dicimus quod augmentum non facit habitum alterius speciei, sed circumstancie diverse. Cum enim habitus virtutis perfecte habeat suum motum vestitum ex omnibus circumstanciis suis, mutatis illis secundum speciem, mutatur et habitus ; unde cum hec circumstancia super omnia non sit in virtutibus naturalibus, sit autem in gratuitis, palam est quod secundum speciem differunt habitus gratuiti a naturalibus ; sed virtutis in statu gratie et statu glorie eedem sunt circumstancie, licet diversitas sit intensionis, et propter hoc manet idem habitus.
Item, caritas est desiderium summi boni ; sed desiderium evacuabitur ; ergo et caritas. Prima patet per hoc quod dicit Psalmista : Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum etc. ; ergo cum hoc desiderium sit virtus, maxime debet esse caritatis. Media propositio multipliciter probatur.
Primo, sic. Dicit Anselmus Cantuariensis : Caritas est desiderium in expectatione, gaudium in perventione, ergo cum desiderium sit in expectatione, omnis autem expectatio cessabit, et omne desiderium cessabit, ergo desiderium evacuabitur.
Item, si desiderium manet, non remanebit desiderium rei habende sed iam habite, ut plus habeatur vel ut continue habeatur ; sed pari ratione expectatio erit in patria, ut plus habeatur et ut continue habeatur ; ergo qua ratione manebit desiderium, et expectatio ; sed non erit ibi ; ergo nec desiderium.
Item, omne, quod est ex parte substantialiter, evacuabitur ; sed desiderium est substantialiter ex parte ; ergo desiderium evacuabitur. Prima propositio patet, cum dicat auctoritas : In parte labor, in toto quies. Media propositio probatur sic : Desiderium est aut de re, que non habetur, aut de re, que non plene habetur ; utroque autem modo est desiderium cum deffectu ; ergo desiderium est substantialiter ex parte.
Item, super illud Apostoli : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, dicit Augustinus : Evacuabitur, non id quod verum est. Id quod verum est, appellatur id quod assimilat nos Deo ; set desiderium non assimilat nos Deo, in Deo enim non cadit desiderium, quia in eo non cadit motus ; ergo desiderium non est id quod verum est ; sic ergo desiderium evacuabitur.
Item, motus est quies sunt contraria, vel ut contraria opponuntur, sicut dicit Aristoteles ; sed in patria erit quies plena, quia plenum sabbatum mentis et eternitatis ; ergo in patria non erit motus ; sed desiderium est motus ; ergo nullum desiderium erit in patria ; si ergo omnes desiderium evacuabitur, et caritas est desiderium, ergo caritas evacuabitur.
Sed contra. Caritas nunquam excidet.
Item, quod desiderium maneat in patria, probatur, quia dicit Petrus, in prima canonica, de Christo, in quem prospicere desiderant angeli ; ergo in angelis est desiderium ; ergo in patria.
Item, super illud Exodi, [X]XXII[I] : Non videbit me homo et vivet, dicit beatus Gregorius quod angeli vident Deum, quamvis desiderent prospicere in ipsum, et improbat errorem quorumdam dicencium quod angeli desiderant videre Deum et non vident, per hoc quod dicit Dominus in Evangelio : Angeli semper vident faciem Patris mei, qui in celis est, et illa visio nobis [pro]mittitur in Iohanne, ubi dicit Dominus : Et manifestabo ei me ipsum ; ergo, secundum quod dicit Gregorius, desiderium est in angelis. Et inde ut prius.
Item, dicit Gregorius quod in patria erit desiderium in sacietate et sacietas in desiderio. Desiderium, ut tollatur fastidium, sacietas, ne angustia ibi sit.
Item, Ecclesiastici, XXIX : Qui edunt me, adhuc esurient etc. ; ergo esuries et sitis summi boni erit ibi ; sed non esuries aut sitis ex deffectu, quia in Apocalypsi, VII, dicitur : Non esurient neque sitient amplius ; ergo esuries et sitis ex desiderio : ergo desiderium erit ibi.
Item, lecator, qui cibos diligit delicatos, semper comedere desiderat, quamdium non fastidit cibus, et si nunquam fastidiret, semper comedere desideraret, quoniam in actu comestionis habet delectationem, quam querit, et non aliter ; ergo cum dulcedo Dei nunquam fastidium generet - fruuntur enim, nec fastidiunt quo frui magis sicciunt - qui delicate Deum diligit, semper desiderat delectari in ipso ; ergo nunquam desiderium cessabit, quia delectatio non cessabit.
Quod concedimus, dicentes quod verum desiderium cum sacietateerit in patria.
Ad primum dicimus quod auctoritas beati Anselmi intelligenda est de desiderio secundum statum vie, quod est sine sacietate, illud vero in quantum huiusmodi in sacietate est, ut per sacietatem comitantem impleatur, unde : Saciabor, cum apparuerit gloria tua.
Ad secundum dicimus quod non erit desiderium, ut plus habeatur vel ut continue, set erit fixum in delectatione ipsa, sicut dictum est de desiderio lecatoris.
Ad tercium dicimus quod desiderium summi boni non est ex parte essentialiter quantum ad naturam hominis, immo perfectio est eius, stabilit enim mentem hominis in fine suo et in suo delectabili confirmat ; est tamen desiderium nostrum respectu Dei imperfectum, quantumcumque enim diligimus Deum, in infinitum magis diligit se Deus ; secundum quid ergo est desiderium caritatis ex parte, quia respect Dei, sed simpliciter est non ex parte, fides vero et spes sunt ex parte et secundum naturam hominis et respectu Dei.
Ad quartum dicimus quod desiderium caritatis est id quod verum est ; assimilat autem nos Deo, non ratione motus, sed ratione affectus sui, scilicet. delectationis, delectatur enim in Deo, sicut et Deus delectatur in se ipso.
Ad ultimum dicimus quod quies dicitur multipliciter. Uno modo dicitur quies privatio motus, et secundum hoc contrarium vel quasi contrarium est motui, neque sic erit quies in futuro. Alio modo dicitur quies status in fine proprio nichil querendo extra ; et secundum hoc non est quies motui delectationis contraria, immo manet simul quies in proprio delectabili et motus delectationis in eodem, ut quiescat delectando et delectetur quiescendo.
Articulus II
De scientia.
Sive igitur prophetie evacuabuntur, sive lingue cessabunt, sive scientia destruetur, caritas nunquam excidet ; patet ergo quod scientia destruatur.
Si hoc concedatur, contra : Aut intelligit Apostolus de scientie, que est cognitio humanarum rerum ; aut de illa, que est cognitio divinarum. Si primo modo, intelligit ergo de dono scientie, dono enim scientie cognoscimus res humanas, - sed contra : Donum scientie est in Christo, sicut dicit Isaias, XII, et in angelis, sicut dicit Ambrosius, ut legitur in tercio Sententiarum ; ergo pari ratione idem donum erit in futuro in animabus sanctis.
Forte dicet quod scientia non evacuabitur secundum substantiam sed secundum usum et modum, sicut dicit Glosa Augustini super eumdem locum, - sed contra : Glosa Augustini super eumdem locum dicit : Scientia destruetur, quia est per speculum ; sed propter aliud non destruetur fides secundum substantiam, quia est per speculum, omne enim, quod est per speculum, est substantialiter ex parte ; ergo pari ratione et scientia destruetur secundum substantiam, cum sit per speculum.
Item, probatur quod non evacuetur secundum usum. Usus enim eius est cognoscere res humanas et imperare de faciendis quod fiant et de non faciendis quod non fiant ; secundum hune usum habebitur donum scientie in patria, cognoscunt enim sancti res humanas ut premia et merita aliorum, et diligunt unum magis alio ad imperium scientie doni ; ergo donum scientie, secundum quod de rebus humanis est, nec secundum substantiam nec secundum usum destrueretur.
Forte dicit quod Apostolus sumit scientiam, secundum quod est cognitio rerum divinarum et comprehendit intellectum et sapientiam ; sed si hoc, ergo intellectus et sapientia destruentur substantialiter, cum sint per speculum, secundum quod dicit Glosa Augustini ; hoc autem patet esse falsum, quia donum intellectus et donum sapientie fuerunt in Christo et sunt [et] etiam in sanctis angelis ; ergo et illa erunt in animabus sanctis.
Forte dicet quod intellectus non est proprie de Deo sed tantum de divinis creaturis, et propter hoc non oportet quod sit cognitio per speculum - set opponitur de sapientia : Certum est enim quod ipsa est cognitio Dei et de Deo proprie ; ergo cum in via non cognoscatur Deus immediate, quia non videbit eum homo et vivet, relinquitur quod sapientia secundum essentiam suam est visio per speculum ; ergo donum sapientie est substantialiter imperfectum ; ergo substantialiter evacuabitur.
Solutio. Dicimus quod Apostolus sumit scientiam large, secundum quod comprehendit cognitionem humanarum rerum, que est donum scientie, et cognitionem rerum divinarum, que est donum intellectus proprie et donum sapientie improprie, sicut iam dicemus.
Ad primum dicimus quod scientia destruetur non secundum substantiam, sed secundum modum et usum quosdam, non omnes ; quod ergo dicit Apostolus, quod destruetur, intelligimus quantum ad modum et usus quosdam.
Ad secundum dicimus quod duplex est speculum, propinquum, scilicet, et remotum. Propinquum speculum dicimus, quando per rem alicuius speciei cognoscitur res eiusdem speciei, sicut anima se ipsam cognoscens per intellectum assimilantem cognoscit animas, cognoscit et angelos et omnes incorporales substantias, sicut dicit Augustinus, similiter videns anima perfectiones suas presentes per intellectum assimilantem cognoscit easdem in angelis, per huiusmodi speculum cognoscit res humanas scientia, et intellectus res [divinas] ; et propter hoc, quia cessabit talis modus videndi in futuro, dicimus quod quantum ad modum destruetur tam scientia quam intellectus, in futuro enim videbimus Deum sicut et cognoscemus angelos in suis propriis speciebus, nullo ostante, sicut mali angeli ante peccatum cognoscebant creaturas in speculo eternitatis et in propriis speciebus, sicut et modo video aliquod corpus mediante suo proprio colore. Remotum speculum est, quando aliquid videtur per aliud, quod neque eiusdem speciei neque eiusdem generis est cum ipso, sicut videmus Deum per speculum creature, sic est fides per speculum ; visio autem per tale speculum substantialiter est ex parte, et non visio per speculum propinquum ; et ita patet quod secus est de fide, et secus de scientia vel intellectu.
Ad aliud quod obicitur, quod non evacuabitur scientia secundum usum, dicimus quod re vera quidam usus doni scientie remanebit ; sed tamen quidam usus sive quedam opera destruentur, secundum, scilicet, quod se habent ad pravam et perversam nationem ; in patria [non est] prava natio aut perversa.
Ad illud quod obicitur de intellectu dono, dicimus quod re vera in tellectus non est de Deo proprie, sed de divinis que, sicut dictum est, habent cognosci per speculum proximum, unde et ipse intellectus evacuabitur secundum modum, quia tune non erit per huiusmodi speculum, sed non destruetur secundum quemlibet usum, omnis enim alius usus manebit ibi, ut intelligamus distinctionem et ordinem angelorum et huiusmodi.
Ad ultimum dicimus quod sapientia proprie loquendo non est cognitio Dei, set percepti quedam gustus spiritualis per modum experiencie, Deus enim ipse facit in palato anime dulcedinem, quam saporat sapientia, sicut ipsum mel in gustu materiali ; est ergo sapientia perceptio sive saporatio quedam dulcedinis Dei immediata ; unde nec secundum modum nec secundum usum evacuabitur sicut caritas, sed solum, cum hic sit imperfecta, crescendo perficietur in futuro.
Questio IV
De virtutibus cardinalibus.
Circa ultimum capitulum queritur de virtutibus cardinalibus. Dicit Augustinus et Beda sequens ipsum quod quatuor virtutes naturales manebunt in patria, sed alios habebunt usus quam in via. Dicit enim quod prudentie usus erit nullum bonum preponere Deo vel equare, temperancie vero usus erit nullo motu noxio delectari, fortitudinis Deo firmiter adherere, iusticie vero esse subditum Deo regenti. De prudentia iam dictum est in questione de scientia dono, secundum enim essentiam sunt idem, diximus enim quod eius usus proprius in futuro erit discernere sive iudicare per modum imperii Deum esse omnibus preponendum, et digniores creaturas minus dignis.
Articulus I
De temperantia.
De temperantia vero opponitur hic, quoniam [nullo] motu noxio delectari est pura negatio ; ergo non est usus alicuius virtutis.
Forte dicet quod nullo motu noxio delectari est detestari omnem motum illicitum carnis, et hoc erit usus temperantie in futuro, - contra : Detestari motus illicitos est motus vis irascibilis ; ergo nec est nec erit motus temperantie, cum temperantia sit in concupiscibili.
Item, constat quod sancti volunt esse mundi omni mundicia ; ergo velle [omnem] motum immunditie abesse erit alicuius virtutis in eis, nonnisi temperancie ; ergo velle omne[m] motum illicitum carnis vel immundum abesse erit usus temperantie ; non ergo detestari etc. ; - sed si hoc concedatur, contra : Temperantia erit in futuro, quia velle abesse rnotum illicitum carnis erit in futuro ; ergo eadem ratione fides erit in futuro, quia velle abesse motum infidelitatis erit in futuro ; et ita qua ratione temperantia erit in futuro, et fides etc.
Solutio. Dicimus quod Beda assignat status cardinalium in futuro, et non usus principales. Principalis enim usus temperantie erit in futuro velle abicere omnem illicitum motum carnis, secundarius vero detestari omnem motum illicitum carnis, secundum quod detestari est velle fugere.
Ad primum ergo iam patet solutio, quod Beda loquitur de virtutibus secundum suos status, non secundum suos principales usus.
Ad secundum dicimus quod detestari aliquid tripliciter sumitur. Quandoque enim dicitur detestari aliquid per modum iudicii, quando, scilicet, iudicamus aliquid esse detestabile ; et secundum hoc omne[s] detestari rationis est. Item, quandoque per modum vindicte, insurgere, scilicet, contra quiqu[i]d tanquam detestabile ; et secundum hoc est in irascibili et est ire per zelum. Tercio modo, fugere aliquid, quia nocivum et quasi contrarium proprio fini ; et secundum hoc detestari omnem motum illicitum carnis est in vi concupiscibili et est temperancie virtutis.
Ad ultimum dicimus quod secus est de fide. Fidei enim et omnium virtutum, quarum motus sunt in precepto, sunt usus principales in affirmatione ; unde velle abesse motum infidelitatis non est principalis usus fidei ; sed temperantie et omnium virtutum, quarum sunt motus in prohibitione, sunt usus principalis in privatione ; et propter hoc velle abicere omnem motum illicitum carnis est usus temperancie principalis.
Articulus II
[De fortitudine.]
Item, de fortitudine obicitur. Beda dicit quod fortitudinis erit Deo firmiter adherere ; sed videtur quod hoc sit caritatis, caritate enim Deo firmiter inheremus ; unde et ipsi attribuitur resistere temptationibus.
Item, fortis est ut mors dilectio ; ergo firmiter inherere Deo est caritatis ; non ergo fortitudinis.
Item, fortitudo erit in patria ; ergo cum patientia sit species fortitudinis, patientia erit in patria. Hoc etiam patet per hoc quod in Deo est patientia.
Sed contra. Dicit Augustinus quod ideo dictum est : Pacientia pauperum non peribit in finem, quia premium patientie sive fructus non peribit ; ergo non manebit nisi quantum ad fructus ; ergo non manebit in essentia sua.
Item, non erit opus patientia, quia ibi non erit nccessitas patiendi vel sciendi nec ipsum sustinere ; ad quid igitur erit ibi patientia ? Forte dicet quod ad decorem anime ; ergo pari ratione et habitus fidei, cum sit decor anime, manebit in patria.
Solutio. Dicimus ad primum quod caritas quandoque dicitur fortis a fortitudine virtute, sicut dicit Augustinus quod iusticia est prudens et prudentia iusta ; propter cognexionem enim virtutum quandoque denominatur una virtus ab alterius virtutis proprietate. Item, quandoque dicitur caritas fortis, id est firma ; et secundum hoc firmitas est dispositio caritatis, secundum quod caritas est maior et firmior ; illa tamen firmitas augetur et roboratur per fortitudinem, cuius essentialis est ipsa firmitas ; et ita patet quod, si inherere Deo firmiter sit caritatis, tamen quia non essencialiter sicut fortitudinis, dicitur propter hoc esse principalis usus fortitudinis.
Ad secundum dicimus quod patientia erit in futuro, licet non habeat actum aliquem, erit tamen parata operari, si esset opus ; erit etiam ad anime decorem.
Ad hoc autem quod obicitur de fide, dicimus quod non est simile. Fides enim non est tanta pulcritudo anime, quanta exigitur in anima ; fides enim habet aliquid veritatis et aliquid vanitatis, veritatis quidem, in quantum est cognitio, vanitatis autem, in quantum est speculum creature, vanitas enim vanitatum, et omnia vanitas ; et propter illam vanitatem oportet quod evacuetur secundum substantiam et succedat ei aperta cognitio, que est simpliciter anime pulcritudo, nichil habens nisi veritatis, et propter hoc signanter dicit Augustinus : Imperfectio, non illud quod verum est, destruetur.
Item, dictum est quod pacientia erit in patria, licet non habeat aliquem actum, quia non est opus pati aut sustinere, - sed contra : Patientia erit in patria ; ergo habilitas paciendi erit ibi, sed non patiendi in illo statu, sed paciendi, si status esset ; ergo pari ratione, cum voluntas exspectandi bonum, si esset status exspectationis, maneat in patria, et spes ibi remanere deberet.
Forte dicet quod ideo non erit spes in patria, quia non assimilat nos Deo ; sed pacientia nos assimilat Deo, et propter hoc non destruetur, - contra : Timor reverentie non nos assimilat Deo, quia in Deo non est reverentia huiusmodi, Deus enim non resilit ab aliqua altitudine, cum ipse sit summe altus ; ergo si propter hoc evacuetur spes, quia non assimilat nos Deo, eadem ratione timor reverencie, cum non assimilat nos Deo.
Solutio. Notandum quod quedam virtutes assimilant nos Deo, sicut caritas, iusticia et huiusmodi ; quedam vero ordinant nos ad Deum, sicut spes et timor et huiusmodi. Item, ordinantium nos ad Deum quedam sunt ex plenitudine bonitatis sicut misericordia, aut cognitionis sicut prudencia, quedam vero ex penuria vel imperfectione bonitatis ut spes, aut ex penuria sive imperfectione cognitionis sicut fides. Dicimus ergo pro regula generali quod omnis virtus assimilans nos Deo manebit in patria, item, omnis virtus ordinans nos ad Deum, ex plenitudine bonitatis aut cognitionis procedens ; omnis autem virtus ordinans ad Deum, que est ex imperfectione bonitatis aut cognitionis procedens, destruetur.
Ad primum dictum quod non est simile de spe et pacientia, quia spes provenit ex imperfectione bonitatis, paciencia vero plenitudine bonitatis.
Ad secundum dicimus quod timor reverentie manebit in patria, non ideo quia assimilet nos Deo, sed quia ordin[a]t animam in loco suo, sub Deo, scilicet, et supra creaturas corporales, hic enim est locus debitus anime, ad quem cum pervenerit, plenitudinem habet bonitatis sue vel beatitudinis. Et sic patet quod timor reverencie non destruetur, licet spes [non] destruatur.
Articulus III
De iusticia.
Consequenter dicendum est de iusticia. Et dicit Augustinus quod iusticia est subvenire miseris. Ex quo videtur quod iusticia destruatur ; subvenire enim miseris [et] ex indigentia procedit ; ergo iusticia quantum ad hune actum sive misericordia, que est species iusticie, procedit ex indigentia ; ergo evacuabitur per secundam regulam.
Item, impossibile est aliquem ibi misereri ; ergo nullus poterit misereri ; ergo nullus poterit habere potentiam miserendi, omnis enim virtus supra potentiam habet fundari. Et inde ut prius.
Item, dicit Augustinus et Beda sequens ipsum quod iusticie erit in futuro subdere se Deo, sed contra : Certum est quod hoc est humilitatis ; non ergo iusticie.
Simili modo prorsus potest obici de prudentia, quia dicit Augustinus quod prudencie est precavere insidias.
Sed contra. Misericordia est in Deo, unde : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est ; ergo et in angelis et in animabus sanctis ; ergo misericordia non destruetur.
Solutio. Dicimus quod tam misericordia quam prudencia manebunt in patria. [Habilitas] enim miserendi, si opus fuerit, procedit ex pulcritudine bonitatis ; [habilitas] autem precavendi insidias, si opus fuerit, procedit ex pulcritudine cognitionis.
Ad primum dicimus quod subvenire miseris procedit ex indigentia ex parte recipientis, sed ex plenitudine ex parte dantis. Similiter dicimus quod precavere insidias ex parte precaventis provenit ex plenitudine cognitionis.
Ad secundum dicimus quod sancti habent potentias ad miserendum et similiter habitus. Quod autem non poterunt misereri, non erit ex defectu potentie eorum, sed ex defectu recipientium misericordie effectum.
Ad ultimum dicunt quidam magistri quod subdere se Deo regenti est humilitatis ibi sistendo, obedientie vero habendo respectum ad preceptum, quod preceptum est, iusticie vero reddendo Deo quod suum est.
Nos autem dicimus quod humilitatis est proprie, et iusticie similiter, quoniam humilitas est proprie, et iusticie species. Patet igitur ex predictis quod iusticia plenius erit in patria quam cetere virtutes, quoniam erit ibi secundum plenitudinem actuum suorum, quia sicut dicit Augustinus : Amabimus, laudabimus ; amor caritatis est, que est quedam iusticia, reddens Deo quod proprium est eius, ut supra omnia diligatur ; laus vero est latrie, que est iusticie species, nam latria est professio maiestatis divine, quam profitemur dicentes : Laudamus te, benedicimus te ; inde est quod iusticia dicitur, in libro Sapientie, perpetua et inmortalis, quod non de aliis virtutibus.
Ad ultimum dicimus quod in Christo sunt quatuor cardinales virtutes et füerunt in via : prudentia quidem per modum viatoris, cavit enim diaboli insidias ; fortitudo similiter, substinuit enim multas tristicias ; iusticia similiter, quia reddidit unicuique quod suum est ; sed de temperantia dicunt magistri quod [eam] non habuit nisi per modum comprehensoris, impossibile enim erat quod in eo surgeret motus illicitus ; unde nullos motus illicitos cohibuit, nos vero dicimus quod quantum ad motus interiores non habuit temperantiam per modum viatoris, habuit tamen eam quantum ad temptationes exteriores, temptatus enim est gula, quam temptationem repulit per temperanciam ad modum viatoris.
