Tractatus XLVII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
[TRACTATUS QUADRAGESIMUS SEPTIMUS]
DE TERTIO MANDATO,
[QUOD EST TALE : MEMENTO UT DIEM SABBATI SANCTIFICES]
Dicta de secundo mandata, dicendum est de tercio, quod est tale : Memento ut diem sabbati sanctifices.
Circa quod primo videndum est quid sit sabbatum. Sciendum ergo quod huiusmodi sabbatum est requies mentis, de qua dicit Dominus : Iuravi in ira mea : Si introibunt in requiem mea. Mali enim non habent huiusmodi requiem, de qua dicit Apostolus, ad Hebreos : Relinquitur ergo sabbatismus populo Dei.
Circa istud capitulum primo queritur utrum omnes velint esse beati.
Secundo utrum aliquis habeat vel habere possit in presenti quod sit beatus.
Tercio qualiter sit ingelligendum quod dicit Augustinus quod quidam querunt beatitudinem in temporalibus.
Quarto utrum diabolus et omnes desperati velint habere beatitudinem.
Caput I
[Utrum omnes velint esse beati.]
Circa primum probatur quod omnes velint esse beati, omnes enim appetunt summum bonum, sicut dicit Augustinus ; ergo omnes volunt habere summum bonum ; sed habere summum bonum est esse beatum ; ergo omnes volunt esse beati.
Item, dicit Augustinus, in octavo libro De Trinitate, quod nocio boni naturaliter impressa est nobis ; ergo et appetitus boni ; ergo maxime primi boni et summi naturaliter impressus est nobis appetitus ; ergo naturaliter appetimus summum bonum. Et inde ut prius.
Item, diffinitio beati talis est : Beatus est, cui optata succedunt ; sed omnes volunt omnia optata sibi succedere ; ergo omnes volunt esse beati, per locum a diffinitione.
Item, dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod pax tantum bonum est, quod etiam suo contrario queritur. Bellis enim non queritur nisi pax, et in Ecclesiaste dicitur : Omnis labor hominis est in ore eius, id est in desiderio implendo, secundum unam expositionem, de quo ore dicitur : Dilata os tuum, et implebo illud, solus enim Deus potest implere desiderium hominis ; ergo omnes homines appetunt desiderium suum impleri ; non autem impletum est penitus, nisi pax habeatur ; ergo omnes appetunt pacem ; set habere pacem est esse beatum ; ergo omnes appetunt pacem ; set habere pacem est esse beatum ; ergo omnes volunt esse beati.
Item, in corde hominis scripta est tex naturalis ; scriptum est ergo quid faciendum et quid non, quid eligendum, quid non, et quid fugiendum et quid non ; ergo cognitio boni est naturaliter scripta in corde hominis ; sed primus finis est in intentione naturaliter ; ergo quilibet cognoscit naturaliter finem, ad quem debet tendere ; sed beatitudo est finis ; ergo quilibet naturaliter cognoscit beatitudinem ut finem ; sed finis cognitus de necessitate movet appetitus ; ergo quilibet naturaliter appetit beatitudinem ; et ita omnes volunt esse beati.
Set contra. Dicit Augustinus : Mirum est, cum capessende retinendeque beatitudinis una sit voluntas omnium, unde tanta existit de ipsa beatitudine diversitas voluntatum. Quidam enim querunt eam in divitiis, alii in voluptatibus carnis ; videtur ergo quod nesciant quid sit beatitudo ; et si non noverunt beatitudinem, non appetunt eam, nichil enim appetitur nisi cognitum ; et ita non omnes volunt esse beati.
Item, indirecte, si omnes volunt esse beati et constat quod possunt et sciunt esse beati, ergo omnes sunt beati, voluntas enim et potestas et scientia sufficiunt ad habendum quamlibet rem ; ergo cum non omnes sint beati, non omnes volunt esse beati.
Item, dicit Augustinus : Ergo palato pena est panis, qui sano est suavis ; et egris oculis odiosa est mux, que sanis est amabilis ; sed quilibet peccator egrum habet palatum et visum egrum ; ergo dulce iudicat amarum ; ergo beatitudinem, que dulcis est, iudicat amaram ; ergo non appetit illam ; ergo non omnes volunt esse beati.
Item, mali sunt rebelles lumini, ut dicit Dominus, XXIV Iob ; ergo non diligunt lumen ; ergo non diligunt verum lumen ; ergo non diligunt Deum ; ergo non diligunt beatitudinem ; ergo non appetunt illam ; ergo non omnes volunt esse beati.
Solutio. Dicimus quod omnes diligunt beatitudinem et volunt esse beati, ut dicit Augustinus, in libro De confessione, dicens : Deum diligit quicumque potest diligere, et Tullius etiam dicit quod omnes volunt esse beati.
Ad primo ergo obiectum dicimus quod illa diversitas voluntatum ex hoc est, quod licet omnes sciant quid est quod dicitur per hoc nomen beatitudinem, non tamen sciunt quid sit ipsa beatitudo et ubi sita sit, contingit enim scire quid est quod dicitur, et tamen nescitur vera diffinitio rei.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : iste vult esse beatus et potest et scit, ergo est vel erit beatus, et est ibi fallacia consequentis, non enim vult voluntate absoluta et perfecta, sed, sicut dicitur in Proverbiis, XIII, vult et non vult piger, simili modo mali volunt esse beati. Piger enim vult habere divicias, set non vult antecedens, non enim vult laborare pro eis, unde in Proverbiis XXIV : Per agrum pigri hominis transivi ; et ecce totum repleverant urtice et spine. Similiter multi volunt esse beati, sed nolunt laborare ad hoc, ut sint beati, nolunt ieiunare, nolunt contin[g]ere etc., unde consequens volunt, non autem antecedens ; et isti non volunt esse beati voluntate perfecta.
Ad tercio obiectum dicimus quod anima peccatoris ex una parte febricitat, ex alia non ; unde ex parte una imperfecta est sive infecta, ex alia non. Ex parte enim synderesis, que est superior pars rationis, non est infecta, synderesis enim secundum viam suam non peccat, unde non iudicat malum bonum nec e converso, immo semper remurmurat contra mala. Sed secundum inferiorem partem rationis infecta est anima, secundum quam male iudicat, unde dicitur in Isaia : Redite, prevaricatores, ad cor, id est ad synderesim, in qua videtur quid faciendum et quid non, et in Evangelio dicit Dominus Samaritane : Voca virum tuum, id est intellectum. Dicendum est ergo quod, licet peccator febricitans sit, tamen cum non ex omni parte febricitet, bene potest appetere beatitudinem, que eo est quasi dulcedo operum, unde beatitudo non est amara, sed opera[t], que ducunt ad beatitudinem, videntur ei amara, unde opera, que ducunt ad beatitudinem dicuntur panis, secundum quod panis est pena egro palato, unde in Evangelio : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam eternam ; et ita ipsa opera dicuntur cibus sive panis.
Eodem modo respondendum est ad quartum obiectum. Non enim sunt mali rebelles lumini secundum se sive Deo vel beatitudini secundum se, sed operibus, per que venitur ad Deum, unde in Ecclesiastico : Execratio est peccatori cultura Dei, non dicit quod Deus sit execratio peccatori sed opus eius, Deum enim secundum se nullus abhominatur.
Sed contra hoc obicitur. Dicitur in Psalmo : Posuerunt me abhominationem sibi, et hoc dicitur de malis ; ergo mali abhominantur Deum, multo forcius ipsam beatitudinem ; ergo non omnes appetunt beatitudinem.
Item, in libro Numerorum dicebant Iudei : Anima nostra nauseat super isto cibo levissimo ; sed sicut Iudei nauseabant super manna materiali, sic mali nauseant super manna spirituali, scilicet super pane et vino, qui de celo descendit ; ergo mali nauseant super Christo ; ergo abhominantur Christum. Et inde ut prius.
Item, in libro Sapientie : Querent me mali et non invenient, oderunt enim sapientiam Dei ; ergo mali oderunt sapienciam, que Deus est, multo magis oderunt beatitudinem. Et inde ut prius.
Ita, contrarietas videtur esse in hac ultima auctoritate, si enim oderunt sapientiam, ergo non diligunt illam ; ergo non querunt illam.
Solutio. Mali diligunt et appetunt Deum, in quantum est summe bonum, abhominantur autem eum, in quantum est precipiens, precipit enim que dura sunt hominibus carnalibus, durum enim et molestum est luxuriosis continere, avaris sua dare, et sic secundum quid abhominantur et oderunt Deum ; simpliciter autem diligunt.
Et sic patet solutio ad omnia obiecta.
Abhominantur enim Deum non secundum se, sed secundum opera, que precipit.
Similiter nauseant super manna spirituali, non super ipso Deo secundum se, sed super operibus spiritualibus, que sunt cibus levissimus, levigant enim animam et exhonerant ab honere peccati.
Eodem modo respondendum est ad terciam auctoritatem. Non est ibi contrarietas, querunt enim mali sapientiam, in quantum est summum bonum, oderunt autem ips[a]m quantum ad opera.
Sed adhuc probatur quod non omnes appetunt beatitudine, quia dicitur in Evangelio : Hec est vita eterna, ut cognoscant te, verum Deum, et quem misisti lhesum Christum ; ergo cognitio [mundi] huius est vita eterna ; ergo est beatitudo ; sed non omnes appetunt huiusmodi cognitionem, quia Iudei fugiunt et abhorrent cognitionem Ihesu Christi ; ergo non appetunt illam cognitionem, et illa est sofa beatitudo ; ergo non appetunt beatitudinem ; et ita non omnes appetunt beatitudinem.
Item, beate vivere est secundum virtutem animi vivere, quod probatur sic : Bene vivere est aliqu[o]d vivere, ergo aut carnaliter vivere aut spiritualiter ; non carnaliter, hoc constat ; ergo vivere spiritualiter ; ergo spiritualiter vivere est secundum virtutem animi vivere ; hoc autem est recte vivere, quia virtus est, qua recte vivitur ; ergo bene vivere est recte vivere. Sed non omnes volunt recte vivere, ergo nec bene vivere, et ita non omnes appetunt beatitudinem.
Solutio. Dicimus quod hec argumentatio non valet : non omnes appetunt huiusmodi cognitionem, sed huiusmodi sofa cognitio est beatitudo, ergo non omnes appetunt beatitudinem, et est ibi fallacia accidentis. - Instancia : Iste non vult hoc, isto demonstrato, scificet quodam frust[r]o auri, de quo credit quod sit cuprum ; et hoc est solum aurum ; sit ita ; ergo [quod] iste non vult [aurum] ; et hoc est, quoniam beatitudo importat quoddam accidens, scilicet d[e]lectationem sine miseria ; hoc autem non importat cognitio illa ; unde non sunt idem penitus.
Eodem modo ad secundo obiectum dicimus quod bene vivere et vivere secundum virtutem animi non sunt idem penitus ; sed idem sunt subiecto, non autem ratione, quia bene vivere importat illam defectationem, que dicta est, secundum quam quiescitur in Deo ; et vivere secundum virtutem animi non importat illam ; unde non valet : non omnes volunt vivere secundum virtutem animi sed vivere secundum virtutem animi est bene vivere ; ergo non omnes volunt bene vivere, licet enim idem sint subiecto, non tamen ratione. Per hoc enim improbat opinionem quorumdam Augustinus, quidam enim ponebant quod idem erat simpliciter bene vivere, quod vivere secundum virtutem animi ; sed inter istos quidam dicebant quod sicut non omnes volunt vivere secundum virtutem animi, ita nec omnes vofunt bene vivere ; et hanc opinionem non aliter improbat Augustinus, quam per communem animi conceptionem, dicit enim quod et Cicero non dubitavit quin omnes velint bene vivere ; alii dicebant quod non omnes volunt vivere secundum virtutem animi, tamen omnes volunt bene vivere ; hoc autem improbat Augustinus per hoc, quod si aliquis vult bene vivere et non vult vivere secundum virtutem animi, cum sit hoc illud, idem vult et non vult, unde intelligit Augustinus, [secundum] hanc improbationem, quam illi posuerunt, idem penitus esse vivere secundum virtutem animi et vivere bene, aliter enim non valeret sua improbatio ; summa ergo solutionis est quod omnes volunt bene vivere, tamen non omnes volunt vivere eodem modo, quo solo bene vivitur.
Caput II
Utrum aliquis sit beatus in presenti.
Circa secundum capitulum queritur utrum aliquis sit beatus in presenti.
Videtur quod non, quia dicit Augustinus : Nullus est beatus, nisi finitis miseriis omnibus ; sed nullus est in presenti sine miseriis ; ergo nullus est beatus in presenti.
Item, miseria est contraria beatitudini ; ergo cum quilibet habeat miseriam aliquam, nullus habebit beatitudinem.
Item, nemo scit an amore an odio dignus sit ; quilibet ergo sanctus incertus est de beatitudine sua ; ergo quilibet sanctus est in angustia mentis et timore ; ergo nullus habeat beatitudinem.
Item, dicit Apostolus : Cupio dissolvi et esse cum Christo etc. ; ergo cum cupere sit desiderare, Apostolus non habebat quicquid desiderabat ; ergo non omnia optata succedebant ei ; ergo non erat beatus a diffinitione ; et si ipse non fuit beatus in presenti, eadem ratione nullus est beatus
Item, videtur quod Augustinus repugnet sibi ipsi. Dicit enim : Beatus est, cui omnia optata succedunt, et ita vult quod sufficiat ad hoc, quod aliquis sit beatus, quod habeat quicquid vult. Alibi dicit quod beatus est, qui habet quicquid vult et nichil mali vult, et [non] sufficit alterum.
Si concedatur quod nullus est beatus in presenti, - contra : Beatus vir, qui timet Dominum, et multi timent Deum ; ergo multi sunt beati.
Item, dicit Apostolus : Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo etc. ; sancti ergo habent omnia ; ergo quicquid volunt, habent in presenti et nichil mali volunt ; ergo sunt beati in presenti.
Solutio. Distinguenda est beatitudo perfecta et beatitudo imperfecta. Beatitudinem perfectam habebunt sancti in futuro, in presenti vero habent beatitudinem imperfectam. Differt autem beatitudo perfecta a beatitudine imperfecta dupliciter : Primo, quia qui habet beatitudinem perfectam, habeat actu quicquid vult habere et respectu presentis et respectu futuri ; sed sanctus, qui habet beatitudinem imperfectam in presenti, non habet quicquid vult habere sive modo sive in futuro, non enim habet actualiter gloriam, quam habebunt sancti in futuro. Secundo modo differt, quia sancti, qui habent beatitudinem imperfectam, non habent quicquid volunt sive voluntate simplici sive conditionali, vellent enim sancti, qui modo sunt, cras esse in paradiso, si Deo placetet. Sicut ergo duplex est sabbatismus, videlicet sabbatismus perfectus et imperfectus, sic duplex est beatitudo, scilicet perfecta et imperfecta.
Ad primum ergo dicimus quod nullus est beatus perfecta beatitudine, nisi finitis miseriis ; de beatitudine perfecta intelligendum est illud Augustini ; tamen beatitudinem imperfectam habent modo sancti cum miseriis corporalibus, miserie enim corporales non sunt contrarie beatitudini mentis.
Per hanc distinctionem patet solutio ad secundo et tercio obiectum.
Ad ultimo obiectum dicimus quod, cum dicit Augustinus : Beatus, cui omnia optata succedunt, intelligit de optatis optatione tam simplici, quam conditionali ; et sic comprehendit illa duo, que sunt hic : Beatus est, qui habet quicquid vult et nichil mali vult.
Caput III
Quomodo intelligendum sit quod mali querunt beatitudinem.
Circa tercium capitulum queritur quomodo sit intelligendum quod dicit Augustinus : Mali querunt beatitudinem in temporalibus.
Videtur enim quod hoc sit falsum. Christiani enim sciunt quid sit beatitudo et ubi sita sit, sciunt enim quod in solo Deo est beatitudo et vera delectatio, sciunt enim quod in temporalibus non est nisi falsa beatitudo ; ergo in temporalibus non querunt nisi falsam beatitudinem ; ergo in temporalibus non querunt veram beatitudinem.
Item, si mali in operibus suis intendunt beatitudinem veram et boni similiter, ergo omnes intentiones tam bone quam male habent idem intentum proprie et principaliter ; sed omnes voluntates, que habent idem volitum proprie et principaliter, sunt eiusdem speciei, ut dicit Augustinus ; ergo secundum hoc omnes intentiones tam bone quam male, cum habeant idem intentum proprie et principaliter, sunt eiusdem speciei.
Item, dicit Augustinus quod ex hoc est tanta diversitas voluntatum, quod non omnes sciunt ubi beatitudo sita sit ; ergo cum omnes christiani sciunt ubi vera beatitudo sita sit, inter christianos nulla est diversitas secundum hoc de beatitudine ; non est ergo verum quod alii querant eam in volu[p]tate carnis, alii in diviciis.
Sed contra. Dicit Dominos, Osee, V : In armentis suis querent me, et non invenient, et ita mali querunt Dominum in diviciis, et ita querunt veram beatitudinem in diviciis.
Solutio. Iste, qui vult emere hoc cuprum, quod credit esse aurum, duas habet voluntates : unam primariam, qua vult emere aurum, et aliam secundariam, qua vult hoc emere ; tamen quia seconda genita est a primaria, conceditur quod illa eadem voluntate vult emere hoc et vult emere aurum ; unde non sequitur : vult tantum emere hoc, ergo non vult emere aurum, sicut non sequitur : iste vult tantum ire ad Pruvinum, ergo non vult ire ad Romam, dictio enim exclusiva adiuncta cum eo, quod est ad finem, non excludit finem. Similiter in malis due sunt voluntates : Primaria, que naturalis est, naturalis enim homo appetit beatitudinem sive delectationem veram, sinderesis enim precipit libero arbitrio ut querat delectationem veram. Et ex hac voluntate naturali oritur alia voluntas erronea, qua volunt mali homines delectari in temporalibus. Non valet ergo hec argumentatio : mali non querunt in temporalibus nisi beatitudinem falsam, ergo non querunt beatitudinem veram, non enim debet excludi ffois ultimus, sicut dictum est. - Instancia : Iste tantum tenet frenum ; ergo non tenet equum.
Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : idem est proprie et principaliter intentum, ergo omnes intentiones sunt eiusdem speciei, non enim idem est immediatum et proximum intentum in omnibus intentionibus ; secundum autem immediata et proxima intenta diversificantur intentiones, similiter voluntates secundum immediata et proxima volita.
Ad ultimo obiectum dicimus quod duplex est error, scilicet opinionis et error prave vite. De errore opinionis dicit Augustinus, cum dicit quod tanta est diversitas voluntatum de beatitudine, quia nesciunt homines ubi sit sita beatitudo ; infideles autem nes[ciebant] ubi sita esset beatitudo ; unde quidam philosophi querebant eam in virtute animi, et ibi sistebant, unde ponebant honestum summum bonum ; alii querebant eam in volu[p]tare, et ibi sistebant, unde ponebant voluptatem esse summum bonum. Error enim prave vite in malis christianis, qui bene sciunt ubi sita sit beatitudo vera, nesciunt tamen quod ipsa sit secundum rationem veram ; et inde est tanta diversitas, sicut dictum est superius. Concedimus ergo quod mali querunt beatitudinem in temporalibus, aliter non esset hoc verum : Querent me mali, et non invenient, similiter non esset verum, quod dicitur in Canticis : In lectulo meo per noctes quesivi quem diligit anima mea ; quesivi illum, et non inveni, dicit Glosa : [In lectulo], id est, in quiete temporalium, per noctes, id est, per diversas ignorancias quesivi istum, quem diligit anima mea.
Sed videtur quod non sit simile, quod inductum est pro simili, quia iste, qui vult emere hoc, quod est cuprum, propter hoc vult emere, quod credit illus esse aurum, unde hoc est aurum in estimatione sua ; sed iste theologus, qui appetit delecta[t]ionem carnalem, scit istam non esse beatitudinem et scit istam esse malam, unde non appetit illam, quia credit esse bonum, scit enim quod beatitudo ibi sita non est ; ergo non est simile de isto, qui vult emere cuprum pro auro.
Item, ista carnalis dilectio non est via ad beatitudinem, immo pocius devium est et elongatio a beatitudine ; sed Privinum via est ad Romam ; non ergo est simile de isto, qui vult tantum ire Pruvinum, et de isto, qui vult tantum delect[at]ionem istam carnalem, quia Pruvinum est finis citerior Rome, sed ista carnalis delectatio non est finis citerior respectu beatitudinis ; et ita non est simile.
Propter hoc aliqui dicunt quod non omnes appetunt beatitudinem, huiusmodi saltem motibus non appetunt illam.
Sed contra. Omnis motus est ad quietem ; omne human[um] desiderium est motus ; ergo omne humanum desiderium est ad quietem ; ergo desiderium huius carnalis delectationis est ad quietem ; sed nichil simpliciter quietat desiderium humanum nisi beatitudo ; ergo desiderium huius carnalis delectationis est ad beatitudinem, et ad beatitudinem ipsius desiderantis, quietem enim suam desiderat ipse desiderans ; ergo desiderans carnalem delectationem appetit isto desiderio beatitudinem.
Item, quicquid appetitur, aut appetitur quia bonum, aut quia apparens bonum ; sed quia bonum appetitur, in quantum est vere quietativum desiderii ; ergo si appetitur, quia apparens bonum, apparens bonum appetitur, quia apparet vere quietativum desiderii ; sed vere quietativum desiderii est beatitudo ; ergo sive appetitur quia bonum sive quia apparens bonum, cum semper appetatur quia vere quietativum desiderii, semper appetitur propter beatitudinem et sic omnis appetens appetit beatitudinem.
Sed contra. Est quod iste theologus appetit delectari in diviciis vel dignitatibus etc., iste appetit gloriam etc., aut quia bonum, aut quia apparens bonum ; non quia bonum, quia illud est malum ; sed quia apparens bonum ; ergo huiusmodi gloriari apparet ei bonum ; aut apparet sensualitati, aut rationi ; non sensualitati, quia huiusmodi gloriari spirituale est et sensualitas non attingit spiritualia ; ergo appare bonum rationi.
Sed contra. Iste theologus scit huiusmodi gloriari esse peccatum ; ergo iudicat illud esse malum secundum rationem ; ergo non apparet eius rationi esse bonum.
Solutio. In hoc stat sententia nostra, quod quilibet quolibet appetitu suo appetit beatitudinem, dicit enim Augustinus quod Deum diligit quicquid diligere potest, sive sciens, sive nesciens, similiter beatitudinem appetit quicquid appetere potest sive sciens sive nesciens. Sed sciendum est quod ratio duas habet vias, unam secundum sensualitatem, aliam secundum legem superiorem ; secundum quod procedit per viam sensualitatis, apparet ei bonum aliquid, quod non est bonum ; secundum quod procedit secundum legem superiorem, recte iudicat.
Et per hoc patet solutio ad ultimo obiectum. Huic enim theologo videtur huiusmodi gloriari esse bonum, secundum quod ratio procedit secundum viam sensualitatis, et secundum aliam viam iudicat illud idem esse malum, unde non sequitur : huiusmodi ratio iudicat esse malum, ergo eius rationi non apparet esse bonum, ratio enim eius duo habet iudicia secundum diversas vias, verum est tamen quod illa duo iudicia non habet simul.
Ad primum ergo dicimus quod illi, qui appetit delectationem carnalem, videtur esse bonum, unde illud, quod appetit, est bonum in eius fantasia, sicut cuprum est aurum in fantasia ementis ; et propter hoc simile est.
Similiter illud, quod appetit, est via ad beatitudinem in fantasia app[et]entis ; unde quantum ad ipsum est citerior finis respectu beatitudinis ; unde simile est, quod inductum est pro simili.
Caput IV
Utrum diabolus appetat beatitudinem.
Quarto capitulo queritur de diabolo, utrum appetat beatitudinem.
Videtur quod sic, quia invitus torquetur, invitus flagellatur, unde in Evangelio clamant demones : Quid nobis et tibi, Ihesu Nazarene, venisti ante tempus torquere nos ; vult ergo diabolus non flagellari, quia vult esse in quiete ; ergo appetit quietem, in quantum est quies ; ergo maiorem quietem magis appetit, et perfectam quietem magis appetit similiter ; sed perfecta quies est beatitudo ; ergo appetit beatitudinem.
Sed contra. Odit Deum ; ergo non vult delectari in Deo ; sed tantum delectatio in Deo est beatitudo ; ergo non vult beatitudinem.
Solutio. Dicimus quod diabolus appetit beatitudinem, et non valet hec argumentatio : sola delectatio in Deo est beatitudo, sed diabolus non appetit istam delectationem, ergo non appetit beatitudinem, et est fallacia accidentis, quoniam hec dictio beatitudinem quasi simplicem habet suppositionem. - Instancia : Solus Socrates est bonus homo ; sed iste non appetit esse Socrates ; ergo non appetit esse bonus homo.
