Tractatus IX — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus IX

TRACTATUS NONUS

 

 

[DE STATU CHRISTI IN TRIDUO]

 

 

Ultimo queritur de statu Christi in triduo.

Et primo utrum tunc Christus fuerit homo.

Secundo quomodo intelligendum sit quod Christus fuerit totus in sepulcro, sed non totum.

Tertio utrum tunc concedenda sit hec propositio : Ihesus est.

Quarto utrum Christus fuerit tunc redemptor vel mediator vel ostium.

 

 

Caput I

Utrum Christus fuerlt homo in triduo.

 

Quod Christus fuerit homo tunc, probatur.

  1. Quia de Christo dictum est : Tu es sacerdos in eternum. Ergo nunquam desiit esse sacerdos ; ergo in morte non desiit esse sacerdos ; ergo in illo friduo fuit sacerdos ; sed non fuit sacerdos nisi secundum quod homo ; ergo in illo triduo fuit homo.
  2. Item, Iohannes Damascenus dicit : Anathema sit qui dixerit Fillum Dei, ex quo semel assumpsit hominem, deposuisse hominem, id est humanam naturam ; ergo in illo triduo erat unitus humane nature ; ergo in illo triduo fuit homo.
  3. Item, Augustinus : Talis fuit illa susceptio que Deum faceret hominem et hominem Deum. Set illa susceptio fuit in illo triduo, quoniam ex quo semel assumpsit hominem, nunquam deposuit ; sed illa susceptio tunc fecit eum hominem ; ergo tunc fuit homo.
  4. Item, notandum quod in Christo fuerunt tres uniones : una ipsius ad carnem et e converso, que pro una habentur. Secunda est unio ipsius ad animam et e converso, que similiter habetur pro una. Tertia anime ad corpus et e converso. Due prime non desierunt esse in morte Filii Dei, sed tantum tertia, quoniam mors non fecit nisi dissolutionem corporis ab anima et e converso. Inde sic. Unio Filii Dei ad animam ante mortem faciebat ipsum rationalem rationalitate creata, quia non potest dici quod alia unio hoc faceret vel ad hoc operaretur, quoniam unio ipsius ad corpus non faciebat quod esset rationalis rationalitate creata, nec operabatur ad hoc, quoniam opposita species non cooperatur ad esse opposite nature. Relinquitur ergo quod unio Filii Dei ad animam faciebat Christum rationalem rationalitate creata ; set illa unio fuit in triduo ; ergo Filius Dei fuit in triduo rationalis rationalitate creata. Quod quidam concedunt hac ratione.
  5. Quod etiam ipsi volunt probare hoc modo, quoniam Filius Dei in triduo erat coniunctus anime ; ergo vel ut parti vel ut habens eius naturam. Non enim videtur posse intelligi alius modus coniunctionis. Sed non erat coniunctus anime ut parti ; ergo ut habens eius naturam ; ergo tunc habebat eius naturam ; ergo tunc erat rationalis rationalitate creata.
  6. Item, verum est quod Filius Dei descendit ad inferos in illo triduo. Sed ille descensus fuit accidentalis proprietas anime ; ergo accidentalis proprietas anime tunc infuit Filio Dei ; ergo et substantialis, quoniam accidentalis non est nisi per substantialem. Similiter accidentalis proprietas corporis tunc infuit Filio Dei, quoniam Filius Dei iacuit tunc in sepulcro ; ergo et substantialis proprietas corporis tunc infuit ei.

Item, hec differentia rationale predicabatur de Filio Dei in triduo. Sed omnis differentia convertitur cum aliquo genere vel specie ; ergo differentia hec rationale convertitur cum aliquo genere vel specie alicuius predicamenti, sed nonnisi huius generis huius generis substantia ; ergo hec differentia rationale convertitur cum aliquo genere vel specie huius generis substantia ; ergo cum aliquo genere vel specie huius generis substantia predicabatur de Christo in illo triduo. Sed constat quod nulla substantia est rationalis nisi angelus vel anima vel homo ; ergo hec species angelus vel hec species homo vel anima predicabatur tunc de Christo.

Sed constat quod nec angelus nec anima ; ergo homo tunc predicabatur de Christo ; ergo Christus tunc erat homo.

 

Solutio. Dicimus secundum duas primas opiniones de homine assumpto : nullo modo dicendum est quod Christus in triduo fuerit homo, quoniam hoc nomen homo secundum illas predicat speciem. Sed illi qui solebant sustinere tertiam, que reprobata est, dicebant quod Christus in triduo fuit homo, quoniam hoc nomen homo secundum illos non predicabat speciem primi predicamenti, sed tantum habitum quo vestitus erat Christus corpore et anima quasi indumento quodam, ut appareret visibilis hominibus sive mundo. Hec autem opinio improbata est supra.

Sed secundum veritatem, cum Christus fuerit et adhuc sit homo constans ex corpore et anima, facta dissolutione corporis ab anima post mortem, Christus non fuit homo in illo triduo.

 

  1. Ad primam ergo auctoritatem dicimus quod Christus dicitur sacerdos in eternum, quia eius sacerdotio nunquam succedet aliud sacerdotium, sicut sacerdotio Levi successit sacerdotium Christi, quoniam sacerdotium Christi spirituale debet durare in eternum, sed sacerdotium Levi carnale non debuit durare nisi ad tempus. Tamen potest dici quod sacerdotium Christi mansit in apostolis in triduo et quod Christus fuit sacerdos tunc in membris et non in se ; sed modo est sacerdos in se et in membris ; et sic erit usque in finem mundi.
  2. Ad auctoritatem Iohannis Damasceni dicimus quod sic est intelligenda : deposuisse hominem , id est humanam naturam, id est carnem et animam. Fuit enim in triduo unitus humane nature, id est corporis et anime, sed non humanitati, quia tunc non habuit humanitatem, id est naturam hominis qua homo est homo.
  3. Ad auctoritatem Augustini dicimus quod Augustinus loquitur non cum precisione, quoniam ista susceptio qua Filius Dei suscepit corpus et animam non fuit precisa causa qua Filius Dei factus fuerit homo ; sed illa susceptio, id est ille prime uniones Filii Dei ad corpus et animam cum tertia unione, que est anime ad corpus, fuerunt precisa causa quare Filius Dei esset homo. Susceptio ergo ista non sola set cum unione corporis ad animam fecit Fillum Dei esse hominem.
  4. Ad sequens obiectum dicimus quod re vera Filius Dei in triduo fuit coniunctus anime, tamen non habuit naturam anime, nec fuit rationalis rationalitate creata, quoniam in triduo nulla ei infuit forma creata sive substantialis sive accidentalis. Cum enim erat homo ante mortem, non habuit aliquam formam creatam nisi in quantum erat homo. Et ideo ea sola que fecerunt ipsum hominem, fecerunt quod haberet formam creatam ; et ideo unio qua Filius Dei erat unitus anime non faciebat quod ei inesset rationalitas creata. Sed alie due uniones cooperabantur ad hoc, quia eo ipso quod cooperabantur ad hoc quod esset homo, cooperabantur ad hoc quod inesset ei rationalitas. creata.
  5. Ad illud quod obicitur quod Filius Dei fuit tunc coniunctus anime, ergo vel ut parti, vel ut habens eius naturam, dicimus quod nec sic nec sic, sed tali coniunctione fuit coniunctus anime quod ex illa et ex aliis duabus factum est ut Filius Dei esset homo, et omnis proprietas illius hominis esset proprietas Filii Dei, ut dictum est superius.

Sed si hoc, queritur unde hoc, scilicet quod huiusmodi uniones talem effectum habeant, dicimus quod hec non est questio in theologia, quia est principium in theologia, sicut dictum est in questione de Incarnatione.

  1. Ad sequens obiectum dicimus quod, cum dicitur : Christus descendit ad inferos, Christus iacuit in sepulcro, omnes huiusmodi propositiones sinodotiche sunt, quia attribuitur Filio Dei quod est partium, non partium que tunc essent, sed que fuerant prius et future erant eius partes.

 

 

Caput II

[Quomodo intelligendum sit quod Christus fuerit totus in sepulcro, sed non totum.]

 

Circa secundum capitulum queritur de auctoritate Iohannis Damasceni. Dicit enim quod Christus in triduo totus fuit in sepulcro, sed non totum, totus in inferno, sed non totum.

Contra. Totus Christus fuit in sepulcro in triduo ; ergo quelibet eius pars fuit tunc in sepulcro ; ergo anima Christi fuit tunc in sepulcro ; quod falsum est, quoniam tunc fuit in inferno. Cum enim dicitur : Totus Christus fuit in sepulcro in triduo, hec dictio totus est dictio distributiva partium ; ergo si Christus tunc fuit totus in sepulcro, totus in inferno, quelibet eius pars tunc fuit in sepulcro, et quelibet eius tunc fuit in inferno ; quorum utrumque falsum est.

Ad hoc dicendum quod secundum Damascenum hec dictio totus, cum sit masculini generis, ad personam pertinet ; sed hec dictio totum, cum sit neutri generis, ad naturam pertinet. Fuit igitur tota illa persona tunc et in sepulcro et in inferno, ut hec dictio tota non sit distributiva sed quasi partium, qualis distributio fit ibi : Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Omnia mea, id est potentia mea, mea sapientia, mea bonitas tua est ; et tua sapientia, tua potentia, tua bonitas mea est, o Pater. Unde sic fit distributio verius in eisdem propter diversos effectus.  Fuit ergo totus Christus in sepulcro, totus in inferno, id est totalis personaliter, quoniam nichil erat illius persone, secundum quod persona, quod tunc non esset in sepulcro et in inferno, quia secundum hoc totus est ubique. Fuit igitur tunc Christus totus in sepulcro, totus in inferno, sed non totum, quoniam non utraque eius natura tunc fuit in sepulcro nec in inferno, quoniam humana natura tunc non fuit tota in sepulcro vel in inferno. Per hoc patet solutio ad predictam obiectionem.

 

 

Caput III

Utrum propositio [sit] concedenda : in triduo Ihesus est.

 

Circa tertium capitulum queritur utrum, posito quod simus in triduo hec propositio sit concedenda : Ihesus est. Probatur quod ita.

  1. Quoniam Ihesus fuit ab eterno, et erit in eternum ; ergo Ihesus non desiit esse in triduo ; ergo Ihesus est in triduo ; ergo hec propositio est concedenda in triduo Ihesus est.
  2. Preterea supposito Ihesu, supponitur Filius Dei et e converso ; ergo quicquid convenit Ihesu, convenit Filio Dei et e converso. Sed Filio Dei convenit in triduo esse ; ergo Ihesu convenit esse in triduo ; ergo Ihesus est in triduo ; sed Ihesus non est nisi Ihesus ; ergo Ihesus est Ihesus in triduo ; ergo Ihesus est in triduo.

 

Solutio. 1. Dicimus quod hec est falsa : in triduo Ihesus est, quia hoc nomen Ihesus est proprium nomen hominis Christi et importat eius singularem humanitatem. Hec autem est duplex : Ihesus non desiit esse, sicut hec : hoc album non desiit esse, posito quod Socrates fuerit albus et modo sit niger, quoniam si hoc verbum desiit respiciat subiectum sine forma, vera est. Si autem respiciat subiectum cum forma, falsa est ; sicut hec propositio : Micalus musicus corrumpetur cras, vera est, secundum quod verbum respicit subiectum cum forma. Si autem respiciat subiectum sine forma, falsa esset.

  1. Ad secundum obiectum dicimus quod hec est falsa : in triduo, supposito Ihesu, supponitur Filius Dei et e converso, quia cum dico : in triduo Filius Dei est, hec vox Filius Dei non supponit ibi pro Ihesu, quia non supponit ibi pro aliquo homine, quia si supponeret pro aliquo homine cum verbo presentis temporis, oporteret quod supponeret pro homine qui est. Sed extra triduum, cum Filius Dei est homo, est hec vera : supposito Ihesu, supponitur Filius Dei et e converso.

 

 

Caput IV

De intelligentla huius propositionis : in triduo Filius Dei est redemptor vel mediator vel ostium.

 

Circa quartum capitulum notandum quod hec propositio est vera : in triduo. Filius Dei est redemptor generis humani, secundum quod hec dictio redemptor notat auctoritatem redemptionis. Secundum vero quod notat ministerium redemptionis, falsa est, quia Christus non fuit redemptor, id est minister redemptionis nisi secundum quod homo. Secundum istas duas significationes diversimode potest terminari hec oratio : Fidelium Deus omnium conditor et redemptor etc., quia si primo modo intelligatur, debet sic terminari : per Dominum nostrum etc. ; si autem intelligatur secundo modo, debet sic terminari : qui vivis et regnas etc. Hec autem propositio secundo modo falsa est : in triduo Christus est mediator.

Est enim duplex mediatio, scilicet mediatio substantialis et mediatio accidentalis. Mediatio substantialis illa est qua Christus est mediator secundum duas naturas : unam scilicet quam habet communem cum Deo Patre, aliam quam habet communem cum hominibus, propter quod dicitur in Iob : Non est qui utrumque possit arguere aut ponere in ambobus manum, nisi scilicet Christus qui posuit manum in ambobus, quoniam manum reconciliationis posuit in ambobus ; per hoc enim quod fuit Deus-homo, germanitatem habuit cum utroque extremorum. Unde ipse fuit conveniens mediator pacis inter Deum et hominem, sicut consanguineus aliquorum est conveniens mediator pacis inter illos. Mediatio accidentalis est illa que attenditur secundum accidentalia ipsius secundum quod homo, quoniam Christus secundum quod fuit iustus, conveniebat cum Deo ; secundum quod mortalis et passibilis, conveniebat cum homine. Quia ergo erat iustus, poterat arguere utrumque. Deum enim quodam modo arguit de nimis diuturna detentione hominis in carcere ; hominem vero arguit de iniusticia. Unde posuit manum reconciliationis in utrumque. Et ita auctoritas ista Iob potest intelligi de utraque mediatione.

 

Sed contra. Si Christus per hoc quod fuit iustus et mortalis, fuit mediator et hominum, eadem ratione Petrus vel quilibet alius sanctus, per hoc quod fuit iustus et mortalis, fuit mediator Dei et hominum.

 

Solutio. Dicimus quod hec intelligitur de iusticia perfecta quam habuit Christus, per cuius meritum aperta est nobis ianua paradisi et intelligentia Scripturarum, sicut dicit Iohannes in Apocalypsi, quia nemo fuit inventus dignus qui aperiret librum et solveret septem signacula eius, nisi leo de tribu Iuda. Et secundum hoc dicitur etiam Christus ostium. Unde Augustinus, super illud Evangelii : Ego sum ostium, dicit : Alii sancti cetera nomina communicant cum Christo ; sed Christus sibi soli hoc nomen ostium retinuit, quoniam per ipsum principaliter introimus in paradisum et aperitur nobis intellectus Sacre Scripture.

 

Sed contra. Dicitur in Canticis de fidelibus : Si murus est, edificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Et ita sancti sunt [h]ostium, non ergo solus Christus [h]ostium. Ad hod dixerunt quidam quod [h]ostium dupliciter dicitur : scilicet ipsa apertura vel compactum ex asseribus. Primo modo dicitur Christus [h]ostium. Secundo modo sancti dicuntur [h]ostium, quoniam per claves quas habent vel per doctrinam quibusdam viam aperiunt, que via est Christus, quibusdam vero claudunt.

Sed hec solutio nulla esse videtur, quia etiam sancti sunt via paradisi ad minus exemplo ; et ita sunt [h]ostium, secundum quod [h]ostium dicitur apertura. Christus etiam quibusdam claudit, quibusdam aperit viam, que ipse est ; et ita est [h]ostium secundum quod [h]ostium dicitur compactum ex asseribus.

Propter hoc dicimus quod Christus proprie dicitur ostium, secundum quod homo, quia merito passionis sue aperuit nobis ianuam paradisi et etiam aperuit nobis intelligentiam Scripturarum, quod nullus alius homo facere potuit, ut ostensum est in precedenti questione ; et ideo dicit beatus Augustinus quod hoc nomen ostium sibi soli retinuit Christus. Patet ergo ex predictis quod Christus in triduo non fuit mediator vel [h]ostium, quia utrumque istorum nominum importat formam creatam.