Tractatus LIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUINQUAGESIMUS TERTIUS
DE CORREPTIONE FRATERNA
Dicto de scandalo, dicendum est de correptione fraterna, [su]per quam sedantur scandala et conservatur unitas ecclesiastica.
Circa istam questionem primo inquirendum est utrum hoc preceptum evangelicum : Si peccaverit in te frater tuus etc., pertineat ad omnes an ad prelatos.
Secundo de ordine correptionis et quomodo procedendum sit secundum ilium ordinem.
Tercio utrum idem ordo conservandus sit in notoriis, qui in privatis.
Caput I
Utrum preceptum evangelicum pertinet ad omnes.
Circa primum probatur quod preceptum illud pertineat ad omnes, quia dicit Glosa super illum locum : Ita peccat, qui fratrem peccantem videt et tacet, sicut qui penitenti non indulget, qui enim dixit : Si penitet, dimitte, dixit : Si peccaverit, corrige ; sed si dimittere s penitenti pertinet ad omnes, ergo corripere peccantem pertinet ad omnes.
Item, in [Deuteronomio] : Si bos aut asinus fratris tui ceciderit in puteum, non pertensibis, sed sublevabis ; bos est aliquis tortis, asinus aliquis stultus, sive fortis sive stolidus sit, qui subditus est fratri tuo, si peccaverit, debes ipsum sublevare ; hoc preceptum ad omnes pertinet ; ergo ad omnes pertinet corripere peccantem.
Item, Apostolus : Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis ; ergo omnes spirituales tenentur corripere peccantes ; ergo illud preceptum non pertinet solum ad prelatos.
Item, probatur exemplo Pauli, qui redarguit Petrum cogentem gentes iudaizare, et ita minor corripuit maiorem ; similiter et quilibet debet facere.
Item, quilibet reddet rationem in die iudicii de talento sibi commis ; sed scientia corripiendi talentum est quoddam, etiam familiaritas ad maiores talentum quoddam est, ut dicit Gregorius, et illo talento debet uti loco et tempore ; ergo quilibet tenetur uti scientia corripiendi ; ergo quilibet tenetur corripere peccantem.
Item, ratione idem probatur. Preceptum enim est : Pasce fame morientem. Si non paveris, occidisti , et Iohannes in Canonica : Si quis viderit fratrem suum necess[itatem] habere et clauserit viscera sua, quomodo caritas Dei manet in eo ? ad opus ergo misericordie corporale tenetur quilibet ; ergo multo forcius ad opus misericordie spirituale, sicut enim dicit Augustinus : Non est magnum pascere ventres morituros, sed magnum est pascere animas in eternum victuras ; sed opus misericordie spirituale est corripere peccantem.
Sunt enim decem opera misericordie : septem corporalia, tria spiritualia, sicut dicitur in Psalmo : Qui docet manus meas ad prelium, id est ad opera misericordie, et digitos meos ad bellum, per digitos, qui decem sunt, significantur opera misericordie, septem corporalia et tria spiritualia, que sunt : docere ignorantem, dimittere penitenti, corripere peccantem ; sed quilibet tenetur penitenti dimittere rancorem ; ergo quilibet tenetur corripere peccantem, non est enim ratio quare potius ad unum opus misericordie teneatur quilibet quam ad aliud.
Item, Augustinus dicit quod illud preceptum omnium est in omnes, et maiorum in minores, et parium in pares, et minorum in maiores ; ergo illud preceptum non solum pertinet ad prelatos.
Sed e contra. Probatur per circumstanciam littere quod pertineat solum ad prelatos. In antiquis etiam codicibus invenitur scriptum : Respiciens Ihesus Petrum dixit : Si peccaverit in te frater tuus etc., et statim subiungit : Quecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in celis etc. ; Petrus autem figura est prelati, et solius prelati est ligare et solvere ; ergo illud preceptum ad solos prelatos pertinet.
Item, in sexto Regum secundi, Oza extendit manum suam ad archam Domini, quam declinaverant boves calcitrando, et mortuus est ; archa Domini est prelatus, qui debet habere scientiam duorum Testamentorum, Oza tangens archam est subditus redarguens prelatum ; videtur ergo quod minor secundum hoc non debet corripere maiorem. Eadem est obiectio de Maria, sorore Moysi, que obiurgavit Moysen et percussa est lepra.
Item, corripere peccantem est curare ipsum ; sed non quilibet habet curam animarum ; ergo non quilibet tenetur corripere peccantem.
Item, si quilibet tenetur corripere peccantem et ex hoc preceptum Domini, ergo monachus claustralis ex precepto Domini tenetur corripere peccantem ; ergo si sciat aliquem peccare in civitate ista et dictet ei conscientia quod propter correptionem suam dimittet peccare, debet exire claustrum etiam contra preceptum abbatis, magis enim ligat preceptum Domini quam preceptum abbatis ; sed si hoc esset, sepissime exirent monachi de claustro.
Item, si quilibet tenetur corripere peccantem sive fratrem, omnes peccant, quia pauci corripiunt.
Solutio. Ad hoc diversimode solvitur a diversis. Quidam enim dicunt quod illud preceptum tantum ad prelatos pertinet et quantum ad alios consilium est, tenetur tamen in casu quilibet corripere peccantem, sicut tenetur in casu quilibet vendere omnia, que habet, et dare pauperibus.
Ad omnes ergo auctoritates, quibus ostenditur quod quilibet tenetur corripere peccantem, solvunt uno modo, scilicet, concedendo conclusionem cum hac determinatione in casu, et dicunt quod non sequitur : tenetur in casu, ergo simpliciter tenetur.
Ad rationem autem dicunt quod non valet hec argumentatio : quilibet tenetur ad opera misericordie corporalis, ergo quilibet tenetur ad opera misericordie spiritualis, quoniam si pasco fame morientem corporaliter, ipse non scandalizatur, sed si corripio peccantem, frequenter scandalizatur ex correptione mea ; quia ergo incertum est michi utrum scandalizetur ex correptione mea, propter hoc non teneor corripere ipsum.
Sed isti non videntur bene solvere, quia certum est quod hoc est preceptum simpliciter et omnibus : Honora patrem et matrem etc., et ad hoc quilibet tenetur simpliciter, non tamen tenetur nisi in casu, precepta enim affirmativa semper obligant, sed non obligant ad semper, immo tantum in casu et pro loco et tempore ; non est ergo hec differentia inter consilium et preceptum, quod consilium obligat in casu et preceptum simpliciter ; sed hec est differentia, quod preceptum ex se obligat, consilium non ex se, sed ex aliquo addito, sicut ex voto vel iuramento vel aliquo tali ; concedimus ergo quod quilibet tenetur corripere peccantem, sed non tenetur corripere semper, sed pro loco et tempore, quando videlicet credit quod sua correptio prosit ei, qui corripitur.
Ad primo obiectum dicimus quod Petrus gerebat ibi non solum typum prelati, set etiam typum generalis Ecclesie.
Ad illud quod obiectum est de Oza et Maria, dicimus quod significant illos, qui obiurgant causa vituperii et detractionis, non causa correptionis.
Ad illud quod obiectum est de cura animarum, dicimus quod duplex est cura animarum ; est enim quedam cura animarum ex officio sicut in prelatis, et quedam cura est ex caritate et hanc habent omnes, qui cariratem habent, ut qui audit Spiritum Sanctum in se, dicat alii[s] : Veni, sicut habetur in Apocalypsi.
Ad illud quod obiectum est de monachis, dicimus quod non tenentur corripere illos qui extra sunt, absoluti enim sunt ab illo precepto propter maius bonum, sicut cum intrant claustrum, absolvuntur propter maius bonum ab hoc precepto : Honora patrem et matrem etc., quantum ad exhibitionem necessariorum, tenentur tamen corripere fratres suos claustrales loco et tempore.
Ad ultimo obiectum dicimus quod fere omnes pereunt, quia stultorum infinitus est numerus, multi tamen corripiunt alios, scilicet, spirituales viri corripiunt carnales, is enim debet esse ordo, ut Deus iudicet spiritualem virum, et spiritualis iudicet carnalem hominem, et carnalis iudicet bruta animalia, et in hoc consistit decor Ecclesie, scilicet in huiusmodi debita proportione membrorum, quia decor est commensuratio vel dispositio decens membrorum, ut dicit Aristoteles ; sed si carnalis iudicet spiritualem virum, quod carnalis homo sit prelatus Ecclesie, tunc est Ecclesia indecora et deformis.
Sciendum [est] autem quod aliquis aliquem prave corripit tribus modis : aut quia indiscrete, aut quia maliciose, aut quia derisorie ; et hoc significatum fuit in tribus personis, videlicet in Osa et Maria et Cham. Oza enim, cum prius iacuisset cum uxore sua, ausus fuit extendere manum suam ad archam, et significat illos, qui vident festucam in oculo fratris sui, trabem in oculo suo non considerant. Maria vero ex malicia sua et indignatione obiurgavit Moysem contra preceptum illud Legis : Diis non detrahes et principi populi tui non maledices, et significat illos, qui ex malicia sua vel odio arguunt prelatos suos. Cham vero denudavit et derisit pudenda patris, et significat illos, qui derisorie et detrahendo arguunt fratres.
Ad hoc ergo quod bene corripiatur frater, discrete corripiatur et benigne et utiliter ; de discretione dicit Apostolus : Omnis sermo vester sit sale conditus ; de benignitate similiter dicit : Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, corripite in spiritu lenitatis ; de tercio similiter dicit : Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis ad edificationem utilis est.
Item, quod dictum est de monachis, qui absoluti sunt [manifestetur crimen] propter maius bonum ab huiusmodi correptione, intelligendum est non absolute, tanta enim posset esse correptionis indigentia, ut tenerentur exire claustrum ; etiam invita abbate, sicitu dicitur in Cantico : Egrediamur ad agros, id est de contemplatione ad actionem, sicut contingit in tempore magistri Berengarii, quod Belefordus exivit de claustra contra Berengarium, qui impugnabat fidem, exivit tamen cum licencia abbatis, si tamen non dedisset ei licenciam, nichilominus exiisset in tanta necessitate.
Caput II
De ordine corrigendi [et quomodo procedendum sit secundum illum ordinem.]
Circa secundum capitulum queritur de ordine corripiendi secundum hoc preceptum : Si peccaverit in te frater tuus etc.
Sed prius videnda est contrarietas huius capituli, quod ponit Dominus : Si peccaverit in te frater tuus etc. Sciendum ergo quod Dominus loquebatur de scandalo pusillorum, et dixerat : Videte ne scandalizetis unum de pusillis istis, et assignavit causas duas, quare non debeant scandalizari. Una est, quia angeli eorum semper vident faciem Patris, qui in celis est, quasi diceret : tanta est dignitas eorum, quia angelos mittit ad custodias eorum, unde non debes eos scandalizare. Alia causa est, quia filius Dei venit querere et salvare pusillos, qui perierant, unde proponit parabolam de ove centesima perdita. Scandalizat autem quis tribus modis proximum. Uno modo, inferendo ei iniuriam vel contumeliam ; et de hoc scandalo dicit Dominus : Videte ne contempnatis de pusillis istis. Secundo scandalizatur proximus, [quando aliquis] peccat, ipso proximo vidente, provocat enim ipsum ad peccandum ; et deinde dicitur hoc : Si peccaverit in te etc., id est te sciente, peccat enim contra te, cum provocat te ad peccandum. Tertio modo scandalizat aliquis proximum, cum non dimittit debito modo fratri suo penitenti ; de hoc dicit Dominus post capitulum de fraterna correptione.
Sed obicitur de hoc, quod dicit : Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum etc., quia in Deuteronomio, XIX, dicit Dominus : Non stabit testis unus contra testem aliquem, sed in ore duorum vel trium stabit omne verbum ; hic autem dicit : Adhibe unum vel duos ; ergo contrarium est ei, quod dicitur in Lege.
Item, contrarius videtur esse Apostolo, qui ait : Peccantem coram hominibus omnibus argue ; Dominus autem dixit : Corripe ipsum inter te et ipsum solum.
Item, auctoritas intelligitur de peccato occulto aut manifesto. Si de occulto, qualiter adhibebit secum unum vel duos ? Si de manifesto, - contra : Augustinus dicit quod intelligitur de occulto, et propter hoc solvitur quod obicitur de contrarietate Apostoli ; Apostolus enim intelligit de manifesto ; unde hec determinatio coram omnibus intelligitur fieri ad verbum vel ad participum, hoc modo : peccantem coram omnibus, argue coram omnibus, unde dicit Augustinus : Distingue tempora, et concordabit Scriptura.
Solutio. Istud preceptum intelligitur in multis casibus. Primo intelligitur in casu quasi duplicato hoc modo : Si peccaverit in te frater tuus, id est te solo sciente, corripe inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit, siste ibi, nisi aliam viam habeas procedendi, sed si postea contingat quod alii sciant illud idem peccatum, tunc debes adhibere unum vel duos [scilicet] testes ad corripiendum. In simplici vero casu potest intelligi preceptum illud tam in peccato manifesto quam in occulto. In manifesto, cum plures sciunt tecum peccatum illud, et tunc hoc modo procedendum est : Si peccaverit in te frater tuus, id est te sciente, corripe ipsum primo inter te et ipsum solum, ne publice correptus , sicut dicit Glosa, perdat verecundiam, qua perdita, in peccato permaneat , si te audierit, lucratus es fratrem tuum ; si non audierit, adhibe adhuc tecum unum vel duos de illis, qui sciunt idem peccatum, ut qui ad unius admonitionem corrigi noluit, multorum obiurgatione resipiscat ; unus autem adhibendum est, si denunciare veli[s] Ecclesie, in denunciatione sufficit unus testis, quia ipse denuncians vicem alterius gerit testis.
Et per hoc solvitur primo obiectum, quia Moyses loquitur de testibus in causis decidendis, ubi exiguntur ad minus duos testes ; Dominus autem loquitur de testibus in denunciatione, ubi sufficit unus cum denunciatore ; duo vero testes adhibendi sunt, si velis accusare ipsum et agere contra ipsum coram prelato, ad hoc uti infligatur ei pena a sanctis patribus constituta pro [illo] peccato, sed quia pene huiusmodi arbitrarie sunt, quantum ad hoc questio est, decretalis est ista.
Si peccatum occultum, hoc contingit tripliciter. Est enim occultum, si solus Deus scit ; et est occultum, si tu solus scis ; et est occultum, si pauci sciunt, et hoc modo ultimo suroit Augustinus occultum, ut sit occultum contra notorium.
Et per hoc patet solutio ad ultimo obiectum. Si solus Deus scit, nichil potes facere, unde Glosa : Si enim in Deum, non est mei arbitrii. Si vero sit occultum ita, ut pauci sciant, eodem modo procedendum est sicut si sit manifestum, quia si occultum est, est manifestum pluribus. Si vero sit occultum ita, quod tu solus scias, tunc debes ipsum corripere inter te et ipsum solum ; si vero te non audierit, siste ibi, nisi habeas aliquam viam procedendi. Potes autem habere aliam viam dupliciter : vel quia peccatum illud iterabile est, vel non iterabile. Si est iterabile sicut fornicatio vel adulter[ium], tunc potes aliquibus bonis viris denunciare, qui possunt prodesse, non obesse, quia cum peccatum sit iterabile, possunt peccantem de facili deprehendere in peccato illo, et tunc in illis peccatis ilium corripere. Si vero peccatum illud non sit iterabile, nichilominus illud potest manifestare aliquibus bonis viris, qui possunt prodesse, non obesse, ut habeas coram Deo non testes ad accusandum, sed qui fratrem suum debito modo corripianti in pravis. Sciendum autem quod non est proditor criminis , nisi indiscrete aut maliciose aut inordinate corripiat : indiscrete, si manifestes crimen et non possis probare, maliciose, si causa detractionis vel alicuius talis manifestas crimen, inordinate, si sine premonitione.
Caput III
Utrum idem ordo conservandus sit in notoriis et in privatis.
Dictum est qualiter intelligendum sit hoc preceptum Domini : Si peccaverit in te frater tuus etc., secundum quod pertinet ad omnes. Nunc videndum est qualiter intelligendum sit, secundum quod pertinet ad solos prelatos. Est ergo sic intelligendum : Si peccaverit in te, id est te sciente per famam, si enim scit peccatum fratris prelatus per visum, procedendum est sicut dictum est, si vero per famam, corripere debet ipsum prelatus inter se et ipsum solum, maxime cum fama adhuc parvula est ; si ipsum audierit, lucratus est fratrem suum ; si vero non audiet, debet adhibere unum vel duos testes ad corripiendum ipsum ; si iterum illos non audierit, debet prelatus de officio suo inquirere utrum ita sit, maxime si ille infamatus sit apud bonos et graves, sicut dicit Dominus in Genesi : Descendam et videbo utrum clamorem, qui pervenit ad me, opere compleverit ; et si per inquisitionem inveniat ita esse sicut fama est, tunc sine dubio ille debet emendare, sed si emendare noluerit, prelatus debet dicere Ecclesie, id est congregationi fidelium, id est, debet ipsum excommunicare, et sic aliter sumitur dicere Ecclesie quam prius, quia prius intelligebatur sic : Dic Ecclesie, id est prelato. Si vero prelatus non possit habere testes in inquisitione, tunc potest cogere ilium, qui infamis est, ad purgationem ; sed qualiter debeat fieri purgatio illa, in canonibus habetur.
Intelligitur autem illud preceptum dominicum non solum in casu, in quo peccatum perpetratum est, sed etiam in illo casu, in quo peccatum est in preparatione perpetrandi. Et ponit Augustinus talem casum : Aliquis est ante aliquem iudicem et vult iurare quoddam falsum et ego solus scio quod ipse vult perierare, in hoc enim casu debeo corripere ipsum inter me et ipsum solum, prius enim debet permittere se interfici corporaliter quam peierare ; sed si me audierit, lucratus ero fratrem meum ; sed si me non audierit, quid faciam ? Aut manifestabo crimen eius, aut non. Si manifestabo, forte iudex interficiet eum, et ita ero causa mortis eius. Si non manifesto, ipse peierabit, et ita morietur spiritualiter. Dicit Augustinus quod in hoc casu manifestandum est crimen illius aliquibus, qui possint prodesse et non obesse, sicut sacerdoti suo, qui habet curam anime ipsius. Et per hoc convincitur quod [non] in primo casu, si peccaverit in te frater tuus, id est te solo sciente, si te non audiedt, potes manifestare aliquibus, qui possunt prodesse et non obesse.
Sed videtur Dominus fecisse contra preceptum suum, et ita non fecisse quod docuit ; sciebat enim peccatum Iude, qui volebat eum tradere, et non corripuit ; ergo fecit contra preceptum suum.
Item, non fuit bonus pastor, qui non pavit Iudam verbo correptionis, quo Iudas maxime indigebat.
Item, non videtur bonus medicus vel magister fuisse bonus, quod multa omisit de contingentibus, et videtur falsum dixisse, quod dixit : Omne quod dedit michi Pater, non perdit ex eo quicquam, immo perdidit Iudam. Similiter videtur quod Petrus fuit contra hoc preceptum in Anania et Saphira ; Ananias autem partem precii agri venditi posuit ante pedes Apostolorum ; dicit autem Petrus : Anania, cur temptavit Sathanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de precio agri ? Ananias autem, audiens hec verba, cecidit et expiravit ; et ita Petrus incepit a pena et debuit incipere a correptione ; ergo fecit contra preceptum Domini.
Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod Dominus non debuit corripere Iudam quatuor de causis. Prima est, quia Iudas litteratus erat et sciebat novum et vetus Testamentum, audierat enim Dominum predicantem et viderat miracula facientem, et propter hoc indignus erat correptione, sicut heretici, qui combusti fuerunt in civitate, quia litterati et docti, non fuerunt correpti, sed simplices et idiote, qui decepti erant, correpti fuerunt. Secunda causa est, quia inutilis erat correptio ; et h[o]c duabus de causis : quia Iudas edoctus erat et corripere ipsum esset fundere aquas in mare ; secunda, quia quem non movebant visa miracula et transfiguratio et similia, non movisset momentanea correptio. Tercia causa est, ne fieret iniuria Verbo Dei, quia non sunt spargende margarite porcis neque sanctum dandum canibus. Nauseantibus enim super cibo levissimo non est dandum Verbum Dei, ne conculcetur. Propter istas tres causas dicitur in Ecclesiastico : Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? Predicator incantator est, qui debet extrahere serpentem de caverna, id est de cordibus hominum ; sed si ipse sal infatuatum est, non prodest ei correptio. Quarta causa est, quia Dominus volebat accelerationem redemptionis nostre, unde dixit Iude : Quod facis, fac cicius, et alibi : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coactor quousque perficiatur ? Tamen sciendum est quod commune bonum nunquam est principalis causa execrationis alicuius, immo potius est casus ; sed secundaria potest esse, sicut hic : Cecitas contingit in Israel, ut pulcritudo gentium intraret, hec dictio ut notat secundariam causam ; ergo quia Iudas ovis morbida erat, inutile ipsum pascere erat.
Simili modo solvendum est de Petro. Ananias enim edoctus erat a Spiritu Sancto, et propter hoc indignus erat correptione, et etiam propter terrorem perfectorum punitus fuit, ne auderent perfecti de cetero retro respicere cum uxore Loth.
