Tractatus XXIV — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS VICESIMUS QUARTUS
[DE ELEMOSINA]
Dicto de temperantia, dicendum est de iusticia, de qua hoc ordine agemus.
Primo de specie eius.
Secundo utrum omnis motus cuiuslibet virtutis sit motus iusticie. Est autem quedam species iusticie misericordia, sicut dicit Augustinus : Iusticia est in subveniendo miseris ; de opere ergo misericordie, quod est elemosina, dicendum est.
Primo igitur videndum quid sit elemosina et que utilitas eius.
Secundo in quo articulo omittit aliquis, si non dat elemosinam.
Tercio de electione elemosine, scilicet, cui danda sit elemosina.
Quarto de quantitate, scilicet quantum dandum sit.
Quinto de quibus potest fieri elemosina.
Sexto qualiter meretur dominus per elemosinam factam per manum servi.
Caput I
[Quid sit elemosina et que utilitas eius.]
Elemosina sic potest describi : elemosina est indigenti propter Deum rei necessaria errogatio. Utilitas magna est, sicut dicit Dominus in evangelio, XI, Luce : Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis, et Daniel dicit Nabuchodonosor : Redime peccata tua elemosinis, et iniquitates tuas misericordiis pauperum ; forsitan Dominus ignoscet delictis tuis, et Apostolus in prima ad Thimotheum, IV : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem, id est opera pietatis, id est elemosina, utilis est ad omnia.
Contra primam auctoritatem obicitur. Multi enim faciunt largas elemosinas et tamen permanent in peccato mortali ; ergo per dationem elemosine non sunt omnia munda, et sic falsa est illa auctoritas.
Solutio. Illa auctoritas sic est intelligenda : Date elemosinam, ordinate et sicut debetis, et omnia munda sunt vobis, quoniam dans elemosinam debet incipere a se, ut in Ecclesiastico : Miserere anime tue placens Deo, et in fine Ecclesiastici dicitur : Anime vestre siciunt vehementer ; et similiter esuriunt et moriuntur frigore ; qui ergo vult dare elemosinam, prius debet cibare animam suam cibo fidei, spei, caritatis et vestire eam vestimentis virtutum de quibus dicitur : Beatus qui custodit vestimenta sua etc., et tunc faciendo elemosinam omnia erunt ei munda, quia mundus erit a culpa et a pena. Potest etiam exponi auctoritas illa de illis qui sunt in mortali peccato : Date, id est exercete vos in operibus misericordie, et ecce omnia munda sunt vobis, id est in promptu est quod vos mundemini, quoniam si preparatis vos, Deus infundet vobis gratiam et remittet culpam et penam.
Contra secundam auctoritatem sic obicitur. Daniel sciebat Nabugodonosor esse infidelem ; ergo sciebat quod non poterat redimere peccata sua elemosinis ; ergo nullum erat illud consillum : Redime peccata tua elemosinis.
Ad quod dicunt quidam quod non consulebat redimere peccata [tua] elemosinis, ut per quas vitaret penam eternam, quoniam sciebat hoc esse impossibile, sed consulebat ei per elemosinas redimere et vitare penam illam temporalem quam predixerat ei, scilicet, quod eiciendus erat a consortio hominum et fenum quasi bos comesturus, et hanc temporalem penam poterat vitare per dationem elemosinarum.
Sed iterum obicitur. Daniel predixerat illi penam illam ; ergo sciebat Deum velle se illaturum illi penam illam et consulebat ei quod per elemosinam redimeret penam illam ; ergo consulebat ei contra id quod sciebat Deum velle ; ergo peccabat mortaliter.
Solutio. Hec est falsa : Daniel sciebat Deum velle se illaturum penam illam, quoniam non sciebat hoc simpliciter, sed sub conditione, scilicet meritis Nabugodonosor manentibus ; sed merita mutari poterant, et sic pena redimi, sicut Isaias non sciebat Ezechiam moriturum simpliter, cum dixit : Dispone domui te, quia morieris et tu, et non vives, sed sciebat ipsum esse moriturum, meritis manentibus. Potest tamen dici quod Daniel consulebat Nabugodonosor peccata sua redimere per elemosinas ad vitandum penam eternam, nec illud erat impossibile, quia poterat facere tam ]argas elemosinas, quod Deus infuderet ei gratiam, et sic dimitterentur ei peccata, unde mediate poterat per elemosinas vitare penam eternam.
Contra auctoritatem Apostoli obicitur. Videtur falsa esse, quoniam ieiunium, quod est exercitatio corporis, utilius est quam pietas, id est quam datio elemosine, que est opus pietatis. Sit enim quod aliquis ieiunet ex caritate et ille idem det elemosinam ex caritate, constat quod hoc ieiunium et hec datio elemosine, in quantum exeurit ab eadem caritate, eque sunt meritoria vite eterne ; ergo quo ad hoc paria sunt, sed quantum ad dimissionem pene utilius est iuiunium. Probatio : ieiunium magis gravat quam datio elemosine ; ergo magis est penale ; ergo magis remissivum pene ; et sic ieiunium simpliciter utilius est quam datio elemosine sive quam elemosina ; ergo hec est falsa : Exercitatio corporis ad modicum etc.
Solutio. Hec est falsa generaliter intellecta : ieiunium magis gravat quam elemosine datio, unde quantum ad dimissionem pene se habent ut excedentia et excessa. Dato etiam quod ieiunium utilius sit quantum ad dimissionem pene quam datio elemosine, et ex eadem caritate procedat, non tamen proper hoc simpliciter utilius est, quoniam in datione elemosine sunt multa bona que non sunt in ieiunio, quoniam in datione elemosine est mentis iocunditas, per quam excitatur devotio, que valet ad augmentum caritatis ; in ieiunio autem non est mentis iocunditas, immo soient homines esse tristiores in diebus ieiuniorum quam in aliis diebus ; et sic quodam modo utilior est ad vitam eternam pietas quam exercitatio corporis.
Item, alia ratione, [quoniam] in misericordia assimilamur Deo, in ieiunio non, unde dicitur : Estote misericordes sicut Pater vester celestis.
Item, super illum locum Apostoli : Pietas ad omnia utilis est, dicit Ambrosius : Omnis disciplina christiane religionis consistit in operibus misericordie, quam si quis sequitur, etsi lubricum carnis patiatur, vapulabit, sed non peribit.
Sed contra. Aut intelligitur de mortali lubrico carnis aut de veniali. Si mortali, ergo hec est falsa : vapulabit, sed non peribit, immo peribit. Si veniali, similiter non periret, si non faceret opera misericordie ; ergo pro nichilo dicitur illud.
Solutio. De utroque lubrico, scilicet tam mortali quam veniali, potest intelligi, quoniam si aliquis sit in lubrico mortali et insistat operibus misericordie, punietur quidem pro peccato, sed non peribit, quia per opera misericordie preparabit se ad optinendum gratiam, qua data, non peribit. Similiter si sit in lubrico veniali, senciendo scilicet primos motus carnis, vapulabit, id est punietur pro illis peccatis, sed non peribit, quia opera iusticie sustentabunt eum.
Item, ponatur quod hic sint duo habentes pares caritates et dent pares elemosinas et sint pares in omnibus, excepto hoc quod unus dat cum maiori gravamine quam alius. Quod autem dare elemosinas sit penale, patet, quia aliter non esset satisfactorium pro pena ; constat secundum positionem quod iste due elemosine sunt equaliter meritorie vite eterne. Sed queritur utra illarum sit magis meritoria dimissionis pene.
Videtur quod que magis gravat, est enim penalis magis ; ergo magis meritoria dimissionis pene, cum omnia alia sint paria.
Sed contra. Elemosina est satisfactoria pro pena ; ergo equales elemosine sunt equaliter satisfactorie ; ergo isti duo equaliter merentur quantum ad dimissionem pene.
Item, hyllarem datorem diligit Deus ; ergo magis dat magis hyllaris ; ergo gratior est Deo elemosina eius qui dat cum hyllaritate, quam eius qui dat cum gravamine ; ergo est magis meritoria dimissionis pene.
Solutio. Ille due dationes equaliter sunt meritorie dimissionis pene, omnibus aliis paribus, et hec argumentatio non valet : hec datio est magis penalis, ergo etc., secundum quod penale sumitur in actu et quasi secundum quid respectu istius, sed si esset magis penalis secundum naturam et simpliciter, tunc teneret, sed prima est falsa. Quod patet per simile, quoniam cum album notificatur ex parte anime, dicitur album illud quod iudicatur album a bene disposito secundum visum ; similiter sanum in cibis, cum notificatur ex parte hominis, dicitur sanum quod sanum est omni homini bene habenti corpus, ut dicit Aristoteles ; similiter penale simpliciter est illud vel gravans quod penale est nature bene disposite ; unde licet hec datio sit magis penalis huic melancolico, non tamen magis penalis simpliciter, immo iste due dationes sunt eque penales nature bene disposite, cum sint equales.
Item, ex alia parte non valet hec argumentatio : hec datio magis placet Deo, ergo magis est meritoria dimissionis pene, quoniam licet magis placeat, non tamen etiam maior, unde neque magis satisfactoria. Et patet instantia in duobus quorum unus dat obolum ex maiori caritate, alius quinque solidos ex minori caritate ; datio primi magis placet Deo, quia ex maiori caritate, non tamen est magis meritoria dimissionis pene.
Sed contra hoc obicitur. Sint hic duo quorum unus est valde pauper et dat duos denarios, alius valde dives, qui dat centum solidos. Inde sic : Elemosina est meritoria dimissionis pene ; ergo maior elemosina magis est meritoria dimissionis pene ; ergo elemosina divitis, cum sit maior, magis est meritoria dimissionis pene. Hoc etiam videtur per illud, quod dicitur in Ecclesiaste : Utilior est virtus cum diviciis, quoniam per divicias potest dives existens in caritate mereri regnum celorum, quod non potest pauper, et ita plures modos habet dives satisfaciendi pro peccatis quam pauper ; quod si dicitur, videtur status divitis melior esse quam status pauperis ; quare ergo dicitur in Evangelio : Beati pauperes spiritu ?
Item, Dominus in Evangelio de paupercula muliere, que posuit duo era in gazophilacium, dicit quod plus misit quam omnes alii ; ergo non magis meretur dives dans centum solidos, quam pauper dando duos denarios.
Quod concedimus. Unde dicimus quod hec argumentatio non valet : elemosina est satisfactoria, ergo maior etc., debet enim addi : aliis paribus ; hoc autem non est verum in proposito casu. Concedimus etiam quod status pauperis melior est simpliciter quam status divitis, quoniam licet dives habeat divicias quibus potest mereri dimissionem pene, tamen pauper magis potest compati quam dives ; et plus est compati quam dare pecuniam, quoniam compatiendo dat de suo, dando pecuniam dat quasi de alieno, quoniam divicie sunt accidentia extrinsecus, et plus est de suo dare quam de alieno, ut dicit Gregorius ; tamen quo ad quid et non simpliciter, melior est status divitis quam pauperis quantum ad hoc, scilicet quoniam per divicias potest mereri dimissionem pene, quod non potest facere pauper, et sic intelligitur auctoritas que est in Ecclesiaste.
Caput II
[In quo articulo omittit aliquis, si non dat elemosinam.]
Circa secundum capitulum queritur quando omittat aliquis, si non det elemosinam. Ponatur quod hic sit aliquis pauper, cuius paupertas evidens est, et aliquis dives qui habet superflua multa.
Videtur quod in hoc casu iste dives omittat, nisi det elemosinam huic pauperi, quoniam preceptum est dare elemosinam ; ergo dives iste tenetur dare huic pauperi pro loco et tempore ; sed modo est tempus et locus, cum videat ipsum indigere et habeat multa superflua ; ergo omittit ; si non dat modo.
Item, in Evangelio : Quecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eadem facile illis ; sed iste dives iuste et discrete vellet sibi dari elemosinam, si esset in statu huius pauperis ; ergo iste dives tenetur dare elemosinam huic pauperi in hoc casu ; ergo si non dat, peccat.
Item, Iohannes, in prima canonica : Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ; sed iste dives habet substantiam huius mundi et videt fratrem suum habere necesse ; ergo si claudit viscera sua ab eo, id est, si non dat elemosinam ei, caritas Dei non manet in eo ; ergo omittit.
Si dicit quod non claudit, quia compatitur, contra : ad hoc tenetur tam dives quam pauper ; ergo pro nichilo premisit Apostolus : Qui habuerit substantiam huius mundi, nisi daret intelligi quod dives tenetur dare.
Item, Ieronimus : Aliena rapere convincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur ; ergo nisi iste dives det huic indigenti de superfluis, pro raptore est habendus ; ergo peccat mortaliter, nisi det. Ad idem facit hoc auctoritas : Omni petenti te tribue rem, scilicet si habes rem ; si non habes, saltem bonam voluntatem ; ergo cum iste dives habeat rem, tenetur eam dare, et ita omitti, si non dat isti.
Contra. Potest dare eque indigenti, et si dat, absolutus est ; ergo non tenetur dare isti.
Iuxta hoc solet obici de illo cui obviat aliquis in extrema necessitate constitutus. Constat quod tenetur ei dare modo. Sit ergo quod preparet se ad dandum et iterum occurrit alius in extrema necessitate positus.
Queritur utrum tenetur dare primo.
Videtur quod sic, quia prius tenebatur ei dare et non est ab illa intentione absolutus ; ergo adhuc tenetur dare ei modo.
Contra. Si det secundo, absolutus est, posito quod non possit reficere nisi alterum tantum ; ergo non tenetur dare primo modo.
Solutio. In duobus casibus omittit aliquis, si non det elemosinam. Primus est, quando credit aliquem esse in extrema necessitate, tunc autem credit hoc, cum dictat ei conscientia quod, nisi ipse det huic, iste non habebit unde sustentetur ; in hoc casu, si non dat huic, peccat mortaliter ; etiam monacus tenetur in hoc casu dare, licet abbas preceperit ei quod nullo modo det, quoniam preceptum abbatis non ligat aliquem contra preceptum Dei, unde absolutus est a precepto abbatis in hoc casu. Alius casus est, quando videt alium indigentem valde, licet non in ultima necessitate, et habet multa superflua nec proponit melius dispensare vel eque bene, tunc peccat mortaliter, si non dat ; sed si proponit melius dispensare, non tenetur dare isti modo ; sed tamen hec est concedenda : iste dives tenetur huic indigenti pro loco et tempore, sed hec est falsa : modo est locus et tempus, sed esset locus et tempus, si non proponeret melius dispensare. Et sic patet solutio ad primo obiectum per interem ptionem.
Ad secundum dicimus quod iste dives, si esset indigens, indiscretam haberet voluntatem, si omnibus modis vellet sibi dari ab aliquo, sive melius dispensare proponente, sive non.
Ad tercium dicimus quod iste dives non claudit viscera sua ab hoc indigente, quamvis non det, quoniam habet bonam voluntatem dandi, nisi proponeret melius dispensare.
Ad auctoritatem Ieronimi dicimus quod iste dives pro raptore habetur, si ultra sibi necessaria retinere comprobatur ; sed si superflua proponit dispensare bene, non habendus est pro raptore nec [com]probatur retinere superflua in hoc casu. Ad istam auctoritatem : Omni petenti te tribue, dicimus quod sic intelligenda est, scilicet rem vel bonam voluntatem vel bonum verbum ; unde iste dives non est transgressor huius precepti, cum habeat bonam voluntatem dandi, sicut dictum est.
Ad illud, quod queritur de duobus in extrema necessitate constitutis utrum teneatur dare isti demonstrato primo, dicimus quod sic et similiter secundo, sed neutri tenetur modo dare, tamen tenetur dare alteri modo, ut iste [tenet] terminus alteri teneatur confuse et indeterminate.
Caput III
De electu personarum [quibus danda est elemosina.]
Circa tercium capitulum queritur de electione personarum quibus danda est elemosina. Queritur utrum magis sit danda elemosina corporalis consanguineis qualibuscumque quam extraneis.
Videtur quod sic, quoniam iste est ordo caritatis, ut prius diligamus propinquos, deinde extraneos ; ergo magis danda est elemosina propinquis quam extraneis.
Contra. In Ecclesiastico dicitur. Desudet elemosina in manu tua, donec invenis iustum cui des ; ergo magis est danda elemosina iusto quam iniusto ; ergo si extraneus sit iustus et consanguineus non, magis danda est extraneo iusto quam consanguineo iniusto.
Item, Deus magis diligit iustum extraneum quam tuum consanguineum malum ; sed tu debes magis illum diligere, quem scis magis diligi a Deo ; ergo tu debes magis diligere extraneum bonum quam consanguineum malum ; sed probatio dilectionis est exibitio operis ; [ergo] magis debes lare elemosinam extraneo quam propinquo malo.
Solutio. Quedam elemosina danda est melioribus et iustioribus pauperibus, ut elemosina que est de testamento, quoniam per preces sanctorum pauperum cicius liberatur a pena ille qui mortuus est ; sed elemosina, quam facimus de propriis facultatibus, magis danda est propinquis quam extraneis melioribus, aliis paribus. Similiter concedimus quod iustioribus pauperibus magis danda est elemosina, aliis paribus ; sed [pro] quanta propinquitate debeant preferre propinquum extraneo, non determinat ars sed unctio.
Ad illud quod obicitur, quod magis debemus diligere iustum, cum Deus magis diligat ipsum, bene concedimus, eodem modo quod Deus magis diligit iustum, non enim maiori affectu vel maiori motu, quoniam Deus non afficitur nec movetur, sed magis diligit, id est ad maius, et nos similiter ad maius debemus ipsum diligere, non tamen maiori affectu.
Ex predictis patet quibus danda est elemosina, scilicet pauperibus in quibus est imago Dei et nostra, et quod eis demus, quodam modo Deo demus, cum ipsi sint imago Dei et eis demus, in quantum tales sunt.
Sed cum in hystrionibus sit imago Dei, videtur quod dare hystrionibus non sit peccatum ; mentitur ergo Ieronimus dicens quod qui dat hystrionibus, immolat demonibus.
Item, hystriones utuntur arte sua sine peccato, quoniam non est peccatum cytharizare [vel] psallere, quod patet per Heliseim qui, cum consuleretur a tribus regibus, iussit sibi adduci psaltem et, cum caneret psaltes, facta est super eum manus Domini ; ergo secundum hoc dare hystrionibus non est peccatum, cum hystrio non sonet in vicium.
Item, ille, qui dat hystrioni, non cogitat de diabolo ; ergo non immolat diabolo.
Solutio. Hystrio dicitur proprie qui per gesticulationem corporis provocat homines ad risum, tinde hystoria est rerum gestarum narratio ; sed modo ampliatum est nomen, ut dicatur hystrio quicumque ioculator, qui per musica instrumenta vel alio modo incitat homines ad voluptatem et gaudium huius mundi, et sic sonat in vicium ; et hac intentione lare hystrioni est demonibus immolare, quoniam eius dicitur res, cuius est fructus rei, unde cum diaboli sit fructus huius dationis, propter hoc dicitur dari diabolo. Nec valet hec argumentatio : iste non cogitat de diabolo, ergo non immolat diabolo, et est fallacia consequentis, quoniam excedentia et excessa sunt immolare diabolo, cogitare de diabolo ; sed si alia intentione detur hystrioni, scilicet aut quoniam indiget, aut quoniam volumus habere consolationem ad removendum tristiciam huius seculi, que mortem anime operatur, huiusmodi dare non est peccatum.
Caput IV
De quantltate elemosine, [scilicet quantum dandum sit.]
Circa quartum capitulum queritur de quantitate elemosine, et queritur de illo, qui vendit omnia que habet et dat omnia pauperibus non retinendo sibi aliquid, utrum peccat mortaliter.
Videtur quod sic, quoniam lare superflue est peccatum mortale, quoniam prodigalitas est peccatum mortale ; sed nulla superfluitas est maior in dando, quam lare omnia et nichil retinere sibi ; ergo qui sic facit, peccat mortaliter, dicit enim Apostolus : Rationabile sit obsequium nostrum ; facit igitur contra preceptum Apostoli, et inicit manus in se, et ergo peccat mortaliter.
Si concedatur, contra. Hoc est opus perfectionis, sicut dicitur in evangelio Mathei, XIX : Si vis perfectus esse, vade etc. ; ergo non peccat qui sic facit, immo optime agit.
Solutio. Si dat omnia sic, ut non habeat spem aliunde habendi necessaria, peccat mortaliter ; sed si dat omnia habens propositum intrandi claustrum in quo habebit omnia necessaria, tunc multa sibi retinet, unde non peccati, immo bene agit nec dat superflue, quoniam retinet omnia necessaria sibi.
Si obicitur de illo qui nimis macerat corpus suum, non est simile, qtioniam. ille i[n]nicit sibi manum, sed iste non, cum omnia sibi necessaria retineat.
Sed queritur ad quantum tempus possumus nobis reservare necessaria. Magistri dicunt : usque ad annum ; exponunt sic illud Evangelii : Nolite solliciti esse de crastino, id est de anno futuro.
Sed queritur quare Dominus prohibet esse sollicitum de crastino, cum bonum sit sollicitudinem et curam habere de necessariis.
Ad hoc dicimus quod duplex est sollicitudo, scilicet providencie, et ista non prohibetur, et sollicitudo suffocans, et ista prohibetur, hec enim impedit hominem et retrahit a multis operibus bonis, unde dicit Dominus : Sufficit diei malitia sua, quoniam vivendo quiete et sine sollicitudine de crastino satis impedimur et retrahimur a bonis operibus, unde non est bonum magis involvere se et angustiare se.
Caput V
De quibus habeat fieri elemosina.
Circa quintum [capitulum] queritur primo de quibus habeat fieri elemosina.
Secundo utrum meretrix de acquisitis per meretricium possit facere elemosinam.
Tertio utrum alicui in extrema necessitate posito, videnti panem super stallum, liceat illum panem accipere.
Questio I
[Utrum fieri potest elemosina de usura, de rapina et de rebus male acquisitis.]
Dicitur autem quod nullo modo potest fieri elemosina de usura, de rapina, de rebus male acquisitis, unde in Ecclesiastico : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui, quoniam pro homicida habetur qui aufert pauperi illud unde debet sustentare vitam suam.
Sed contra. In Evangelio dicitur : Facile vobis amicos de mammona iniquitatis etc. ; ergo licet facere amicos etc. ; ergo licet amicos facere de pecunia iniquitatis ; ergo de pecunia male acquisita licet facere elemosinam.
Solutio. Usurarius potest facere elemosinam de denariis quos habuit de usura, si proponat reddere de aliis denariis ; aliter vero non potest. Hec autem auctoritas : Facite vobis amicos etc., tripliciter exponitur. Primo sic : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, id est de diviciis que, ut in pluribus, et inique et cum peccato solent acquiri ; sed non iubet vel consulit facere amicos de pecunia male acquisita. Secundo sic exponitur : Facite etc., id est de pecunia, que inique retineretur, si non daretur. Tercio modo, sic : Facite etc., id est de pecunia inequalitatis, id est, que inequaliter possidetur, unus enim plus [habet], alius minus, id est, ille, qui plus habet, suppleat defectum eorum, qui non habent vel qui minus habent, hoc fuit significatum in manna, Exodus, XVI, quoniam qui plus collegerat, non plus reperit quam gomor, nec qui minus collegerat, minus invenit quam gomor.
Set obicitur de hoc quod dicitur : Ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula ; aut enim vestris meritis aut suis. Si vestris, sed sine ipsis reciperemini. Si suis, ergo meritis alienis potest aliquis salvari, quod falsum est.
Solutio. Sic debet intelligi : Recipiant vos, meritis vestris que habuistis per preces eorum, quoniam sancti merentur aliis primam gratiam.
Item, ponatur quod sit quidam usurarius qui non habet denarios in bursa sua, nisi quos habuit de usura, sed multos habet in archa, qui non sunt de usura, et occurrit ei quidam pauper in extrema necessitate positus, queritur utrum tenetur ei dare de istis denariis.
Videtur quod sic, quoniam in extrema necessitate omnia sunt communia ; ergo iam denarii isti sunt pauperis ; ergo usurarius tenetur ei dare.
Item, de aliis denariis potest reddere ei a quo habuit istos ; ergo non tenetur reddere ei istos ; ergo ei, quem videt in necessitate extrema positum, tenetur dare.
Si conceditur, contra. Isti denarii non sunt sui ; ergo non tenetur dare. Item, tenetur reddere eos ei a quo habuit ; ergo non tenetur dare alii.
Queritur etiam utrum iste pauper debet eos accipere, si sciat quod sint de usura.
Videtur quod sic, quia iniceret sibi manum, si non acciperet ; ergo peccaret mortaliter ; ergo debet eos accipere.
Set contra. Precipitur in Levitico, XXII : Morticinum et captum a bestia non comedatis ; morticinum est illud quod per mortale peccatum acquiritur, captum a bestia, quod raptum est a bestiali homine ; ergo cum ista pecunia sit morticinum et captum a bestia, et hoc sciat iste pauper, non debet accipere eam.
Solutio. Iste usurarius tenetur dare isti pauperi in predicto casu, etiam si non haberet unde redderet. Nec valet hec argumentatio : isti denarii non sunt sui, ergo non potest eos dare, potest enim recompensare de aliis, cum dederit istos, nec tenetur reddere istos numeratos ei a quo habuit, quoniam si reddit alios equivalentes, absolutus est ; et iste pauper, si est in extrema necessitate, debet eos accipere, si non est in extrema necessitate et sciat illos esse de usura, non debet accipere.
Ad illud obicitur : Morticinum etc., dicimus quod non est morticinum, facti enim sunt isti denarii pauperis per extremam necessitatem.
Questio II
Utrum meretrix de acquisitis per meretricium potest [facere] elemosinam.
Queritur circa secundum capitulum utrum meretrix de acquisitis per meretricium potest facere elemosinam.
Videtur quod sic, quia suum est, quoniam dicit auctoritas quod meretrix turpiter acquirit, sed non turpiter accipit ; et de suo potest quilibet facere elemosinam.
Item, mercatores acquirunt pecuniam per mortale peccatum, quoniam menciuntur sepe et iurant falsum ; et inde de illa pecunia possunt facere elemosinam ; ergo eadem ratione, licet meretrix acquisierit per mortale peccatum, tamen de illo potest facere elemosinam.
Contra. Preceptum est in Lege : Non offeres precium prostibuli vel precium canis ; ergo meretrix non debet offerre precium prostibuli ; et sic non potest fieri elemosina de acquisito per meretricium.
Item, queritur quare prohibetur offerre pretium canis, quoniam multi canes sunt, qui bene valent vigenti solidis ; ergo licite potest aliquis accipere tantum preciurn de suo cane ; et ita licite potest aliquis offerre pretium canis.
Solutio. Dicimus quod meretrix potest de acquisito per meretricium facere elemosinas privatas et non publicas. Unde si publica et notoria sit meretrix, Ecclesia non debet recipere elemosinam vel oblationem eius, ne videatur peccato eius consentire.
Item, dicimus de usurario, quoniam ista duo genera hominum, in quantum talia sunt, quicquid acquirunt per mortale peccatum acquirunt ; unde in dete]statione peccati non debet Ecclesia publice recipere oblationem meretricis publice nec usurarii publici. Nec est simile de mercatoribus, quoniam negociatio potest exerceri sine peccato mortali.
Quod obicitur de precio canis, dicimus quod cerimoniale fuit, non morale ; unde dictum est propter significationem, sicut et istud : Non comedetis carnem porci, id est, non delectaberis in luxuria que significatur per porcum, similiter illud : Non offeres precium canis, id est voracitatem vel edacitatem, que significatur per canem, quoniam homo vorax vel gulosus, qui caninum habet appetitum, non Deo placet.
Item, iste habet unicum denarium et vovit se daturum illum sacerdoti, et, dum est in via, occurrit ei quidam pauper in extrema necessitate positus.
Queritur utrum iste tenetur dare ei istum denarium.
Videtur quod sic, quoniam per extremam necessitatem factus est iste denarius huius pauperis ; ergo tenetur ei dare.
Contra. Vovit se daturum sacerdoti ; sed preceptum est post votum reddere ; ergo nisi reddat, peccat mortaliter ; et ita non tenetur dare isti.
Solutio. Maior obligatio solvit minorem ; maior obligatio est ad dandum isti, quam ad dandum sacerdoti duplici de causa. Prima est, quia magis vergit ad pietatem, per quam maxime assimilamur Deo, dare isti pauperi quam dare sacerdoti. Secunda causa est, quoniam ad dandum isti obligatus est [sed] iste ex natura sive ex precepto nature, sed ad dandum isti sacerdoti obligatus est tantum ex voluntate, quoniam voluntarie vovit ; dicimus igitur quod in hoc casu non tenetur dare istum denarium sacerdoti.
Questio III
Utrum in extrema necessitate liceat accipere alienum.
Tertio capitula proceditur sic. Ponatur quod aliquis in extrema necessitate positus videat panem super stallum. Queritur utrum liceat sibi accipere.
Videtur quod non, quoniam si accipit, contrectat rem alienam, invito domino ; ergo committit furtum ; ergo peccat mortaliter.
Contra. Ipse est in extrema necessitate ; ergo omnia sunt ei communia ; ergo potest accipere panem istum tanquam suum ; ergo non peccat accipiendo.
Item, David comedit pane[s] propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus, et non peccavit, quoniam necessitas excusavit illum ; sed nulla necessitas maior quam extrema ; ergo necessitas excusat istum a toto, scilicet furto vel rapina ; ergo non peccat accipiendo.
Item, Dominus excusat discipulos suos vellentes spicas in die sabts bati propter articulum necessitatis ; ergo si in veteri Lege licebat sine peccato accipere rem alienam, invito domino, in articulo necessitatis, multo magis in nova, cum maior sit misericordia in nova Lege, licet accipere rem alienam in articulo necessitatis ; ergo iste non peccat in articulo necessitatis accipiendo.
Quod concedimus. Unde dicimus quod hec argumentatio non valet : iste accipit rem alienam, invito domino, ergo committit furtum vel rapinam, quoniam res ista non est pure aliena, immo cum accipit eam, efficitur sua in articulo necessitatis.
Item, [dicimus] de illis omnibus, qui habent deposita penes se, et de illis, qui gerunt negocia aliorum, quoniam in extrema necessitate licet dare depositum indigentibus, si non habeant propria, unde sustentent eos, et absoluti sunt nec tenentur ad reddendum, excusantur enim per preceptum nature. Similiter illi, qui gerunt res aliorum, in extrema necessitate tenentur eas dare, si non habeant proprias, nec tenentur ad restitutionem in hoc casu ; sed citra extremam necessitatem non licet depositum dare, unde si aliquis servaverit diu depositum alicuius, qui vivit ultra mare et dicitur communiter quod mortuus est, si ille, qui habet depositum, consilio Ecclesie ipsum distribuit pauperibus, et post redeat qui deposuit, tenetur ei reddere, etiam Ecclesia teneretur reddere, si apud illam deposuisset ille.
Questio IV
[De elemosina que fit per manum alterius.]
Ultimo queritur de elemosina facta per manum alterius. Ponatur quod sacerdos iniunxerit alicui domino dare vigenti solidos et ille precipiat servo suo dare et servus dat illos viginti pauperibus sed cum murmure et tumultu et rancore et mala voluntate. Queritur utrum datio sit meritoria.
Videtur quod non, quoniam hec datio est mortale peccatum ; ergo simpliciter est demeritoria ; ergo nulli est meritoria.
Si concedatur, contra. Hec actio procedit ab imperio domini et dominus imperat ex caritate ; ergo hec datio procedit ex caritate ; ergo est meritoria illi a cuius caritate procedit.
Item, iniunctum est isti quod det viginti solidos, ut satisfaciat pro peccatis, et ipse dat quod sibi iniunctum est, quoniam ille facit, cuius auctoritate fit et ex caritate ; ergo satisfacit ; ergo hec datio est ei satisfactoria ; ergo est ei meritoria.
Item, si non satisfacit, ergo adhuc tenetur facere, et si iterum daret per manum servi, adhuc forte non satisfaceret ; ergo stulti sunt omnes divites qui per manum aliorum dant res suas.
Item, Sennacherib dictus est baculus Domini, quoniam Dominus per illum percuciebat Iudeos ; ergo illa percussio actio procedebat a Deo et a Sennecherib ; in quantum procedebat a Deo, erat bona, in quantum a Sennacherib, mala ; eadem ratione hec actio, in quantum procedit a servo, est demeritoria, in quantum a domino, est meritoria ; ergo eadem actio est meritoria et demeritoria. Quod concedebat Prepositinus ponens exemplum de sacerdote cui sancti homines divites dicunt quod celebret, ipse autem celebrat et consecrat cupiditate pecunie tantum, ibi dicit Prepositinus quod hec consecratio est demeritoria sacerdoti et meritoria aliis. Similiter in proposito casu dicebat quod hec actio est demeritoria servo et meritoria domino. Et non valet hec argumentatio : hec datio est demeritoria, ergo nulli est meritoria, est enim meritoria et demeritoria secundum diversa. Et hec solutio plana est quan tum ad eos qui dicunt quod omnis actio est a Deo ; sed secundum illos, qui dicunt quod mala actio est ab homine vel a diabolo, in qua nichil facit Deus, dicendum quod hec actio nulli est meritoria, nec domino nec servo, nec etiam satisfactoria. Tamen dominus satisfacit non ratione dationis actionis, sed ipsius dati vel ratione illius passionis, quoniam ibi est verum : actio displicuit, passio grata fuit.
Set contra hanc solutionem obicitur multipliciter, quoniam si ipsum datum satisfacit pro eo, sed ipsum datum est pecunia ; sit ita ; aut igitur ipsum datum satisfacit, in quantum est pecunia, aut propter dationem passionem ; si in quantum est pecunia, ergo sive daretur, sive non, satisfaceret, et hoc est falsum ; si propter dationem passionem, contra : passionibus non meremur ; ergo propter illam passionem non est meritorium ipsum datum ; ergo non satisfactorium.
Item, actio, ex qua procedit immediate passio illa, est demeritoria ; ergo passio illa non est meritoria ; ergo nec satisfactoria.
Forte dicit quod ipsum datum non dicitur satisfactorium gratia meriti, sed gratia recompensationis. Sed contra hoc est quod dicitur in evangelio Mathei, XVI : Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur ? Aut quam dabit homo commutationem pro sua anima ? Ergo si in anima remanet aliquod vestigium peccati, id est debitum alicuius pene, non absolvitur per aliquam commutationem vel recompensationem, nisi motu proprio moveatur.
Item, si dominus daret illam pecuniam propria manu, non satisfaceret nisi actione, quoniam non sunt ibi due satisfactiones, cum non det nisi tantam pecuniam, quantam iniunxit ei sacerdos ; ergo ipsum datum non satisfacit.
Quod concedimus. Potest tamen solvi neutri opinioni derogando, scilicet nec ei que dicit quod omnis actio est a Deo, nec ei que dicit quod non omnis. Dicimus igitur quod, si dominus precipiat dari tantum pecuniam et nichil omittat de eis, que pertinent ad preceptum, satisfacit ipsi precepto ; tunc vero satisfacit, cum nichil omittit de contingentibus ; tunc autem nichil omittit de contingentibus, quando precepit servo quem credit esse fidelem dispensatorem, et cum postea inquirit utrum dederit, et quo tempore, et quibus dederit ; actio ergo servi, qui est in mortali, non est satisfactoria domino, sed actus precipiendi, id est perfecta preceptio, nichil omittens de contingentibus, in quantum talis, satisfactoria est ; tamen si dominus daret propria manu, utilius asset ei, quoniam excitaretur devocio sua et pauper accipiens elemosinam expressius et devocius oraret pro ipso ; unde elemosina facta per manum propriam non solum est meritoria vite eterne et dimissionis pene, sed etiam augmenti gratie potest esse meritoria.
Item, ponatur quod dominus sit in caritate, quando precipit dare elemosinam, et servus sit in caritate, quando [precepit] da[tur] elemosina, sed non sit dominus tunc in caritate. Queritur utrum hec datio sit meritoria domino.
Videtur quod sic, quoniam procedit a caritate servi et caritate domini, quoniam servus dat ex precepto domini et preceptum fuit illud ex caritate domini ; ergo illa actio est meritoria domino, cum sit ex caritate ipsius.
Contra. Ipse est in mortali peccato ; ergo nichil meretur illa actione ; ergo illa actio non est meritoria ei simpliciter.
Si dominus sit in mortali peccato, quando precepit, et in caritate, quando datur, queritur utrum ille actio sit ei meritoria.
Videtur quod non, quia non procedit a caritate eius.
E contra, videtur quod sic, quoniam servus, qui dat, est in caritate et dat pro domino suo, qui est in caritate et ratam habet dationem ; ergo ei est meritoria.
Solutio. Ista actio non est meritoria domino, nisi dominus sit in caritate et in tempore preceptionis et in tempore dationis, quoniam ad hoc, quod sit ei meritoria, oportet quod moveatur actu ex caritate vel paratus sit moveri ; sed si non est in caritate, cum datur vel precipitur dari, tunc non movetur actu ex caritate nec paratus est moveri ; unde non est verum quod datio illa sit a caritate domini, cum non sit continuacio caritatis in tempore preceptionis et tempore dationis ; et est simile de aliquo qui proposuit ex caritate dare quatuor denarios, et dat primo unum, cum movetur ex caritate, postea successive dat alios cogitando de alio quam de Deo, omnes iste actiones sunt meritorie, si maneat caritas, quia sunt ex eodem imperio caritatis, quoniam paratus est moveri ex caritate, sed si in quarta datione non maneat caritas, illa datio non est meritoria. Similiter dicimus in predicto casu, non tamen intelligendum est quod, cum dicitur actio servi, qui est in caritate, facta pro domino vel vice domini, qui est in mortali peccato, non est meritoria domino, in quantum huiusmodi, quantum ad vitam eternam debet intelligi, et quantum ad dimissionem pene ; sed quantum ad habendum gratiam potest esse meritoria, quoniam aliquis potest mereri alii primam gratiam, et hoc per tria, scilicet per orationem et per elemosina, per consecrationem, quoniam sacerdos impetrat augmentum gratie eis, qui intersunt divinis officiis, si habent gratiam, et si non habent, meretur eis sepe primam gratiam, nisi ipsi repugnent.
Item, servus existens in caritate, domino nesciente, dat elemosinam vice domini sui et tunc dominus est in mortali, postea revelat ei, quando dominus est in caritate, et dominus ratam habet dationem et multum gaudet. Queritur utrum datio illa fuerit meritoria domino.
Videtur quod non, quoniam erat in mortali peccato, quando servus dabat ; ergo per predicta non erat ei meritoria.
Contra. Rati habitio retro trahitur et mandato comparatur ; et dominus ratam habet dationem illam ; ergo idem est ac si dominus preciperet ; sed si dominus preciperet illud, quando ratum habet, meretur ; ergo datio illa fuit ei meritoria.
Ad hoc dicunt quidam quod non meretur illa actione. Quod obicitur : rati habitio etc., intelligunt quantum ad repetitionem, quoniam dominus non potest repetere amplius a servo, cum ratum habet.
Sed contra. Voluntas, quam modo habet, adeo progressiva est, quod si haberet quod datum est, modo daret ; ergo idem est ac si modo daret ; ergo datio illa fuit ei meritoria per voluntatem quam modo habet, vel modo est ei meritoria.
Quod concedimus, quoniam reputatur ei ac si ipse fecisset, ex quo simpliciter voluntas adeo est progressiva, id est tanta, quod progrederetur in actum, si non esset facta.
