Tractatus VI — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus VI

TRACTATUS SEXTUS

 

 

DE DUPLICI VOLUNTATE [CHRISTI]

 

Dicto de duplici scientia Christi, dicendum est de duplici voluntate eius. Fuit enim in Christo duplex voluntas, scilicet voluntas creata et voluntas increata. Voluntas creata fuit duplex in eo, scilicet voluntas rationis et voluntas sensualitatis. Voluntate rationis semper voluit quicquid vult voluntate increata que communis est tribus personis. Voluntate sensualitatis voluit aliquid proprium quod non voluit voluntate rationis nec voluntate increata, scilicet non mori.

Primo dicendum est de voluntate sensualitatis utrum fuerit contraria voluntati rationis.

Secundo utrum meritoria esset in Christo.

Tertio utrµm petitio qua petiit : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [Matheus, XXVI], fuerit petitio rationis an sensualitatis.

 

 

Caput I

[De voluntate sensualitatis, utrum fuerit contraria voluntati rationis.]

 

Circa primum sic obicitur. Beatus Augustinus, super Genesim, VII : Omnia animalia fuerunt pachata in archa Noe. Archa Noe est anima Christi, in qua omnes motus pachati fuerunt, quia in eius anima fuit nullus motus etiam primus repugnans rationi, quoniam in eo caro non concupivit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem [ad Galatas, V].

 

Contra. 1. Augustinus dicit, in libro de Trinitate, quod secundum diversitatem volitorum distinguuntur diverse species voluntatum, quoniam volitum proprius est finis voluntatis. Inde sic. Si penes diversitatem volitorum distinguuntur diversitates voluntatum, pari ratione penes contrarietatem volitorum est contrarietas voluntatum. Sed mori et non mori sunt contraria ; ergo velle mori et non velle mori sunt contrarie voluntates ; ergo voluntas est contraria voluntati ; ergo voluntas sensualitatis in Christo fuit contraria voluntati rationis.

  1. Item, Christus tenebatur conformare voluntatem suam voluntati divine ; et scienter voluit contrarium voluntati divine, scilicet non mori ; ergo peccavit.
  2. Item, Christus tenebatur ad hoc, scilicet velle mori, quia hoc preceperat ei Deus Pater ; et voluit contrarium huic precepto ; ergo movebatur tunc ad illicitum ; ergo ille motus erat illicitus ; ergo ille peccavit.
  3. Item, non mori est pura privatio ; ergo non cadit in sensum vel imaginationem vel estimationem ; ergo nec in sensualitatem ; ergo nullus motus est ex sensualitate. In hoc ergo velle non mori non est motus sensualitatis.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod penes diversitatem vel contrarietatem volitorum attendenda est diversitas vel contrarietas voluntatum ; nec tamen quolibet modo nec quarumlibet voluntatum, sed earum tantum que sunt in eodem susceptibili. Sed voluntas rationis qua Christus voluit mori erat in vi rationabili sive in anima rationabili secundum quod erat rationalis. Voluntas autem sensualitatis erat in vi brutali sive in anima Christi secundum partem brutalem. Voluntas autem sensualitatis non proprie dicitur voluntas, quoniam voluntas proprie loquendo secundum se libera est ; voluntas autem sensualitatis non est libera, sed in unam partem tantum movens. Est enim appetitus irrationalis, unde tales due voluntates non sunt posite sub eodem genere proximo.

Item, voluntate sensualitatis vult homo non mori seu fugit mortem secundum se, non propter aliud. Voluntate vero rationis vult homo mori non secundum se sed secundum accidens, nec propter se set propter aliud, ut Christus, quando voluit mori propter redemptionem generis humani tantum ; et ideo quia illarum voluntatum secundum se non sunt contraria secundum se volita, patet quod non sunt contrarie.

  1. Ad secundum dicimus quod non valet hec argumentatio : Christus tenebatur conformare voluntatem suam voluntati divine ; et scienter voluit contrarium ; ergo peccavit ; secundum quod prima propositio intelligitur indefinite, et secundum hoc sillogizat ex indefinitis. Si autem intelligitur prima propositio universaliter, falsa est, quoniam hec est falsa : Christus omnem voluntatem suam tenebatur conformare voluntati divine propter voluntatem sensualitatis qua licet homini aliquid velle proprium.
  2. Ad tertio obiectum dicimus quod re vera Christus tenebatur ex precepto ad hoc, scilicet velle mori ; et motus quo movebatur ad non mori erat ad illicitum rationi, sed non tamen ad illicitum sensualitati, nec tamen fuit propter hoc ille motus illicitus, sicut ille qui esurit movetur ad comedendum in die ieiunii ante horam solo motu sensualitatis ; et ille motus est ad illicitum, non tamen est illicitus, quia est ad illicitum rationi, non sensualitati.
  3. Ad quartum dicimus quod velle non mori est velle fugere mortem sive horrere mortem ; et ita patet quod velle non mori non sonat in puram privationem.

 

 

Caput II

Quomodo Ihesus cepit pavere.

 

Circa secundum capitulum sic obicitur de Christo.

  1. Dictum est : Cepit Ihesus pavere et tedere, antequam perduceretur ad crucem. Ergo horribile illud nondum ceciderat in eius sensum ; ergo nec in imaginas tionem ; nec ergo in estimationem ; ergo nec sensualitas in eo adhuc fuerat mota ; ergo pavor ille sive timor mortis sive voluntas non moriendi non erat sensualitatis ; ergo erat ex ratione sive ex libero arbitrio.
  2. Item, Petrus timorem mortis non timebat ex dulcedine caritatis. Similiter Andreas, quando securus et gaudens ibat ad crucem. Sed in infinitum maior erat dulcedo caritatis sive dilectio in Christo quam in Andrea ; ergo Christus dilectione quam habebat in Deum delectando, poterat ex toto delere illum timorem ; ergo talis motus non fuit in Christo ex sensualitate ; fuit igitur in eo ex libera voluntate sive ex libero arbitrio. Sed omnis motus qui fuit in eo ex libero arbitrio fuit meritorius ; ergo ille motus fuit in eo meritorius.
  3. Item, Christus voluntatem qua volebat non mori retorquebat ad bonum finem, quia ad nostram instructionem, quasi diceret illo motu cuilibet nostrum : vide te in me ; licet tibi aliquid proprium velle. Sed referre motum ad finem debitum, hoc non est nisi rationis ; ergo ille motus fuit a ratione ; ergo meritorius.
  4. Item, Christus oblatus est, quia ipse voluit [Isaias, LIII] ; similiter passus, quia ipse voluit ; ergo eadem ratione timuit, quia voluit ; ergo ille timor fuit ex libera voluntate sive ex libero arbitrio ; ergo fuit meritorius.
  5. Item, Christus voluit non mori ; ergo voluntarie vel non voluntarie. Si non voluntarie, ergo non volendo voluit non mori ; quod est impossibile. Si voluntarie, ergo non necessitate, sed a libera voluntate. Sive a libero arbitrio voluit non mori. Illud igitur velle fuit ex libero arbitrio ; et ita meritorium.

 

Solutio. 1. Ad primum dicimus quod re vera timor sive horror mortis seu voluntas non moriendi fuit in Christo, tamen ex sensualitate ; et licet in Christo omnino non cecidisset horribile in sensum eius nec in imaginationem a sensu, tamen sicut voluit, cadere fecit illud horribile ab intellectu in imaginationem et ab imaginatione in estimationem vel estimativam, et ab estimativa in sensualitatem necessario. Proprie ergo prima voluntas non fuit causa sed occasio illius timoris, quia non per se, sed per accidens fuit causa illius, quando fecit quiddam, quo facto exiit timor ille non ab illa voluntate, sed ab estimatione sensibili sive imaginabili, sicut ille qui aperit fenestram non illuminat domum nisi occasionaliter, quia facit aliquid, quo facto domus illuminetur, non ab ipso, sed a sole, sicut et voluntas illius qui vult ieiunare diu et diu ieiuni[at], non est causa quare ipse appetat comedere. Appetit enim comedere velit nolit ; sed est quedam occasio, quia facit aliquid, scilicet diuturnam abstinentiam, quo facto fit ille appetitus, non ab illa prima voluntate, sed a vi appetitiva sensibili. Stomachus enim sentiens suam inanitionem naturaliter appetit et necessario. Eodem modo fuit in timore Christi, quia voluntas illius fuit prima occasio sed non fuit causa proprie.

  1. Ad secundum dicimus quod Petrus et Andreas bene potuerunt reprimere sive diminuere timorem mortis in semetipsis a principio, quando in eis erat cogitare de horribili vel non cogitare, sed postquam cecidit illud horribile in estimativam, non potest facere aliquis sanctus quin timeat. Eodem modo Christus potuit vitare timorem mortis, si placuisset ei, sed postquam voluit quod horribile illud caderet in estimativam, non potuit vitare illud.
  2. Ad tertium dicimus quod hec est falsa : Christus voluntatem non moriendi retulit ad instructionem nostram, sed re vera approbationem illius voluntatis retulit ad instructionem nostram. Approbavit enim ratio motum illum, ut nos instrueret in hoc, scilicet quod martires venientes ad patibulum non desperarent, si timorem mortis haberent, cum ipse Dei Filius timorem mortis habuerit.
  3. Ad quartum dicimus quod hec conclusio : Christus timuit mortem quia voluit, vera est, si hec dictio quia notet occasionem sive primam causam accidentalem. Si vero notet causam immediatam, falsa est.
  4. Ad ultimum dicimus quod si hec duo adverbia voluntarie, involuntarie sumantur generaliter et pro voluntate rationis et pro voluntate sensualitatis, concedimus hanc : Christus voluntarie voluit non mori, quoniam voluntate sensualitatis voluit non mori. Sed secundum hoc non valet hec argumentatio : voluntarie voluit non mari ; ergo ex libera voluntate voluit non mori. Et patet quod ibi est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando. Si vero illa adverbia sumantur proprie et pro voluntate rationali sive pro libera voluntate, tunc esset hec vera : Christus involuntarie voluit non mori ; et hec similiter : Christus non volendo voluit non mori, id est non volendo voluntate rationis voluit non mori voluntate sensualitatis.

 

 

Caput III

De petitione Christi.

 

Circa tertium capitulum queritur utrum petitio illa qua Christus petiit : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, fuit rationis vel sensualitatis.

Probatio quod fuit rationis, quia dicit Sapientis auctoritas : Sermo tuus prius veniat ad limam quam ad linguam, id est prius veniat ad limam rationis quam ad linguam oris sive ad prolationem. Cum ergo Christus fuerit sapientissimus, implevit illud preceptum ; ergo petitio illa prius venit ad limam rationis quam ad prolationem.

Item, sensualitas non cogitat de celestibus ; ergo nullo modo erigit se ad celestia ; ergo non erigit se ad Deum orando ; sed illa petitio sive oratio fuit directa et erecta ad Deum Patrem ; ergo non fuit sensualitatis. Et fuit sensualitatis vel rationis ; ergo fuit rationis.

Item, hec petitio proponitur sub conditione ; sensualitas autem non attendit aliquam conditionem sed simpliciter rem ; rationis autem est conferre res sive per conditionem sive alio modo ; ergo illa petitio non fuit sensualitatis, sed potius rationis.

 

Contra. 1. Christus petiit hoc et discrete, quoniam nichil egit indiscrete, cum ipse sit summa sapientia ; ergo ipse voluit quod petiit, scilicet remotionem calicis ; ergo voluit illud ratione vel sensualitate. Non ratione, quia sic voluisset contraria simul voluntate rationis ; ergo voluit sensu alitate illud quod petiit ; et, constat quod illa petitio fuit a voluntate interiori ; ergo illa petitio fuit ex sensualitate ; ergo illa petitio fuit sensualitatis.

  1. Item, ipse petiit hoc totum : Pater, si potest etc. ; ergo hoc totum petiit ratione vel sensualitate. Ratione, non, quoniam ratione non petebat remotionem passionis ; ergo petiit hoc sensualitate ; ergo sensualitas attingebat conditionem. Et hoc est falsum.
  2. Item, ipse petiit petendum vel non petendum. Si non petendum, ergo indiscrete, ergo stulte. Sed hoc falsum est. Si petendum, et discrete petiit, et non petiit nisi hoc, et non est exauditus in hoc ; ergo iniuste actum est cum eo, cum exaudiendus esset. Preterea, ipse erat summus sacerdos ; ergo debebat impetrare quod petebat, et non impetravit ; ergo iniuste actum est cum eo.
  3. Preterea, ipse non fuit exauditus in hoc. Videtur ergo quod Apostolus mentiatur in epistola ad Hebreos, dicens de Christo : In omnibus exauditus est pro sua reverentia. Videtur etiam mentiri Psalmista, dicens de Christo : Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.

 

Solutio. Dicimus quod illa petitio fuit rationis et fuit etiam sensualitatis, sed aliter et aliter. Rationis fuit tanquam illam proponentis ; sensualitatis fuit, quia vice sensualitatis proposita fuit a ratione. Ratio enim inclinata a sensualitate ad hoc proposuit illam tanquam advocatus sensualitatis, et eam proposuit ad nostram instructionem duplicem. Prima est quia per illam instruimur quod nobis licet velle aliquid proprium ex sensualitate et quod martires non debent timere, si horreant mortem, cum Filius Dei exhorruerit illam. Secunda est ut nos instrueret quod nos debemus supponere voluntatem sensualitatis voluntati divine. Unde subiungit : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

 

  1. Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Christus discrete petiit hoc et ex ratione ; ergo voluit hoc et ex ratione, quia ratio non petiit hoc pro se sed pro sensualitate.
  2. Ad secundum dicimus quod hec conditio si possibile est non est de petitione in quantum proponitur pro sensualitate ; sed est addita ab ipsa ratione. Ratio enim ex parte sua illud proposuit, sicut advocatus multa proponit quandoque que nescit ille cuius est advocatus. Hoc autem fecit ratio Christi ad nostram instructionem, ut doceret nos supponere voluntatem sensualitatis voluntati divine et discrete petere sub conditione competenti. Est enim sensus : Pater, transeat a me calix iste ; et hoc est ex parte sensualitatis. Si possibile est, hoc est ex parte rationis. Et est sensus : Si possibile est quod multitudo gentium subintret ad fidem sine excecatione Iudeorum, transeat [a] me calix iste. Similiter exponitur illa petitio, ut nec pro se nec pro sua sensualitate loquatur Christus, sed pro omnibus membris suis ad similitudinem sui, ut sit sensus : Transeat a me, id est a meis, calix iste, id est passiones mundi sint transitorie discipulis meis, ut illi non absorbeantur ab eis, sicut nec ego absorbeor.

3-4. Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : Christus petiit petendum et discrete ; ergo debuit exaudiri, quoniam non petiit illud ex vôluntate rationis. Sed exauditus fuit Christus in omnibus que petiit voluntate rationis, propter quod tantum dicit Apostolus : In omnibus exauditus est pro sua reverentia, quoniam in omnibus que petiit ex voluntate rationis. Quod optime exprimit Psalmista, dicens : Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum, id est in omni petitione labiorum quam proposuit ex voluntate rationis, que proprie dicitur voluntas, exaudisti eum.