Tractatus XXI — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXI

TRACTATUS VICESIMUS PRIMUS

 

 

DE TEMPERANTIA

 

Dicto de prudentia sequitur de temperantia, priusquam tractemus de iusticia, hac ratione, quia prius est habere pacem secum, postea cum proximo. Temperantia enim domat rebellionem carnis et cohibet motus eius illicitos. Sunt autem due species temperantie, scilicet sobrietas et continentia. Sobrietas est abstinentia in cibo et potu, et cohibet motus illicitos carnis pertinentes ad gustum. Continentia est abstinentia a cohitu, et cohibet motus illicitos pertinentes ad tactum. Tamen sobrietas quandoque large sumitur, ita quod comprehendit continentiam, ut ibi : Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo, sobrie quantum ad nos, iuste quantum ad proximum, pie quantum ad Deum.

 

Primo dicendum est de sobietate, circa quam primo queritur quid destruit sobrietatem ;

secundo utrum omnis motus gule sit peccatum ;

tercio quare omnis luxuria sit mortale peccatum et non omnis ebrietas ;

quarto utrum inebrians alium peccet mortaliter ;

quinto utrum preciositas vestium et superfluitas vestium sit peccatum.

 

 

Caput I

[Quid destruit sobrietatem.]

 

Circa primum sic obicitur. Sobrie et iuste etc. ; sed omne, quod corrumpit iusticiam, est mortale peccatum ; omne, quod corrumpit pietatem, est mortale peccatum ; ergo omne, quod corrumpit sobrietatem, est mortale peccatum ; sed omnis ebrietas corrumpit sobrietatem ; ergo omnis s ebrietas est mortale peccatum.

Item, sobrius et ebrius sunt contraria ; ergo non possunt simul esse in eodem ; ergo sobrietas excludit omnem ebrietatem ; sed virtus non excludit nisi mortale peccatum ; ergo omnis ebrietas est mortale peccatum.

Item, delectatio morosa in motu illicito ad tactum sive ad cohitum est mortale peccatum ; ergo delectatio morosa in motu illicito gule est peccatum mortale ; sed in omni ebrietate est talis delectatio ; ergo omnis ebrietas est peccatum mortale.

Item, omnis consensus in motu luxurie est mortale peccatum ; ergo omnis consensus in motum illicitum gule est peccatum mortale ; sed in omni ebrietate est huiusmodi consensus ; ergo omnis ebrietas est peccatum mortale.

Forte dicet quod ebrietas non est mortale peccatum, sed assiduitas sive consuetudo inebriandi se est mortale peccatum, et huiusmodi assiduitas appellatur ebriositas ; unde prima ebrietas non est mortale peccatum nec secunda, sed decima vel centesima vel illa aliquota, ad quam cum deventum est, dicitur aliquis ebriosus.

 

Sed queritur quid appelletur assiduitas inebriandi se ; aut enim est ipse actus ingurgitandi se, aut dispositio illius actus. [Si] dispositio, illa non est peccatum ; ergo nec est mortale peccatum nec veniale. Si ipse actus, sit ergo quod aliquis sit ebriosus, cum deventum est ad decimam ebrietatem, sic igitur decima ebrietas est mortale peccatum.

Contra. Ebrietas obfuscat rationem et impedit usum eius ; sed scientia aggravat peccatum, propter hoc enim peccatum diaboli fuit irremissibile, quia maximam habebat scientiam et nullum impellens ; ergo cum iste similiter maiorem habeat scientiam et liberiorem usum rationis in prima ebrietate quam in decima, magis peccat in prima quam in decima ; ergo si decima est mortalis, multo magis et prima ; et sic quelibet ebrietas est mortale peccatum.

 

Solutio. Sobrietas quandoque large, quandoque stricte sumitur, sicut continentia quandoque large, quandoque stricte sumitur. Stricte, secundum quod dicitur : continentia est omnimoda abstinentia a coitu, secundum quod dicit Augustinus : In matrimonio, si continentia non servatur, dampnatio non timetur ; large sumitur secundum quod continentia dicitur esse in coniugatis qui non semper continent, sed quando et ubi et sic de aliis circumstanciis ; et sic est continentia virtus, sed primo modo plus est quam virtus. Similiter sobrietas stricte sumitur secundum quod dicitur sobrietas omnimoda abstinentia a superfluo cibo et potu, et sic sobrietas sobrietas non tantum excludit mortale sed etiam veniale, scilicet ebrietatem que in se est veniale ; large sumitur sobrietas secun­ dum quod non est omnimoda abstinentia a superfluo cibo et potu, sed quando et ubi et sic de aliis circumstanciis ; et hoc modo dicitur virtus et non excludit ebrietatem que est venialis.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus et solvimus per interemptionem, non enim est verum quod ebrietas corrumpit huiusmodi sobrietatem.

Similiter dicimus ad secundum. Sobrietas enim large sumpta et ebrietas non sunt contraria et in eodem possunt esse ; tamen sunt repugnantes quodam modo, quoniam ebrietas minuit motum et fervorem sobrietatis.

Ad tercium dicimus quod nulla delectatio est morosa citra consen­ sum ; unde nulla delectatio est mortalis [citra] consensum, quoniam sola circumstancia temporis non potest facere de veniali mortale.

Ad quartum, quod obicitur de consensu, dicimus quod hec argumentatio non valet : consensus in motu luxurie est mortale peccatum, ergo consensus in motum gule est mortale peccatum, nec est simile, quoniam actus luxurie, in quem est consensus, est mortale peccaturn, sed actus gule, in quem est consensus, non est mortale peccatum, unde autem hoc sit, postea dicetur.

Ad ultimum dicimus quod, omnibus aliis paribus, si decima ebrietas vel centesima est mala, similiter et prima. Nunquam enim aliquota ebrietas est mortalis, nisi homo delectetur magis in potu quam in preceptis Dei ; sed quandocumque preponit delectationem, que est in creatura, delectationi, que est in Deo, semper peccat mortaliter ; unde illi peccant mortaliter, quibus magis placet esse in taberna ad degustanda vina quam in ecclesia ad audiendum divina, et hoc modo prima ebrietas est mortalis. Sed si citra Deum delectetur aliquis in potione vini et inebrietur, illa ebrietas est venialis ; dicitur enim decima vel centesima mortalis, non quia sit necessarium, sed quoniam per frequentem ingurgitationem sepe accidit quod maior sit delectatio in creatura quam in creatore vel in preceptis eius.

 

Set iterum probatur quod ebrietas sit mortale peccatum. Dicitur enim quod si aliquis coeat cum sua ex causa necessaria, peccat venialiter, si preter causam necessariam, peccat mortaliter, id est, si preter causam prolis vel causam refrenande libidinis vel preter debitum reddendi cognoscat suam, peccat mortaliter, quoniam tunc est vehemens amator uxoris proprie, et dicit auctoritas quod omnis vehemens amator uxoris proprie adulter est ; ergo eadem ratione, qui comedit et bibit preter omnem causam necessariam sed tantum libidine comedendi et bibendi, peccat mortaliter ; ergo ebrietas est peccatum mortale.

Solutio. Per interemptionem huius : si aliquis cognoscat suam ex causa necessaria, peccat venialiter, quoniam aliquis potest esse ita spiritualis, quod non cognosceret suam nisi causa prolis nec vellet delectari in illo opere voluntate rationis ; unde delectatio, quam haberet in illo opere, esset tantum in sensualitate brutali, in qua nullum est peccatum. Similiter hec est falsa : si aliquis preter omnem causam necessariam cognoscat suam, peccat mortaliter, quoniam potest esse quod aliquis propter solam delectationem cognoscat suam quam nullo modo cognosceret, nisi esset sua ; talis potest ibi delectari in creatura, tamen citra Deum, nec propter hoc omittit quin impleat precepta Dei, nec peccat mortaliter, sed tantum venialiter, nec dicitur vehemens amator uxoris, nisi magis delectetur in ipsa quam in Deo.

 

 

Caput II

Utrum prim[us] motus ad gulam sit peccatum mortale.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum primus motus ad gulam sit peccatum mortale.

Quod videtur, quoniam sicut luxuria est mortale peccatum, ita et gula ; ergo sicut primus motus ad luxuriam est mortale peccatum, ita primus motus ad gulam est mortale peccatum.

Item, si primus motus ad gulam non est peccatum mortale, quare ita culpatus est Esau et punitus propter appetitum lenticule ruphe ? Si dicit quod primus motus ad luxuriam est peccatum, quia vis concupiscibilis quantum ad vim generativam corrupta est et infecta, et ex ista infectione est primus motus ad coeundum peccatum, sed quantum ad vim nutritivam tantum corrupta est, et propter hoc primus motus ad gulam non est peccatum, probatur quod hec solutio nulla est, quia et corruptio et infectio vis concupiscibilis pena est ; ergo utrumque bonum et ex bono, in quantum bonum, non est malum ; ergo ex eo, quod vis concupiscibilis est infecta, non est primus motus ad coeundum peccatum ; est ergo peccatum ex hoc quod tendit ad illicitum ; sed similiter motus gule tendit ad illicitum ; ergo est peccatum.

Item, comedere ante horam debitam est illicitum ; ergo primus motus ad illud est peccatum.

 

Solutio. Vis concupiscibilis corrupta est et quantum ad vim nutritivam et quantum ad vim generativam ; set non est infecta quantum ad vim generativam, nisi infectio dicatur intensîo corruptionis ; concedimus ergo quod magis corrupta est quantum ad vim generativam quam quantum ad nutritivam. Cuius hec est ratio, quia Adam reus fuit lese maiestatis, voluit enim rapere divinitatem, et propter hoc dampnatus est et in se et in posteritate sua ; unde vis concupiscibilis magis corrupta est in parte illa, secundum quam fit propagatio, quam in alia parte.

Dicimus ergo quod primus motus ad luxuriam est peccatum, non ex parte cause, sed ex parte finis, quoniam tendit ad illicitum, scilicet ad delectandum in re temporali, tamen primus [motus] ad gulam non est peccatum, nisi ardenter tendat ad delectandum in cibo et potu. Quidam enim ita assueti sunt in commessationibus et ebrietatibus, quod statim, quando appetunt comedere, libidinose appetunt ; et in talibus primus motus ad comedere est peccatum ; in aliis vero non est peccatum, quoniam comedere secundum se et bibere secundum se licitum est ; Esau autem culpatur, quia ardenter et libidinose appetiit, unde peccavit.

Ad ultimum dicimus quod appetere comedere ante horam debitam non est peccatum secundum se, quoniam naturaliter et quasi de necessitate potest hoc aliquis appetere, velit, nolit ; unde non est in potestate nostra ; appetere igitur comedere quandoque est peccatum, quandoque non. Si sit motus naturalis tendens ad corporis sustentationem, non est peccatum. Si motus libidinosus, id est tendens ad delectandum in creatura propter se, peccatum est.

 

 

Caput III

Quare omnis luxuria est peccatum mortale et non omnis ebrietas.

 

Circa tercium capitulum queritur quare omnis luxuria sit mortale peccatum et non omnis ebrietas.

Et videtur quod sicut omnis simplex fornicatio est mortalis, ita quelibet ebrietas. Ponatur enim quod iste velit delectari in hac muliere soluta et delectetur cognoscendo ipsam, alius velit delectari in optimo vino et delectatur in ipso equaliter. Inde sic : Iste delectetur in muliere et peccat delectando in ipsa[m] ; hoc est autem, quia delectatur in creatura ; sed ille, qui delectatur in vino, equaliter delectatur in creatura ; ergo equaliter peccat ; sed qui delectatur in muliere cognoscendo ipsam, peccat mortaliter ; ergo et alius peccat mortaliter ; et ita ebrietas est mortale peccatum.

Si dicit quod non est simile, quia unum est prohibitum, relicum non, contra : Quedam sunt mala, quia prohibita, sicut comedere pomum fuit malum, quia prohibitum, quedam prohibita, quia mala ; sed delectari in muliere non est malum quia prohibitum ; ergo est prohibitum quia malum ; et ita malum est in se, et propter hoc prohibitum ; sed delectari in vino eo modo, quo dictum est, malum est in se ; et ita debet esse prohibitum ; et sic est mortale peccatum.

 

 Solutio. Delectari in creatura citra Deum non est mortale peccatum ; unde delectari in muliere citra Deum etiam cognoscendo ipsam non est mortale, set delectari in muliere soluta cognoscendo ipsam mortale est et cadit sub prohibitione, sed non prohibitione scripta tantum, sed sub prohibitione iuris naturalis, quia illicitum est secundum ius naturale cognoscere non suam, quia si esset licitum, non posset salvari res publica, acciderent enim mutue cedes hominum ; sed bibere vinum secundum se est indifferens ; et ideo se delectari in vino citra Deum veniale est nec cadit sub prohibitione iuris naturalis ; dicimus ergo quod qui cognoscit non suam peccat mortaliter, non tantum quia delectatur in creatura, sed quia cognoscendo delectatur in non sua[m]. Et sic patet solutio ad obiecta.

 

Set iterum obicitur. Cognoscere istam secundum se est indifferens, sed quia est soluta, propter hoc est peccatum mortale, quia contra ius naturale est cognoscere non suam. Similiter bibere vinum secundum se indifferens est ; sed bibere vinum ad superfluitatem propter circumstanciam superfluitatis est contra ius naturale, quoniam superfluitas corrumpit naturam ; ergo bibere vinum ad superfluitatem est mortale peccatum ; sed hoc est inebriare se ; ergo omnis, qui inebriat se, peccat mortaliter ; ergo omnis ebrietas est peccatum mortale.

Item, quicumque vult voluntate rationis nocere alicui, peccat mortaliter ; ergo quicumque vult voluntate rationis nocere sibi, peccat mortaliter ; sed quicumque vult voluntate rationis inebriare se, vult voluntate rationis nocere sibi ; ergo etc. ; ergo omnis ebrietas voluntaria est peccatum mortale.

 

Ad primum dicimus quod bibere vinum ad superfluitatem non est peccatum mortale. Et hoc contingit duabus de causis : propter infirmitatem et ignoranciam. Ex infirmitate enim nature est quod homo cito inebriatur et vinum nocet ei, unde infirmitas quodam modo excusat. Ignorancia similiter excusat, difficile enim est scire quid sit superfluum nature, quoniam aliquid dicitur superfluum uni, quod non est superfluum alii. Sed qui cognoscit solutam, peccat mortaliter, quoniam scit actu vel habitu se ipsum cognoscere non suam. Unde non est simile.

Ad secundum dicimus quod omnis homo, qui vult voluntate rationis inebriare se, peccat mortaliter, secundum quod velle transit supra hoc totum bibere in excessu ad gravamen nature. Set non sequitur ex hoc : ergo omnis ebrietas voluntaria est mortalis, quoniam in conclusione hec dictio voluntaria tenetur communiter pro voluntate, que transit supra bibere simpliciter, et pro voluntate, que transit supra bibere cum excessu et gravamine nature, unde fit processus ab inferiori ad superius cum signo universali, et est fallacia consequentis. Vel si placet, distinguatur conclusio de diversis voluntatibus. Et sic patet solutio illius argumentationis.

 

 

Caput IV

Utrum inebrians alium peccet mortaliter.

 

Circa quartum capitulum queritur utrum inebrians alium peccet mortaliter.

Videtur quod non, quia inebriatus peccat tantum venialiter ; ergo et inebrians, cum non moveat nisi ad veniale.

Contra. Inebrians alium magis nocet ei, quam si auferret ei decem solidos, quoniam aufert ei usum rationis ; sed si auferret ei decem solidos, peccaret mortaliter ; ergo si inebriat alium, peccat mortaliter.

Item, ne facias alii quod tibi non vis fieri, hoc est preceptum iuris naturalis ; sed qui inebriat alium, facit alii quod sibi non vult fieri nec debet velle ; ergo facit contra illud preceptum ; ergo peccat mortaliter.

 

Solutio. Quidam ex sola caritate invitant hospites suos ad comedendum et bibendum, quia forte pudet hospites comedere et bibere, et ex huiusmodi frequenti invitatione sumunt invitati occasionem bibendi in excessu, et sic inebriantur ; in hoc casu invitans nec mortaliter nec venialiter peccat, quoniam non inebriat causaliter, sed tantum occasionaliter ; sicut multi scandalizati sunt in Christo et ex dictis eius, tamen Christus nullum scandalizavit. Quidam vero diligunt amicos suos plus quam debent, tamen citra Deum, et invitant amicos suos ad bibendum cum delectatione, quoniam volunt ex nimio amore Ietificare eos, et si ex huiusmodi invitatione inebriantur, ipsi inebriantes non peccant nisi venialiter ; si autem vellent per superfluum potum gravare naturam bibencium et excecare rationem, peccarent mortaliter.

Ad primum dicimus quod hec argumentatio non valet : inebrians plus nocet inebriato, quam si aufferret ei decem solidos, sed si etc., quoniam cum aufertdecem solidos, aufert causaliter, sed cum inebriat, causaliter non ebriat sed tantum occasionaliter.

Ad secundum potest dici quod illud : Non facias alii etc., continet et precepta et consilia ; unde non est necessarium quod qui facit contra illud, quod peccet mortaliter.

Vel potest dici quod ille, qui inebriat alium non facit contra illud preceptum, quia non facit contrarium precepto, sed repugnans, veniale enim non est contrarium precepto neque veritati, sed repugnans, sicut dictum est.

Sed adhuc videtur quod ebrietas sit mortale peccatum, quoniam virtus est medium vitiorum duorum, scilicet superfluitatis et indigentie ; ergo ubi est superfluitas, non est medium ; ergo nec virtus ; ergo nec sobrietas ; sed ubi est ebrietas, ibi est superfluitas ; ergo ubi est ebrietas, non est sobrietas ; ergo omnis ebrietas expellit virtutem ; sed nichil expellit virtutem nisi mortale peccatum ; ergo omnis ebrietas est mortale peccatum.

Item, Aristoteles dicit quod virtus corrumpitur per superfluitatem et indigenciam ; ergo sobrietas corrumpitur per ebrietatem, cum ebrietas sit superfluitas. Et inde ut prius.

Si dicit, sicut prius dictum est, quod ignorantia illius superfluitatis excusat, ne sit peccatum mortale, contra : Ignorancia illa aut est invincibilis, aut est vincibilis. Si invincibilis, ergo excusat a toto ; ergo ebrietas non est peccatum mortale nec veniale. Si vincibilis, ergo non excusat, quin sit mortale peccatum, sicut si quis cognoscat non suam ignoranter, cum non adhibuit diligenciam omnem quam potuit vel debuit, talis ignorantia non excusat eum, quin peccet mortaliter, cum ignoso rantia illa sit vincibilis.

Item, probatur quod ignorantia illa sit vincibilis, quoniam sancti vincunt eam, qui nunquam comedunt vel bibunt superflue.

Item, Augustinus dicit quod alimenta sumenda sunt sicut medicamenta ; sed non sumuntur medicamenta, nisi quando scitur esse morbus ; ergo nec alimenta debent sumi, nisi quando scitur esse morbus tamis vel sitis ; ergo sicut ille, qui accipit medicamenta sine morbo, facit contra fisicam et contra scientiam regitivam corporis, sic qui accipit alimenta sine fame, facit contra scientiam regitivam anime ; et ita peccat mortaliter.

Item, auctoritatibus probatur sic quod omnis ebrietas est mortale peccatum. Apostolus dicit : Carnis curam ne feceritis in desideriis ; sed iste ebrius, qui delectando in vino inebriat se, curam carnis facit in desideriis ; ergo facit contra preceptum Apostoli ; ergo peccat mortaliter.

 Item, in Ecclesiastico, XVIII : Post concupiscentias tuas non eas, et in Exodo : Non concupisces, id est, non ibis post concupiscentias ; sed qui inebriat se, sequitur concupiscentias ; ergo vadit post concupiscentias suas ; ergo facit contra preceptum ; ergo peccat mortaliter.

 

Ad primum dicimus quod duplex est superfluitas, scilicet perceptibilis et imperceptibilis. De perceptibili verum est quod ubi est superfluitas perceptibilis, non est virtus ; sed de imperceptibili non est verum ; unde hec est falsa generaliter intellecta : ubi est superfluitas, ibi non est virtus, quoniam inebriare est superfluitas, sed imperceptibilis, et illa non expellit virtutem.

 Similiter respondendum est ad secundo obiectum.

Ad tercium dicimus quod ignorantia illa invincibilis est uno modo, alio modo vincibilis. Vincibilis est secundum operationem, et sic vincunt eam sancti abstinendo ab omni superfluitate cibi et potus, comedendo etiam citra sufficientiam. Invincibilis autem determinatione, quoniam nec scientia nec virtus potest determinare superfluitatem illam. Et non valet hec argumentatio : ignorancia est invicibilis, ergo ebrietas non est veniale nec mortale, quia alia de causa est ebrietas peccatum quam ex parte superfluitatis, scilicet ex eo quod ebrius delectatur in creatura.

Ad quartum dicimus quod hec est falsa : medicamenta non debent sumi, nisi cum scitur esse morbus, est enim quedam medicina que est curativa, et talis non sumitur, nisi quando est morbus, et est alia que est preservativa sanitatis, que sumitur ne veniat morbus ; similiter cibus aliquando sumitur ad repellendum famem que iam est, aliquando sumitur, ne accidat fames.

 Ad auctoritatem Apostoli dicimus quod, cum dicitur : Curam carnis ne feceritis in desideriis, ibi prohibetur diligencia curandi carnem in desideriis, id est voluptuose ; sed non omnis ebrius habet huiusmodi curam sive diligenciam ; unde non sequitur quod omnis ebrius faciat contra illud preceptum.

Ad ultimum dicimus quod ille vadit post concupiscentias, qui relinquit viam Domini, et ingreditur vi[am] inferni ; sed non ita est in ebrio, quoniam si citra Deum appetit delectari in vino, non propter hoc derelinquit viam Domini ; unde non sequitur quod peccet mortaliter.

Item, Augustinus dicit : Alimonia sumenda est ut medicina ; sed cum ab indigencia transitur ad quietem sanitatis, in ipso transitu insidiatur laqueus concupiscentie et, cum salus debet esse causa edendi, adiungit se tanquam pedisseca periculosa iocunditas et sepe conatur preire, ut eius fiat causa quod sanitatis causa faciendum erat, et sepe incertum est utrum ad hoc necessaria corporis cura subsidium petat an voluptuosa cupiditas fallere ministerium suppetat ; ad hoc incertum hilarescit infelix anima, gaudens non apparere quod satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. Nec idem utriusque modus est ; nam quod saluti satis est, delec[ta]tioni parum est. Ex hiis videtur quod qui comedit contra valetudinem suam vel causa voluptatis, peccet mortaliter, quoniam Augustinus dicit quod infelix est anima que sic facit ; ergo peccat mortaliter, ex quo est infelix.

Item, quando deventum est ad statum in quo incertus est aliquis utrum causa voluptatis comedat aut causa necessitatis, tunc tenetur ces­ sare, quando tenetur vitare motum, antequam sit mortalis ; ergo si tunc non cessat, peccat mortaliter, quoniam committit se discrimini, et ita videtur quod omnis bibens aut comedens delectationis causa peccat mortaliter.

 

Contra. Sancti dicunt quod temporalia dentur nobis a Deo et ad solacium ; ergo licet habere consolationem in temporalibus ; ergo et delectationem ; ergo non est peccatum delectari in creatura nec bibere vinum cum delectatione.

 

Solutio. Duplex est delectatio : naturalis et voluntaria. Naturalis, sicut quando visus delectatur in viridi colora, et huiusmodi delectatio non est peccatum. Voluntaria est que est a libero arbitrio, et talis duplex, est enim quedam animalis et diabolica, quedam spiritualis et divina. Animalis et diabolica est qua delectatur homo in creatura propter se tantum ; et huiusmodi delectatio semper est peccatum, ut sumatur delectatio pro motu, non pro passione, tale delectari est frui creatura. Delectatio spiritualis et divina est qua delectatur homo in creatura citra Deum et propter Deum ; et talis est bona, unde Psalmista : Delectasti me, Domine, in factura tua ; et sic delectantur sancti in temporalibus.

Ad auctoritatem Augustini dicimus quod anima dicitur infelix non propter peccatum mortale sed propter miseriam, scilicet propter infirmitatem nostram et ignorantiam nostram, quia non potest scire utrum voluntas moveat appetitum an necessitas.

Ad aliud dicimus quod hec argumentatio non valet : tenetur reprimere motum, antequam sit mortalis, et non reprimit, ergo omittit, quoniam in illo instanti determinato [ante] tenetur reprimere, ut feratur determinatio ad hoc verbum reprimere, ut patet in questione de omissione.

 

 

Caput V

Utrum superfluitas et preciositas vestium sit peccatum mortale.

 

Quinto capitulo queritur utrum superfluitas et preciositas vestium sint peccatum mortale.

Videtur quod sic, quoniam Apostolus dicit, in prima ad Thimotheum : Mulieres sint in habitu honesto, non intortis crinibus, aut auro aut margaritis, vel preciosa veste ; sic igitur prohibet mulieribus preciositatem vestium ; ergo multo forcius viris ; ergo preciositas talis est contra preceptum Apostoli, quod est peccatum mortale.

Item, Apostolus, I ad Thimotheum, VI, in eadem : Habentes alimenta et quibus tegamur, hiis contenti simus, et Glosa dicit : Quibus tegamur, non ormemur ; ergo ornatus vestium est in prohibitione[m] ; et inde ut prius.

Item, Ciprianus martir : Mulieres, que serico et purpura induuntur, Christum induere non possunt, et que ornatum monilium et auri habent, ornatum cordis perdiderunt ; et sic peccant mortaliter.

Item, Gregorius, super illud Luce, XVI : Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bisso, dicit : Nisi preciositas vestium culpa esset, non ita graviter dampnatum divitem in inferno Dominus ostenderet ; videtur quod sit peccatum mortale.

 

Contra. Apostolus dicit : Omnia munda mundis.

Item, in evangelio Mathei, XV : Nichil, quod intrat in os, coinquinat hominem, sed tantum quod exit de corde ; ergo nichil, quod applicatur corpori, coinquinat hominem, sed tantum quod exit de corde.

 

Solutio. Preciositas vestium non est peccatum, nisi in corde sit aliquis pravus appetitus.

 

Item, in Esdra, II, VIII : Comedite pinguia et bibite mulsum ; ergo comedere delicate non est peccatum mortale ; ergo nec vestire delicate.

Solutio. Patet ex predictis quod si aliquis delectetur in vestibus citra Deum, non peccatum mortale est ; similiter de cibis. Licet enim habere vestes preciosas magis et minus secundum statum persone et consuetudinem patrie, sieut dicit Seneca ad quandam reginam : Indue te delicate, non propter te, sed propter reginam, ne vilescat dignitas regni. Et notandum quod sicut in cibis delicatis peccatum est ex delectatione et ex dampn[ati]o pauperum, ita in vestibus preciosis, et preterea ex superbia et ex scandalo, sed, evitatis huiusmodi, non est peccatum.