Tractatus III — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS TERTIUS
UTRUM CHRISTUS DECIMATUS FUERIT IN LUMBIS ABRAHE
Dicto de predestinatione Filii Dei, dicendum est utrum Christus decimatus fuerit in lumbis Abrahe, et utrum eius sacerdocium fuerit dignius levitico sacerdocio.
Quod probat Apostolus, in epistola ad Hebreos, VII, sic : Levi fuit decimatus in lumbis Abrahe. Sicut enim omnes peccaverunt in Adam, quia omnes fuerunt in lumbis Ade quando peccavit, ita Levi fuit in lumbis Abrahe quando decimatus fuit Abraham, quando scilicet Abraham decimas dedit Melchisedech [Genesis, xiv]. Sed sicut dicit Apostolus : Dignior est qui accipit quam qui dat decimas. Ergo Melchisedech fuit dignior quam Levi.
Preterea, dignior est qui benedicit quam qui benedicitur. Sed Melchisedech benedixit Abraham ; ergo dignior fuit eo ; ergo Melchisedech fuit dignior tota posteritate Abrahe ; ergo fuit dignior Levi ; ergo sacerdotium Melchisedech fuit dignius sacerdotio Levi ; sed sacerdotium Melchisedech fuit expressa figura sacerdotii Christi ; ergo cum veritas sit dignior quam figura, sacerdotium Christi dignius est sacerdotio Levi. Sacerdotium vero Melchisedech fuit expressa figura sacerdotii Christi, quia Melchisedech optulit panem et vinum ad similitudinem sacerdotii Christi.
Item, Melchisedech non legitur habuisse patrem neque matrem, sicut Christus sine matre est in deitate, sine patre in humanitate.
Sed probatur quod predicta probatio Apostoli non valeat, quia si Dominus papa erat in lumbis patris sui quando pater suus dedit decimas alicui simplici sacerdoti, non ex hoc sequitur quod papa sit indignior illo sacerdote simplici. Eadem ratione non sequitur quod Levi sit indignior Melchisedech, licet Levi fuerit in lumbis Abrahe quando Abraham dedit decimas Melchisedech.
Solutio. Dicimus quod Apostoli probatio simpliciter intellecta non valet. Tamen necessaria est cum hac constantia, quod Abraham sit dignior omni poster[i]tate sua. Primam igitur propositionem, hanc scilicet : Abraham fuit indignior Melchisedech, probat Apostolus per hoc quod Abraham dedit ei decimas, et per hoc quod benedictus est ab ipso. Hanc autem propositionem : Levi fuit indignior quam Abraham, subintelligit Apostolus et supponit tanquam pro constanti sillogizans ex talibus qualia dedit ei, respondens quia communis erat opinio omnium Iudeorum quod Abraham erat dignior inter omnes Iudeos qui tunc errant vel unquam fuerunt. Unde in Evangelio Iohannis, viii, iactant se dicentes : Nos sumus filii Abrahe, et nemini servivimus unquam. Ex hiis autem duabus propositionibus sequitur quod Levi indignior sit Melchisedech et quod sacerdotium Melchisedech dignius sit sacerdotio Levi ; et ita sacerdotium Christi etc. Sicut si pater papa esset indignior aliquo simplici sacerdote et papa esset indignior patre suo, ex illis duobus sequeretur quod papa esset indignior illo simplici sacerdote.
Item, Apostolus dicit quod Levi decimatus fuit in lumbis Abrahe. Et quamvis decimatus fuit in lumbis Abrahe, Christus tamen non fuit decimatus in lumbis ipsius.
Sed contra. Quia omnes fuimus in lumbis Ade quando peccavit, ideo omnes peccavimus in lumbis Ade. Ergo eodem modo, quia omnes levite fuerunt in lumbis Abrahe quando decimatus fuit, ideo omnes levite fuerunt decimati in lumbis Abrahe ; ergo eadem ratione Christus fuit decimatus in lumbis Abrahe, cum tunc esset in lumbis.
Solutio. Ad hoc notandum quod dicit Augustinus, quod massa humani generis et vulnus habuit et medicinam vulneris. Vulnus habuit quia tota corrupta fuit per peccatum primi parentis. Medicinam vulneris ipsam carnem Christi quam in se materialiter habuit. Dicit ergo quod illud decimabatur quod curabatur. Non unde curabatur, quia caro Christi est medicina qua curatur, non que curatur.
Ad illam ergo obiectionem dicendum quod Levi duobus modis fuit in lumbis Abrahe, scilicet materialiter et formaliter. Materialiter, quia descendit ab eo, tanquam ab eo a quo derivata est materia corporis sui. Formaliter, quia per actum concupiscentie ab ipso descendit ; et ideo peccatum originale contraxit, propter quod indigebat curatione ab originali peccato ; que curatio fiebat per circumcisionem, per decimationem, per hostias et huiusmodi. Christus vero non fuit in lumbis Abrahe nisi primo modo. Non enim descendit ab eo per actum concupiscentie, sed operatione solius Spiritus Sancti, per quem sine omni peccato fuit ; et ideo curatio non habuit in eo locum ; et ideo non fuit decimatus, quia non fuit curatus.
Set obicitur. Christus fuit circumcisus et in templo oblatus ; quare non similiter dicitur decimatus fuisse, licet non indigeret decimatione sicut nec circumcisione ?
Solutio. Apostolus dicit quod Christus non fuit decimatus in lumbis Abrahe propter hoc tantum, quia Abraham non dedit decimas pro eo effective, quoniam nichil valeret Christo, qui nichil penitus habuit de peccato. Circumcisus autem fuit non pro se sed pro aliis ; ergo hec pro positio : Levi fuit decimatus in lumbis Abrahe, quia erat in eo quando decimabatur, falsa est, si hoc quod dicitur in eo esse intelligatur generaliter.
Sed contra. Probatur quod Christus duobus modis fuit in lumbis Abrahe.
- Quia beata Virgo sive eius caro fuit in lumbis Abrahe duobus modis. Per actum enim concupiscentie, non de Spiritu Sancto concepta fuit ; et ideo contraxit peccatum originale, et ideo Mauricius episcopus Parisiensis prohibuit ne festum de conceptione eius celebraretuc in Ecclesia Parisiensi. Si ergo tota caro beate Virginis fuit in lumbis Abrahe duobus modis, ergo et caro Christi fuit duobus modis in lumbis Abrahe.
- Item, tota caro beate Virginis fuit in lumbis Abrahe decimata ; ergo quelibet eius pars fuit decimata, quia non potest dici quare una potius quam alia. Sed caro Christi fuit pars eius ; ergo caro Christi fuit decimata in lumbis Abrahe. Ergo Christus fuit decimatus in lumbis Abrahe.
- Item, tota massa generis humani fuit tota corrupta in Adam. Sed caro Christi fuit de massa humani generis ; ergo caro Christi fuit corrupta in Adam ; ergo caro Christi fuit curabilis ; ergo et decimabilis ; ergo Christus simpliciter fuit decimabilis ; ergo Christus fuit decimatus cum aliis decimatis in lumbis Abrahe.
Item, cum dico : caro Levi fuit in lumbis Abrahe vel Levi fuit in lumbis Abrahe, utraque istarum propositionum proprie loquendo falsa est simpliciter, quia caro Levi secundum essentiam suam non fuit ibi, sed tantum secundum materiam. Ideo ergo dicitur caro Levi fuisse in lumbis Abrahe, quia materia eius fuit in lumbis Abrahe ; ergo eadem ratione caro Christi debet dici fuisse in lumbis Abrahe, quia materia eius fuit ibi. Sed materia Levi fuit ibi duobus modis, et ideo decimata ; ergo caro Christi fuit ibi duobus modis, et ideo decimata sub eodem tropo loquendi, scilicet tantum propter materiam, sicut et caro Levi ibi dicitur fuisse decimata.
Solutio. 1-2. Dicimus quod hec propositio : caro Levi fuit decimate in lumbis Abrahe, vera est per accidens sub illo tropo loquendi quo aliquid attribuitur materiato pro materia sua, sed proprie loquendo falsa est. Non talem caro Christi fuit decimata in lumbis Abrahe, in quantum caro Christi, nec etiam materia carnis Christi, in quantum materia carnis Christi, quia nunquam indigebat curatione. Secundum hoc non valet hec argumentatio : omnis caro descendens ab Abraham fuit decimata in lumbis Abrahe ; sed caro Christi fuit descendens ab Abraham ; ergo caro Christi fuit decimata in lumbis Abrahe. Sicut hec argumentatio non valet : omnis triangulus habet tres angulos equales duobus rectis, sed isocheles est triangulus ; ergo isocheles habet tres angulos equales duobus redis, licet conclusio sit vera per accidens loquendo. Per ea que dicta sunt, patet solutio ad duo primo obiecta.
- Ad tertium obiectum dicimus quod duplex est corruptio, scilicet corruptio vicii et corruptio passibilitatis. Corruptio vicii est feditas carnis ex qua est peccatum in anima pueri non baptizati. Talis autem corruptio nunquam fuit in carne Christi, quia caro Christi antequam esset caro Christi, mundata est ab omni inquinamento sive feditate peccati per operationem Spiritus Sancti. Corruptionem autem passibilitatis habuit caro Christi. Passa enim fuit caro Christi a frigoribus et caumatibus. Pro tali autem corruptione tollenda, non fuit decimatio vel circumcisio vel huiusmodi curatio sive expiatio, que solet fieri pro peccatis. Unde patet quod hec argumentatio non valet : caro Christi fuit curabilis ; ergo fuit decimabilis. Et est ibi fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando, quoniam caro Christi fuit curabilis a corruptione passibilitatis, sed non fuit curabilis a corruptione vicii ; ergo propter utramque corruptionem dicitur caro humana curabilis ; sed decimabilis non dicitur nisi propter primam corruptionem, scilicet propter corruptionem vicii.
Item, Augustinus dicit : Decimabatur quod curabatur. Sed nullus fuit curatus in Abraham, quia ipse Abraham et tota posteritas eius usque ad Christum descendebat ad inferos. Inde sic. Decimabatur quod curabatur. Sed nullus curabatur in Abraham ; ergo nullus decimabatur in Abraham ; ergo Levi non fuit decimatus in Abraham.
Solutio. Quidam dicunt quod auctoritas Augustini sic est intelligenda : Decimabatur, id est ad reddendam decimam obligabatur, quod curabatur, id est quicumque indigebat curatione. Solvendo igitur decimas significavit Abraham quod quicumque indigeret curatione, obligatus esset ad reddendum decimas. Christus autem non indigebat curatione tali qua purgaretur a peccato, et ideo non fuit obligatus ad reddendum decimam, quia ipse est natus solus inter mortuos liber. Omnes autem filii Abrahe obligati sunt in Abraham ad reddendum decimam, nisi esset speciali Iege solutus, sicut Aaron et successores eius, quibus Dominus precepit dari decimas [Numeri, XVIII], non solvere et sicut modo Ecclesia non dat decimam.
Sed hoc videtur esse falsum. Pater enim non potest obligare filium suum ad aliquam religionem, quantumcumque sit sancta religio ; ergo nec Abraham potuit obligare posteras suos ad solvendum decimam.
Solutio. Illi, qui sustinent hanc opinionem, dicunt quod Abraham obligavit posteras suos ad solvendum decimas non simpliciter, sed sub conditione, id est si vellent habere eternam hereditatem. Abrahe enim dixit Dominus : Dato tibi terram fluentem Ade et melle, id est patriam celestem, et semini tuo, id est imitatoribus tuis, qui te imitabuntur in solvendo decimas, et aliis in quibus placuisti mihi.
Alii dicunt quod hec auctoritas Decimabatur quod curabatur, intelligenda est in sua propria significatione ; et hec est falsa : nullus fuit curatus in Abraham. Immo multi fuerunt curati in Abraham. Sed nullus fuit plene curatus nisi in Christo, quoniam patriarche et prophete pro se et pro suis solvebant decimam ; et quanta magis solvebant, tanto magis debilitabatur peccatum originale ; et accedebant ad plenam curationem que fuit facta per solum Christum, sicut dicunt quod in exorcismo debilitatur virtus diaboli in puero, etiam ante baptismum, et etiam debilitatur originale ; et si decederet ante baptismum, minores pateretur tenebras sive minorem carentiam visionis Dei. Per solum autem baptismum ex toto curatur peccatum originale et fugatur.
