Tractatus XV — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUINTUS DECIMUS
DE ORDINE CARITATIS
Dicto de essentia caritatis, dicendum est de ordine caritatis, cuius causa est letitia spiritualis, que est in amore Dei. Unde in Canticis dicit sponsa : Introduxit me rex in cellam vinariam,· ordinavit in me caritatem. Rex, id est Christus, introduxit me in cellam vinariam, id est in Ecclesiam in qua bibitur vinum spiritualis letitie, per quam vilescunt omnia temporalia que non sunt diligenda, quoniam sunt impedimenta caritatis ordinis. Et ita remotis impedimentis per spiritualem letitiam, ordinatur in homine caritas, que spiritualis est.
Primo ergo dicendum est quis sit ordo caritatis.
Secundo cuiusmodi ordo observandus sit in proximi dilectione.
Tertio de dilectione parentum et filiorum.
Quarto in quo casu extranei preferendi sunt malis filiis.
Quinto quomodo intelligendum sit quod proximum magis debemus diligere quam corpus proprium.
Sexto de dilectione inimicorum. Septimo de ordine caritatis in patria.
Caput I
[Quid sit ordo caritatis.]
De primo capitula dicit Augustinus, quod primo debemus diligere quod supra nos est, scilicet Deum ; secundo, id quod nos sumus ; tertio, id quod iuxta nos est, scilicet proximum ; quarto, quod infra nos est, scilicet corpus nostrum et corpus proximi. Et dicit Augustinus quod non sunt diligenda ex caritate nisi ista quatuor. Sed cum homo debeat diligere se magis quam proximum, potius debuit ei dari de diligendo se preceptum quam de diligendo proximo.
- Queritur ergo cur non est datum aliquod preceptum de diligendo se.
- Item, post Deum nichil ita bonum est sicut virtus, quoniam virtus facit hominem bonum, non e converso. Ergo virtus est diligenda magis quam homo. Si ergo homo est diligendus ex caritate, multo fortius virtus est diligenda ex caritate.
- Forte dicit aliquis quod in dilectione Dei intelligitur dilectio virtutum, quoniam Origenes dicit super Canticum Canticorum, in principio : In Deo procul dubio diligimus veritatem, prudentiam, iustitiam et mansuetudinem et ceteras virtutes, quoniam unum et idem est diligere Deum et diligere bona. Ergo diligere Deum est diligere virtutem ; ergo quantumcumque ex caritate diligit aliquis Deum, tantum diligit virtutem ; ergo quantum diligit ex caritate Deum, tantum diligit virtutem sive creaturam.
Contra. In infinitum est melior Deus quam creatura ; ergo ex caritate in infinitum plus diligitur quam creatura, quoniam caritas magis diligit quod magis est diligendum ; aliter non diligeret Deum super omnia.
Solutio. 1. Sicut dictum est, homo ex caritate in infinitum magis diligit Deum motu amicitie quam se ipsum, quoniam se ipsum non diligit nisi propter Deum, quoniam nichil est diligendum in homine preter Deum, quoniam homo est vacuus sine Deo, nec est in eo aliquid delectabile. Item, Deus est melior in infinitum quam sit bonus alicui ; et ideo in infinitum magis est diligendus in se quam aliquis homo ; ergo cum caritas. diligit res sicut diligende sunt, patet quod caritas in infinitum magis diligit Deum quam aliquem hominem ; et post Deum magis debet dili gere se in infinitum quam alium ; et si infiniti homines essent, magis se deberet homo diligere quam omnes alios. Quoniam autem diligere Deum est diligere se, ideo cum precipitur diligere Deum, precipitur diligere se ; et ideo non est datum aliquod preceptum per se de diligendo se.
- Ad secundum dicimus quod diligere virtutes est diligere se, quoniam diligendo virtutes volo michi bonum ; et ideo eadem est dilectio, dum aliquis diligit virtutes et dum diligit se. Et ideo non valet hec argumentatio : virtutes sunt diligende ex caritate ; non ergo tantum illa quatuor. Vel dicatur quod illa quatuor tantum diligenda sunt caritate que est amicitia. Virtutes autem diligende sunt tantum amore qui est concupiscentia.
- Ad aliud obiectum dicimus quod proprie loquendo non est idem diligere Deum et diligere virtutes. Sed propter maximam affinitatem et convertibilitatem dicit hoc Origenes, et quoniam Deus est dulcedo propter quam diligimus virtutes, et que diligitur in virtutibus.
Caput II
Quis ordo servandus sit in dilectione proximi.
Circa secundum capitulum queritur cuiusmodi sit observandus in dilectione proximi. Videtur quod nullus alius ordo nisi quod magis bonus magis sit diligendus.
- Quoniam non est diligendum aliquid ex caritate, [nisi quia bonum ; ergo maius bonum universaliter est magis diligendum, quia non diligitur aliquid ex caritate] nisi quia bonum ; ergo magis bonus magis est diligendus ex caritate.
- Item, summe bonum summe diligendum est, et summe diligitur ex caritate, quia summe bonum ; ergo magis bonum magis diligitur, et minus bonus minus diligitur.
- Item, nos tenemur nos conformare Deo in virtutibus et maxime in caritate. Quod probatur per hoc quod caritas est voluntas, ut dictum est ; et constat quod tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divine. Cum ergo teneamur conformare nos voluntati divine in caritate - et constat quod Deus magis diligit magis bonum - ergo magis bonum magis tenemur diligere.
- Item, nichil diligitur in homine ex caritate nisi similitudo Dei. In omnibus igitur hominibus idem est diligendum et propter idem ; ergo in omnibus eadem est causa trahens desiderium caritatis ad diligendum ; ergo equalis est affectus ; ergo omnes equaliter diliguntur ex caritate. Quod videtur velle Augustinus, ubi dicit quod omnes pari dilectione sunt diligendi. Et ex hoc sequitur quod nullus ordo observandus est in dilectione proximi. Quod est contra Ambrosium, qui dicit quod primo debemus diligere Deum, secundo nos, tertio parentes, quarto filios, quinto domesticos, sexto extraneos, qui si boni sunt, preponendi sunt malis filiis, septimo et ultimo inimicos.
- Ad primo obiectum dicimus quod nullus diligendus est ex caritate nisi quia bonus vel ut bonus sit, et qui magis est bonus magis diligendus est, aliis circumstantiis paribus ; non tamen simpliciter et universaliter magis bonus magis est diligendus ex caritate. Sunt enim plures cause dilectionis. Solus enim Deus est causa dilectionis proximi finalis ; ipse etiam est causa principaliter motiva et efficiens dilectionis proximi. Similitudo autem Dei est causa materialis illius dilectionis, et post Deum est causa motiva et efficiens eiusdem. Preter istas causas sunt alie cause secundarie, que tantummodo sunt cause motive vel augmentative dilectionis proximi, ut paternitas, filiatio, familiaritas et huiusmodi, que sunt sicut beneficia Dei, que non faciunt sed augmentant dilectionem Dei. Hec igitur propositio est multiplex : non est aliquis diligendus, nisi quia bonus. Si hec dictio « quia » notat causam principalem et propriam, vera est. Si vero notet generaliter causam, ut comprehendat etiam quamcumque motivam, falsa est. Unde patet quod sumpta illa propositione in prima significatione, non valet hec argumentatio : non diligitur aliquis ex caritate, nisi quia bonus ; ergo universaliter magis bonus etc., quoniam ipse concludit ac si hec dictio quia teneretur generaliter pro omni causa,. scilicet in secunda significatione.
- Ad secundum patet solutio ; quoniam hec argumentatio non valet : summe bonum, quia summe bonum, summe diligitur ex caritate ; ergo magis bonum universaliter magis diligitur ex cari tate, nisi subintelligatur : aliis circumstantiis paribus, quoniam unica est causa qua sumso mum bonum diligitur, scilicet summa bonitas, que excedit in infinitum omnem causam dilectionis. Sed plures sunt cause dilectionis proximi, ut dictum est.
- Ad aliud dicimus quod nos tenemur conformare nos Deo in caritate et aliis virtutibus. Deus autem non diligit magis unum hominem alio, id est maiori affectu sive maiori motu, quoniam quem cumque diligit, essentia sua diligit. Sed ideo dicitur Deus unum diligere plus alio, quia diligit eum ad maius sive ad maiorem gratiam ; et in hoc tenemur Deum imitari, ut quem scimus magis bonum ei velimus maiorem gratiam. Non tamen oportet quod magis diligamus eum, id est maiori affectu, quoniam non tenemur in hoc Deum imitari, quoniam Deus hoc modo nullum magis diligit alio.
- Ad ultimum patet solutio ex predictis, quoniam equalis est in omnibus causa diligendi principalis, scilicet similitudo Dei vel ipse Deus. Sed non sunt eedem cause secundarie, ut patet ex predictis ; et ideo non oportet quod sit equalis affectus, scilicet quod omnes equali affectu diligantur.
Item, Ambrosius dicit quod post domesticos diligendi sunt extranei, qui si boni sunt preponendi sunt malis domesticis ; ergo et si magis boni, magis diligendi.
Item Augustinus : Sanctiora membra maiori caritate sunt amplectenda.
Item, Sanctior est copula mentium quam corporum. Ergo extranei, si sunt meliores, magis sunt diligendi quam domestici.
Quod concedunt quidam quantum ad affectum dilectionis, sed non quantum ad effectum exteriorem. Domesticis enim magis tenemur quantum ad beneficia exteriora.
Nos autem concedimus affectu et effectu magis tenemur diligere domesticos quam extraneos, omnibus aliis circumstantiis paribus, et magis boni magis diligendi sunt, omnibus circumstantiis paribus. Preponendi autem sunt boni extranei malis domesticis, non in omnibus sed in quibusdam, scilicet in spiritualibus, ut in prebendis et consimilibus. Sed mobilia et victus cotidianus plus debentur consanguineis quam bonis extraneis, si sunt in equali necessitate. Sed in necessitate tanta passent esse extranei quod magis tenemur eis dare. Sed in quanta necessitate hoc sit, non determinat ars vel scientia, sed potius virtus que est melior et œrtior omni arte. Unctio enim docet nos de omnibus huiusmodi. Hoc autem ideo contingit, quia spiritualium sumptuum sumus tantum dispensatores. Propter hoc debemus ministrare ea secundum voluntatem Domini. Voluntas autem Domini est quod magis bonis dentur spiritualia. Carnalia vero dantur equaliter omnibus a Deo.
Caput III
Utrum magis diligendi sunt parentes quam filii.
Circa tertium capitulum queritur utrum magis diligendi sunt parentes, id est pater et mater, quam filii.
Quod probatur per ordinem Ambrosii et per hoc quod filii sunt diligendi tantum propter naturam et propter preceptum Dei generale, parentes autem et propter naturam et propter preceptum Dei generale et propter speciale, ut illud : Honora patrem et matrem tuam ; et multa specialia precepta tradita sunt in Ecclesiastico de diligendis parentibus ; et preterea propter multa beneficia que habemus a parentibus, non a filiis ; ergo simpliciter magis debemus diligere parentes quam filios.
Contra. Apostolus dicit quod patres thesaurizant filiis et non e converso ; ergo patres magis tenentur diligere filios quam e conversa.
Item, humor naturaliter ascendit a radice ad ramas et non e converso ; ergo parentes magis diligunt naturaliter filios quam e conversa. Sed gratia non est contraria nature, immo perfectio eius ; ergo ex caritate magis diligendi sunt filii quam parentes ; et ita falsum dicit Ambrosius.
Solutio. Aliquid dicitur magis diligi tribus modis : primo, ad maius premium ; secundo, maiori affectu ; tertio, quantum ad maiorem exhibitionem exteriorem. Duobus primis modis magis diligebat Christus Petrum quam Iohannem ; tertio modo magis Iohannem, quoniam maius signum dilectionis ei exterius exibebat. Duobus primis modis concedimus quod magis diligendi sunt parentes quam filii ; tertio modo magis filii quam parentes, quoniam filii nascuntur parvuli ; et propter hoc dicimus quod magis indigent exibitione exteriori. Unde si extrema necessitate constituti sunt pater meus et filius meus, et non possumus subvenire utrique sed alteri tantum, plus teneor subvenire filio quam patri. Si enim filius est de familia mea, mea res sua est ; sed si sit separatus, tunc secundum diversas circumstancias quandoque magis teneor patri, quandoque filio ; et de hoc docet nos unctio. Ideo autem pluries in sacra Scriptura precipimur diligere patrem quam filios, quoniam minus proni sumus ad exibendum necessaria parentibus quam filiis.
Caput IV
Utrum magis diligendus sit proximus quam corpus proprium.
Quarto capitulo queritur utrum magis diligendus sit proximus quam corpus proprium. Et videtur quod sic per auctoritatem Augustini.
Item, proximus potest frui Deo nobiscum, quod non potest corpus proprium ; ergo proximus magis est diligendus quam proprium corpus.
Item, stola corporis est quiddam corporale ; ergo minus diligenda est quam beatitudo proximi, que est spiritualis. Si dicit quod licet sit corporale, tameri augmentat beatitudinem anime, ergo augmentat cognitionem ; ergo cognitio per creaturas erit in patria ; ergo per speculum ; ergo fides ; quod falsum est.
Iterum, exponere teneor morti corpus proprium pro proximo ; ergo magis diligendus est proximus quam proprium corpus.
Contra. Stola corporis est meum eternum bonum ; et magis teneor diligere meum bonum eternum quam bonum eternum proximi ; ergo magis corpus proprium quam proximum.
Quod concedimus. Licet enim stola corporis corporalis sit secundum se, tamen in collatione ad cognitionem anime sive ad beatitudinem quam augmentat, est spiritualis ; et quamvis augmentat eam, non tamen facit eam. Unde non sequitur quod in patria sit cognitio per speculum, id est per creaturam. Concedimus ergo quod in se considerata stola corporis minus est diligenda quam proximus, sed in collatione magis.
Caput V
Utrum ex caritate magis diligendi sint amici quam inimici.
Quinto capitula queritur utrum ex caritate magis diligendi sunt inimici quam amici. Et videtur quod sic :
- Quoniam Dominus dicit in Evangelio : Si diligitis amicos vestros, quam mercedem habebitis ? Nonne ethnici hoc faciunt ? Diligite inimicos etc. Ergo maioris meriti est diligere inimicos quam arnicas ; ergo magis diligendi sunt ex caritate.
- Item, Augustinus dicit : Bonum et magnum est si ei qui nichil boni tibi fecit, es benivolus et beneficus. Sed longe melius est et excellentissime bonitatis diligere inimicos. Ergo magis sunt diligendi, cum illud sit excellentissime bonitatis, quam amici, quos diligere non est excellentissime bonitatis.
- Item, Augustinus : Non est tante multitudinis diligere inimicos quantam credimus exaudiri in oratione dominica. Sed omnes fideles exaudiuntur in oratione dominica ; ergo non omnes fideles diligunt inimicos. Ergo melius est diligere inimicos quam arnicas ; ergo magis sunt diligendi.
Contra. Caritas diligit amicos sine impedimenta, inimicos non ; ergo liberius diligit amicos quam inimicos ; ergo intensius.
Item, quantum unum oppositorum est eligendum, tantum eius opposit[um] est fugiendum ; ergo quantum bonum est diligere amicos, tam malum est odire amicos ; et quam bonum est diligere inimicos, tam malum est odire inimicos ; ergo si melius est diligere inimicos quam amicos, maius peccatum est odire inimicos quam amicos ; quod manifeste falsum est.
Item, ultimus gradus caritatis est diligere inimicos ; ergo minus sunt diligendi quam amici.
Solutio. 1. Si sumatur dilectio pro affectu diligendi tantum, tunc verum est quod quicumque ex caritate diligit amicum, diligit inimicum et e converso ; tamen melius est diligere amicum quam diligere inimicum, quoniam, aliis paribus, dilectio amici semper est intensior et ferventior quam dilectio inimici, ut fiat comparatio motus ad motum. Si tamen conferatur affectus diligendi amicum ad affectum diligendi inimicum simpliciter, non prout est caritas, set simpliciter, dicendum est quod melius est diligere inimicum quam diligere amicum simpliciter, quoniam diligere inimicum importat caritatem, sed diligere amicum non, sicut hoc ipsum : diligere amicum ex caritate, melius est quam hoc ipsum simpliciter con sideratum : diligere amicum. Secundum hoc dicit Dominus in Evangelio : Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ?
- Si vero sumatur dilectio pro affectu et effectu, et utrobique ex caritate, etiam tunc verum est quod multi diligunt amicos, qui non diligunt inimicos. Secundum hoc verum est quod Augustinus dicit quod longe melius est et excellentissime bonitatis diligere inimicos.
- Et similiter illud quod dicit : Non tante multitudinis etc. Si igitur fiat comparatio diversorum hominum respectu diversorum statuum secundum predictam intelligentiam, tunc verum est quod melius est diligere inimicos quam amicos. Sub hoc sensu melior est status diligentis inimicum affectu et effectu quam status diligentis amicum affectu et effectu, ut intelligatur propositio cum precisione, quoniam primus status perfectorum est, secundus non. Secundum hoc locuntur omnes auctoritates que preferunt dilectionem inimicorum. Si autem intelligatur comparatio fieri diversorum motuum in eadem persona, motuum dico dilectionis, tunc concedimus quod melius est diligere amicum affectu et effectu quam inimicum, quoniam sepe intensior est in eodem homine motus dilectionis in amicum quam in inimicum, aliis paribus.
Multi tamen dixerunt quod motus dilectionis in inimicum purior est et melior quam in amicum, quoniam motus in amicum habet aliquid admixtum de carnalitate, sed motus in inimicum nichil. Unde sicut iste anulus totus aureus, licet sit minor, melior est quam iste qui est partim argenteus, partim aureus, similiter melior est motus in inimicum quam ni amicum, licet motus in amicum sit maior.
Sed hoc non est bonum simile, quoniam natura non expellit gratiam vel remittit ; immo potius intendit motum ipsius. Sed argumentum remittit puritatem auri, et motus non est meritorius in quantum est ex gratia movente naturam, set in quantum est ex natura cooperante gratie vel Deo, quoniam in quantum sumus coadiutores Dei bonis operibus meremur, non in quantum Deus bona opera in nobis operatur. Unde quanto melior est motus, tanto magis natura cooperatur gratie vel Deo. Sive tanto melior est motus, quanto plus natura cooperatur gratie vel Deo.
Dictum est quod sumpto diligere pro affectu et effectu et habito respectu ad diversos status, melius est diligere inimicum quam amicum. Quod etiam videtur per regulam istam : Si sint duo bona, quorum primo habito habetur secundum et non e converso, primum est magis eligendum quam secundum. Sed qui diligit inimicos affectu et effectu sequitur quod diligat amicos affectu et effectu et non e converso ; ergo diligere inimicos est magis eligendum quam diligere amicos.
Sed contra hoc est hec regula : Quanto unum oppositorum magis est eligendum, tanto eius oppositum magis est fugiendum, quoniam ex hoc videtur sequi quod odire inimicos sit maius peccatum quam odire amicos.
Item, alia est regula : Cuius absentia est magis increpanda, illud est magis eligendum. Sed absentia dilectionis amicorum est magis increpanda ; ergo dilectio amicorum est magis eligenda.
Solutio. Iste due ultime regule tenent tantum in preceptis et in prohibitionibus, non tamen in consiliis vel supererrogationibus, quoniam certum est quod hec est falsa : quanto abstinere a carnibus toto tempore vite sue est magis bonum, tanto comedere carnes est magis malum. Primum enim magne perfectionis est ; secundum vero non est peccatum. Sed in preceptis tenent regule. Sed diligere inimicos affectu et effectu non est preceptum sed consillum.
Caput VI
[De ordine caritatis in via et in patria.]
Ultimo queritur de ordine caritatis in patria.
Et primo utrum idem sit ordo caritatis in via et in patria.
Secundo utrum scientia premium augmentet.
Tertio utrum in patria sit d[electa]tio in solo Deo.
Quarto quale debet intelligi murmur de quo in Evangelio legitur, quod accipientes singulos denarios murmuraverunt, dicentes quod plus essent accepturi quam illi qui non portaverunt pondus et estus diei.
Questio I
[Utrum idem sit ordo caritatis in via et in patria.]
Circa primum probatur quod idem ordo caritatis in via et in patria, quoniam gratia est perfectio nature, et gloria gratie, et perfectio non est contraria ei quod perficitur ; ergo idem ordo caritatis, qui modo est cum gratia, erit tunc cum gloria ; et ita idem ordo vie et patrie.
Contra. 1. Augustinus dicit : In dispari claritate erit par gaudium. Ergo pariter gaudebimus de gloria aliorum ; ergo pariter volemus eis gloriam ; ergo pariter diligemus omnes.
- Item, in patria conformabimus omnino voluntatem nostram voluntati divine. Set Deus non diliget magis unum quam alium, nisi quia ad maius ; ergo nec nos ; et ita non diligemus maiori affectu unum quam alium.
- Item, in patria erimus omnino spirituales ; ergo caritas erit omnino spiritualis ; ergo nichil habebit carnalitatis ; ergo non magis diliguntur ex caritate parentes quam non parentes in patria ; ergo non est idem ordo caritatis in patria qui modo est in via.
Solutio. 1. Dicimus quod idem ordo erit in patria qui modo est in via ; et auctoritatem istam : In dispari claritate erit par gaudium, sic exponimus : Par gaudium, id est commune.
- Ad secundum dicimus quod hec est falsa : in patria omnino conformabimus voluntatem nostram voluntati divine, quoniam Deus diliget tantum essentia sua et non alio affectu, quoniam nullus affectus cadit in ipsum, sed in nobis sunt affectus.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod caritas erit in patria omnino spiritualis, ideo quia nichil habebit carnalitatis admixtum, secundum quod carnalitas importat vicium, quod impossibile est esse in patria. Habebit tamen hic aliquid de natura sensualitatis, non de eius corruptione.
Dicunt tamen quidam quod in patria nullus ordo erit caritatis quantum ad dilectionem proximi, quia omnes diligemus equaliter ; et hoc dicunt propter hoc quod caritas omnino erit spiritualis in patria. Unde post resurrectionem fit metio de beata Virgine in Evangelio ad significandum quod post gloriam resurrectionis non habebit locum aliqua carnalitas vel affinitas, quoniam Deus erit omnia in omnibus.
Item, Apostolus dicit : Et si Christum cognovimus secundum carnem, sed iam non novimus. Si ergo Apostolus existens in via iam non cognoscebat Christum secundum carnem, multo fortius in patria iam non cognoscit eum secundum carnem ; ergo multo fortius nulla alia creatura cognoscitur in patria secundum carnem ; ergo nec diligitur secundum carnem vel secundum aliam affinitatem ; ergo parentes non magis diliguntur in patria quam non parentes ; ergo non est idem ordo caritatis in patria qui est in via.
Ad hoc dicimus quod de beata Virgine non fit mentio in Evangelio post resurrectionem, non ad significandum hoc quod in patria non magis diligatur mater quam non mater, sed ad significandum quod nulla carnalitas impediet spiritum vel retardabit ullo modo quominus feratur ad spiritualia, sicut in ista vita carnalitas sive amor carnalis impedit caritatem, ne efficiatur omnino spiritualis, quoniam occupatur ad carnalem presentiam eius quem diligit, sicut patet in discipulis Domini cum adhuc essent infirmi, qui carnali amore quo tenebantur in carnali presentia Christi non poterant in tali statu recipere Spiritum Sanctum ad robur, sicut dicit Dominus in Evangelio : Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos, id est nisi carnalem presentiam subtraxero vobis.
Item, queritur que sit causa ordinis dilectionis proximi. Illud autem est aut res carnalis aut spiritualis. Si carnalis, ergo causa carnali diliget unus unum minus, alium magis ; ergo tunc erit carnalis dilectio nostra. Si spiritualis tantum, ergo equaliter bonos equaliter diligemus ; ergo non magis fillum quam extraneum eque bonum ; quod prenegatum est.
Item, Augustinus, De vera religione : Diligat homo proximum tanquam se ipsum. Certe sibi ipsi nemo est pater aut filius aut affinis, sed tantum homo. Cum ergo diligit aliquem tanquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod ipse sibi est, quia cum quisquis in proximo diligit aliud quam quod sibi est, non eum diligit tanquam se ipsum. Ipsa igitur natura humana sine carnali conditione diligenda est, sive sit perfecta sive perficienda. Carnalem quoque conditionem vocat : qua suis est pater vel filius alterius ; ergo pro tali conditione non est aliquis diligendus magis vel minus.
Item, paulo ante : Ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa Veritas vocans precipit ut carnali consuetudini resistamus, dicens nemi nem esse aptum regno Dei, qui non istas carnales necessitates oderit ; in hoc tanquam humanum videri docet. Magis enim inhumanum non amare in homine quod est nature, sed amare quod filius est. Hoc enim est in eo non amare illud quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Cum ergo debeamus aliquem diligere nonnisi quantum ad Deum pertinet ergo carnalis conditio non debet esse causa quare aliquis magis vel minus ametur ; et ita non erit ordo caritatis in patria qui hic est.
Sed si hoc est, sequitur quod quilibet in patria magis se ipso diligit alium magis bonum. Contra hoc est quod dicit Augustinus, in eodem libro paulo post : Cum omnibus quos pariter diligis prodesse non possis, nisi conviventibus prodesse malis, iniustus es. Ergo de iustitia tenemur magis conviventibus subvenire ; ergo et magis diligere.
Item, in Apocalypsi quatuor animalia dant gloriam Deo confitendo summam bonitatem, in qua ipsi gloriantur. Dant ei honorem confitendo summum dominium ; dant ei beneficium confitendo eius beneficia ; ergo sic opera eius, quibus Deus hominem direxit ad se et alliciendo p[ro]speris et stimulando adversis, erunt in futuro materia laudis Dei ; ergo provocabunt ad Dei laudem ; ergo et ad magis diligendum eum quem laudant.
Item, dilectio naturalis aut est ordinata aut inordinata. Si ordinata, ergo naturaliter plus diligitur Deus quam homo ab ipso homine. Si inordinata, ergo vicium est ibi, et caritas ordinata est, et etiam ordinat ; ergo gratia contraria est nature.
Item, quantum ad proximos idem tenet ordo dilectionis in natura et gratia et gloria. Queritur ergo quare non tenet idem ordo quantum ad Deum et hominem diligentem, ut sicut naturaliter magis diligit se homo quam Deum, ita magis cum gratia diligat se quam Deum, cum ita sit in dilectione proximorum, quoniam homo naturaliter magis diligit se quam proximum, et similiter ex caritate.
Solutio. Sine dubio non est idem ordo nature et gratie in omnibus, quoniam naturaliter magis diligit se homo quam Deum. Unde quantum ad hoc non est idem ordo nature et gratie, sed in omnibus aliis est idem. Tamen gratia non est contraria nature, immo proficit quantum ad hoc quod per gratiam magis se diligit quam prius diligeret, et Deum magis quam prius. Sed quantum ad hoc est mutatio et melioratio, quod cum gratia magis diligit homo Deum quam se ; et hoc est quia modo est alia causa dilectionis Dei quam prius esset in dilectione naturali, quoniam naturaliter diligitur Deus tantum quia beneficus ; set cum gratia dilectio Dei est causa dilectionis attrahens hominem ad diligendum Deum super omnia, sicut dictum est. Non est ergo naturalis dilectio ex toto ordinata, nec est ex toto inordinata, secundum quod inordinata dicit vicium.
Questio II
[Utrum scientia premium augmentet.]
Circa secundum capitulum queritur sic. Sit quidam summus theologus sicut beatus Hilarius, et quedam simplex vetula, et decedant in pari caritate. Constat quod secundum hoc equalia premia eis addentur ; ergo equales cognitiones. Sed prius habebant inequales cognitiones. Sed si inequalibus equalia addas, tota fient inequalia ; ergo inequaliter cognoscent in patria ; ergo theologus magis cognoscet quam vetula. Sed si magis cognoscet, magis diliget, ut dicit auctoritas ; ergo theologus magis diliget ; ergo maius premium habebit ; quod falsum est.
Item, hec est vita eterna, ut cognoscant te etc. Theologus magis cognoscet ; ergo premium habebit.
Item, in Daniele dicitur : Qui ad iustitiam erudierint plurimos, fulgebunt quasi stelle in perpetuas eternitates. Sed si premium tantum habet vetula, quid proderit theologo labor studii et doctrine ? Videtur quod pro nichilo promittitur ei quod dicitur in Daniele.
Solutio. Equalia erunt premia vetule et theologi. Sed hec est duplex : theologus magis cognoscet. Si sic intelligitur magis, id est limpidius, falsa est. Si « magis », id est habundantius, vera est, quoniam sciet probare et improbare, quod non sciet vetula. Ex hoc habebit quoddam gaudium quod non est de substantia premii, sicut angeli habent de nostra conversione quoddam gaudium quod non est de substantia premii, sed accidentale. Si autem dicitur quod vetula habeat omnes scientias in patria, tamen profuit theologo docere et studere, quoniam ista conservabant et augmentabant in eo caritatem.
Questio III
Utrum in patria erit delectatio in solo Deo.
Circa tertium capitulum queritur utrum in patria erit delectatio in solo Deo.
Videtur quod sic :
- Quoniam Ambrosius dicit quod non debemus delectari nisi in Deo ; sed in patria non fit nisi quod debet fieri ; ergo prima. Item, in patria diligitur Deus ex toto corde ; ergo ex toto corde est delectatio in ipso ; ergo ibi est delectatio in ipsa creatura, quoniam sic Deus non haberet totum cor.
- Item, si delectatio est in patria in alio quam in Deo, sed in nullo alio potius quam in virtutibus. Sed probatio quod non in virtutibus, quoniam bonum dividitur in honestum, utile et delectabile ; et hec divisio est per opposita ; ergo nullum honestum est delectabile. Sed virtus est honestum ; ergo virtus non est delectabile ; ergo in patria non est delectatio in virtute.
Contra. Sancti gaudent de bonis aliorum ; et gaudere est delectari ; ergo delectantur in bonis aliorum ; non ergo in solo Deo.
Item, angeli gaudent de conversione peccatoris et delectantur ; ergo multo fortius delectantur in glorificatione peccatoris.
Item, mensuram bonam, id est magnam, et confertam, id est plenam, quoniam nichil remanebit vacuum, quoniam nulla vis anime erit irremunerata ; et coagitatam, id est undique sanctorum consortio cumulatam ; et supereffluentem, quoniam maius premium habebunt quam meruerunt, dabunt etc. Ergo de premio est gaudium de consortio sanctorum ; ergo delectatio erit in patria in bonis sanctorum ; non ergo in solo Deo.
Solutio. 1. Concedimus quod delectatio erit in solo Deo, et tamen in virtutibus ; nec sequitur : ergo non in solo Deo, quoniam in virtutibus erit propter Deum delectatio, quoniam ipse Deus intelligitur in ratione virtutis, quoniam virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, que a Deo et ad Deum. Sicut ergo non sequitur : iste tenet tantum frenum, non ergo equum, similiter non sequitur quod delectatio est in solo Deo, non ergo in virtutibus, quoniam sicut dicit Ambrosius : Cum homo per veritatem placet, non homo placet sed veritas. Similiter cum virtus sit delectabilis propter Deum, non ipsa virtus est delectabilis, sed Deus.
- Ad obiectum de divisione boni dicimus quod utile dicitur proprie quod valet ad beatitudinem, sed nec a se habet aliquam delectationem, sicut egritudo, flagella et huiusmodi ; honestum est quod in se habet delectationem, sed non ex se sicut virtus ; delectabile quod in se et ex se habet delectationem, hoc est solus Deus. Large tamen sumpto delectabili, honestum est delectabile.
Item, notandum quod Linus magis gaudet de bono suo quam de bono Petri. Tamen dicunt quidam quod tantum gaudet de bono alterius quantum de bono proprio, sed magis de bono alterius gauderet, si ipsum in se haberet. Sed illud non videtur posse sustineri, quoniam sequeretur quod tantum diligeret Linus alium quantum se ; quod est contra predicta.
Questio IV
De accipientibus singulos denarios.
Circa quartum capitulum queritur de accipientibus singulos denarios. Dicitur enim quod quidam murmurabant adversum patrem familias, dicentes : nonne hii novissimi una hora fecerunt ? Et responsum est a patre familias uni eorum : an oculus tuus est nequam, quia ego bonus sum ? Ergo aliquis accipiens murmurabat adversum patrem familias ; ergo peccabat mortaliter.
Item, habebant oculum nequam ; ergo peccabant mortaliter ; non ergo accipiebant denarios.
Ad hoc potest dici quod ibi fit sermo de Iudeis secundum diversos : et secundum bonos et malos. De bonis dicitur quod accipiebant denarios ; de malis quod murmurabant, sicut ibi : Cum occideret eos, querebant eum. De diversis fit sermo secundum secundam regulam Thyconii, quoniam illi qui occidebantur non querebant eum. Vel potest distingui duplex murmur, scilicet indignationis et illud est mortale peccatum. De tali non dicitur in Evangelio. Et est murmur admirationis secundum quod murmurant scolares in scolis pre gaudio, cum audiunt quod placet eis. Tale non est peccatum. Similiter murmurabant Iudei pre gaudio, quando videbunt gentiles parificari in premio.
Quod autem dicitur : An oculus etc., sic intelligitur : oculus tuus esset nequam, si murmurares ex indignatione.
