Tractatus V — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus V

TRACTATUS QUINTUS

 

 

[DE SCIENTIA CHRISTI]

 

Postquam dictum est quomodo Christus est capud Ecclesie, dicendum est de eius scientia, que est unum de carismatibus, que fluunt a Christo capite in Ecclesiam.

 

Notandum est ergo quod duplex est scientia Christi : una creata et alia increata. Increata quam habet secundum quod Deus, creata quam habet secundum quod homo, qua ipse scit et scivit ab instanti conceptionis quicquid ipse scivit ab eterno, quoniam ab instanti conceptionis datus est ei Spiritus Sanctus, non ad mensuram, quod patet ex  verbis Ieremie, XXXI, e : Novum faciet Dominus supra terram : mulier circumdabit virum, id est in utero Virginis erit ille vir qui perfectus est, homo plenus scientia et virtutibus. Hoc etiam habetur ab illa auctoritate Isaie, VII, qua dicitur de Christo : Butyrum et mel comedet etc. Butyrum et mel, id est sorbilia sive infantilia comedet tanquam verus puer, ita tamen ut sciat reprobare malum et eligere bonum, ita tamen ut in ipsa infantia habeat perfectam scientiam et electionem boni et mali.

 

Sed contra. 1. Dicitur in Luca quod Christus proficiebat etate et scientia apud Deum et homines ; ergo proficiebat sapientia ; ergo sapientia poterat in eo crescère ; non ergo ab instanti conceptionis habuit dona Spiritus Sancti, non ad mensuram.

  1. Preterea, si Ihesus profitiebat profectione corporali, quare non proficiebat profectione anime ?

 

Solutio. 1. Dicimus quod Ihesus proficiebat non in se, sed in aliis sapientia, quia faciebat eos proficere doctrina et exemplo apud Deum, id est ad gloriam Dei, et apud homines, id est ad utilitatem hominum. Erat enim Christus animal mundum quod findit ungulam, faciens opera sua ad gloriam Dei et ad utilitatem hominum.

  1. Ad secundum dicimus quod in profectione anime consistit beatitudo ; et ideo cum Christus sit semper summe beatus ab instanti conceptionis, patet quod non poterat proficere in bonis anime quantum ad se ; sed profectio corporalls non est pars beatitudinis ; et ideo nichil impedit quin potuerit proficere in illa.

Item Christus scit omnia propter unionem quam habet ad Verbum. Quare non potest omnia propter eandem unionem ? Licet enim sciat omnia que Pater. scit, non tamen eque sciens est Patri. Eodem modo ex eo quod possit omnia, non tamen : sequitur quod eque potens sit Patri ; et ita non ex hoc sequitur quod sit omnipotens ; et ita nullum sequitur inconveniens, si dicatur quod Christus secundum quod homo potest omnia, Si conceditur, contra. Christus secundum quod homo potest omnia ; ergo potest creare. Creet igitur. Inde sic. Christus secundum quod homo creat ; ergo Christus secundum quod homo creator est ; ergo Christus secundum quod homo est Deus.

Propter hoc dicunt quidam quod Christus secundum quod homo non potest ollihia, quia ex hoc sequeretur quod esset omnipotens et Deus.

Sed probatur quod hoc non sequitur ex illo, quia non sequitur : Christus secundum quod homo creat ; ergo Christus secundum quod homo est creator, quia hoc nomen creator determinat suam materiam sive suum subiectum, quia idem est creator quod Deus creans, sicut idem est propheta quod homo intelligens futura. Sicut ergo non sequitur : iste intelligit futura ; ergo est propheta, quoniam angelus intelligit futura, non tamen est propheta, ita non sequitur : Christus secundum quod homo creat ; ergo est creator. Et ita nullum sequitur inconveniens, si dicatur quod Christus secundum quod homo possit omnia. Quare ergo non potest omnia sicut scit omnia ?

 Ad hoc dicunt quidam quod hoc verbum « scit » tres habet constructiones, quia quandoque construitur cum appellatione dicti, ut cum dicitur : iste scit Deum esse ; quandoque construitur cum accusativo nominaliter significante, ut cum dicitur : iste scit domum ; quandoque construitur cum infinitivo, ut cum dicitur : iste scit legere, scit creare. Et secundum quod hanc habet constructionem hoc verbum scit, concedunt quod quicquid scit Christus secundum quod homo potest, et quicquid potest scit, et e converso. Sicut enim non potest creare, ita non scit creare, quia cum dicitur : Christus secundum quod homo scit creare, actus infinitivi retorquetur ad subiectum.

 Sed hec solutio valde est ridiculosa, quoniam per significationem vocum ostenditur res. Non enim ad sciendum quod Socrates currit per plateas, oportet recurrere ad significationem huius nominis Socrates vel huius verbi currit.

Preterea, queritur ab eis quare Christo potius data est scientia omnium quam potentia omnium. Et non possunt adhibere predictam solutionem, quoniam in hac questione non ponitur verbum sciendi.

Dicunt quidam quod anime Christi non est data potentia omnium, sicut scientia omnium, ideo quia anima non est ita capax potentie ut scientie. Sed hec solutio non valet ; immo,magis est capax potentie quam scientie, quoniam a natura multas habet potentias et nullam scientiam.

Ad hoc dicimus quod scientia pertinet ad beatitudinem, etiam scientia facturarum vel creaturarum. Unde in Psalmo : Delectasti me, Domine, in factura tua. Ergo cum ille homo creatus sit in summa beatitudine, data est ei scientia omnium. Sed potentia faciendi aliquam creaturam non pertinet ad beatitudinem ; et ideo non est ei potentia omnium data. Alia etiam ratio est quare non est ei data potentia omnium, quia scilicet ne poneretur spes in homine secundum quod homo et ne homines facerent de via finem. Hum.anitas enim Christi via est, non finis, sicut ipse in Evangelio dicit [Iohannes, XIV] : Ego sum via etc. Ut ergo ad locum unde fluunt omnia flumina revertantur, scilicet ad primum fontem summi boni, ideo non est data humanitati Christi potentia omnium, sicut dicit Dominus in Isaia, XLIII : Gloriam meam alteri non dabo. Et Christus in Evangelio : Si glorior in me, gloria mea nichil est [Iohannes, VIII]. Ideo dicitur : Maledictus qui confidit in homine. [Ieremias, XVII].

Item, anima Christi habet scientiam omnium, non tamen est eque sciens Patri, quoniam non ita limpide scit sicut Pater.

 

Contra. 1. Scientia anime Christi est limpidissima, quia non est adiuncta alicui ignornntie vel actu vel potentia. Ergo sicut nichil potest intelligi albius eo quod non habet admixtum aliquid de contrario, ita nichil potest intelligi limpidius quam scientia Christi, que nichil habet admixtum de suo contrario actu vel potentia. Ergo scientia Dei Patris non intelligitur limpidior.

  1. Item, Deus Pater scit limpidius quam anima Christi. Si hec est vera, ex vi comparationis exigitur quod ibi sit aliqua communitas et aliquis excessus, quoniam participantis ad non participans nulla est cornparatio. Sed non est ibi aliqua communitas limpiditatis scientie Patris ad limpiditatem scientie anime Christi ; ergo nulla est ibi comparatio. Ergo hec est falsa : Pater limpidius scit quam anima Christi.

 

Solutio. 1. Ad primum obiectum dicimus quod re vera scientia anime Christi nichil habet admixtum de suo contrario in actu vel potentia, quoniam non potest aliquid ignorare propter unionem. Sed tamen quantum est de natura sua, potuit aliquid ignorare. De gratia enim est quod potest nichil ignorare. Quia ergo quantum de sua natura potuit habere aliquid admixtum de suo contrario, ideo scilicet scientia anima Christi minus limpida est quam scientia Dei Patris.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod hec est vera : Pater limpidius scit aliquid quam anima Christi ; et est ibi communitas in potentia, quia ex limpiditate scientie Patris potest procedere tanta limpiditas quanta est in anima Christi ; et potest conferre maiorem quantum in se est, si aliqua natura est susceptibilis. Quia ergo in limpiditate Dei Patris potentialiter est limpiditas scientie anime Christi, et amplior eo, ideo communitas ibi est et excessus. Et hec similiter est vera : Pater limpidius scit quam anima Christi. Eodem modo iudicandum est de talibus propositionibus : Deus est melior vel iustior Petro.

Dicunt tamen quidam quod scientia Patris excedit in limpiditate scientiam anime Christi se ipsa ; et ipsa est suus excessus quo excedit illam, sicut linea se ipsa maior est puncto.

Sed hec solutio nulla est, nec est simile, quia in hac comparatione : linea est maior puncto est aliquid commune, scilicet punctus qui est in ipsa linea, et aliquis excessus, scilicet ipsa linea que est aliud quam punctus. Sed in alia comparatione : Deus scit aliquid limpidius quam anima Christi, non potest assignari aliquid commune et alius excessus, nisi ad predictam solutionem recurratur, ut dicatur quod aliud est ibi commune et aliud excessus secundum potentiam fluendi.

Item, in Evangelio Iohannis, III, habetur quod Spiritus Sanctus datus est Christo non ad mensuram. Quod duobus modis intelligitur. Primo sic : non ad mensuram, id est totaliter, non particulariter, quia quicquid potuit ei Deus dare, de Spiritu dedit ei. Quando enim aliquid datur ad mensuram, aliquid datur et aliquid retinetur. Sed Christo totum datum est quicquid potuit dari ei de Spiritu Sancto. Ipse enim plenitudinem donorum accepit : Et nos de plenitudine ipsius accepimus.

 

Sed contra. Christus non habuit spem et fidem, quoniam fuit comprehensor ; ergo non habuit omnia dona Spiritus Sancti ; ergo non habuit plenitudinem donorum.

 

Solutio. Triplex est plenitudo, scilicet plenitudo sufficientie, que est in quolibet fideli qui habet fidem et omnia dona necessaria ad salutem. Est etiam plenitudo numerositatis sive unitatis, que est in Ecclesia, in qua non deest aliquod donum. Est etiam plenitudo excellentie, que est in Christo, qui non habet dona imperfectionis ut fidem et spem. Sed loco fidei habet perfectam cognitionem, loco spei perfectam comprehensionem ; et ideo patet quod non valet hec argumentatio : Christus non habet omnia dona ; ergo non habet plenitudinem donorum, quia ex hoc habere omnia dona sequitur non habere plenitudinem donorum, quoniam opposita sunt habere omnia dona et habere plenitudinem donorum, quoniam qui habet omnia dona, habet fidem et spem ; et ita habet imperfectionem donorum ; et ita non plenitudinem.

Alio modo exponitur auctoritas illa sic. Habuit Christus Spiritum non ad mensuram, id est super omnem proportionem respectu aliorum hominum, quoniam in infinitum caritas Christi excedit caritatem aliorum hominum et sanctorum, quia eius gratie non sunt proportionales gratiis aliorum hominum.

Sed contra videtur de Heliseo qui petiit ab Helia : Spiritus tuus duplex fiat in me. Et factum est ei. Ergo Heliseus habuit duplicem spiritum Helie ; sed per Heliseum significatur Ecclesia, per Heliam Christus. Ergo Ecclesia duplicem habuit spiritum Christi ; ergo Christus non habet maiorem spiritum quam Ecclesia vel improportionalem.

Dicimus quod ultima argumentatio non valet. Ecclesia enim dicitur habere duplicem spiritum Christi duabus de causis, quia habet spiritum Christi ad duo, scilicet ad remissionem peccatorum et ad beatificandum, cum Christus non habuit spiritum nisi ad beatificandum. Ses cundo modo habet Ecclesia duplicem spiritum Christi ad duo, scilicet ad illuminandum intellectum et ad inflammandum affectum, ad que duo Christus habuit etiam Spiritum Sanctum.