Tractatus XX — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS VICESIMUS
DE PRUDENTIA
Dicto qualiter differunt virtutes, dicendum est de qualibet per se et primo de prudentia.
Et primo utrum prudentia idem sit quod scientia.
Secundo utrum prudentia sit species specialissima an genus subalternum.
Tertio utrum prudentia sit prima cardinalium virtutum, et an sint
tantum quatuor cardinales virtutes.
Caput I
[Utrum prudentla sit idem quod scientia.]
Circa primum videtur quod prudentia idem sit quod scientia, quoniam moralis scientia, que traditur in libris Salomonis et in ceteris libris moralibus et etiam in Ethica Aristotelis, est ad electionem boni et fugam mali ; prudentia vero non est ad aliud nisi ad electionem boni et fugam mali ; ergo prudentia est illa scientia. Si dicit quod non sequitur, quoniam scientia illa est circa universalia, prudentia vero circa singularia est, probatur quod illa scientia circa singularia est, quoniam eadem scientia, qua scio quid bonum simpliciter et quid malum simpliciter, scio quid bonum michi, quid malum michi ; nulla ergo est ista differentia.
Item, fides est cognitio quedam et tamen est virtus, quia est cognitio cum inclinatione ad bonum, quoniam omnis virtus ad bonum ; eodem modo nichil [pro]hibet prudenciam esse scientiam et virtutem, cum inclinet ad bonum.
Item, cognitio theologicarum rerum virtus est, scilicet fides ; quare igitur similiter cognitio politicarum virtutum non est virtus ? Si concedatur [contra] quod prudentia scientia sit, contra : Virtus et scientia sunt diversa genera, quorum unum non est sub alio ; ergo nulla virtus est scientia, et e converso.
Solutio. Duplex est iudicium rationis, scilicet iudicium discretionis et iudicium diffinitivum. Iudicium discretivum est ipsa discretio qua ratio iudicat aliquid faciendum esse vel non faciendum ; et huiusmodi discretio non est virtus sed directiva virtutis, unde beatus Bernardus : Discretio non magis est virtus quam auriga virtutum ; circa tale iudicium est scientia et non virtus, multi enim sciunt quid faciendum, qui tamen non faciunt. Iudicium autem diffinitivum est, quo ratio imperat aliquid fieri vel non fieri, et ad illud ultimum est virtus. Unde ad operationes bonas se habet scientia in primo iudicio ut consiliarius, virtus autem in secundo iudicio se habet ut imperans. Hoc modo differt prudencia a scientia morali, quoniam moralis scientia monstrat quid faciendum, quid non, prudencia vero diffinit et imperat aliquid fieri vel non fieri. Et sic patet solutio ad primo obiectum.
Ad aliud dicimus quod, licet fides sit cognitio, tamen virtus est, quoniam non innititur naturalibus rationibus, sed prime veritati per se et secundum se ; moralis scientia non potest esse virtus, quoniam per se innititur naturalibus preceptis que naturaliter scripta sunt in corde hominis, et secundum naturalia non est laus vel vituperium ; unde cum secundum virtutem sit laus vel vituperium, moralis scientia non est virtus.
Sed iterum probatur quod prudencia sit scientia, quoniam Augustinus dicit quod ignorantia est vicium ; ergo aliqua scientia est virtus, sed nulla pocius quam moralis scientia ; ergo moralis scientia est virtus ; sed non est alia virtus quam prudentia ; ergo prudentia est scientia.
Item, non facere aliquid, cum teneamur facere illud, est peccatum ; ergo ignorare aliquid, cum teneamur scire illud, est peccatum ; et ita ignorantia est vicium ; ergo aliqua scientia est virtus. Et inde ut prius.
Item, ignorare aliquid, cum teneamur scire illud, est vituperabile ; ergo ignorantia vituperabilis est ; sed nichil est vituperabile nisi vicium ; ergo ignorantia est vicium. Et inde ut prius.
Item, beatus Dionisius, ostenso quod malum culpe est defectus boni, subdividit postea cuius boni et dicit quod malum culpe est defectus scientie vel fidei vel operationis bone ; ergo defectus scientie est malum culpe ; sed defectus scientie est ignorantia ; ergo ignorantia est malum culpe ; ergo ignorantia est vicium. Et inde ut prius.
Item, per species prudencie, quas assignat Tullius potest probari quod prudentia est scientia, dicit enim quod partes prudentie sunt memoria, intelligencia providencia. Memoria est per quam animus repetit illa que fuerunt. Intelligencia est per quam [perspicit] ea que sunt. Providencia per quam aliquid futurum videtur, antequam factum sit ; sed certum [est] quod repetere, quod dicit Tullius esse in memoria, et perspicere, quod [in] intelligencia, et videre, quod [in] providentia, proprie pertinent ad scientiam ; ergo ille tres partes sunt partes scientie ; sed non sunt partes nisi prudentie ; ergo prudentia est scientia.
Item, non videtur verum quod dictum est superius, scilicet quod prudencie sit imperare, [quoniam] memoria est species prudencie et certum est quod memoria non est nisi preteritorum ; de preteritis autem nullum est imperium, quoniam preterita aut sunt necessaria aut impossibilia ; de necessariis inutile est imperium, de impossibilibus fatuum ; sic igitur memoria, que est species prudentie, nullo modo imperat ut aliquid fiat aut non fiat, sed tantum cognoscit quid faciendum, quid non ; ergo memoria, secundum quod est species prudencie, cognitio quedam est ; ergo et alie species similiter cognitiones sunt ; ergo prudentia est scientia.
Solutio. Dicimus quod prudentia non est scientia, immo differt a scientia, sicut dictum est.
Ad primum ergo dicimus quod ignorantia proprie loquendo non est vicium ; sed Augustinus dicit ignoranciam esse vicium, non pro ipsa ignorantia, sed pro negligencia sibi annexa.
Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : non facere, cum teneamur facere, est peccatum ; ergo non scire, cum teneamur scire, est peccatum, tenemur enim ad opera per se, quoniam circa operationes est virtus ; sed ad scire non tenemur nisi propter opera, sicut patet in monacho cui precepit abbas ut pulsaret campanas tali hora, constat quod tenebatur surgere et tenebatur ire ad locum in quo erant campane, non tamen omisit ex eo quod non surrexit, nec omisit ex eo quod non ivit, sed omisit tantum ex eo quod non pulsavit, quoniam non tenebatur surgere propter surgere, nec ire propter ire, sed propter pulsare.
Ad tercium dicimus quod ignorantia non est vituperabilis propter se, sed propter negligenciam sibi adiunctam, quoniam scire non subiacet libero arbitrio, quoniam non scit aliquis, quando vult, nec ignorare subiacet libero arbitrio, quoniam aliquis ignorat quandoque, licet non velit ignorare ; sed esse sollicitum de sciendo subiacet libero arbitrio, quoniam aliquis potest esse sollicitus, quando vult, et ex hoc est vituperabilis, quod non est solicitus, et hoc est esse negligentem.
Ad quartum dicimus quod defectus scientie non dicitur proprie ignorantia a beato Dionisio, sed negligencia sciendi.
Ad quintum dicimus quod ille diffinitiones specierum prudencie dantur per causam ; unde non sequitur quod ille species sint proprie cognitiones, sicut cum dicitur : dies est sol lucens super terram, quia, sicut dicit Apostolus, [in] I ad Timotheium, I, quod caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, est enim caritas ex fide et spe, et sumitur ibi conscientia bona pro spe bona, quoniam qui bonam conscientiam habet, habet bonam spem, preterea caritas est de puro corde, id est de intellectu puro ; appellatur autem intellectus purus, quo intelligimus Deum esse diligendum super omnia ; et similiter prudentia et species eius sunt ab aliquo intellectu sive ab aliqua scientia, scilicet a scientia morali, est enim scientia causa bonarum operationum per modum consiliarii, sicut consiliarii regis causa sunt eorum que [fiunt] in regno.
Ad ultimum dicimus quod memoria, secundum quod est species prudencie, imperat non preterita, set futura per recordationem preteritorum ; unde secundum hoc memoria est prudencia nos disponens ad repetendum mala preterita ad penitentiam, bona ad iterationem, sive ad bona que fecerunt sancti, ut eis assimilemur ; intelligencia est prudencia disponens nos ad imperandum bona presencia per discretionem ; providential est prudentia disponens nos ad percipiendum futurum, ut si sit bonum eligatur, si sit malum caveatur.
Set iterum obicitur. Prudentia est virtus ; ergo motus eius est voluntarius ; ergo motus eius est a voluntate ; ergo vel a voluntate naturali vel a voluntate deliberata ; sed non a naturali, quia secundum illam non est laus vel vituperium ; ergo a voluntate deliberata sive consiliata ; set iterum illa deliberatio est voluntaria ; ergo est a voluntate naturali vel a voluntate deliberata, et sic in infinitum ; ergo infinite voluntates precedunt motum prudentie, quod est impossibile.
Ad hoc dicimus quod voluntarium est illud cuius principium est in ipso cognoscente singularia ; principium autem voluntarii in ipso volente duplex est, scilicet potentia volendi et motus eius ; unde in hac argumentatione est fallacia consequentis : motus prudentie est voluntarius, ergo est a voluntate, sumpta voluntate pro motu, quoniam fit ibi processus a superiori ad inferius affirmando, quoniam voluntarium dicitur aut quod est a voluntate motu aut a voluntate potentia, velle enim, quod exit immediate a vi volendi, non est a voluntate motu, sed a voluntate potentia ; sed bene sequitur : hoc est voluntarium, ergo subiacet voluntati quoniam in potestate deliberantis est.
Caput II
Utrum prudentia sit species specialissima.
Secundo capitulo queritur utrum prudentia sit species specialissima an genus subalternum.
Videtur quod sit genus subalternum, quoniam, sicut dictum est, Tullius dividit ipsam in tres species, scilicet in memoriam, intelligenciam, providenciam ; ergo est genus subalternum, cum habeat alias species sub se.
Item, philosophi dividunt prudenciam in monosticam, iconosticam, politicam ; et est monostica, qua aliquis regit se, unde dicitur a monos, quod est unum ; iconostica videlicet, qua aliquis regit propriam familiam, iconomus enim idem est dispensator ; politica, qua aliquis regit civitatem vel exercitum, unde dicitur a polis, quod est pluralitas vel civitas ; et sic prudentia multas habet species ; ergo est genus.
Item, virtutes differunt per proprios actus et actus differunt per materias proprias supra quas transeant, et sic per medium species virtutum differunt per materias supra quas sunt operationes virtutum ; sed prudenti[e] motus transit supra materias aliarum virtutum, quoniam prudentia regit omnes alias virtutes, imperat enim prudentia quod cuilibet reddatur quod suum est, et quod abstineatur a delectationibus carnis, et sic de aliis ; unde motus eius transit supra materias aliarum virtutum ; cum igitur virtutes differant saltem mediate per materias proprias, quot sunt aliarum virtutum secundum illas materias, tot debent esse prudentie partes sive species secundum easdem materias ; et sic prudencia plures habet species sub se ; ergo non est species specialissima.
Si conceditur, contra : Cum prudentia imperat motum alicuius virtutis, eius non est proprie ille motus imperatus, sed eius est tantum imperare, verbi gratia, cum prudentia imperat quod unicuique reddatur quod suum est, huiusmodi reddere iusticie proprie est, sed imperare, ut fiat, prudentie est ; non tansit ergo proprie prudentia supra materiam iusticie ; eadem ratione nec supra materias aliarum virtutum ; ergo non debet habere diversas species secundum illas materias ; cum igitur prudentia habeat unicum motum specialem proprium, scilicet imperare, ut fiat quod faciendum est, ipsa debet esse unica virtus specialis ; et non est genus.
Item, unica virtus in specie est omnium credendorum, scilicet fides, quoniam unica est ratio credendi, scilicet auctoritas prime veritatis, cui per se innititur fides ; ergo eadem ratione unica virtus in specie est imperans omnia facienda, quia unica est ratio imperandi, prudentia enim imperat, quia ratio dictat sic esse faciendum, unde dicunt philosophi quod prudentie est omnia ad normam rationis dirigere, et hoc est consentire divine voluntati, unde in Isaia, XLVI : Redite, prevaricatores, ad cor, quoniam in corde est synderesis, que dicit quid faciendum et quid non ; cum igitur unica sit ratio imperandi omnia facienda, scilicet norma rationis sive conformitas divine voluntatis, unica virtus in specie debet esse prudentia ; et sic prudentia est species specialissima.
Quod concedimus. Ad primo obiectum dicimus quod divisio, quam facit Tullius, non est per species formales et substantiales, sed per materias que non diversificant speciem, quia unica virtus in specie negociatur circa presentia, preterita et futura, sed quoniam ex eadem ratione, non diversificatur per species.
Ad secundum dicimus similiter quod illa divisio non est per species, immo pocius per accidentia, diversificatur enim prudentia per maioritatem et minoritatem motus sui, parvus enim est motus prudentie in regimine sui, maior [in] regimine familie, et iterum maior in regimine civitatis ; sed hoc non diversificat prudenciam secundum speciem nec secundum numerum, quoniam unica prudencia numero regit aliquis se et propriam familiam et toam civitatem et totam regionem.
Ad tercium dicimus quod motus prudentie attingit materias ceterarum virtutum sed in alia ratione quam cetere virtutes, verbi gratia, prudentia impèrat reddere unicuique quod suum est, et reddere unicuique quod suum est, in quantum reddere unicuique quod suum est, motus est iusticie ; sed secundum quod redditur unicuique quod suum est in ratione faciendi, imperatur a prudentia, et sic prudentia attingit materias aliarum virtutum, prout ille materie sunt unite in ratione faciendi, et quia sub unica ratione attingit illas, unica est virtus in specie, et hoc est propter illam unicam rationem ; sed cetere virtutes attingunt illas in diversis rationibus, ideo diverse sunt secundum speciem. Et sic patet solutio ad tercium obiectum.
Caput III
Utrum prudentia sit prima cardinalium virtutum.
Tercio capitulo queritur utrum prudentia sit prima cardinalium virtutum et an sint tantum quatuor cardinales virtutes.
Videtur enim quod virtus, que non est aliqua istarum, precedat istas quatuor, quoniam opus cuiuslibet virtutis debet esse informatum circumstanciis, sicut circumstancia temporis et circumstancia loci et circumstancia finis.
Sed Augustinus dicit, in libro de civitate Dei, quod omnes philosophi ponunt beatitudinem esse finem omnium virtutum politicarum et operationum earum ; ergo gracia beatitudinis operantur politice ; ergo amor beatitudinis movet omnes virtutes politicas ; ergo amor beatitudinis precedit omnes virtutes politicas ; ergo amor beatitudinis est virtus ; ergo aliqua virtus in philosophis etiam precedit istas quatuor virtutes politicas ; sed in philosophis non erat nisi virtus politica ; ergo in philosophis erant plures virtutes politice quam quatuor.
Solutio. Amor beatitudinis sine dubio precedit omnes virtutes politicas, sed non est virtus politica, quoniam non habet motum exteriorem sed tantum interiorem, unde pocius debet computari inter virtutes intellectuales quam consuetudinales ; nec est verum quod philosophi habuerunt virtutes politicas tantum.
