Tractatus XXXIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXIII

TRACTATUS TRICESIMUS TERTIUS

 

 

DE DONO SCIENTIE

 

Donum scientie idem est quod prudentia in essencia, quia prudencia est regitiva operum iusticie ; similiter et scientia regitiva est operum pietatis, quoniam opera pietatis non placent Deo, nisi fiant cum discretione, unde in Levitico preceptum est quod in omni sacrificio sal apponetur, scilicet discretio, est igitur scientia idem in essencia quod prudentia, que est virtus politica, sed differunt in ratione agendi, ut dictum est supra, prudencia enim procedit ex principiis iuris naturalis, scientia donum ex principiis fidei, et licet superius dictum sit de prudentia et propter hoc de scientia, tamen duo restant determinanda de scientia.

 

Primum est de contrarietate scientie doni ad prudentiam carnis.

Secundum de contrarietate scientie doni ad sapientiam mundi.

Tercium est de differentia scientie et consilii.

 

 

Caput I

[De contrarietate scientie doni ad prudentiam carnis.]

 

Circa primum sic obicitur. Scientia donum et prudentia carnis sunt contraria ; sed scientia donum est electio faciendorum et fuga fugiendorum ; ergo prudentia carnis est electio non faciendorum et fuga faciendorum ; sed hoc est peccatum ; ergo prudentia carnis est peccatum ; ergo non est a Deo.

Item, Apostolus dicit : Prudencia carnis est mors ; sed non corporis ; ergo anime ; sed omnis mors anime est peccatum ; ergo prudencia carnis est peccatum ; ergo non est a Deo.

 

 Contra. Omnis sapientia a vero Deo est ; prudentia carnis est aliqua sapientia, quia est sapientia de carnalibus ; ergo est a Deo.

Item, in prudentia carnis duo sunt : unum est lectio fugiendorum, aliud est iudicium, quo aliquis iudicat secundum prudenciam carnis de fugiendo, quod sit eligendum, et tale iudicium potest appellari indiscretio vel error ; sed utrumque illorum, scilicet, electio fugiendorum et istud iudicium, est peccatum ; ergo illa duo, que sunt in scientia, que respondent istis duobus tanquam contraria, aut sunt virtutes aut opera virtutum ; ergo discretio, que est in scientia dono, qua iudicamus de faciendo quid sit faciendum, aut est virtus aut opus virtutis, et dictum est superius oppositum.

Item, beatus Bernardus dicit quod discretio non tam est virtus quam auriga virtutis ; est enim dirigens opera virtutum ; item, prudencia carnis est electio omnium carnalium et abhominatio omnium spiritualium ; sed eiusdem virtutis est appetere aliquid et abhominari oppositum eius virtutis ; ergo per locum a contrariis scientia donum est abhominatio omnium carnalium et electio omnium spiritualium ; ergo est electio omnium credendorum et omnium diligendorum. Quod falsum est, quoniam istud est fidei, que discernit quid credendum et quid non, et elegit credendum, similiter discernit quid diligendum et quid non, quia ipsa est lux illuminans animam.

Item, prudentia carnis est mors anime ; ergo prudentia spiritus, que est scientia donum, est vita anime. Et hoc falsum, fides enim est vita anime, sicut dicit Abacuc : Iustus ex fide vivit. Item, quod fides sit vita anime in presenti, patet, quoniam cognitio, que succedet fidei in futuro erit vita anime, sicut dicitur in Evangelio : Hec est vita eterna etc.

 

Solutio. Concedimus quod prudencia carnis est peccatum et non est a Deo.

Ad primo obiectum solvimus per interemptionem huius : prudentia carnis est aliqua sapientia. Non enim prudencia carnis, secundum quod dicitur mors anime, est prudentia de carnalibus, quoniam illa bona et a Deo est, sed prudencia carnalis est electio carnalium voluptatum.

Ad secundo obiectum dicimus quod duplex est discretio faciendorum : una est naturalis, alia gratuita. Naturalis discretio est, que habetur secundum principia iuris naturalis, quoniam naturalis ratio dictat quod non est furandum, non est mecandum, quia nemini est iniuriandum ; hec naturalis discretio non est virtus nec opus virtutis. Discretio autem gratuita est, que fit secundum principia fidei, sicut illa, que discernimus proximum esse honorandum et eidem non esse iniuriandum, quia imago Dei est ; et bec discretio est opus virtutis, scilicet fidei ; et indiscretio, que est imprudentia carnis, est malum, quia est contra discretionem fidei. Auctoritas beati Bernardi intelligitur sic, scilicet, de discretione naturali.

Ad tercio obiectum dicimus quod prudentia carnis est electio omnium carnalium operum, sed non est abhominatio omnium spiritualium operum, sed tantum illorum, qu[e] sunt contraria carnalibus. Verbi gratia, aliquis delectatur in cibariis delicatis, talis abhominatur ieiunium ; similiter aliquis delectatur in mollicie et preciositate vestium, talis abbominatur cilicium. Et sic patet quod prudencia carnis non est abbominatio omnium spiritualium.

Ad ultimo obiectum dicimus quod scientia donum est vita anime, et quelibet virtus est vita anime ; sed fides est prima vita anime, quia est prima virtutum ; unde magis attribuitur vita anime ipsi fidei quam aliis virtutibus ; unde illa argumentatio est bona : prudentia carnis est prima mors anime, ergo scientia donum est vita anime, sed ista non valet : prudentia carnis est prima mors anime, ergo scientia donum est vita prima. Cuius hec est ratio, quoniam bonum est finitum et ordinatum, unde determinatum est quid sit primum in virtutibus ; sed malum infinitum est et inordinatum ; ideo in viciis non est determinatum primum ; unde prudencia carnis aliquando est primum vicium, aliquando infidelitas, aliquando aliud. Per hoc patet quod hec argumentatio non valet : fides est prima vita, ergo infidelitas est prima mors.

Per predicta patet solutio ad huiusmodi argumentationes que solent fieri : Nulla scientia est opposita scientie ; ergo nulla prudentia est opposita prudentie ; ergo carnis prudentia non est opposita prudentie spiritus ; sed scientia donum et prudentia spiritus sunt idem ; ergo prudentia carnis non est opposita scientia dono.

 

Contra. Prudentia carnis est peccatum ; ergo est opposita alicui virtuti, nonnisi prudentie spiritus ; sed ide. sunt scientia donum et prudentia spiritus ; et ita est opposita scientie dono.

Item, Deus mortem non fecit, sicut dicitur in libro Sapientie ; sed prudentia carnis est mors, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, VIII ; ergo Deus non facit prudenciam carnis ; sed contrarium habetur in Baruch, ubi dicitur quod Deus adinvenit omnem viam discipline, et ita omnem prudentiam et omnem disciplinam ; ergo prudenciam carnis.

 

Solutio. In hiis argumentationibus est fallacia secundum quid et simpliciter, quoniam prudentia carnis non est simpliciter prudentia, quia determinatio illa carnis diminuit rationem prudencie, ideo non sequitur : nulla prudencia est opposita prudencie alicui, ergo prudencia carnis non est opposita prudentie spiritus. Simili ratione non valet ista : Deus fecit omnem prudenciam, ergo fecit prudenciam carnis.

 

 

Caput II

[De contrarietate scientie doni ad sapientiam mundi.]

 

Queritur utrum sapientia mundi, que aliud est quam sapientia carnis, sit contraria scientie dono.

Videtur quod sic, quia Augustinus dicit : Non quicquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacue vanitatis est et noxie curiositatis, huic scientia tribuo, sed illud tantum, quo fides saluberrima, que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, roboratur, defenditur ; qua scientia non poilent plurimi fideles, quamvis polleant ipsa fide plurimum, quia aliud est scire tantummodo quid homo debeat credere propter adipiscendam bonam vitam sive beatam, aliud est scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur : que proprio vocabulo appellatur scientia.

 

Hec auctoritas habet multa disputabilia, quia videtur esse falsum quod dicitur hic, scilicet, quod illud tribuitur scientie dono, quo fides saluberrima gignitur ; ergo secundum hoc donum scientie fidem generat ; ergo vel fides non est prima virtutum, vel scientia donum non est virtus, quorum utrumque est falsum.

Obicitur etiam contra hoc, quod dicit quia scientia dono defenditur fides. Videtur enim quod dono sapientie vel intellectus defendatur fides, quia sapientie est causas dicere fidei, secundum quod fides est tantum de Deo, et intellectus est dicere causas fidei, secundum quod fides est de Deo et de divinis ; sed eius est fidem defendere, cuius est causas fidei dicere ; ergo sapientie et intellectus est fidem defendere ; non ergo doni scientie.

Item, obicitur contra hoc, quod dicit quod scientia dono non poilent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum, - contra : Omnes virtutes sunt pares ; ergo scientia donum et fides sunt pares ; ergo qui pollet fide, pollet scientia dono.

Item, per illam auctoritatem probatur quod sapientia mundi et scientia donum sunt contraria, quia per donum scientie defenditur fides, per sapientiam mundi impugnatur fides, quia sapientia mundi dicit quod Deus non potuit esse homo ; ergo sapientia mundi et donum scientie sunt contraria.

Set contra. Fides asserit Deum esse hominem ; sapientia mundi asserit Deum non esse hominem ; ergo sapientia mundi et fides sunt contraria ; sed tantum unum tantum uni est contrarium ; ergo sapientia mundi et scientia donum non sunt contraria.

 

Solutio. Dicimus quod donum scientie generat fidem non in eodem subiecto, in quo est donum scientie, set in alio. Unde simpliciter loquendo, quamvis fides precedat scientiam donum, tamen scientia donum precedit fidem, quam generat in aliis subiectis, quoniam donum scientie idem est quod prudencia, de qua dicitur in Evangelio : Fidelis servus et prudens etc., predicatores enim per prudenciam suam generant fidem in cordibus auditorum.

 Ad secundo obiectum dicimus quod scientia dono defenditur fides, quamvis sapientia vel intellectu defendatur, quoniam sapientia et intellectu defenditur fides mediate, scientia dono immediate. Sapientie enim et intellectus est dicere causas fidei in universali, non descendendo ad speciales casus, in quibus defenditur fides, non considerando speciales circumstancias ; quod est alterius difficultatis, et ideo alterius virtutis. Scientia enim donum considerat speciales casus et speciales circumstancias, unde per ipsam defenditur fides immediate.

Ad tercio obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : scientia donum et fides sunt equales, ergo qui pollet fide, pollet scientia, quoniam equalitas virtutum respicit essencias virtutum ; sed pollere respicit usum ; usus autem scientie doni lo[n]ge maiorem difficultatem habet quam usus fidei, quoniam fides innititur soli prime veritati principaliter ; et hoc non est multum difficile ; sed scientia donum iuvatur in defensione fidei ab omnibus partibus philosophie, quoniam supponit omnia, quibus probatur probabiliter vel necessario id, quod est fidei, vel quod pertinet ad bonos mores ; ideo non tantum supponit ea, que sunt scripta in libris theologie, sed etiam que scripta sunt in tota philosophia, quibus iuvatur ad probandum quod sic et sic credant homines vel quod sic et sic imperentur homines. Tamen alio modo argumentatur scientia, alio modo prudentia, quoniam scientia alio modo argumentatur, alio modo prudentia, quoniam scientia argumentatur concludendo verum directe vel falsum ducendo ad impossibile ; scientia vero donum sive prudentia concludit orationem imperativam sive imperium, quo imperat actum fidei recte vel actum recte operationis. Et ad talem conclusionem faciendam supponit omnia predicta, unde Isaias, XXIX : Erit vobis liber iste sicut visio omnium, unde Ieronimus : Quid loquar de phisica, ethica, theologia ? Quicquid sanctarum est Scripturarum, quicquid potest humana lingua proferre et mortalium sensus percipere, continetur in libro Isaie. Propter hoc usus scientie est difficilimus ; unde multi pollent fide, qui non pollent scientia.

Ad ultimo obiectum dicimus quod sapientia mundi tripliciter accipitur. Quandoque enim sapientia mundi dicitur astucia acquirendi temporalia quocumque modo et delectandi in eis ; et sic est contraria scientie dono. Quandoque sapientia mundi dicitur astucia impungendi fidem, que est in hereticis ; et hec similiter est contraria scientie dono. Quandoque eo dicitur opinio falsa sapientia mundi, qua asserit aliquis contra fidem, sicut illa, qua asserit Deum non esse hominem ; et hec est contrari[a] fidei. Per istam distinctionem patet solutio ad ultimo obiectum.

 

Set contra predicta sic obicitur. Si prudencia carnis est contraria scientie dono, et sapientia mundi similiter, cum prudentia carnis et sapientia mundi sint diversa, plura secundum hoc sunt contraria uni, quod est contra Aristotelem, qui dicit quod unum uni est contrarium.

Forte dicet quod prudentia carnis et sapientia mundi sunt contraria scientie dono, non secundum suas speciales rationes, sed secundum quod conveniunt in quodam communi, quod secundum se est contrarium dono scientie ; et sic unum uni est contrarium. Verbi gratia, prodigalitas et avaricia sunt contraria largitati, non secundum suas speciales rationes, sed secundum quod in A uniuntur, sit A nomen illius generis, quod est commune proximum ad prodigalitatem et avariciam, quod patet in iniusticia et iusticia, iniusticia enim communis est ad superfluitatem et diminutionem, inter quasi iusticia est medium.

Set contra. Prudentia carnis et sapientia mundi non sic se habent, ut unum sit sicut superfluitas, reliquum ut diminutio ; est igitur utraque vicium actuale per se ; ergo utraque per se et secundum specialem rationem est contraria alicui virtuti ; ergo cum utraque sit contraria dono scientie, accidit vel plura per se esse contraria uni vel scientiam donum habere plures species ; set plura per se non sunt contraria uni ; ergo scientia donum habet plures species ; ergo non est species specialissima sed genus subalternum. Et hoc potest probari per rationem Augustini. Dicit enim in premissa auctoritate quod scientia dono defenditur fides ; ergo scientie doni est defendere fidem.

Item, Augustinus sumit auctoritatem Iob secundum translationem aliam, que dicit : Sapientia est pietas, scientia vero est abstinere a malis ; sic ergo scientia donum diversas habet materias, circa quas est ; sed secundum diversitatem materiarum diversificantur species virtutum ; ergo diverse sunt species scientie doni.

 

Forte dicet quod omnes ille materie, circa quas est scientia, uniuntur in quadam ratione communi, scilicet in ratione faciendi, scientia enim circa facienda est et imperat quod facienda fiant ; unde non oportet scientiam donum dividi in multas species, cum omnes materie, quas attingit, sub una ratione faciendi attingantur ; sed secundum hoc probatur quod scientia donum non differat a fide, quoniam fides habet generale imperium circa omnia facienda, quoniam cum sit prima virtutum, habet imperare omnibus ; et ita habet imperium circa omnes materias aliarum virtutum ; ergo circa omnia facienda ; secundum hoc ergo non differt fides a scientia dono.

Forte dicet quod fides habet imperium circa facienda in universali, non descendendo ad speciales casus et speciales circumstancias ; scientia vero descendit ad speciales causas et speciales circumstancias. Secundum hoc probatur quod plures sunt species scientie doni, quoniam certum est quod alii casus et alie circumstancie considerande sunt circa carnem et alie circa opera mundi ; videtur ergo quod scientia debet habere diversas species secundum diversas circumstancias et diversos casus ; si propter hoc concedatur quod scientia donum habet diversas species, ergo prudentia habet diversas species secundum diversa facienda et ita erit alia prudentia circa ea, que sunt gule, alia circa ea ; que sunt luxurie, et sic de aliis, que nec sancti nec philosophi dixerunt.

Item, quod regitur secundum principia alicuius scientie, pertinet ad illam scientiam, circa quamcumque materiam sit, sicut circularia vulnera tardius sanari geometricum est , in quantum est ex principiis geometricis ; ergo ad unam virtutem pertinet omne illud, quod regitur ex principiis eiusdem virtutis, circa quamcumque materiam sit ; sed circa quamcumque materiam negocietur scientia donum, semper procedit ex principiis fidei ; ergo ad eandem virtutem specialem pertinent omnia opera scientia, circa quamcumque materiam sit ; ergo scientia donum est specialissima.

 

Quod concedimus, quoniam donum scientie sive prudentie se habet ad donum pietatis in hoc, quod ipsum regit, ut dictum est.

Ad primum dicimus quod prudentia carnis et sapientia mundi sunt contrarie scientie dono, in quantum conveniunt in quadam ratione communi, scilicet, in quantum imperant actum deformiter Deo vel contra rationem. Scientia enim donum dirigit opera ad normam rationis et ad conformitatem Dei, dictat enim quod hoc fiat, quia sic dictat ratio, et sic agere est agere conformiter Deo, unde Isaias, XLVI : Redite, prevaricatores ad cor, in quo, scilicet, invenietis scriptum quid facietis, quid non, unde in evangelio Iohannis, IV : Voca virum tuum, id est, consule synderesim. Secundum hoc plura sunt contraria uni, in quantum sunt unita in uno communi, sicut sanitas est contraria omnibus speciebus morborum, in quantum sunt morbi, tamen sanitas est species specialissima. Eodem modo, licet prudentia sit species specialissima, opponitur tamen pluribus speciebus vitiorum, scilicet, prudentia carnis et sapientie mundi, et in prima et in secunda significatione, secundum tamen quod illa communicant in ratione communi, ut dictum est.

Ad illud quod obicitur, quod scientia donum est circa diversas materias, et ideo debet habere diversas species, dicendum est quod non sequitur, quia non est circa diversas materias proprie loquendo, nisi secundum quod conveniunt in ratione faciendi, et ad illas diversas materias se habet per modum imperandi, non per modum exequendi. Imperium autem suum exercet in quamcumque materiam secundum eandem rationem, scilicet secundum rationem fidei ; et licet illud imperium in diversis materiis habeat diversas difficultates, tamen quia per easdem rationes explicantur quantum ad imperium, ideo non est nisi unica virtus imperandi in omnibus illis materiis ; sed exequendi plures sunt virtutes, quoniam in executione proprie difficultas consistit in qualibet materia.

Ex predictis patet quod scientia donum ad tria se habet, scilicet, ad, defensionem fidei, ad administrationem temporalium competentem et ad abstinere a malicia. Sumit autem Augustinus hanc auctorita tem lob secundum aliam translationem : Scientia est abstinere a malis, quod proprie loquendo falsum esset, ipsa enim scientia non est ipsum abstinere, sed scientia sollercia est, qua abstinemus a malis ; abstinere vero a malis est, ut dicit Augustinus, in medio prave et perverse nationis prudenter conversari. Tamen omnia illa tria compehenduntur sub hoc quod dicitur : prudenter conversari in medio prave et perverse nationis ; qui enim defendit fidem prudenter, conversatur in medio prave et perverse nationis ; similiter qui bene administrat temporalia, prudenter conversatur etc. ; et similiter qui abstinet a malis. Unde convenienter diffinitur scientia, cum dicitur : Scientia est sollercia, qua prudenter conversamur in medio prave et perverse nationis.

 

 

Caput III

Que sit differentia inter donum scientie et donum consilii.

 

[Tertio] capitulo queritur que sit differentia inter donum scientie et donum consilii.

Videtur quod nulla, quoniam similiter se habet scientia donum ad opera pietatis, sicut consilium donum ad opera fortitudinis, scientia enim regit opera pietatis et consilium regit opera fortitudinis, quod patet per auctoritatem Gregorii, que dicit quod pietas sine scientia nescit misereri, fortitudo sine consilio precipitatur ; sed eadem specialis prudentia politica regit opera iusticie pollitice et opera fortitudinis politice ; ergo eadem prudentia specialis regit opera iusticie spiritualis sive pietatis et opera fortitudinis spiritualis ; ergo donum et consilium donum sunt eadem prudentie spiritualis ; et ita non differunt.

Ad hoc dicunt quidam quod scientia donum est scientia quedam, quo homo scit quid sit et a quo sit et ad quid sit, quoniam scientia dono scit homo se esse animal rationale mortale, et scit se esse a Deo, et scit se accepisse a Deo talenta, que debet multiplicare, ut ad beatitudinem perveniat. Consilium autem est, quo homo cavet pericula, que sunt in hoc exilio et que sunt in hello spirituali, quod habet homo contra mundum et carnem et demonia, et que sunt in hoc mari huius seculi, per que[m] necesse est nos sapienter navigare. [Et quod ita sit, videtur per Augustinum, qui dicit, in libro [sapientie] De doctrina christiana, quod scientia dono cognoscuntur omnes scientie divinarum Scripturarum.

Sed quod hoc sit falsum, probatur multis modis. Primo, quia nulla cognitio est virtus, ut ostendetur inferius, nisi fidei cognitio et intellectus cognitio et sapientie ; sed donum scientie non est aliqua istarum trium cognitionum ; ergo vel donum scientie non est virtus, vel non est aliqua cognitio ; sed habitum est quod est virtus ; ergo non est aliqua cognitio ; et ita non est scientia, qua homo scit quid sit et a quo et ad quid.

Item, omnis virtus facit subiectum suum laudabile ; et donum scientie est virtus ; ergo etc. ; sed scientia, qua homo scit quid sit et a quo et ad quid, non semper facit subiectum suum laudabile, immo aliquando vituperabile, quoniam servus sciens voluntatem domini sui et non faciens vapulabit multis ; ergo scientia illa non est donum scientie.

Item, scientia consistit in speculatione ; virtus autem in agere ; sed donum scientie est virtus ; ergo consistit in agere, non in speculatione, est enim donum scientie, quod imperat facienda, sicut dictum est supra.

 

Quod concedimus. Sed quod dicit Augustinus, quod scientia dono cognoscuntur omnes scientie divinarum Scripturarum, hoc est verum per suppositione, quoniam donum scientie supponit quecumque docentur in sacra Scriptura, unde per modum istum dicitur scire, sicut geometer scit quod linea est longitudo sine latitudine et quod a quolibet puncto ad quemlibet punctum potest d[u]ci recta linea, tamen nescit hoc probare in quantum est geometer, set dicitur scire hoc, quia supponit illud. Cum igitur predicta differentia doni scientie et doni consilii ostensa sit esse nulla, remanet predicta obiectio, qua probatur eandem prudenciam spiritualem esse donum scientie et donum consilii.

Item, ad scientiam donum pertinet abstinere a malis, ad consilium aut[em] pertinet cavere pericula huius mundi ; sed pericula huius mundi sunt peccata ; ergo idem est cavere pericula et abstinere a malis ; ergo idem donum facit cavere pericula et abstinere a malis ; ergo donum scientie et donum consilii sunt idem.

Item, si donum consilii facit cavere omnia pericula, tamen in bello spirituali, cum in navigatione spirituali, cum in exilio presentis miserie, cum in istis diversa sint genera periculorum, debent igitur esse diversa genera consiliorum ad vitanda huiusmodi pericula, quoniam alia scientia est bellandi, alia navigandi et sic de aliis ; ergo diverse sunt species consiliorum.

Item, donum consilii aut regit opera fortitudinis secundum rationes iuris naturalis, aut secundum rationes fidei. Si primum, et hoc facit prudentia politica ; ergo donum consilii idem est quod prudentia politica, quia prudentia politica regit opera aliarum virtutum secundum principia iuris naturalis, que invenit scripta in corde hominis sive in synderesi, unde Isaias : Redite, prevaricatores, ad cor, in quo, scilicet, invenietis scriptum quid facere debeatis, et in evangelio Iohannis dicit Dominus Samaritane : Voca, virum tuum, scilicet sinderesim. Si vero consilium regit opera fortitudinis secundum rationes fidei, hoc idem facit scientia donum, quoniam donum regit opera pietatis secundum rationes fidei. I[d]em ergo videtur esse donum consilii et donum scientie.

 

Forte dicet quod scientie donum in ipso opere pietatis non inveniet difficultatem, sed solum circa circumstancias, facile enim est scire quid Deo et nobis et proximo debeamus ; sed in ipopere fortitudinis difficultas est non solum in circumstanciis, ardua enim et difficilia sunt opera fortitudinis ; et propter hoc est aliud donum regitivum operum fortitudinis, et aliud operum pietatis.

 Set contra. Dictum est supra quod, quamvis donum scientie diversas difficultates inveniat in operibus pietatis, tamen quia secundum principia eiusdem virtutis, scilicet fidei, explicat omnes illas difficultates, remanet donum scientie unum donum secundum speciem ; ergo licet donum scientie et donum consilii diversas inveniant difficultates, tamen quia omnes illas explicant secundum principia eiusdem virtutis, scilicet fidei, debent esse unum donum secundum speciem ; et ita donum consilii et donum scientie non differunt secundum speciem.

 

Solutio. Ad predicta potest dici quod consilium quandoque large, quandoque stricte accipitur. Large, secundum quod est deliberatio de rebus, que a nobis sunt, rebus dico valentibus ad finem, quem intendimus, sicut si aliquis velit esse episcopus, deliberat de rebus, que ad hoc valent ; et huiusmodi deliberatio consilium est ; tale consilium est in omnibus rebus, que deliberatione indigent, et pertinet ad prudenciam vel est idem cum prudentiam. Quandoque dicitur consilium deliberatio de rebus excellentibus sive de operibus excellentibus, ad que non tenemur, secundum quod hic dicitur esse consilium : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes, et da pauperibus ; et sic stricte sumitur consilium. Stricte iterum sumitur consilium, secundum quod est deliberatio de operibus arduis, sive ad que tenemur sive ad que non tenemur ; et hic est prudentia excellens et sic accipitur donum consilii, prudentia enim excellens sive donum consilii est in confinio actionis et contemplationis, que est inter sapientiam et intellectum ex una parte, et fortitudinem scientiam et pietatem et timorem ex alia ; pertinent enim sapientia et intellectus ad contemplationem, et alia quatuor ad actionem, et consilium, quod est prudentia excellens sive prudentia valde exercitata, est in medio contemplativorum donorum et activorum, per huiusmodi enim exercicium de facili ascenditur ad contemplafione, unde Gregorius : Qui ad arcem contemplationis ascendere desiderat, prius necesse est ut in campo actionis se exerceat.

Secundum hoc recipimus primam argumentationem. Concedimus enim quod idem sunt in essentia prudentia et consilium, sed consilium importat quoddam accidens supra prudentiam. Et quod ita dicendum sit, videtur. Multi enim philosophi dixerunt quod prudentie est cuncta ad normam rationis dirigere et humanis actibus quasi divinis providere ; prudentia ergo regit opera nostra ad conformitatem divinorum operum, hoc enim intendere debemus, ut simus conformes Deo, unde dicit beatus Dionisius, in ierarchia, I : Prelati officium est homines facere deiformes. Prudentie enim sunt ista quinque : ratio, intellectus, circumspectio, providentia, cautela, ratio in administrationem temporalium, ins tellectus quantum ad conformitatem divinorum, circumspectio, id est consilium, [provi]dentia de bonis adipiscendis in futurum, cautela per quam vitantur mala. Per hoc ergo videtur quod consilium sit quedam prudentia.

Potest etiam solvi, sicut dicebatur, quod, quia opera fortitudinis in se ardua sunt et difficilia, propter hoc aliud donum regitivum habent quam opera pietatis. Et non valet hec argumentatio : consilium procedit secundum principia fidei, et prudentia similiter, ergo prudentia idem est quod consilium, et est fallacia consequentis, quoniam commune est ad multas virtutes procedere secundum principia fidei, non tamen propter hoc multe virtutes sunt una virtus ; sed secundum hoc prudentia politica non erit species specialissima, sicut dictum est, immo alia species prudentie erit, per quam regetur fortitudo, et alia species prudentie, per quam regetur iusticia vel temperantia. Ideo prima solutio magis placet nobis.

Item, notandum quod, quamvis voluntas dandi elemosinas et imperium dandi elemosinas sint diversarum virtutum primum enim est misericordie, secundum prudentie tamen voluntas providendi sibi necessaria et imperium, quo per discretionem homo providet sibi necessaria, eiusdem virtutis sunt. Et hoc est, quia voluntas providendi sibi necessaria, rationis est sicut et illud imperium, nec habet aliam difficultatem quam illud imperium ; sed voluntas dandi elemosinas et imperium dandi elemosinas sunt diversarum virium et diversarum difficultatum, sicut dicitur quod logica theorica et logica practica sunt eiusdem scientie, quia eamdem difficultatem habent et circa communia et transcendentia est utraque, utraque tamen demonstrativa theorica et demonstrativa practica non sunt eiusdem scientie, quoniam contingit scire ex quibus et qualibus et qualiter sumptis fiat demonstrativus sillogismus, quod docetur in Posterioribus Analeticis, tamen propter hoc non scietur natura trianguli, unde diverse sunt scientie : demonstrativa docens demonstrare et demonstrativa demonstrans, et hoc est, quoniam diverse sunt difficultates theorice demonstrative et practice demonstrative.

Item, videtur posse probari quod ipsa scientia sit virtus, proprie sumpto vocabulo, propter hoc, quod alia scientia est faciendorum sive operandorum et alia est scientia operandi, quod patet in architectore, qui scit quoniam sic et sic faciendum est, ipse tamen nescit operari ; sed manuales artifices executioni mandant, quod ille precipit. Et sic patet quod alia est operandorum scientia et alia scientia operandi. Sic igitur quedam scientia est eorum, que debent fieri, et alia est scientia faciendi illa ; sed habitus, a quo exeunt bona opera, est virtus, quia virtus se habet ad agere ; set scientia faciendi facienda est habitus, a quo bona opera exeunt ; ergo huiusmodi scientia est virtus ; et sic scientia donum, secundum quod proprie est scientia, est virtus. Quod est contra predicta.

 

Solutio. Cum dicitur : iste scit nature, secundum quod usus intelligit illam locutionem, hoc verbum scit non solum copulat scientiam sed habilitatem quandam, secundum quam iste dicitur habilis ad natandum. Eodem modo cum dicitur : iste habet scientiam operandi facienda, non solum predicatur scientia, sed etiam habitus quidam, quo habilis est iste ad operandum ea, que debent fieri ; et ab illo habitu exeunt bona opera, non ab ipsa scientia ; unde ipsa scientia non est virtus, sed habitus ille est virtus, quoniam ille habitus reddit subiectum suum bonum et bene reddens opus suum, hoc autem appellat Aristoteles, in Ethicis, virtutem, sicut virtus oculi facit bonum oculum et facit ipsum bene videre, et virtus equi facit equum bonum et bene ferentem ascensorem.