Tractatus XVIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XVIII

TRACTATUS DECIMUS OCTAVUS

 

 

DE IURE NATURALI

 

Dicto de virtutibus theologicis, dicendum est de politicis, antequam dicamus de donis Spiritus Sancti, hac ratione, quia de virtutibus politicis [non] est questio an sint virtutes, sed de donis est questio an sint virtutes ; unde rectius continuantur virtutes politice theologicis quam dona, quoniam, sicut patebit inferius, operatio virtutum politicarum precedit operationem donorum ; quoniam autem ius naturale origo et principium est omnium virtutum et motuum ipsarum, ideo prius dicendum est de iure naturali.

 

Circa quod primo inquirendum est quomodo liget.

Secundo utrum ille, qui primo appropriavit sibi aliquid peccavit mortaliter.

Tercio de differentia iuris naturalis et iuris positivi.

Quarto qualiter lex naturalis scripta est in corde hominis.

Quinto utrum precepta iuris naturalis recipiant dispensationem.

Sciendum ergo quod ius naturale quandoque large, quandoque stricte dicitur. Large, secundum quod ius naturale dicitur quod natura docuit omnia animalia, ut est coniunctio maris et femine, et similia ; et secundum hoc ius non est virtus vel vicium, quoniam secundum communia omnibus animalibus non est virtus vel vicium, sic enim bruta susceptibilia essent virtutis et vicii. Stricte sumitur ius naturale secundum quod ius naturale dicitur quod naturalis ratio sine omni deliberatione aut sine magna dictat esse faciendum, ut Deum esse diligendum et similia.

 

 

Caput I

Utrum omnia communia fuit preceptum iuris naturalis.

 

Circa primum capitulum sic obicitur. Sancti dicunt quod omnia esse communia fuit preceptum iuris naturalis, et ad hoc tenebantur Adam et Eva in primo statu ; sed non tenebantur ad hoc, nisi ex precepto nas ture ; ergo cum eadem natura maneat adhuc, modo tenemur ex precepto nature ad hoc : omnia esse communia ; ergo qui sibi appropriat aliquid, peccat mortaliter, cum faciat contra preceptum nature ; et sic totus mundus involutus est in peccato mortali.

Si dicit quod ad hoc non tenemur nisi in casu, scilicet in tempore necessitatis, tunc enim omnia debent esse communia, illud non solvit argumentationem precedentem, quoniam non tenemur semper honorare parentes, sed tantum pro loco et tempore, tamen in quocumque tempore contrarium facimus, id est inhonoramus patrem, peccamus mortaliter ; eodem modo licet ad communicationem omnium non teneamur nisi pro loco et tempore, tamen quandocumque contrarium facimus, peccamus mortaliter ; sed appropriando nobis aliquid, facimus contrarium illius precepti ; ergo peccamus mortaliter.

Item, Aristoteles : Quod natura est tale etc. ; ergo iustum secundum ius naturale magis est iustum quam quod est iustum secundum ius positivum ; sed omnia esse communia est iustum secundum ius naturale, et non omnia esse communia est iustum secundum ius positivum ; ergo primum magis est iustum quam secundum ; ergo magis tenemur ad primum ; ergo si transgredimur, peccamus mortaliter ; sed appropriando nobis aliquid, transgredimur ipsum ; ergo tunc peccamus mortaliter.

 

Solutio. Sicut dicit Prepositinus, in iure naturali sunt quedam precepta et quedam prohibitiones et quedam demonstrationes. Precepta sunt hec : quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite eis. Prohibitiones, ut hoc : non facias alii quod tibi non vis fieri ; et sub hac prohibitione continentur prohibitiones decalogi ; quod patet, quoniam nullus vellet quod alius occideret ipsum vel quod furaretur ei aliquid, unde nec ipse debet facere hoc alii, et propter hoc preceptum est : Non occides, non furtum facies etc., precepta enim et prohibitiones iuris naturalis semper et simpliciter obligant. Demonstrationes sunt que ad tempus et secundum quid obligant, quarum, opposita secundum casus emergentes licet fieri, verbi gratia, secundum ius naturale licet vim repellere vi et sua repetere, vindicatio enim est iure naturali, ut dicit Tullius, in fine prime Rhetorice, tamen Dominus precepit apostolis oppositum, dicens : Qui percusserit te in unam maxillam, prebe ei et alteram, et qui voluerit tibi auferre tunicam, dimitte ei et paulium, tempus enim et locus sic se offerebant, quia per nimiam mansuetudinem trahendi erant homines ad Deum. Hoc igitur, scilicet omnia esse communia, de quo obiectum est, cadit sub demonstratione, quoniam non fuit preceptum iuris naturalis simpliciter, sed tantum secundum quid ; fuit enim preceptum in statu innocencie sive in statu nature bene disposite, sed in statu cupiditatis et nature corrupte non est preceptum nec debet esse, quoniam si esset, dissolveretur res publica et mutua cede perimeret se genus humanum. Verum est tamen quod omnia sunt communicanda tempore extreme necessitatis, quoniam naturalis ratio dictat quod magis diligenda est salus proximi quam ista temporalia.

 

 Ad primum ergo dicimus quod, licet eadem natura maneat, que fuit in statu innocencie, tamen quia non manet in eodem statu, non est modo preceptum.

Ad secundum dicimus quod non est simile de hoc : honora parentes, quoniam illud semper et simpliciter preceptum est, aliud non.

 Ad tercium dicimus quod hoc : non omnia esse communia, iustum est, non tantum secundum ius positivum, sed secundum iusticiam naturalem, ut patet ex iam dictis. Dictum est enim quod hoc : non furtum facies, continetur sub hac regula iuris naturalis : non facies alii quod tibi non vis fieri ; igitur um furtum sit contra ius naturale, aliquid est proprium secundum ius naturale. Et sic patet solutio ad tercio obiectum.

 

Notandum autem quod, quamvis aliqua esse propria sit de iure naturali, tamen appropriare sic vel sic non est de iure naturali, sed de positivo ; similiter punire malos est de iure naturali, sed punire sic et sic non est de iure naturali, sed de iure positiva.

Sed obicitur : Omnia esse communia est de iure naturali ; ergo est iustum.

Item, aliqua esse propria est de iure naturali ; ergo est iustum ; sed omnia esse communia, aliqua esse propria sunt contraria ; ergo iustum est contrarium iusto ; ergo bonum est contrarium bono, quod est contra Aristotelem dicentem quod malum malo contingit esse contrarium et malum bono ; sed nunquam bonum est contrarium bono. Item, punire malos est sub precepto iuris naturalis ; sed punire sic est sub [precepto] ; ergo punire sic est sub precepto iuris naturalis, quod prius negatum est.

 

Solutio. Sine dubio inconveniens [est] bonum esse contrarium bono in eadem ratione boni et ex eadem causa ; sed ex diversis causis et in liversis casibus non est inconveniens, sicut refutare officium predicandi et recipere officium predicandi contraria sunt ; tamen utrumque est bonum in diversis causis et in diversis casibus, sicut predictum est, eodem modo omnia esse communia est iustum et bonum secundum ius naturale ; similiter aliqua esse propria est iustum secundum ius naturale, sed aliter et aliter, quoniam naturalis ratio dictat quod omnia debent esse communia, et valde appetit et amplectitur omnia esse communia, ita enim erit in statu ad quem tendimus, scilicet in statu beatitudinis ; sed aliqua esse propria dictat ratio naturalis quasi coacta, scit enim quod secundum statum nature, qui modo est, utilius est aliqua esse propria quam omnia esse communia ; unde sustinet aliqua esse propria, ne peius accidat ; unde aliqua esse propria est de iure naturali quasi ex permissione nature ; sed omnia esse communia est de iure naturali, quasi ex beneplacito nature ; quia ergo ex diversis causis et in diversis casibus sunt illa duo de iure naturali, non est inconveniens illa esse contraria, et tamen utrumque est bonum.

Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : punire malos est sub precepto iuris naturalis, et punire sic etc., ergo etc. ; et hoc est quia punire sic non est essencialiter contentum sub punire, sed per accidens, sicut non sequitur : linea est sub subiecto iometrie, et linea alba vel visibilis est sub linea, ergo linea alba vel visibilis est sub subiecto iometrie, quoniam linea alba est per accidens sub linea.

 

Item, queritur utrum hoc preceptum : omnia esse communia, semper liget.

Videtur quod non, quoniam non est preceptum ex sola natura, sed ex natura cum statu innocencie ; sed modo non est idem status ; ergo modo non ligat ; ergo non semper ligat.

Item, si semper ligat, cum hoc sit demonstratio, sequitur quod demonstratio semper liget ; et precepta et prohibitiones semper ligant ; non est ergo differentia inter precepta et prohibitiones et demonstrationes.

 

Solutio. Ad hoc potest dici quod illud preceptum semper ligat, differenter tamen ligat modo et ligabat in statu innocentie, modo enim non ligat ad omnimodam executionem in omni tempore, sed tantum in tempore necessitatis ; sed in statu innocentie ligabat ad omnimodam executionem in quolibet tempore sive necessitatis sive in alio tempore.

Ad primum ergo dicimus quod ex sola natura non ligabat, sed ex natura et statu innocencie ligabat ad omnimodam executionem ; et cum modo non maneat idem status, modo non sic ligat.

Ad secundo obiectum dicimus quod, quamvis demonstratio semper liget, tamen adhuc est differentia inter demonstrationem et preceptum, quoniam contrarium precepti nunquam licet facere, sed contrarium demonstrationis licet facere.

 

 

Caput II

[Utrum] qui primo appropriav[it] aliquid peccaverit mortaliter.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum ille, qui primo sibi appropriavit aliquid, peccaverit mortaliter.

Videtur quod sic, quoniam auctoritas dicit : Iniquitatis est dicere : hoc est meum, hoc est tuum ; ergo qui primo dixit hoc, iniquus fuit ; ergo peccavit mortaliter ; sed dicendo hoc appropriavit sibi aliquid ; ergo qui primo appropriavit sibi aliquid, peccavit mortaliter.

Item, alia auctoritas : Feliciter viverent homines, nisi essent ista duo pronomina, scilicet meum, tuum ; ergo qui primo dicit hoc sive qui primo appropriavit sibi aliquid, fecit contra felicitatem vite ; ergo peccavit mortaliter.

Item, naturalis ratio dictabat quod omnia debent esse communia et sine dispensatione appropriavit sibi aliquid ; ergo fecit contra illud quod naturalis ratio dictabat ei esse faciendum ; ergo fecit contra conscientiam ; ergo peccavit mortaliter.

Forte dicet quod Dominus dispensavit, quando dixit : In sudore vultus lui vesceris pane tuo. Sed probo quod non oportuit dispensare nec peccavit qui primo appropriavit aliquid sibi, quoniam nunquam ratio naturalis dixit ei quod omnia debent esse communia in omni tempore et in omni statu ; pernitiosum enim esset hoc in statu nature corrupte ; ergo in huiusmodi statu ex appropriando sibi aliquid non peccavit, precipue cum oporteret terram excoli et de labore proprio vivere.

 

Solutio. Si ex cupiditate primo appropriavit, peccavit mortaliter, sicut Nemroth qui ex cupiditate usurpavit sibi dominium et civitates. Sed si hac de causa appropriavit sibi aliquid, quoniam vidit nocivum esse omnia communia in statu corrupte nature, non peccavit nec dispensavit Dominus, quando dixit : In sudore vultus tui etc., sed quod futurum erat, predixit.

Ad primum ergo dicimus quod iniquitatis fuit dicere etc., id est ex iniquitate Ade prodiit huiusmodi appropriatio, quoniam nisi peccasset, non fuisset natura corrupta et sic remansissent omnia communia.

Ad secundum dicimus quod huiusmodi appropriatio non est contra felicitatem vite, quoniam multis modis contingit feliciter vivere.

Ad tercium patet solutio ex predictis, quoniam naturalis ratio non dicebat quod omnia deberent esse communia in omni statu, et hoc ideo, quia natura dictat contrarium huiusmodi esse faciendum ; omnia tamen sunt communia in casu ; sed non dictat contrarium huiusmodi esse faciendum in aliquo casu, scilicet honorare parentes, nec in statu innocencie, nec in statu miserie.

 

 

Caput III

De differentia inter precepta legis divine et nature.

 

Circa tercium capitulum queritur que sit differentia inter precepta legis divine et precepta nature.

Quibusdam videtur quod nulla, scilicet illis qui dicunt quod tenemur ad precepta, sed non admodum, quasi [dicitur] : non tenemur facere precepta ex caritate ; unde secundum istos non tenemur diligere Deum ex caritate et ita diligere Deum ex caritate non est in precepto ; sed excluso modo preceptum de dilectione non est nisi de dilectione naturali. Sic igitur secundum istos nulla differentia est inter precepta iuris naturalis et precepta legis divine. Et hoc sic volunt probare, quia caritas non est in potestate nostra, datur enim a Deo immediate ; ergo moveri ex caritate non est in potestate nostra ; sed Deus non precipit impossibile ; ergo non precipit nobis moveri ex caritate ; ergo non tenemur moveri ex caritate.

Item, si tenemur moveri ex caritate, ergo tenemur diligere Deum ex caritate ; sed cum diligimus Deum naturali dilectione tantum, non diligimus ipsum ex caritate ; ergo cum tenemur diligere ipsum ex caritate, peccamus omittendo, et ita diligendo Deum naturali dilectione tantum peccamus mortaliter, similiter dando elemosinam ex naturali pietate tantum, peccamus mortaliter ; hoc autem falsum ; restat igitur quod non tenemur admodum, et sic nulla est differencia inter precepta etc.

Sed videtur quod magna differentia sit et quod teneamur ex caritate moveri. Precepta enim naturalia non sunt data ad merendum, quoniam mereri est supra naturam et natura nichil potest supra se ; precepta legis divine data sunt ad merendum, quod probatur, quoniam Augustinus dicit quod omnes volunt esse beati. Sed non omnes fiunt beati, quare ? quia non omnes volunt antecedens, scilicet recte vivere, sed recte vivere non antecedit ad esse beatum, nisi secundum quod importat meritum, ergo cum precepta legis divine data sint ad recte vivendum, data sunt igitur ad merendum ; ergo differeunt a preceptis naturalibus que non sunt data ad merendum ; ex hoc sequitur quod, si meritum est de essencia preceptorum legis divine, cum meritum non sit nisi ex caritate, quod tenemur ad implendum precepta ex caritate.

Item, si non tenemur implere precepta ex caritate, et constat quod tenemur implere precepta, ergo aliquis potest implere omnia precepta ex solis naturalibus sine caritate ; sed implentibus omnia precepta promittitur vita eterna ; ergo sine caritate potest aliquis salvari, quod est hereticum. Item, Dominus in eis in Syna in sancto, scilicet Dominus in eis qui implent mandatum, Syna enim interpretatur mandatum, et dicit Glosa ibi quod sine Domino non potest impleri mandatum ; et ita sine caritate non impletur preceptum ; meritum igitur est de essentia legis divine sive de essencia preceptorum legis divine ; ergo precepta naturalia et precepta legis divine differunt.

 

Quod concedimus. Unde dicimus quod non sunt eadem formaliter set materialiter, tenemur enim implere precepta legis divine ex caritate.

Ad primo obiectum dicimus quod bec est falsa : non est in potestate nostra moveri ex caritate, immo ex quo in potestate nostra est ut habeamus caritatem, moveri possumus ex caritate, et ita in nobis est habere caritatem, quoniam caritas offertur nobis, unde Apostolus : Videte ne quis desit gratie Dei, et Petrus in prima canonica sua : Sperate in eam que vobis offertur gratiam ; quamvis igitur iste non possit per se habere caritatem, tamen potest habere, quoniam Deus potest dare et iste potest recipere, sicut quamvis iste puer non potest per se habere illud pomum in alto positum, tamen potest habere, quoniam pater suus potest ei dare et ipse potest recipere.

Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : iste tenetur diligere Deum ex caritate, et non diligit Deum ex caritate, ergo omittit nunc. Sed ista tenet : iste tenetur diligere Deum ex caritate nunc et non diligit ex caritate nunc, ergo omittit nunc, quamvis enim teneamur moveri ex caritate, non tamen tenemur moveri semper sed tantum quando habemus caritatem, et ea cadunt in apprehensionem nostram, que sunt excitativa motus caritatis.

 

Set queritur propter quid data sunt precepta naturalia, si non sunt ad merendum data. Dicimus quod data sunt ad merendum, sed non primo et principaliter, immo data sunt primo et principaliter ad hoc, ut habilitent nos ad habendum virtutes politicas et per virtutes politicas veniamus ad theologicas per quas meremur ; precepta aut[em] legis divine data sunt primo et principaliter ad merendum ; et sic patet differentia. Sunt autem due regule de iure naturali, sub quibus continentur omnia precepta iuris naturalis, que pertinent ad proximos, scilicet iste : Ne facias alii quod tibi [non] vis fieri ; Omnia quecumque vultis, ut faciant vobis homines etc. ; ea vero, que pertinent ad Deum, continentur sub hoc : Diliges Dominum Deum tuum etc., hoc enim est preceptum iuris naturalis, quoniam hoc dictat ratio naturalis, quamvis ad illud non potest per se.

 

 Sed obicitur de ista regula : Ne facias etc. ; sed nolles quod aliquis occideret te vel quod furaretur tibi rem tuam ; ergo non debes occidere nec furari per regulam istam ; ergo ista precepta : Non occides, non furtum facies, sunt precepta iuris naturalis.

Contra. Si sunt precepta iuris naturalis ; ergo semper fuerunt ; sed in statu nature non corrupte inutile erat tale quid precipere, cum omnia essent communia, quoniam tunc non poterat fieri furtum, quoniam furtum est contrectatio rei aliene, invito domino.

Item, in statu illo nullus potuit occidere alium, quoniam cum acutissimo ense non posset Adam occidi ante peccatum, ad minus secundum quosdam ; ergo tunc non erant huiusmodi precepta iuris naturalis ; ergo nec modo, quoniam si modo, et semper.

Solutio. Sine dubio tunc fuerunt precepta iuris naturalis : non occidere, non furari, sed non pro statu qui tunc erat, sed pro statu qui poterat esse et futurus erat in veritate, quoniam naturalis ratio bene dictabat quod si huiusmodi status esset, non esset occidendum nec fuandum.

 

Item, queritur de regula ista : Quecumque vultis etc., utrum sit preceptum vel consillum. Si consillum, ergo non tenemur ad illud ; et hoc falsum est, quoniam certum est quod tenetur subvenire indigentibus. Si preceptum, ergo tenemur facere hominibus quecumque volumus, ut faciant nobis ; sed si essemus in statu Iatronis, vellemus quod non suspenderet nos ; ergo [non] tenemur non suspendere latrones ; et hoc est falsum, quoniam nisi malefactores punientur, res publica destrueretur.

Item, si peteremus aliquid ab aliis, vellemus quod darent nobis ; ergo tenemur lare cuilibet petenti ; ergo fere sunt omnes transgressores, quod durum est dicere ; propter hoc dicunt quidam quod partim est consillum, partim preceptum, quia est preceptum quantum ad articulum necessitatis, quantum ad alios articulos est consillum.

 

Set obicitur. Preceptum est in Evangelio : Omnia petenti [te] tribue ; tenemur ergo lare omni petenti etiam ci[tra] articulum necessitatis.

Item, si expectetur articulus necessitatis, forte interim morietur pauper.

Item, potest esse quod in articulo necessitatis non possit sumere cibum ; ergo subveniendum est ei ante articulum necessitatis ; ergo quantum etiam ad alios articulos preceptum est illud : Quecumque vultis etc.

Quod concedimus, et est intelligendum sic. Quecumque vultis rationabiliter, ut faciant vobis etc. ; sed si essemus in statu latronis, non vellemus rationabiliter nobis condonari quod non puniremur.

Item, si peteremus aliquid et non indigeremus, non vellemus illud dari nobis. Et sic patet solutio ad primo duo obiecta. Concedimus etiam quod ci[tr]a articulum necessitatis tenemur aliqua dare, scilicet superflua, non tamen cuilibet petenti nec in quolibet tempore, quoniam precepta affirmativa non obligant ad semper, quoniam si aliquis non summe indigens petit a me aliquid, licet michi non lare, quoniam possum reservare magis indigenti vel eque indigenti, si sit consanguineus meus aut domesticus aut vicinus ; et sic non oportet omnes esse transgressores ; sed pro quanta necessitate tenemur dare huic petenti et non reservare alii, hoc non est artis determinare, sed pocius caritatis, que dicit que circumstancia preponderat alii circumstancie, quia virtus est certior et melior omni arte, ut dicit Aristoteles, et beatus Iohannes dicit quod unctio docet nos de omnibus, que non permittit nos decipi.

Dicimus iterum quod illud est preceptum : Omni petenti [te] tribue ; sed intelligitur : tribue rem vel correctionem vel bonum verbum.

 

 

Caput IV

Quomodo lus naturate scriptum sit in corde hominis.

 

Circa quartum capitulum queritur quomodo ius naturale scriptum sit in corde hominis.

Quod autem scriptum sit naturaliter, videtur, quoniam si queratur a puero quinque annorum vel sex an sint puniendi malefactores, dicet quod ita, similiter si queratur an diligendi sint amici, dicet quod ita ; videtur ergo quod naturaliter sciat hoc.

 

Sed contra. Omnia scientia incoat a sensu ; sed iste puer nunquam vidit aliquam iusticiam exequi ; sit ita ; ergo [quod] non scit malefactores esse puniendos.

Ad hoc dicit Augustinus quod anima rationabilis est imago Dei, et in illa imagine videt Deum ; unde in se quasi naturaliter videt Deum, propter hoc dicit Tullius quod Deum esse est vox nature ; videt igitur anima rationalis quasi naturaliter in se primam iusticiam, primam largitatem, primam benignitatem, et propter hoc dicit quasi naturaliter malefactores esse puniendos, largos esse diligendos et sic de aliis.

Quod obicitur quod omnis scientia incoat a sensu, dicimus quod hoc est falsum secundum Augustinum, nec Aristoteles dicit illud, sed quod [si] aliquis sensus defecerit, necessarium est aliquam scientiam deficere, scilicet illam que est de universali, cuius singularia habent cognosci per sensum illum, dicit etiam quod omnis doctrina et disciplina intellectiva fit ex preexistenti cognitione, et hoc verum est, quoniam disciplina per alium recipitur et incipit ab eis que per se nota sunt sensu vel intellectu.

Sed contra predicta obicitur quoniam anima rationalis imago est divine essencie, in quantum est divina essentia, dicunt enim sancti quod, cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, imago et similitudo ibi significat divinam essentiam ; ergo anima rationalis est imago Dei secundum quod divina essencia est ; ergo non est imago Dei secundum quod est iusticia vel veritas vel bonitas ; ergo anima non videt in se primam veritatem, secundum quod prima veritas, vel primam iusticiam, secundum quod prima iusticia, alterius enim rationis est secundum quod est divina essencia, alterius secundum quod est prima iusticia ; sic igitur non est verum quod per visionem prime iusticie scripta sint naturaliter precepta iuris naturalis in corde hominis.

Forte concedet quod anima non videt naturaliter in se primam iusticiam aut primam bonitatem nisi per accidens, scilicet quia videt in se divinam essentiam que est prima bonitas. Videtur hoc falsum esse, quoniam Augustinus dicit quod notio boni naturaliter est impressa anime, et alia auctoritas dicit quod quilibet naturaliter diligit bonum, sed non diligit nisi cognitum ; ergo quilibet cognoscit naturaliter bonum secundum quod bonum.

 

Quod concedimus. Unde dicimus quod anima naturaliter videt primam bonitatem, non tantum prout est divina essentia, sed etiam prout est prima bonitas, quoniam cum anima videt in se Deum, delectatur in apprehensione illa, quoniam conveniens coniungitur cum convenienti sed bonum est illud cuius apprehensio est delectatio ; videt igitur anima primam bonitatem in se, secundum quod est prima bonitas.

Item, quia videt in se primum bonum et videt quoniam non est bonum ab alio, videt quoniam illud est summum bonum, et ita videt quod summe bonum summe odit malum, et ita punit ipsum ; videt igitur in se primam iusticam, et sic est videre in omnibus aliis que per modum dispositionis predicantur de Deo ; sed tamen quedam facillime et sine collatione videt in se, sicut divinam essentiam facillime videt et primam bonitatem sine collatione aliqua, quedam vero non ita de facili videt nec sine collatione, ut omnipotenciam, iusticiam, omnia tamen, ut sic loqui liceat, naturaliter videt in se.

 

 

Caput V

Utrum possit fieri dispensatio iuris naturalis.

 

Circa quintum capitulum queritur utrum potest fieri dispensatio [circa] precepta iuris naturalis.

Sed primo videndum quid sit dispensatio et quibus de causis habet fieri. Dispensatio est legitima iuris relaxatio, et dicitur dispensatio quasi diversorum pensatio ; pensantur enim diversa ut [sciatur] quid quo sit utilius aut melius. Fit autem dispensatio duabus de causis, scilicet aut utilitate aut necessitate ; et quando fit utilitate, aut fit utilitate ecclesie aut private persone.

 

Queritur ergo utrum potest fieri dispensatio [circa] precepta iuris naturalis.

Videtur quod non, quoniam dicitur quod dominus papa non potest dispensare circa novum et vetus testamentum ; et precepta iuris naturalis sunt de veteri et novo testamento ; ergo non potest dispensare [circa] illa.

Sed videtur quod potest, quoniam preceptum est in iure naturali : Non occides, et tamen occiditur aliquando sine peccato ; similiter preceptum est in iure naturali : Non furtum facies, et tamen Dominus iussit Ebreis asportare vasa Egyptorum, et ita videtur dispensasse contra furtum ; similiter secundum [quod] ius naturale unica uxor debet esse unici, et tamen Iacob plures habuit, similiter David et Salomon, quod, quando mos erat, peccatum non erat, [a]ut auctoritas dicit, et ita circa matrimonium dispensatum est contra ius naturale ; similiter votum est de iure naturali, tamen dominus papa dispensat contra votum.

 

Solutio. Quedam sunt prime necessitatis, quedam secunde, quedam tercie, quedam quarte. Prime necessitatis sunt sine quibus non salvatur similitudo Dei, sic est diligere Deum ; contra ista non potest fieri dispensatio, quoniam homo non potest dispensare nec Deus vult dispensare.

Secunde necessitatis sunt que valent ad conservationem similitudinis Dei et ad augmentum caritatis, tamen sine illis potest servari caritas et Dei similitudo, sicut est unicam esse unici, istud enim conservat caritatem et nutrit, quoniam si unus haberet plures, cito posset amitti caritas, quoniam discordia et invidia oriretur inter ipsas. Contra ista, que sunt secunde necessitatis, potest dispensari et Dominus dispensavit cum multis qui plures uxores habuerunt, quoniam viri sancti servabant mundiciam cordis et corporis in accedendo ad plures uxores, quia non accedebant causa delectationis, sed causa prolis gener[ande] ad cultum veri Dei ; similiter votum [recipit] dispensationem, quoniam votum fit ad augmentum caritatis et sine illo augmenta potest manere caritas et similitudo Dei ; contra homicidium autem non est facta dispensatio, quoniam illud preceptum debet intelligi sic : tu, auctoritate tua, non occides ; cum autem prepositus suspendit latrones, non ipse occidit, sed lex ; similiter contra furtum non est facta dispensatio, nec Ebrei fecerunt furtum, quoniam Dominus, cuius sunt omnia, dedit vasa Egyptorum Hebreis, unde non contrectaverunt rem alienam, sed suam. Quamvis autem dispensatio potest fieri contra illa que sunt secunde necessitatis, non tamen omnimodo, quoniam non recipiunt dispensationem ex ea parte qua communicant cum illis que sunt prime necessitatis ; illa autem sunt prime necessitatis, que a principio naturaliter obligant et in generali et in speciali ; illa sunt secunde necessitatis, que a principio et naturaliter obligant in generali sed non in speciali, ut satisfactio pro peccatis est secunde necessitatis et obligat naturaliter a principio in generali, quoniam necessarium est satisfieri pro peccatis ; et illud non recipit dispensationem, quoniam non potest homo dispensare nec Deus potest, quia non vult, quoniam non potest negare iusticiam, quoniam non potest se negare, ut dicit Apostolus ; in speciali autem non obligat a principio nec naturaliter, immo quod teneatur satisfacere aliquis hac satisfactione vel illa, h[o]c est a voluntate sacerdotis iniungentis penitenciam, et istud recipit dispensationem, potest enim commutare sacerdos qui iniungit vel propter utilitatem vel propter necessitatem, sicut faciunt sacerdotes, quando dant licentiam comedendi carnes in die mercurii eis qui interfuerunt divinis officiis.

Illa sunt tercie necessitatis, que ex actu humano obligant, sicut votum, vel que obligant quosdam et non omnes aut etiam omnes in casu, sicut consi[mi]lia quosdam obligant, sicut ista : Qui te percusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram, illud precepit Dominus apostolis et ad hoc tenebantur ipsi, quoniam per magnam mansuetudinem et pacientiam debebant trahere homines ad amorem summi boni. Votum autem obligat ex actu humano ; est autem multiplex votum, scilicet religionis, continentie, peregrinationis, abstinencie ; duo prima non recipiunt dispensationem, duo ultima recipiunt.

Quarte necessitatis sunt, que prelati ecclesiarum instruunt, scilicet que instruit papa aut archiepiscopus in provincia [sua] aut episcopus. in diocesi sua aut abbas in abbacia sua ; et in istis possunt dispensare ipsi institutores.

 

Sed obicitur. Ea, que sunt secunde necessitatis, obligant a principio, et ea, que sunt tercie necessitatis, non obligant a principio ; ergo magis obligant ea, que sunt secunde necessitatis, quam que tercie ; sed omnia, que sunt secunde necessitatis, recipiunt dispensationem ; ergo et omnia que sunt tercie ; ergo votum continentie recipit dispensationem ; ergo et omnia que sunt tercie, quod est contra predicta.

Solutio. Ea, que sunt secunde necessitatis, non recipiunt dispensationem nisi per recompensationem ; et quia votum continentie non recipit recompensationem, propter hoc non recipit dispensationem, quoniam nichii potest recompensari pro continentia, quoniam continentia cohibet maximam delectationem que est secundum tactum, que delectatio maxime impedit caritatem ; unde continentia maxime conservat eam.

 

Set iterum obicitur. Continentia et abstinencia sunt virtutes due eque bone, quoniam omnes virtutes in eodem homine sunt pares ; ergo vota continentie et abstinentie sunt eque bona ; sed votum abstinencie recipit dispensationem ; ergo et votum continencie recipit dispensationem.

Solutio. Continentia et abstinentia sunt eque bone, id est eque meritorie vite eterne ; sed non sunt equales, id est eque utiles ad alia, quoniam continentia magis conservat caritatem quam abstinentia, quoniam delectatio, que est secundum gustum, minor est quam delectatio que est secundum tactum ; unde minus impedit caritatem, et propter hoc non sequitur : continentia et abstinentia sunt eque bone, ergo vota sunt eque bona, votum enim respicit utilitatem.

 

Set obicitur de matrimonio. Matrimonium enim non obligat nisi ex actu humano, scilicet ex consensu ; ergo recipit dispensationem ; ergo coniuncti per matrimonium possunt separari.

Solutio. Matrimonium quo ad quid recipit dispensatione, quo ad quid non. Quantum ad actum matrimonialem recipit dispensationem, quia vir et mulier ex mutuo consensu possunt continere et transire ad religionem. Sed quo ad sacramentum non recipit dispensationem, quoniam non recipit recompensationem, quoniam sacramentum matrimonii magnum est, ut dicit Apostolus, ad Ephesios, V, quoniam significat coniunctionem Christi et Ecclesie, que optima est, unde nec vir nec mulier potest transire ad alia vota, vivente reliquo.

Sed contra dispensationem huiusmodi sunt multe auctoritates. Dicitur in Deuteronomio, XXVII : Maledictus qui non impleverit omnia verba que scripta sunt in libro isto ; et Apostolus : Quicumque aliud predicaverit, anathema sit etc. ; et in Evangelio : Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Videtur ergo quod nullum preceptum recipiat dispensationem.

Solutio. Ad primum potest dici quod omnia precepta dicuntur adimpleri, sive secundum se adimpleantur, sive per recompensationem ; unde non sequitur quin recipiant dispensationem.

Vel potest dici quod precepta veteris testamenti non recipiunt dispensationem, sed quedam precepta novi testamenti, que de novo precepto sunt, recipiunt dispensationem, sicut dictum est.

Ad auctoritatem Apostoli dicimus quod Apostolus loquitur de credendis, que sine dubio non recipiunt dispensationem.

Ad ultimum dicimus quod verba Domini dicuntur non transire quantum ad effectum, quoniam eorum effectus nunquam transibit, scilicet vita eterna.