Tractatus XXXVI — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXVI

TRACTATUS TRICESIMUS SEXTUS

 

 

[DE FRUI]

 

Cum per pacem, que est septima virtus et beatitudo, maxime delectemur in Deo et delectari in Deo sit frui Deo, propter hoc, dicto de pace, dicendum est de frui.

Et primo que sit differentia inter frui et uti, et utrum qualibet virtute fruamur Deo.

Secundo utrum virtutibus sit fruendum.

Tertio utrum fruendum sit personis, in quantum sunt persone, et utrum persone fruantur se ipsis.

 

 

Caput I

[Que sit differentia inter frui et uti.]

 

Augustinus diffinit uti sic : Uti est id, quod in usum venerit, referre ad id, quo fruendum est ; alias abuti est ; non uti.

Sed videtur quod hec diffinitio nulla sit, quoniam idem diffinitur per se, scilicet, uti per usum, quia idem est uti et usus.

Falsum videtur etiam hoc : Alias abuti est, non uti, quia possum dare elemosinam pauperi tantum naturali pietate, non referendo actum illum ad Deum, quo fruendum est ; non tamen abutor, quia non pecco ; ergo hoc est falsum : Alias est abuti, non uti.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod uti quandoque large, quandoque stricte sumitur. Stricte, secundum quod diffinitum est ; large, secundum quod uti est assumere aliquid in facultate voluntatis , id est operari de re vel circa rem ad facultatem voluntatis sive voluntarie. Et secundum hoc comprehendit uti stricte sumptum et frui, et usus sumitur secundum hanc acceptionem, cum dicitur : Uti est id, quod in usum venerit, referre ad id, quo fruendum est ; uti ergo diffinitur, secundum quod stricte sumitur, et usus ponitur in eius diffinitione secundum largam acceptionem ; et sic non diffinitur idem per se, immo diffinitur minus commune per magis commune.

Ad illud dicimus quod sic est exponendum : Alias abuti est, non uti, id est, contrario modo uti abuti est ; utimur autem contrario modo, quoniam creatura fruimur, et istud sine dubio est abuti, et est peccatum ; sed dare elemosinam tantum naturali pietate non est frui creatura ; unde non est abuti.

 

 

Quid sit frui.

 

Viso quid sit uti, videndum est quid sit frui. Augustinus dicit quod frui est amore inherere alicui rei propter se tantum.

Sed videtur quod hec diffinitio non sit convertibilis cum diffinitio, quia fide et spe et intellectu et sapientia delectamur in Deo immediate, fides enim delectatur in prima veritate immediate, et [spes] in prima largitate, sicut caritas in prima bonitate ; sed delectari immediate in prima veritate est coniungi Deo immediate ; hoc autem est inherere Deo tantum propter se ; et hoc est frui ; ergo fide fruimur Deo, et spe similiter et intellectu et sapientia ; non ergo tantum caritate ; et sic non omne frui est amore inherere etc.

Item, operatio intellectus tendit ad aliquem finem, in cuius adeptione delectatur et quiescit, et iste finis est prima veritas, si enim delectatur intellectus ex eo, quod considerat quod diameter coste est asimeter, multo forcius delectabitur in cognitione prime veritatis.

 Item, delectatio est in visione pulcri sensiblis ; ergo delectatio est in visione pulcri intelligibilis ; ergo intellectus habet delectationem suam in fine suo et perfectione ; sed perfectio intellectus est fides ; fide igitur delectatur intellectus in Deo, et sic fide fruimur Deo. Et inde ut prius.

 

Ad hoc potest dupliciter responderi, quoniam potest dici quod in illa diffinitione amor sumitur large, secundum quod amor est in qualibet virtute, quia fides est amor prime veritatis, spes est amor, prime largitatis, et sic in illa diffinitione non sumitur amor solum pro amore, qui est caritas ; non enim solius concupiscibilis est amare et desiderare primo, sed etiam rationabilis et irascibilis, quia c omnes homines natura scire desiderant, ut dicit Aristoteles, et desiderium illud rationis est.

Vel potest dici quod in illa diffinitione amor sumitur tantum pro amore, qui est caritas, quamvis enim fide et spe fruamur Deo, tamen caritate fruimur et maxime et proprie et per se, bonum enim, quod est finis mediatus aliarum virtutum, est finis immediatus caritatis ; fidem enim immediate est supra verum, sed illud appetit, quia bonum ; similiter spes immediate se habet ad altum, sed illud appetit, quia bonum ; caritas autem appetit bonum, quia bonum, et propter hoc plus diffinitur frui per amorem caritatis quam per amorem alterius virtutis.

 

Item, Augustinus dicit : Fruimur cognitis, in quibus anima delectata conquiescit ; hec locutio per se est ; ergo fruimur cognitis, in quantum cognita sunt ; sed cognitio est per fidem in via ; ergo per fidem fruimur et per se ; magis ergo debuit diffiniri hoc modo : frui est inherere fide alicui rei propter se ipsum, quam sic : frui est amore inherere alicui rei propter se ipsam.

 Item, super Psalmum : Longitudine dierum replebo eum etc., dicit Augustinus : Tota merces nostra est visio Dei ; sed merces nostra est fruicio ; ergo fruicio Dei est visio Dei ; si ergo in patria fruitio Dei est visio Dei et e converso, visio Dei, que est in via, est fruitio Dei, que est in via ; sed visio Dei, que est in via, est per fidem ; ergo fruitio Dei, que est in via, est per fidem. Et inde ut prius.

Item, in appetitu delectationis ita est, quod alterius potencie est appetitus et alterius illa delectatio, sicut patet in homine, qui appetit mulierem ad delectandum in ea ; appetitus ille [qui] est vis concupiscibilis, quia Aristoteles dicit quod concupiscentia est appetitus delectationis ; concupiscentia vero motus est vis concupiscibilis ; ergo appetitus, quo aliquis appetit delectari in mulierem est motus concupiscibilis ; illa vero delectatio non est in vi concupiscibili, sed in alia potentia, scilicet in tactu ; eodem modo est in illo, qui appetit verum, ut delectetur in illo, appetitus enim est in vi concupiscibili, delectatio in gustu ; ergo cum dicitur : iste appetit delectari in visione Dei, alterius est potenteappetitus et alterius delectatio ; sed appetitus delectationis est in concupiscibili ; ergo est illius virtutis, que sita est in vi concupiscibili, scilicet caritatis ; ergo delectari in visione Dei est alterius virtutis quam caritatis ; sed nullius nisi fidei, cuius est videre Deum in presenti ; ergo fide delectamur in visione Dei ; sed delectari in visione Dei est frui Deo ; ergo fide fruimur Deo. Et inde ut prius.

 

Item, obicitur : Si caritas appetit delectari in visione Dei, ergo appetit videre Deum ad delectandum ; et hoc falsum, appetitus enim visionis Dei est in ratione, non in concupiscibili ; ergo non est caritatis, sed pocius fidei, que est in ratione.

Forte dicet quod caritas non appetit delectari in visione Dei proprie et per se, sed appetit delectari in suavitate Dei, que delectat tactum spirituale, unde delectatio, quam appetit caritas, similis est delectationi sensibili, que est per tactum, que est maxima inter delectationes sensibiles ; - sed contra hoc obicitur sic : Si suavitas Dei delectat tactum spiritualem et ad huiusmodi delectationem est quedam virtus, scilicet caritas, eodem modo dulcedo Dei delectat gustum spiritualem et ad huiusmodi delectationem debet esse quedam virtus alia quam caritas, similiter melodia Dei delectat auditum spiritualem et ad huiusmodi delectationem debet esse tercia virtus, et sic de aliis sensibus ; ergo secundum hoc debent esse quinque virtutes theologice secundum quinque delectationes quinque sensuum spiritualium ; non ergo tantum sunt tres virtutes theologice.

 

Solutio. Tres sunt potentie motive, silicet irascibilis, concupiscibilis, rationabilis, et tres sunt fines generales earum : verum, altum sive gloriosum sive honorificum, bonum sive delectabile. Vis rationabilis est ad verum generaliter, quacumque veritate sit verum ; vis irascibilis ad altum vel gloriosum, quacumque altitudine sit altum ; concupiscibilis ad delectabile, quacumque delectatione sit delectabile. Ad eosdem fines sunt tres virtutes theologice, que site sunt in tribus predictis viribus ; fides enim est ad verum vel ad cognitionem veri, sed spes ad altitudinern, caritas ad delectatione, non solum ad delectatione, que est in tactu spirituali, sed ad delectationem cuiuslibet sensus spiritualis, quoniam, cum caritas appetit delectari in visione Dei, imperat fidei ut moveatur ad videndum Deum.

Et sic patet solutio de ultimo obiecto. Non enim oportet esse quinque virtutes theologicas. Sufficit enim una virtus, scilicet caritas, ad omnes illas delectationes. Patet enim [quod etiam] quod fides non est proprie ad delectandum, sed proprie ad cognitionem prime veritatis, quam cognitionem concomittatur delectatio. Cum igitur frui sit delectari, melius diffinitur per caritatem quam per fidem. Unde sic est intelligenda illa descriptio : frui est in aliquo delectabili per amorem quiescere propter se ipsum.

 

Ad primo obiectum dicimus quod hec est per accidens : fruimus cognitis etc., proprie enim delectamur in bono et proprie fruimur bono.

Ad secundum dicimus quod hec non est proprie vera : tota merces est visio Dei, quia visio proprie solius rationis est, et non sola ratio glorificabitur, sed etiam vis irascibilis et concupiscibilis ; sed illud dictum est partim per essenciam, partim per causam, quia visio illa est pars mercedis eterne et causa alterius partis, scilicet dilectionis et fruitionis Dei, quia etiam dilectio est immediatus effectus fidei, dicit Augustinus, ad Galatas, in fine, quod caritas est in fide, multo forcius delectatio et fruitio erunt in aperta visione Dei, et ideo dicit Augustinus quod visio Dei est tota merces, sicut et illud : Hec est vita eterna, ut cognoscant etc.

Ad tercio obiectum dicimus quod delectari in visione Dei, fidei est ; sed fides non intendit proprie ad delectandum, sed videndum, quam visionem Dei concomittatur delectatio. Dicimus autem quod hec argumentatio non valet : caritas appetit videre Deum ad delectandum sive ut delectabile, ergo caritas appetit videre Deum, fallacia accidentis, quia appetitus cuiuslibet boni vel delectabilis caritatis est, sed appetitus eius, quod est bonum vel delectabile, est diversarum virtutum, unde appetitus videndi Deum, in quantum videre Deum, fidei est et non caritatis, sicut non sequitur : caritas appetit hoc bonum, in quantum bonum, demonstrata victoria de peccatis, ergo appetit victoriam de peccatis, quod falsum est, quia talis appetitus est in irascibili et est ire per zelum.

 

Sed contra predicta obicitur.

Videtur enim quod maior sit delectatio in fide quam in caritate, quia appetitus delectabilis non habet delectationem, nisi appetens credat se posse adipisci illud delectabile, immo si se crederet non posse adipisci, talis appetitus esset cum tristicia ; sic igitur motus caritatis non est deliciosus secundum se, sed secundum fidem ; sed aliquid est in anima, quod secundum se habet delectationem ; illud autem aut est virtus aut non ; si non est virtus, ergo cum melius sit illud, quod secundum se habet delectationem, quam illud, quod non secundum se, est aliquid in anima, quod est melius virtute, quod est impossibile ; ergo aliqua virtus secundum se delectationem habet, et illa non est caritas, sicut ostensunt est ; ergo est fides vel spes ; et quod fides, videtur, quia credere quod Deus summe diligit nos et quod remunerabit bona nostra, secundum se delectabile est ; ergo motus fidei secundum se deliciosus est ; sed quod secundum se est tale, magis est tale etc. ; ergo cum fides secundum se habeat delectationem, caritas autem non secundum se sed per fidem, maior est delectatio in fidem quam in caritate.

Item, dicit Augustinus : Delicie caritatis trahende sunt de corde alieno, et delicie sapientie de corde proprio ; ergo caritas habet delicias suas de corde alieno, scilicet de fide, in hoc enim est amor Dei deliciosus alicui, quod credit se diligi a Deo, sicut etiam patet in amore illicito ; sed fides non dat maiores delicias quam habet, quia sic daret, quod non haberet ; ergo caritas non habet maiorem delectationem quam fides.

 

Sed contra. Caritas immediacius se habet ad bonum sive ad delectabile quam aliqua alia virtus ; ergo maiorem habet delectationem quam aliqua alia virtus, cum sit immediata fini sive fonti delectationis.

Item, per simile videtur hoc. Nam si aliquis credit se habiturum prebendam vel parochiam, quam non diligit, tale credere non est delectabile ei ; sed si credit se habiturum prebendam, quam dilexit, tale credere est ei delectabile ; ergo huiusmodi credere ex dilectione efficitur delectabile ; sed sicut se habet dilectio temporalis ad credere temporale, ita dilectio spiritualis ad credere spirituale ; sed credere temporale efficitur delectabile ex dilectione temporali ; ergo credere spirituale ex dilectione spirituali ; et ita fides habet delectationem a caritate ; ergo maior est delectatio in caritate quam in fide.

Item, omnis operans, non predeterminans finem, similis est nescienti quo vadat ; et omnis credens est operans ; ergo si non predeterminat finem, similis est nescienti quo vadat, fides enim movet ad aliquem finem et ille finis est bonum ; ergo fides facit credere propter bonum ; sed bonum non movet nisi quia dilectum ; ergo bonum dilectum movet fidem ad credendum, finis enim facit ut efficiens sit ; efficiens ergo dilectio facit quod fides eliciat motum suum. Et ex hoc sequitur quod caritas habet maiorem delectationem quam fides, cum per dilectionem coniungatur fides fini suo. Ex hoc iterum sequitur quod caritas est causa fidei, vel motus caritatis causa motus fidei, cum tamen e conversit.

 

Solutio. Dicimus quod quelibet virtus habet suam propriam delectationem substantialiter, unde caritas habet suam propriam delectationem substantialiter ; et fides similiter, et maior est dilectio in caritate quam in fide.

 

Ad primum dicimus quod appetitus delectabilis non est motus caritatis nisi imperfectus et diminutus ; sed appetitus delectabilis sive boni propter delectabile sive propter bonum est motus perfectus caritatis et habet in se delectationem propter appositionem finis, et appositio finis est a fide, caritas enim appetit bonum, quia bonum sive propter bonum, et hoc est, quia estimat esse bonum, et hec estimatio fidei est ; unde concedimus quod caritas habet delectationem a fide, [tamen] per se substantialiter habet delectationem, determinatio enim illa, quam ponit fides, est substantialis caritati. Et sic patet solutio ad primum obiectum.

Ad secundum dicimus quod fides dat delicias caritatis, tamen caritas maiores habet delicias quam fides, quia caritas non tantum habet delicias a fide, set etiam a propria materia, supra quam transit.

Ad illud quod inducitur ad probandum, quod fides habet a dilectione delectatione, dicimus quod non est simile de credere temporali et credere spirituali. Fides enim intus habet estimationem, secundum quam estimat Deum esse summum bonum nostrum, cum sit immediata fini sive fonti delectationis, et summe diligere nos et esse remuneratorem omnium bonorum nostrorum, et propter hoc habet gaudium et delectationem per se.

Ad illud obiectum dicimus quod hec est falsa : bonum non movet fidem ad credendum nisi dilectum, immo movet in quantum estimatum, secundum illam estimationem quam diximus, quoniam sicut intellectus reflectitur supra se intelligendo se, ita fides, que est in intellectu, reflectitur supra se movendo se ipsam, quia ipsa est cognitio finis et estimatio, et movetur motu dilectionis in suum finem per illam cognitionem et estimationem ; et sic in se ipsa habet rationem sui motus, ipsa enim est prima magistra virtutum.

 

Item, Augustinus dicit quod fruendum est illa re tantum, qua efficimur boni, scilicet summa bonitate.

Sed contra. Apostolus dicit ad Philemonem : Fruar te in Domino ; ergo Apostolus fruebatur Philemone in Domino ; sed non fruebatur, nisi quo fruendum erat ; ergo fruendum est hominibus ; non ergo solo Deo.

Ad hoc dicimus quod Apostolus sumit large frui, secundum quod frui est uti cum delectatione ; et hoc modo possumus frui hominibus, quoniam possumus eis uti cum delectatione, dummodo ibi non sistamus ; hoc enim esset frui in stricta significatione.

- Vel potest dici quod duplex est fruitio : absoluta et respectiva ; prima non est fruendum nisi in Deo, sed respectiva fruitione licet hominibus uti et sic sumpsit Apostolus frui, quando dixit : Fruar te in Domino, hoc est : Domino fruar in te sive respectu tui, hoc est : ad gaudium Domini et utilitatem tui, sicut cum dicitur : iste fruitur vino, id est dulcedine vini, id est dulcedine in vino. Sed prima solutio planior est.

 

Item, [Augustinus] diffinit aliter sic frui : Frui est uti cum gaudio non adhuc spei, sed iam rei ; sed videtur quod hec diffinitio repugnet diffinitioni predicte, quia secundum diffinitionem predictam fruimur Deo in presenti, amore enim inheremur Deo propter se et in presenti, secundum ultimam diffinitionem non fruimur Deo in presenti, quoniam non utimur cum gaudio rei in presenti, sed tantum cum gaudio, spei ; ergo ille due diffinitiones repugnant.

Item, secundum primam frui est motus caritatis, quia frui est amore inherere etc. ; secundum ultimam frui est motus spei, secundum quod frui est in presenti, quia si in patria frui est uti cum gaudio rei, ergo in via frui est uti cum gaudio spei ; et ita frui est motus spei.

Item, quare dicit : Frui est uti cum gaudio non adhuc spei, sed iam rei , et non dicit : frui est uti cum gaudio non adhuc fidei sed iam scientie, nisi quia frui in presenti est motus spei ; sic igitur prima diffinitio, que ponit frui motum caritatis, et secunda, que ponit frui motum spei, repugnant ; vel ergo utraque inconveniens est, vel altera.

 

Solutio. Prima diffinitio est de fruitione semiplena, secundum quod fruimur in presenti ; secunda est de fruitione plenaria, secundum quam fruemur in futuro.

Et sic patet solutio ad primo obiectum. Non enim repugnant ille, diffinitiones, quoniam non sunt opposita frui in presenti semiplene et frui plenarie in futuro.

- Vel potest dici quod utraque est de fruitione que est in presenti, quoniam, ut dicit Magister in Sententiis : Qui fruitur in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, in quantum enim delectatur in Deo, [quem] diligit, tenet ipsum aliquantulum.

Ad secundum dicimus quod sine dubio frui est motus spei, fidei et caritatis ; unde Augustinus dicit : Fruimur cognitis etc., et hoc ad finem pertinet ; et frui est inherere amore etc., hoc ad caritatem ; et frui est uti cum gaudio etc., hoc ad spem ; sed fidei non dicitur esse hac ratione, quia omne frui est cum delectatione, sed non omnis motus fidei est cum delectatione, motus enim fidei, qui est in penas eternas, non est cum delectatione ; sed frui dicitur motus spei, quia spes non est nisi de bonis eternis, in quibus omnibus est delectatio ; caritatis autem dicitur esse propter maximam delectationem, que est in caritate, sicut dictum est supra.

 

Item, Augustinus querit, cum Deus diligat nos, utrum fruatur vel utatur nobis, quoniam si nec utitur nec fruitur nobis, non videtur diligere nos ; ergo si diligit nos, utitur vel fruitur nobis ; sed ab eterno dilexit nos ; ergo ab eterno fruebatur nobis vel utebatur.

Contra. Homo non fuit ab eterno ; ergo fruitio vel usus eius non fuit ab eterno.

Solutio. Dicimus quod dilectio Dei ad nos duplex est : eterna, scilicet, et temporalis. Eterna idem est quod predestinatio ; temporalis idem est quod gratie infusio et aliorum bonorum exibitio. De eterna dilectione non sequitur : si Deus diligit nos, fruitur vel utitur nobis, quia frui et uti exigit materiam presentem. Sed de temporali sequitur, diligit enim nos temporali dilectione utendo nobis, quoniam infundit nobis gratiam propter se, et ita refert dilectionem illam ad illud, quo fruendum est, scilicet ad se ; hoc autem est uti ; et sic utitur nobis.

 

Item, queritur utrum liceat nos uti Deo.

Videtur quod non, quia Augustinus dicit quod virtus animi, humani est frui fruendis et uti utendis ; ergo sicut non licet fui utendis, sic non licet uti fruendis ; et ita non licet uti Deo.

Set contra. Ex caritate diligitur Deus, quia bonus. Hec dictio bonus significat divinam essenciam ; aut preter divinam essenciam connotat aliquid aut nichil ; si nichil, ergo is est sensus : Deus diligitur ex caritate, quia est, et hoc est falsum, ens enim vel esse non est propria materia caritatis ; si preter divinam essentiam connotat aliquid, illud est creandum quid, scilicet, suavitas vel dilectio, quam facit in nobis Deus ; ergo diligitur ex caritate propter illud creatum ; ergo caritas sive diligens ex caritate refert dilectionem Dei ad aliud quam ad Deum ; ergo utitur Deo ; ergo licet uti Deo.

Item, super Evangeli[i] illud : Quanti mercenarii in domo patris mei habundant panibus etc., dicit Glosa : Mercenarius est qui servit propter regnum celorum ; ergo huiusmodi mercenarius servicium, quod facit Deo, refert ad aliud quam ad Deum, et huiusmodi mercenarius est bonus, quia aliter non diceretur habundare panibus, nec [esse] in domo patris, panes enim spirituales sunt fides, spes, caritas ; ergo huiusmodi mercenarius non peccat referendo servicium, quod facit Deo, ad aliud quam ad Deum ; sed sic faciendo utitur Deo ; ergo non peccat utendo Deo ; ergo licet uti Deo.

Item, cum iste diligit Deum, propter Deum refert dilectionem illam ad Deum ; ergo ad illud, quo fruendum est ; utitur ergo dilectione ista ; ergo cum illa dilectio sit motus, illa dilectio est usus, et eadem dilectio est fruitio, quia diligens Deum illa dilectione fruitur Deo ; ergo cum idem sit usus et fruitio, eodem utitur et fruitur ; sed fruitur Deo ; ergo utitur Deo ; et ita licet Deo uti, non tantum frui.

 

Solutio. Dicimus quod tantm fruendum est Deo, non utendum ; tamen concedimus quod, cum dicitur : Deus diligitur, quia bonus, hec dictio bonus [preter] divinam essentiam, quam significat, connotat aliquid creatum, scilicet, suavitatem vel delectationem vel beatitudinem creatam, que est finis, quo quiescitur in Deo ; Deus autem est finis, in quo quiescitur ; licet ergo diligens ex caritate referat dilectionem illam ad aliud quam ad Deum, non tamen utitur Deo, quia illud aliud non est finis supra finem, nec est finis in quo quiescitur, sed finis quo quiescendum est in Deo. Set si refert dilectionem illam, quam habet in Deum, ad aliud quam ad Deum, ut ad finem in quo quiescitur, tunc utitur Deo, sicut iste qui diligit Deum propter temporalia, temporalia enim non debent esse finis in quo quiescendum, nec finis [in] quo quiescendum est in Deo, sed bonum quod est quietativum desiderii, cuius apprehensio est delectatio, est finis in quo quiescendum est.

Eadem est solutio ad secundum obiectum, quia, cum dicitur : mercenarius servit Deo propter regnum celorum, hec dictio propter non notat finem in quo quiescitur, sed finem quo quiescit in Deo.

Ad tercio obiectum dicimus quod dilectio, qua iste diligit Deum, et est usus et est fruitio ; sed ab alio usus et ab alio fruitio, quia est usus potentie, a qua est originaliter, et est fruitio respectu Dei ; unde non sequitur idem esse usus et fruitio ; ergo eodem utitur et fruitur, sicut est in illo, qui emittendo sagittam ab arcu interficit hominem, emissio est interfectio, non tamen quod emittitur interficitur.

 

 

Caput II

Utrum fruendum sit virtutibus.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum virtutibus sit fruendum.

Videtur quod non, quoniam Augustinus dicit quod virtutes non sunt appetende propter se, sed propter beatitudinem ; ergo non est illis fruendum.

Contra. Super illud ad Galatas, V : Fructus autem spiritus sunt : pax et gaudium etc., dicit Augustinus : Virtutes dicuntur fructus, quia propter se appetende sunt ; ergo virtutibus est fruendum.

Item, virtutes iocundam et quietam faciunt animam, et faciunt ipsam delectari in Deo ; sed delectatio in Deo et iocunditas est beatitudo ; ergo virtutes faciunt animam beatam ; ergo amande sunt propter se ; sed frui est amore inherere alicui rei propter se ; ergo fruendum est virtutibus.

Item, si virtutes non sunt diligende propter se, videtur quod philosophi magis dilexerunt virtutes, quam nos diligimus eas, quoniam philosophi dilexerunt virtutes propter se, unde dicunt quod honestas est summum bonum in vita, nos vero diligimus virtutes non propter se, sed propter aliud, sed magis diligitur, quod propter se diligitur, quam quod propter aliud ; ergo philosophi magis diligunt virtutes quam nos.

Set contra. Dilectio eorum fuit peccatum, quia de via faciebant finem ; sed dilectio nostra bona est, quia meritoria ; sed omne bonum est magis bonum et magis intensum, quam aliquod malum sit malum ; ergo magis diligimus virtutes, quam philosophi dilexerunt eas.

 

Solutio. Dicimus quod virtutibus non est fruendum, et hec est distinguenda : virtutes sunt appetende propter se, quia si hec dictio propter notet causam finalem ultima[m], falsa est, et sic intelligit Augustinus, cum dicit : Virtutes non sunt appetende propter se, sed propter beatitudinem , si autem non notet causam finalem ultimam sed qualemcumque causam, que est in ipsis virtutibus, tunc est vera et est sensus : in ipsis virtutibus est causa quare appetantur, scilicet, iocunditas spiritualis vel quies spiritualis. Et sic intelligit Augustinus, cum dicit : Virtutes sunt appetende propter se, et ex hoc non sequitur quod virtutibus sit fruendum.

 

Ad illud quod obicitur, quod si virtutes sunt amande propter se, cum frui sit amore inherere etc., ergo virtutibus est fruendum, solvit Magister in Sententiis, dicens quod in diffinitione eius, quod est frui, debet intelligi tantum hoc modo : Frui est amore inherere alicui rei propter se ipsam tantum ; virtutes autem non sunt amande tantum propter se. Et sic patet solutio. Tamen si in diffinitione illa notet hec dictio propter causam finalem ultimam, non oportet intelligi tantum. Dicimus ergo quod virtutibus est fruendum elicitive, quoniam virtutes eliciunt motus, quibus fruimur Deo, et potenciis fruendum est originaliter, quia sunt origines motuum, qui sunt fruitiones, et ipsis motibus fruendum est formaliter, sed solo Deo fruendum est formaliter, materialiter et finaliter.

 Ad ultimo obiectum dicimus quod hec est falsa : quod propter se diligitur, magis diligitur, quam quod propter aliud. Nec est regula. Sed hec est regula : Quod propter se diligitur, magis diligitur, quam quod propter illud. Et hec similiter est regula : Quod propter se diligendum, magis est diligendum quam quod propter aliud.

Sed probatur quod virtutes non sunt diligende propter se, quoniam Augustinus dicit quod virtutes sunt diligende propter solam beatitudinem ; non ergo propter se.

Item, si virtutes sunt diligende propter se, et qui recte diligit eas, meritorie diligit eas, diligende sunt ergo meritorie ; ergo diligende sunt ex caritate, non ergo tantum quatuor diligenda sunt ex caritate. Quod est contra Augustinum, qui dicit quod in hiis duobus mandatis : Diliges Dominum Deum tuum etc., diliges proximum tuum sicut te ipsum, continentur omnia, que sunt diligenda ex caritate ; in primo est illud, quod supra nos est, scilicet Deus ; in secundo, quod nos sumus, cum dicitur : sicut te ipsum, et in hoc intelligitur corpus proprium, quod infra nos est ; intelligitur etiam quod iuxta nos est, scilicet proximus ; et ita quatuor comprehenduntur ibi, scilicet, quod supra nos est, quod nos sumus, quod iuxta nos est et quod infra nos est ; et virtus non est aliquod istorum ; ergo non est diligenda ex caritate.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod hec argumentatio non valet : virtutes sunt diligende propter solam beatitudinem, non ergo propter se, quoniam dictio exclusiva adiuncta fini superiori non excludit finem inferiorem, quia finis superior relinquit pro constanti finem inferiorem ; sic igitur si iste terminus beatitudinem tenetur pro beatitudine increata, que Deus est, certum est quod non valet hec argumentatio ; si pro beatitudine creata, similiter non valet, quoniam adhuc est ibi finis superior. Nec valet hec argumentatio : virtutes sunt diligende propter beatitudinem solam non creatam, non ergo propter creatam, una enim est finis per aliam, quoniam per beatitudinem creatam quiescimus in beatitudine increata, unde cum utraque potest poni dictio exclusiva.

Ad secundum dicimus quod diligere virtutes est diligere se, quia diligere virtutes est velle eas sibi, et hoc est velle sibi bonum, et hoc est diligere se.

- Vel potest dici quod, cum Augustinus dicit tantum quatuor esse diligenda ex caritate, loquitur tantum de substantiis, non de formis.

 

 

Caput III

Utrum fruendum sit personis, in quantum sunt persone.

 

Circa tercium capitulum queritur utrum fruendum sit personis, in quantum sunt persone.

Videtur quod sic, quoniam Augustinus dicit quod tantum tres res sunt, quibus fruendum est, scilicet, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ergo fruendum est tota Trinitate ; ergo fruendum est Filio. Sed frui est amore inherere etc. ; ergo Filius est diligendus tantum propter se ; non ergo propter Patrem, quod falsum est.

Item, Pater est finis omnium, unde in evangelio Iohannis, XIV : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ; Filius ergo est diligendus propter Patrem tanquam propter finem omnium ; non ergo diligendus est tantum propter se.

Set contra. Augustinus dicit quod una sola imago Dei colenda est, que, scilicet, est id quod ipse est , que non pro Patre, set cum Patre colenda est ; ergo Filius non est diligendus pro Patre sive propter Patrem, set cum Patre.

Item, Deus est diligendus propter temporalia, quoniam Ecclesia dicit ita : Agimus tibi gratias, omnipotens Deus etc. ; ergo si Deus est diligendus propter temporalia, non ergo tantum propter se.

 

Solutio. Sine dubio fruendum est Personis, sunt enim una summa bonitas, unde sunt unus summus finis. Et propter hoc non sequitur : Filius est diligendus tantum propter se, non ergo propter Patrem, quia non excluditur Pater, cum sit idem finis quod Filius. Et sic patet solutio ad duas primas obiectiones.

Ad tercio obiectum dicimus quod auctoritas est sic intelligenda : Imago Dei non est colenda pro Patre , tanquam pro alio fine, sed cum Patre tanquam cum eodem fine.

Ad ultimo obiectum dicimus quod, cum dicitur : Deus diligendus est pro temporalibus, hec prepositio pro non notat causam formalem, sed materialem, temporalia enim sunt causa materialis provocat[iva] dilectionis Dei. Et sic patet solutio.

 

Item, Augustinus dicit quod Persone fruuntur se ipsis ; ergo pater fruitur Filio ; ergo diligit ipsum tantum propter Filium ; sed hec dictio propter notat causam finalem, ad quam est motus ; ergo Pater movetur ad Filium ut ad finem ; sed omne quod movetur ad aliquid ut ad finem, indiget illo ; ergo Pater indiget Filio, et hoc falsum.

Solutio. Cum dicitur : Pater diligit filium propter Filium, hec dictio propter ponitur ibi privative pure, et est sensus : diligit Filium non propter aliud, sicut pater carnalis diligit filium carnalem propter se, id est, non propter aliud, quia diligit ilium, etsi nichil aliud debeat inde sibi accidere, et sic non oportet quod Pater indigeat Filio.