Tractatus II — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus II

TRACTATUS SECUNDUS

 

 

DE PREDESTINATIONE FILII DEI

 

I. Dicto de incarnatione Filii Dei, dicendum est de predestinatione Filii Dei. Notandum autem quod hoc nomen predestinatio duobus modis accipitur, scilicet absolute et respective. Absolute, quando ponitur absque determinatione, ut cum dicitur : iste homo est predestinatus, id est ab eterno prescitus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro ; et secundum hoc significat Dei prescientiam et deter minat effectum, scilicet gratiam et gloriam. Secundum autem quod respective sumitur, prescientiam significat, sed non determinat prescitum sed etiam vult determinare exterius, sicut hoc nomen preparatus. Circa tamen illud extrinsecum determinatum notat quod sit ex gratia. Unde secundum hoc idem est predestinatus quod prescitus sive preparatus ex gratia. Et secundum hoc sumitur ab Apostolo, ubi dicitur : Qui predestinatus [est] Filius Dei in virtute. Et intelligitur quod hoc nomen qui supponit ibi pro Christo in humanitate. Ille enim homo in humanitate predestinatus est ut sit Filius Dei. Vel sic : ex gratia, quoniam ex gratia est quod ille homo sit Filius Dei, quoniam ille homo ex gratia est Filius Dei, et ad hoc est predestinatus ex gratia ; et non valet hec argumentatio : ille homo est predestinatus ut Filius Dei sit ; ergo Filius Dei est predestinatus ut sit ille homo, quoniam esse hominem non est ex gratia vel Filio hominis vel Filio Dei, sed esse Fillum Dei est ex gratia illi homini.

Similiter solet dici quod hec argumentatio non valet : unio humanitatis ad deitatem est predestinata ; ergo unio deitatis ad humanitatem est predestinata. Unio enim humanitatis ad deitatem est ex gratia illi homini ; et ideo est illi predestinata. Unio autem deitatis ad humanitatem nulli est ex gratia. Non enim ille homo, in quantum ille homo, ex gratia unitus est humanitati ; nec etiam Filius Dei, in quantum est Filius Dei, ex gratia similiter unitus est deitati.

Proprie tamen loquendo solum subiectum gratie predestinatum dicitur, per accidens tamen loquendo posset concedi conclusio predicti argumenti, quoniam unio deitatis ad humanitatem est divina essentia que inest illi homini ex gratia, sed non inest ex gratia Filio Dei, ut dictum est.

 

II. Item, queritur de hac : Filius Dei est predestinatus. Probatio.

  1. Iste homo est predestinatus ; sed supposito isto homine supponitur Filius Dei ; ergo quicquid convenit isti homini, convenit Filio Dei et e conversa. Sed isti homini convenit esse predestinatum ; ergo Filio Dei convenit esse predestinatum ; ergo Filius Dei est predestinatus.
  2. Item, Filius Dei fuit ab eterno preparatus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro, ut dicit Deus Pater per Isaiam, XLII : Ecce puer meus dilectus quem elegi. Sed ille puer erat Filius Dei, et est. Ergo Filius Dei fuit electus ab eterno. Ergo Filius Dei fuit predestinatus ab eterno, vel secundum humanam naturam, vel divinam. Non potest dici quod secundum divina, quoniam secundum illam nulla potest ei inesse gratia. Si secundum humanam, ergo Filius Dei est predestinatus ab eterno secundum humanam naturam.

Contra. Non habuit ab eterno humanam naturam ; ergo non fuit ab eterno predestinatus secundum illam.

  1. Item, simus ante Incarnationem. Queritur utrum hec sit vera : Filius Dei fuit ab eterno predestinatus. Probatio. Filius Dei ab eterno est preparatus ad habendum gratiam in presenti et gloriam in futuro ; ergo ab eterno est predestinatus ; ergo vel secundum quod Deus, vel secundum quod homo. Non secundum quod Deus ; ergo secundum quod homo ; ergo secundum humanitatem quam habuit vel quam habet. Quorum utrumque est falsum. Talis autem illatio videtur esse necessaria, quia hec dictio homo cum verbo presenti vel eius supplectione non potest teneri nisi pro humanitate que est vel que fuit.

 

Solutio. Qui d am dicunt quod hec est falsa : Filius Dei est predestinatus.

 

  1. Sed nos dicimus quod hec est vera, ratione dicta in opponendo, quia quod convenit illi homini, convenit Filio Dei, licet per accidens.
  2. Et concedimus quod Filius Dei est predestinatus ab eterno secundum humanam naturam, quia iste terminus humanam naturam ampliatur ad supponendum pro humanitate futura, sicut cum dicitur : aliquis homo fuit prescitus ab eterno ad mortem, iste terminus aliquis homo supponit pro antichristo, licet ponatur cum supplectione preteriti, quia tale preteritum habet ampliare ad futurum, sicut et alia multa preterita. Unde patet quod non valet hec argumentatio : Filius Dei non habuit humanam naturam ab eterno ; non ergo ab eterno fuit predestinatus secundum humanam naturam. Et est ibi fallacia univocationis, quia fit processus ad ampliatam suppositionem tanquam esset restricta.
  3. Prorsus eadem ratione non valet hec argumentatio : Filius Dei, secundum quod homo, fuit predestinatus ab eterno ; ergo secundum humanitatem quam habuit, vel quam habet. Debet enim addi : vel quam habebit, propter ampliationem termini.

 

III. Item, quidam dicunt quod hec argumentatio non valet : Filius Dei est predestinatus participialiter etc. ; ergo Filius Dei est predestinatus nominaliter ; et hoc ideo quia hec dictio predestinatus nominaliter sumpta copulat quoddam bonum creatum ; et ideo conclusio est falsa in tempore ante Incarnationem ; sed premissa sunt vera in eodem tempore.

Nos autem improbavimus hanc opinionem, cum egimus de predestinatione sanctorum. Sed re vera dicimus quod illa argumentatio non valet, quia hec dictio predestinatus secundum quod est nomen, humanitatem importat in presenti ; in conclusione vero predestinationem in preterito, sicut hec dictio reprobus cum dicitur : iste est reprobus, importat humanitatem in presenti, prescientiam vero Dei ad mortem eternam in preterito. Et quomodo hoc sit, predictum est in questione de predestinatione sanctorum.

 

IV. Item, simus ante Incarnationem. 1. Hec est vera, sicut dictum est : Filius Dei est predestinatus. Sed contra. Solius creature est predestinari ; ergo iste terminus predestinatus copulat creatum quid ; et hoc verbum est est tertium adiacens ; ergo copulat illud creatum Filio Dei. Sed nullum creatum inest Filio Dei vel infuit. Ergo illa propositio est falsa.

2. Item ponatur per impossibile quod Filius Dei fuit homo ; sed de cetero non erit homo ; et quod ille homo qui fuit Filius Dei, de cetero non sit nisi purus homo, et Filius Dei de cetero sit purus Deus. Inde sic. Quicumque est predestinatus, habebit gloriam creatam in futuro. Sed Filius Dei est predestinatus, ut patet ex predictis ; ergo Filius Dei habebit gloriam creatam in futuro.

Contra. Iste terminus Filius Dei cum verbo futuri temporis non supponit pro aliquo homine, quia nullus homo est vel erit Filius Dei, et ita non supponit pro aliqua creatura rationali. Constat enim quod non supponit pro alia. Sed sola creatura rationalis habebit gloriam creatam in futuro. Ergo hec est falsa : Filius Dei habebit gloriam creatam in futuro.

 

Solutio. Notandum quod hec dictio predestinatus habet in se quasi duo participia inclusa. Idem enim est predestinatus quod prescitus habiturus. Quantum ad hoc participium prescitus copulat indirecte non predestinato, sed predestinanti. Quantum ad hoc participium habiturus copulat directe ; et illud quod copulat, copulat in futuro respectu preteriti.

 

  1. Nec valet hec argumentatio : cum dicitur : Filius Dei est predestinatus, copulatur creatum quid Filio Dei, et nullum creatum inest vel infuit Filio Dei ; ergo hec est falsa : Filius Dei est predestinatus. Et est ibi fallacia univocationis a magis ampliata suppositione vel copulatione tanquam esset minus ampliata. Unde in media debuit assumere : et nullum creatum inest vel infuit vel inerit Filio Dei. Hec enim dictio predestinatus propter duo participia que includit in se - unum preteriti, alterum futuri - ad omne tempus pertinet. Unde potest dici de sanctis futuris. Unde hec etiam est vera : iste homo est predestinatus, demonstrato aliquo sancto qui non est sed erit.
  2. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : quicumque est predestinatus, habebit gloriam creatam in futuro ; sed Filius Dei est predestinatus ; ergo etc. Et est ibi fallacia theorice univocationis. Cum enim iste terminus Filius Dei habeat quasi duplicem suppositionem, primam et substantialem, secundam et accidentalem, ut supra dictum est. In media propositione tenetur pro suppositione accidentali. Ponitur enim cum suppletione preteriti ; in conclusione vero oportet quod tantum teneatur pro suppositione substantiali, ut patet ex predictis. Si vero concluderet e[l]liptice sic : Filius Dei est predestinatus ; ergo habebit gloriam in futuro ; vel sic : ergo ipse habebit gloriam creatam in futuro, necessaria esset argumentatio, quia idem suppositum sic intelligeretur in conclusione quod prius intelligebatur in assumptione.

Eodem modo dicimus quod hec argumentatio non valet : si Filius Dei est predestinatus, habebit gloriam in futuro. Sed Filius Dei est predestinatus ; ergo habebit gloriam creatam in futuro. Si vero concluderet e[l]liptice vel cum relativo, necessaria esset argumentatio. Et est prorsus eadem ratio que prius.

 

V. Item, dictum est quod hec est falsa : Filius Dei predestinatus est esse homo. Contra. Ex gratia Dei est quod Filius Dei est homo, quoniam hec non est a natura, et non est hoc ex gratia nisi ex gratia predestinationis sive ex gratia predestinata ; ergo Filius Dei ex gratia predestinationis est homo ; ergo Filius Dei ex predestinatione est homo ; ergo Filius Dei predestinatus est esse homo.

Ad hoc dicunt quidam quod hec est duplex : ex gratia Filius Dei est homo. Si intelligatur propositio coniunctim, vera est ; si divisim, falsa. Sed contra. Filius Dei est homo ; ergo vel ex natura, vel ex gratia est homo. Non enim alia causa potest assignari. Et intelligatur propositio divisa. Sed constat quod Filius Dei non ex natura est homo ; ergo Filius Dei ex gratia est homo.

Quod concedimus, quocumque modo intelligatur propositio coniunctim sive divisim. Et est vera propositio illa duabus de causis. Prima est quod Filius Dei ex gratia, id est ex Deo gratis operante, est homo. Secunda causa est, quia Filius Dei ex gratia, id est ex unione gratuita, est homo. Nec valet hec argumentatio : Filius Dei ex predestinatione sive ex gratia predestinata est homo ; ergo Filius Dei est predestinatus esse homo, quoniam in prima notatur quod esse hominem ex gratia convenit Filio Dei, sed in conclusione notatur quod esse hominem sit ei gratia. Et idem est ac si diceretur : Filius Dei ex gratia est homo ; ergo esse hominem est ei gratia. Si tamen diceremus quod hec dictio predestinatus notaret illud quod sequitur : esse ex gratia et non esse gratiam, vera esset conclusio.

 

VI. Item queritur utrum hec sit vera : Filius Dei est predestinatus ut sit Filius Dei. Probatio.

  1. Iste homo est predestinatus ut sit Filius Dei, sed quicquid convenit isti homini, convenit Filio Dei et e converso ; ergo Filius Dei predestinatus est esse Filius Dei.

Contra. Hec dictio predestinatus notat antecessionem causalem. Aliqua ergo causa antecessit, qua Filius Dei est Filius Dei.

Ad hoc dicunt quidam quod hec est duplex : iste homo predestinatus est esse Filius Dei. Si intelligatur coniuncta, vera est ; si divisa, falsa. Unde dicunt quod hec prima argumentatio non valet, quia ibi est fallacia divisionis, quia prima secundum quod est vera intelligitur coniunctim ; et ipse pr[o]cedit quasi intelligeretur divisim.

 

Contra. Hec non est duplex : iste homo est mortalis. Licet predicatum conveniat secundum unam naturam et non secundum aliam, sed [tamen] vera est ; ergo eadem ratione hec non erit duplex : iste homo predestinatus est esse Filius Dei ; sed vera [tamen].

  1. Item, cum hec per se sit vera : iste homo est mortalis propter hominem, ideo hec est vera per accidens : Filius Dei est mortalis, quia, supposito isto homine, supponitur Filius Dei ; ergo eadem ratione, cum bec per se sit vera : iste homo est predestinatus esse Filius Dei, hec erit vera per accidens : Filius Dei predestinatus est esse Filius Dei.
  2. Item, hec est vera per se : iste homo per gratiam habet ut sit Filius Dei ; ergo hec est vera per accidens : Filius Dei per gratiam est Filius Dei, quod negatur a sanctis.

 

Solutio. 1. Est simplex predicatio, et est predicatio determinata. Ubi est predicatio simplex, locum habet precedens doctrina. Ubi autem est predicatio determinata, non semper habet locum, ut quando notatur in locutione determinatio temporalis vel causalis. Temporalis, ut si dicatur : iste homo predestinatus est esse Filius Dei, non sequitur ex hac tanquam per accidens : Filius Dei predestinatus est esse Filius Dei ; et hoc ideo contingit, quia antecessio que notatur per hanc prepositionem « pre », respicit illud quod expresse significatum est in locutione, sicut apertius patet in causali determinatione. Bene enim sequitur quod si aliquid coloratum est, ipsum sit corpus, sed non sequitur quod si aliquid est coloratum, quod sit corpus colore coloratum.

  1. Eodem modo propter causalem determinationem non sequitur : iste homo per gratiam est Filius Dei ; ergo Filius Dei per gratiam est Filius Dei. Et est in talibus argumentationibus fallacia accidentis ; est ergo hec falsa : Filius Dei per gratiam est Filius Dei, quia hec causalis determinatio per gratiam non invenit aliquid expressum in locutione respectu cuius notet vere causalitatem.

2. Similiter hec est falsa : Filius Dei est predcstinatus esse Filius Dei, quia bec prepositio pre posita in compositione vult notare antecessionem respectu alicuius expresse significati ibi.

 

Sed contra. Beatus Ambrosius illa verba Apostoli : Qui predestinatus est Filius Dei in [virtute], exponit de persona sub hoc sensu : Qui Filius Dei predestinatus est esse, id est manifestari, Filius Dei. Sed hec est vera : Filius Dei predestinatus est manifestari Filius Dei, quia aliquid modo expressum est respectu cuius vere potest notari antecessio. Ergo hec est vera : Filius Dei est predestinatus esse Filius Dei, cum secundum expositionem Ambrosii sit vera.

Quod concedimus, quia beatus Ambrosius subintelligit esse, id est manifestari. Sed secundum quod subintelligitur esse proprie, falsa est.

Alio modo exponitur illa auctoritas Apostoli. Exponitur enim de humana natura sic : Qui, id est cuius natura predestinata est esse Filius Dei, id est uniri Filio Dei, quia prescita est humana natura, ut exaltaretur inestimabiliter in unione ad Fillum Dei.