Tractatus XXXVIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXVIII

TRACTATUS OCTAVUS ET TRICESIMUS

 

 

DE ORDINE VIRTUTUM

 

Dicto de virtutibus, dicendum est de ordine virtutum. Circa quam questionem primo tria principaliter sunt attendenda sive querenda.

Primo, utrum una virtus sit naturaliter prior omnibus aliis et que sit illa.

Secundo, utrum fides vera sive formata sit naturaliter prior quam caritas [vel] e converso.

Tertio, utrum naturali ordine necessarium sit spem esse medium inter fidem et caritatem.

 

 

Caput I

[Utrum una virtus sit naturaliter prior omnibus.]

 

Circa primum capitulum sic obicitur. Omnes virtutes naturaliter sibi sunt connexe, quia qui habet unam, habet omnes, ut dicunt sancti ; ergo omnes virtutes naturaliter simul sunt ; ergo nulla naturaliter precedit alias.

Item, omnes virtutes simul infunduntur a Deo ; ergo omnes virtutes naturaliter simul sunt.

Item, quicquid est, aut est a casu, aut a voluntate, aut a natura ; ergo connexio virtutum vel est a casu, vel a voluntate, vel a natura ; sed constat quod non est a casu, quoniam tunc possent non esse connexe ; item, constat quod non est a voluntate, quia non subest libero arbitrio ; ergo est a natura virtutum ; ergo omnes virtutes naturaliter sunt connexe sibi ; ergo naturaliter sunt simul.

Item, indirecte, si fides, sicut dicunt multi, prius est naturaliter omnibus virtutibus, quoniam, sicut dicit Prudencius : Prima petit campum dubia sub sorte duelli pugnatura, fides non potest dici prior omnibus aliis, nisi quia est causa illarum.

Item, super illud Mathei : Abraham genuit Isaac, [Isaac autem genuit] Iacob, dicit Glosa : Id est fides spem, spes caritatem ; ergo si fides generat spem, hoc non est a casu vel a voluntate ; ergo habet hoc de natura sua ; ergo spes naturaliter generatur a fide ; ergo spes est a natura ; non ergo a gratia, quod est inconveniens. Idem inconveniens sequitur, si dicatur quod caritas vel alia virtus sit prima.

Item, forma non agit proprie loquendo, sed subiectum, cuius est illa forma, sicut potentia currendi non currit sed subiectum, cuius est illa potentia, magis proprie etiam dicitur : calidum calefacit, quam calor ; ergo si fides generat spem ; magis proprie subiectum fidei generabit spem ; ergo homo in se generat spem ; eadem ratione et caritatem et alias virtutes ; ergo mentitur Augustinus, qui dicit quod fides vel virtus est bona qualitas mentis, quam Deus generat in nobis [sine nobis].

Item, in Ecclesiastico, X, dicitur : Inicium omnis peccati est superbia, et alia auctoritas dicit quod superbia prima est recedentibus a Deo, et ultima accedentibus ad Deum ; ergo superbia est prima inter omnia vicia ; ergo humilitas est prima inter omnes virtutes ; non ergo fides.

Item, obedientie est facere, quod precipitur ; sed facere quod precipitur generale est ad opera omnium virtutum, quia quodlibet opus virtutum est in precepto ; ergo obedientia est universalis ad omnes virtutes ; sed quanto aliquid universalius, tanto naturaliter prius est ; ergo obedientia naturaliter prior est omnibus virtutibus ; non ergo fides.

Item, velle comedere prius naturaliter est quam comedere, et velle currere quam currere ; ergo velle facere quod preceptum est naturaliter prius quam facere quod precipitur ; sed velle facere, quod precipitur, est proprius motus obedientie ; cuiuslibet autem virtutis motus est facere quod precipitur ; ergo proprius motus obedientie naturaliter est prior quolibet motu alterius virtutis ; ergo obedientia naturaliter prior est qualibet alia virtute.

Item, Augustinus dicit de beato Paulo : Conversus est Paulus, non quando prostratus cecidit in terram, sed quando dixit : Domine, quid vis ut faciam ? ; hoc autem dixit obedientia, qua paratus erat facere, quod preciperet ei Dominus ; ergo motus obedientie prius fuit in eius conversione ; ergo similiter in aliis ; ergo motus obedientie primus est inter motus virtutis ; ergo et obedientia prior est inter virtutes.

Item, super illud primi Regum : Melior est obedientia quam victima, dicit Gregorius quod obedientia mactat propriam voluntatem et propriam carnem, sed in victima mactatur caro aliena ; propria autem voluntas facit hominem veterem ; ergo obedientia removet ab homine vetustatem ; ergo renovat hominem ; ergo eius motus est primus in renovatione hominis ; ergo est primus inter motus virtutum ; ergo et obedientia est prior inter virtutes ; non ergo fides.

 Contra. Naturaliter oportet cognosci Deum debito modo, priusquam obediatur ei debito modo ; ergo fides naturaliter prior est quam obedientia.

 

Solutio. Dicimus quod fides naturaliter prior est omnibus aliis virtutibus, quia ipsa est cognitio finis, ad quem movent omnes alie virtutes. Ad primum dicimus quod omnes virtutes naturaliter simul sunt, fides enim est necessaria causa spei et caritatis, caritas autem est necessaria causa omnium sequentium. Sed non valet hec argumentatio : omnes virtutes naturaliter simul sunt, ergo nulla est naturaliter prior omnibus aliis, fides enim, in quantum est causa spei et caritatis, naturaliter est prior eis, in quantum autem est necessaria causa illarum, qua posita, ponuntur ille, est simul cum illis, et ita ex eadem natura prior est et simul cum illis, set secundum aliud et aliud. Et simile est in igne et splendore, unde Iohannes Crisostomus, super epistulam ad Hebreos, in principio, dicit quod splendor de igne procedit et est natura coequevus igni et esset ei coeternus, si ignis esset eternus ; et ita patet quod ignis [naturaliter] prior est naturaliter splendore et tamen naturaliter est simul cum illo.

Ex hoc patet solutio ad tria prima obiecta.

Ad quarto obiectum dicimus quod spes est a natura fidei ; natura enim tripliciter accipitur, sicut dicit Boecius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, quia natura dicitur quandoque principiummotus per se, non per accidens, secundo modo dicitur natura unius cuiusque rei specifica differentia, tercio modo dicitur natura quelibet res, que intellectu capi potest ; secundum secundam significationem dicimus quod spes est a natura ; sed non ideo sequitur .quod non sit a gratia, quia natura fidei est gratia.

Ad quinto obiectum dicimus quod fides habet duo genera effectuum : quosdam essenciales, quosdam voluntarios. Essenciales sunt qui faciunt filios dignos vita eterna, similes Deo, quia fides purificat animam, si aliquid est purgandum in ea. Effectus voluntarii fidei sunt credere, dirigere opera aliarum virtutum et imperare omnibus suo modo. Essenciales motus fidei sunt a Deo solo, qui dat ei essenciam, quoniam, cum Deus effundit in nos fidem, facit nos filios suos, similes sibi ; motus autem voluntarii fidei, quoniam sunt liberi arbitrii, sunt hominis habentis fidem, ad hoc enim data est fides, ut homo per fidem liberum arbitrium suum levet ad credendum vere Deum ; patet ergo quod non est generaliter verum quod omnis effectus forme sit effectus sui subiecti.

Ad sexto obiectum dicimus quod inicium omnis peccati est superbia, non ideo quia omnis peccans primo peccet ex necessitate peccato superbie, sed quia a peccato superbie Luciferi et primi parentis habet originem omne peccatum, sicut determinat Augustinus, in libro De fide ad Petrum. Quod autem dicitur quod superbia est prima recedentibus a Deo et ultima accedentibus ad Deum ; dicimus quod hoc non est generaliter verum, set frequencius ita contingit, homo enim naturaliter magis diligit se quam alios, et ideo propter corruptionem liberi arbitrii valde pronus est ad amorem sue excellentie, et ideo superbia, que est amor proprie excellentie, magis infestat hominem quam aliquod aliud peccatum.

Ad septimo obiectum dicimus quod obedientia ex parte materie sue est generalis ad motus virtutum, non tamen eius essencia generalis est ad alias virtutes, nec proprius motus eius generalis est ad motus aliarum virtutum, quoniam facere, quod precipitur, non est proprium opus obedientie.

Ad aliud dicimus velle comedere est prius naturaliter quam comedere ; sed non est ita in singulis, quoniam velle credere non est prius quam credere nec velle diligere, sed e converso, ut dictum est supra.

Ad aliud dicimus quod illud, quod dicit beatus Paulus : Domine, quid vis ut faciam ?, potuit esse ex humilitate et obedientia informi, per quam preparavit se ad suscipiendum gratiam sufficienter, unde, suscepta gratia, statim conversus est, vel potest dixisse hoc ex obedientia formata ; set non sequitur ex hoc quod primus motus in conversione ipsius fuerit motus obedientie, immo primus fuit fidei, quo credidit verbum Domini dicentis : Ego sum Ihesus Nazarenus, quem tu persequeris.

Ex hoc patet solutio ad aliud obiectum, quoniam obedientia non interficit veterem hominem, sed fides, que purificat cor, dicit enim beatus Gregorius quod per obedienciam mactatur propria voluntas , ideo quia motus obedientie impedit, ne propria voluntas surgat in homine.

 

 

Caput II

Utrum fides vera sive formata sit prior naturaliter quam caritas.

 

Circa [secundum] capitulum queritur utrum fides, vera sive formata sit prior naturaliter quam caritas.

Probatur quod sic, quoniam auctoritas dicit quod petit campum etc.

Item, Apostolus : Fide iustificati sumus.

Item, Abacuc : Iustus ex fide vivit ; ergo fides vivere facit ; sed prius est vivere quam diligere ; ergo fides naturaliter est prior quam caritas.

Item, super illud : Abraham genuit Isaac etc., dicit Glosa : Fides generat [spem] ; spes caritatem.

Item, Apostolus, I ad Thimotheum : Caritas est ex fide non ficta.

Item, Origenes dicit super librum Numeri quod fides est primogenita inter omnes virtutes.

Item, fides generalior est omnibus aliis virtutibus, quoniam fides est de omnibus rebus visibilibus et invisibilibus, ut patet per Symbolum ; ergo cum fides sit generalior quam caritas, prior est quam caritas.

Item, prius est cognoscere finem debito modo, quam debito modo movere ad finem illum ; sed fides est vera cognitio finis ; caritas autem movetur ad finem ; ergo fides naturaliter prior est quam caritas.

Item, vis rationalis habet imperar[e] concupiscibili et irascibili, quoniam ratio est rex spiritualis regni anime, unde super illud Eccliesiastes : Ve terre, cuius rex puer est ; dicit Glosa : Rex, id est ratio ; si ergo ratio tanquam rex habet regere virtutes et vires alias, ergo virtus, que sita est in ratione, habet regere omnes alias virtutes ; ergo sicut ratio habet prius discernere et imperare, quam vis concupiscibilis concupiscat, ita fidei operatio debet precedere motus caritatis sive opus ; et ita motus fidei formate debet precedere motus caritatis ; ergo fides formata naturaliter precedit caritatem, quia, sicut aliquis ex eo, quod plene credit, plene diligit, ita ex eo, quod aliquis est plene habilis ad credendum, est plene habilis ad diligendum.

Item, in motu fidei est dilectio, quoniam Augustinus dicit : Crede, et manducasti , et in Evangelio : Amice, acomoda michi tres panes, per tres panes intelligitur fides, spes, caritas, sicut dicit Glosa ; ergo cum fides sit panis, ipsa est refectio anime ; sed sicut ipsa est essentialiter vera refectio anime, ita ipsa est essentialiter dilectio sive delectatio nonnisi in ipsa veritate prima sive in prima pulcritudine. Quod etiam probatur per hoc, quod visus corporalis delectatur in pulcrituctine corporali ; ergo multo forcius visus spiritualis, scilicet intellectus, delectatur in summa pulcritudine spirituali, nonnisi per fidem ; ergo fides ex essentia sua delectatur in prima veritate sive in prima pulcritudine ; ergo essentialiter diligit illam ; ergo fides essentialiter est habitus diligendi primam veritatem sive primam pulcritudinem ; ergo fides est amor essencialiter, licet non sit ille amor, qui est caritas ; et ille amor est gratuitus, quia non tendit nisi ad Deum ; ergo ille amor meritorius est ; ergo ipse est perfectus ; non ergo perficitur a caritate ; ergo fides nec essenciam nec perfectionem suam habet a caritate ; ergo caritas non est naturaliter prior quam fides ; sed constat quod altera est prior, quia ordo est in virtutibus ; ergo fides prior est naturaliter quam caritas.

Item, super illud ad Galatas : In Christo Ihesu neque circumcisio valet, neque prepucium, sed fides, que per dilectionem operatur, dicit Augustinus : Fidei opus est delectatio sive dilectio ; ergo fides est efficiens causa caritatis ; ergo naturaliter est prior quam caritas.

Sed probatur e converso quod caritas prior est naturaliter quam fides, quoniam caritas est forma omnium virtutum, et forma est naturaliter prior quam suum formatum, ut albedo prior est quam album ; ergo caritas est prior naturaliter qualibet virtute ; ergo naturaliter prior est quam fides. - Quod autem caritas fit forma omnium virtutum, patet per hoc, quod Augustinus dicit super illud Psalmi : Latum mandatum tuum nimis, quod omnia in caritate radicantur et formantur.

Item, omnes virtutes ex eo, quod sunt virtutes, referuntur ad summum bonum ; sed sola caritas per se et immediate refertur ad summum bonum ; ergo omnes alie virtutes per ipsam referuntur ad summum bonum ; ergo ab ipsa habent quod sunt virtutes ; ergo caritas est prior naturaliter qualibet alia virtute.

Item, super illud ad Galatas : Fructus autem spiritus est : caritas, gaudium, pax etc., dicit Augustinus : Attende quod in enumeratione fructuum ipse capud virtutum premisit, id est caritatem ; ergo caritas est capud virtutum ; ergo naturaliter est prior quam aliqua alia virtus. Super eumdem locum dicit Ieronimus quod aliqua inter fructus spiritus non debuit tenere primatum nisi caritas, sine qua [nascuntur] cetere virtutes non reputantur esse virtutes, et ex qua nascuntur universa bona ; ergo fides nascitur ex caritate ; ergo caritas est naturaliter prior quam fides.

Item, nullum opus est meritorium apud Deum, nisi fiat ex amore Dei, quoniam si solo timore aliquis faceret aliquod opus, illud non esset meritorium apud Deum ; ergo nullum opus est perfectum, nisi sit ex amore Dei ; sed caritas est amor Dei ; ergo caritas perficit omnia opera virtutum ; ergo caritas perficit omnes alias virtutes ; ergo prior est illis.

Item, quelibet virtus habet duos fines : unum substantialem et primum, alium accidentalem et secundarium, sicut patet in iusticia, cuius finis substantialis et primus est reddere unicuique quod suum est, secundus et ultimus propter Deum sive propter summum bonum, sicut dicit Augustinus in libro De Trinitate, quod voluntas, qua aliquis vult ire ad fenestras, ut videat transeuntes, habet duos fines : substantialis etprimus est ire ad fenestras, secundus et accidentalis est videre transeuntes, hoc modo omnis virtus habet duos fines, scilicet unum proprium et substantialem et primum, et ultimum, qui est communis omnibus virtutibus, scilicet summum bonum ; caritas vero habet eumdem finem primum et ultimum, scilicet summum bonum, est enim caritas dilectio boni propter bonum ; quod ergo accidentale est aliis virtutibus, substantiale est caritati ; et ita, quod per se est caritatis, per accidens est aliarum virtutum ; sed quod per se est tale, prius est eo, quod per accidens est tale, id enim, quod per accidens est tale, quod est tale habet ab eo, quod per se est tale ; ergo omnes alie virtutes illum finem accidentalem sibi a caritate habent, cuius ille finis est per se et substantialiter ; sed ille finis est perfectio omnium virtutum ; ergo omnis alia virtus a caritate habet suam perfectionem [a caritate] ; ergo omnis alia virtus a caritate habet quod sit virtus ; ergo caritas prior est omnibus aliis.

 

Solutio. Multorum opinio est quod caritas precedit omnem virtutem formatam propter causas predictas. Dicunt tamen quod fides secundum essenciam suam precedit caritatem, et motus fidei secundum essenciam suam precedit motum caritatis.

Set contra hoc obicitur quoniam, si cognoscere naturale precedit 1os diligere naturale, ergo cognoscere gratuitum precedit diligere gratuitum. Quidam, qui sustinent hanc opinionem, dicunt quod illa auctoritas : Abraham genuit Isaac etc., intelligitur de motibus, non de virtutibus, dicunt enim quod credere informe precedit caritatem. Sed hec solutio sic potest improbari per hoc, quia si per hoc, quod credit, aliquis diligit, ergo per hoc, quod aliquis est habilis ad credendum, est habilis ad diligendum ; ergo si motus est causa motus, et habitus causa habitus sive virtus virtutis.

 

Nos autem, scquentes auctoritatem Apostoli et expositionem sanctorum dicimus quod fides formata precedit omnem aliam virtutem, maxime propter illam rationem, quia cognitio finis naturaliter precedit motum ordinatum ad illum finem et propter hoc, quia virtus, que est in ratione, regere dcbet et movere virtutes, que sunt in aliis viribus, [si] regere debet ratio alias virtutes sive vires, est enim naturalis communis animi conceptio, quod ratio debet regere vim concupiscibilem et vim irascibilem, et non e converso, et eis debet imperare. Et quod ita sit, probatur per simile sumptum a brutis animalibus, quia ovis non fugit lupum, nisi quia estimat eum sibi nocivum, si enim estimaret de lupo quod csset canis, non fugeret, eodem modo nullum animal brutum appetit aliquid naturaliter, nisi prius estimet illud amicabile sibi ; cum ergo in brutis ita sit, quod estimatio in illis generet appetitum et fugam, a simili ita est in rationalibus, quod estimatio rationis gencrabit appetitum rationalem et fugam rationalem ; sed constat quod estimatio boni fidei est ; ergo fides precedit caritatem, cuius caritatis est appetere bonum.

 

Ab obiectiones vero, quibus vult probare quod caritas est prior quam fides, respondemus per ordinem.

Ad primo obiectum dicimus quod caritas dicitur forma virtutum, ideo quia informat omnes virtutes sequentes, dando eis essenciam et perfectionem suam ; fidei autem forma potest dici triplici de causa.

Primo sic : Actus est perfectio potentie ; dignissimum autem opus fidei est caritas sive dilectio, unde eo ipso, quod fides generat caritatem, perficitur in suo effectu sive in suo posse.

Secunda causa est, quia licet motus fidei sit in se delectabilis, delectabilior tamen est ex consortio motus caritatis, cum enim motus caritatis, quo quis credit se fruiturum summo bono in eternum, sit delectabilis in se, delectabilior tamen est ex desiderio caritatis, quo desiderat homo frui illo summo bono, tanto enim delectabilior est fides et spes, quanto est de re magis desiderata ; quia ergo caritas perficit fidem in delectatione sui motus, merito dicitur forma illius.

Tercia causa est, quia caritas movet sepe fidem ad suum actum et tunc eius motum perficit sicut rector quantum ad suum finem, caritas enim quandoque movet fidem, sicut aliquis ex desiderio fruendi minime desiderat videre ipsum, et naturalis amor facit credere ei quem amat, sicut dicit Apostolus : Caritas omnia credit.

Ad secundo obiectum dicimus quod caritas dicitur capitalis virtus propter hoc, quia dulcedine maxima movet omnes et trahit, desiderium enim rei amate movet ad videndum rem, ad faciendum voluntatem eius ; est ergo fides capud origine et magisterii regimine, caritas autem est capud movendi et trahendi potestate pre nimia dulcedine sui. Inde est quod Sacra Scriptura quandoque omnia bona attribuit fidei, quandoque caritati, propter eandem causam dicit Glosa ea[n]dem caritatem habere primatum inter virtutes.

Ad sequens obiectum dicimus quod nullus motus est meritorius, nisi sit ex amore ; set non sola caritas est amor, immo quelibet virtus est amor, quia fides est amor prime veritatis sive prime pulcritudinis, caritas autem est amor prime bonitatis, iusticia vero est similiter amor reddendi unicuique quod suum, et sic de aliis, dicit enim Augustinus, in libro De moribus Ecclesie, in principio, quod quelibet virtus est amor. Quod autem fides sit amor, probatum est superius et etiam alio modo potest probari, quoniam Christus est veritas, via et vita : via est ipse, in quantum est homo ; veritas autem, in quantum est Deus ; sed in quantum Deus, non est via ; ergo in quantum [est] veritas, non est via, sed finis ; finis autem non est nisi intellectus, qui naturaliter querit veritatem ; ergo Christus, in quantum est prima veritas, est finis intellectus ; ergo est finis virtutis [site] in intellectu, scilicet fidei, cum enim fides sit perfectio intellectus, intellectus non perficitur in adquisitione sui finis nisi per fidem ; ergo fides habet quiescere in prima veritate ; sed omne, quod habet quiescere in aliquo quod acquirere potest, movetur in illud ; ergo fides ex natura sua non movetur ad primam veritatem nisi per desiderium sive appetitum ; ergo est desiderium prime veritatis ; ergo fides est habitus, quo amatur prima veritas ; ergo fides est amor. Quod concedimus.

 

Ad ultimo obiectum dicimus quod re vera bonum est materia caritatis et finis secundum quod intelligitur in ratione boni ; nichilominus tamen fidei est finis et materia, materia tamen est in quantum verum, [idem enim est verum] et bonum in genere, sed verum, in quantum verum, est sine motu, bonum, in quantum bonum, est cum motu, oportet enim quod bonum prius cadat in estimatione quam in desiderium, aliter enim desideraretur casu huiusmodi bonum, nisi prius esset estimatum et iudicatum quoniam vere est bonum, quoniam casu movetur in finem, qui non predeterminat finem ; estimatio vero sive iudicium sive predeterminatio boni sive finis opus fidei est ; unde patet quod bonum prius est de substantia fidei, quam de substantia caritatis.

Quod autem ipse opponit quod bonum est finis accidentalis omnibus. virtutibus aliis a caritate, dicimus quod hoc est falsum ; immo est substantialis finis omnium virtutum, in quantum sunt virtutes, quoniam circumstancie sunt de esse virtutum ; tamen ille finis accidentalis est motibus omnium virtutum et motui caritatis ; et a fide habet illum finem tam caritas quam motus eius.

 

Sed forte diceret quod iste motus, quo quis credit se habiturum vitam eternam, si cum proposito merendi mereatur, generat motum spei.

Sed contra. Illud propositum merendi est motus caritatis, quoniam propositum sive voluntas bene agendi motus est caritatis ; ergo motus caritatis naturaliter precedit motum spei et semper ; ergo caritas naturaliter precedit [spem].

Item, estimatio, qua aliquis estimat per fidem Deum esse summum bonum sive summe delectabile, generativa est desiderii illius boni, quod patet per simile in brutis animalibus, cum enim canis estimat os sibi delectabile sive amicabile, statim movetur ad illud et illa estimatio brutalis immediate generat desiderium brutale ; ergo a simili estimatio fidei, qua aliquis estimat Deum summum bonum suum, immediate generat desiderium illius summi boni ; ergo motus immediate generat motum caritatis ; ergo nichil est medium inter fidem et caritatem ; non ergo spes est media.

 

Solutio. Re vera fides secundum quemdam suum motum spei generat, scilicet illo, quo quis se habiturum vitam eternam, si mereatur, tamen cum suppositione propositi merendi ; sed propositum merendi non est caritatis, hec enim proprie rationis est prefigere, predeterminare, proponere, motus autem spei ; constat ergo quod generat motum caritatis et secundum hanc viam motuum spes naturaliter est media inter fidem et caritatem ; sed secundum aliam viam immediate se habet caritas ad fidem, ut ostensum est quod motus fidei immediate generat motum caritatis, quia estimatio summi boni desiderium eiusdem.

 

 

Caput III

Utrum verum sit spem esse mediam inter fidem et caritatem.

 

Circa tercium capitulum queritur utrum verum sit spes esse mediam inter fidem et caritatem, et utrum fides, si motu suo generat actum caritatis, ex necessitate prius generet motum spei, per quem generet motum caritatis.

 

Videtur quod sic, quia dicit Apostolus : Finis precepti est caritas de puro corde et conscientia bona et fides non ficta, id est, fide et spe ; ergo spes precedit caritatem et fides est prima omnium ; ergo spes et media inter fidem et caritatem.

Sed contra. Fides non generat spem immediate, nisi quia secundum suum quemdam motum generat motum spei immediate, eo enim quod aliquis credit se habiturum vitam eternam per merita, sperat se habere, spes enim est certa exspectatio future beatitudinis proveniens ex gratia et meritis precedentibus ; sed simili modo secundum quemdam suum motum generat immediate motum caritatis, eo enim quod credo me habiturum vitam eternam de bonitate Dei, diligo ipsum ; ergo qua ratione fides generat spem immediate, eadem ratione ipsa generat caritatem immediate ; ergo spes non est media inter fidem et caritatem.

 

Forte dicet quod motus, quo aliquis credit[ur] se habiturum vitam eternam ex meritis, non est motus fidei, quia hoc est incertum, fidem autem, quamvis sit de invisibilibus, est tamen de certis, quia fide nichil certius ; sed si hoc dixerit, queritur ergo quo motu fidei generetur immediate motus spei.

Dicet forte quod hoc motu, quo credo me habiturum vitam eternam, si eam merear, - sed contra : Illud condicionale non generat motum spei, cum tam antecedens quam consequens sit incertum, cum enim ibi nichil intelligitur nisi incertum, per hoc non generatur certa expectatio ; ergo cum fides non sit de incertis, ideo eius antecedens non est incertum ; non est ergo motus fidei.

 Dicet forte quod hoc, scilicet, habere vitam eternam ex meritis, cum hac suppositione, quod ego merear, certum est certitudine fidei, et est iste motus generativus motus spei, sed contra : Cum certus sum ex meritis me habiturum vitam eternam, si merear, desidero habere merita ; hoc autem desiderium est caritatis ; ergo caritas precedit motum spei. Et inde ut prius.

 

Solutio. Spes immediate est media inter fidem et caritatem.

Ad hoc quod contra obicitur, dicimus quod fides generat motum spei in aliquo, quando credit se habiturum vitam eternam ex meritis precedentibus cum quadam suppositione levi, scilicet, si mereatur, et imperat etiam fides mereri, unde propositum sive voluntas merendi non est opus caritatis, sed fidei imperantis et proponentis, talis enim voluntas est in rationabili. Ex hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

Caput IV

[Utrum fides, spes, carltas sint prime omnium virtutum.]

 

Ad ultimum queritur utrum fides, spes, caritas sint prime omnium virtutum.

Quod videtur per hoc, quod iste sole immediate sunt in Deum, unde theologice dicuntur.

 

Sed contra. Dicit Ecclesiasticus, XXV : Timor Dei inicium dilectionis eius ; fidei autem inicium est ei agglutinandum ; cum ergo timor inicium est dilectionis, ergo timor precedit caritatem ; non ergo iste tres sole precedunt alias virtutes.

Item, in iustificatione impii prima est fides, cuius motus voluntarii sunt ; ergo potest habere oculum ad penas eternas primo, sicut ad gaudia eterna ; esto ergo quod fides habeat oculos ad penas eternas, certum est quod tunc non movebitur motu spei vel caritatis, immo motu timoris vel luctus, movebitur enim per viam meroris, non per viam gaudii ; ergo fides in iustificatione impii non generat primo spem de necessitate, immo potest primo generare timorem ; ergo timor coevus spei est. Et inde ut prius.

Item, XXVII Exodi, precepit Dominus fieri altare concavum ad recipiendum ignem ; concavitas altaris humilitas, ignis caritas ; ergo humilitas habilitat ad suscipiendum caritatem ; ergo precedit caritatem ; non ergo ille tres sunt prime inter virtutes.

Item, Gregorius dicit : Capud omnium virtutum est humilitas, qua illesa, etsi cetere ledantur, salus est in toto ; ergo humilitas capud est virtutum ; ergo prima. Et inde ut prius.

Item, prius est temperari sive abstinere a malo, quam facere bonum ; ergo virtus, qua abstinemus a malo, debet precedere virtutes, quibus operamur bonum ; sed modestia est, ut dicit Tullius, temperancia a malo ; ergo modestia prior est illis virtutibus, quibus operatur bonum ; ergo prior est illis tribus, scilicet fide, spe, caritate. Et inde ut prius.

 

Solutio. Dicimus quod ille tres virtutes sole prime sunt.

Ad primum ergo dicimus quod timor est inicium dilectionis non per modum cause, sed per modum expeditionis, quoniam timor Domini expellit peccatum ; et ita mundat palatum cordis ; quo mundato, sentitur dulcedo Dei, et expedite movetur caritas ad diligendum Deum, cuius dulcedo prius impediebatur per reliquias peccatorum ; et propter hoc, quia non est simpliciter inicium, dicit Ecclesiasticus : Fidei autem inicium aglutinandum est ei, ideo quia fides est principium dilectionis per modum cause.

Ad secundo obiectum dicimus quod timor Domini, inicialis scilicet, non a solo motu fidei habet generari, sed a motu fidei cum motu caritatis, quia timor inicialis duos habet oculos : principalem ad amorem Dei, secundarium ad penam. Et impossibile est quod motus fidei generet aliquem timore, non enim esset servilis, cum ille non sit in caritate, nec inicialis, cum inicialis habeat, principalem oculum ad amorem.

 Ad tercium dicimus quod humilitas dicitur capud virtutum per modum preparationis, quia, si sit humilitas informis, preparat ad habendum caritatem, Dominus enim respicit humiles, humilibus enim dat gratiam, et vasa vacua implet Helyseus ; si vero sit humilitas formata, preparat animam ad recipiendum augmentum caritatis et aliarum virtutum, hoc modo intelligitur auctoritas Gregorii, quoniam cum sint virtutes cetere leduntur quantum ad fervorem vel frequenciam motuum, per humilitatem frequenciam motuum et fervorem.

Ad ultimum dicimus quod modestia est temperantia a malo, ut comprehendat large etiam mansuetudinem ; et de hoc dicendum sicut de humilitate, preparat enim hominem ad suscipiendum virtutes vel augmentum earum.