Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
LIBER SECUNDUS
Incipit liber secundus de mundo creato et primo de exemplari ad cuius imitationem factus est mundus.
TRACTATUS PRIMUS
DE EXEMPLARI
Antequam dicamus de creatione mundi, dicendum est de mundo creato et primo est questio de exemplari, ad cuius imitationem factus est mundus iste sensibilis.
Primo ergo dicendum est quid sit illud exemplar, et utrum alicui substantie proprie conveniat esse exemplar sive ideam mundi sensibilis.
Secundo utrum Filius Dei sit mundus architipus.
Tertio qualiter res sensibiles iste fluxerunt ab exemplari eterno.
Caput I
[Quid sit exemplar]
Circa primum dicit Augustinus : Qui negat ideas esse, negat Filium Dei esse. Sed queritur quare potius dixit : negat Filium Dei esse, quam Patrem vel Spiritum Sanctum.
Item, sicut cognitio omnium rerum est in Filio, sic in Patre, sic in Spiritu Sancto. Qua ratione ergo Filius dicitur exemplar sive idea, eadem ratione Pater vel Spiritus Sanctus.
Ad hoc dicunt magistri quod exemplar sive idea rerum est tota Trinitas. Deus enim non habuit aliquod exemplar aliud a se, ad cuius imitationem faceret mundum sensibilem, set se solum habuit exemplar, qui se solo et per se cognoscebat ab eterno res fiendas a se. Ea tamen ratione qua appropriatur Filio Dei sapientia, appropriatur ei esse exemplar sive ideam mundi, et secundum hoc non proprie sed appropriate Filius dicitur exemplar.
Sed contra.
Filius Dei proprie dicitur imago, non tantum appropriate, ergo et idea, ergo et exemplar.
Item, sicut donum sive amor proprie dicitur de Spiritu Sancto, et non appropriate in quadam significatione, ita exemplar proprie et non appropriate de Filio dicitur secundum quod ipse est imago. Sicut enim Spiritus Sanctus est domim universale in quo dantur omnia dona, eadem ratione Filius est imago in qua videntur omnia videnda ; ergo sicut donum proprie et non appropriate dicitur de Spiritu Sancto, ita idea sive imago de Filio.
Item, in generatione perfecta unumquodque intendit tale quale ipsum est ; sed generatio Patris est perfectissima ; ergo Pater generando Filium ab eterno intendebat generare talem qualis ipse est ; ergo Filius, in quantum filius, est talis qualis est Pater ; ergo in quantum filius, est imago Patris, nec est imago talis in qua videatur Pater solus, sed in qua omnia videntur et relucent. Eo enim ipso quod in illa imagine videtur summa bonitas Patris, qua nichil voluit sibi retinere proprium quod non vellet communicare modis omnibus, videntur ibi omnia, quia videtur ibi proprie causa omnium ; omne enim creatum cognoscitur et videtur in sua propria causa. Relinquitur ergo quod Dei Filius non tantum appropriate set proprie sit imago, idea, exemplar omnium rerum. Propter hoc enim dicitur Filius Dei Verbum, quia expressissime loquitur Dei bonitatem, et eam loquendo loquitur omnia.
Solutio.
Dicimus quod exemplar sive idea dicitur de Filio Dei et proprie et appropriate : appropriate, quia tota Trinitas est exemplar omnium rerum, in quo sunt rationes omnium rerum et dispositio tota mundi sensibilis, et quia dispositio ad sapientiam pertinet per appropriationem, potest dici de Filio quod sit exemptai vel idea rerum appropriate. Sed secundum quod ipse proprie dicitur imago Patris, eadem ratione qua ipse est Verbum, et in illa imagine predicta ratione relucent omnia, secundum hoc proprie dicitur ipse idea vel exemplar rerum, et ideo potius de Filio quam de Patre vel Spiritu Sancto dicit Augustinus : Qui negat ideas esse etc...
Caput II
Utrum Filius Dei sit mundus architipus.
Secundo capitulo queritur utrum Filius Dei sit mundus architipus. Si dicatur, contra. Iste terminus architipus mundus supponit Filium Dei ; ergo aut preter Filium Dei aliquid connotat aut nichil ; si nichil, ergo idem est dicere Filius Dei est mundus architipus quod Filus Dei est filius Dei, quod patet esse falsum. Si autem connotat aliquid creatum, ergo Filius Dei non fuit ab eterno mundus architipus ; et hoc iterum patet esse falsum, quia idee rerum ab eterno sunt vel fuerunt.
Super hoc triplex est opinio :
1) Quidam dicunt quod mundus architipus idem est quod Deus.
2) Alii dicunt quod mundus architipus et mundus sensibilis idem sunt essentia, set differunt ratione, quia mundus sensibilis dicitur in quantum subiacet sensui, architipus autem dicitur idem mundus in quantum est invisibilis et in mente divina.
3) Alii dicunt quod mundus architipus neque est Deus neque mundus sensibilis, sed ille idee que fuerunt ab eterno in mente divina, que nec sunt Deus nec mundus sensibilis, et haec fuit opinio Platonis. Unde dicunt quod collectio illarum idearum est mundus architipus.
Contra secundam opinionem est auctoritas Apostoli ad Hebreos. Dicit enim : Fide intelligimus aptata esse secula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent : ibi dicit Glosa Augustini : [ut] ex invisibilibus, id est ex invisibili mundo, qui in sapientia Dei, est dispositio qua ab eterno disposuit ut omnia fierent visibilia, id est mundus iste visibilis ; ergo mundus invisibilis est dispositio divina, ergo est Deus, ergo non est idem quod mundus sensibilis.
Item, si idem est mundus architipus quod mundus sensibilis, ergo idem est exemplum et exemplar ; mundus ergo iste visibilis, secundum quod ab eterno fuit in mente divina, est exemplar sui ipsius.
Preterea, sicut dicit Augustinus : Omnia dicunt : Deus nos fecit. Ergo mundus sensibilis est exemplar secundum illam dispositionem quam modo habet, vel secundum illam quam habuit ab eterno in mente divina. Si secundum illam quam modo habet, sed secundum illam est exemplum, quia quicquid est creatum exempl[at]um est et traductum ab exemplari eterno ; ergo secundum hoc idem est exemplum et exemplar, quod esse non potest. Si dicatur quod est exemplar secundum.illam dispositionem quam habuit ab eterno in mente divina, queritur que est illa dispositio, nonnisi ordinatio rerum, ergo ordinatio rerum que fuit in mente divina est exemplar, non ergo mundus iste sensibilis est exemplar sui ipsius.
Item dicit Augustinus : Omnia dicunt : Deus nos fecit et : In omnibus creaturis relucet vestigium Trinitatis. Ergo omnes creature imitantur aliquo modo Deum ; ergo mundus iste sensibilis imitatur aliquo modo Deum, et in hoc factus est ; ergo mundus iste factus est proprie ad imitationem Dei ; ergo Deus proprie est exemplar mundi, ad cuius imitationem factus est mundus iste sensibilis.
Tertia opinio inferius reprobabitur.
Solutio. Dicimus quod mundus architipus nil aliud est quam dispositio divina sive ordinatio que fuit ab eterno in mente divina de creaturis faciendis. Unde Filius Dei quodam modo est mundus architipus appropriate, quodam modo proprie, ut dictum est de exemplari. Et dicimus quod iste terminus mundus architipus sive exemplar connotat preter Filium Dei vel preter divinam essentiam exemplaritatem in creaturis, et hoc est ex modo significandi, nec oportet quod ista exemplaritas ab eterno fuerit, quoniam etiam in creaturis prius naturaliter est exemplar quam exemplum. Non enim omnis relatio exigit coexistentiam sue correlationis. Quia ergo divina essentia ut exemplar significatur per hoc nomen « mundus architipus », nil impedit quin Dei Filius ab eterno fu[er]it mundus architipus, licet ex modo significandi connotetur aliquod creatum, quia non notatur ut coexistens, sed ut post futurum. Sicut haec dictio dominabilis dicitur ad creaturas et ex modo significandi connotat aliquid creatum, et tamen ab eterno fuit Deus dominabilis, id est potens dominari ; Filium ergo Dei esse mundum architipum nil aliud est quam ipsum esse ideam vel imaginem rerum, propter quod dicit beatus Ioannes : Quod factum est in ipso vita, erat architipus enim dicitur ab archos, quod est princeps, et tipus, quod est figura, quasi principalis figura.
Set obicitur.
- Diversa sunt exempta sive ideata ; ergo diverse idee, sed in Deo nulla est diversitas ; ergo idea non est Deus, ergo nec mundus architipus est Deus.
- Item dicit Augustinus quod omnia in Deo sunt unum. Ergo in Deo non sunt res distincte ; sed in mundo architipo sunt res distincte suis ideis, ergo Deus non est mundus architipus. Item in Deo est idea hominis, similiter et idea asini, aut ergo secundum idem aut secundum aliud. Si secundum idem, ergo eadem prorsus est idea hominis et idea asini, ergo in mundo architipo idem est homo et asinus ; sed sicut ab eterno fuit in Dei ordinatione sive mundo architipo, ita modo est in re ; ergo modo idem est in re homo et asinus. Si vero secundum aliud, ergo in Deo est aliud et aliud.
- Item in libro vite aliquis scribitur per presentem iusticiam ; aliquis per predestinationem. Qui scribitur per presentem iusticiam, potest deleri ut Iudas ; sed si aliquando est scriptus, aliquando non, aliquid so novum est in libro vite quod prius non erat ; sed in Deo nil est quod prius non esset ; ergo Deus.non est liber vite, sive mundus architipus.
- Item prophete videbant in libro vite mala futura ; ergo mala sunt in libro vite ; ergo idea mali est in libro vite, sed nichil est in libro vite [quod] ab eterno non fuit ; ergo idea mali fuit ab eterno in libro vite sive in mundo architipo ; sed idea mali non est Deus, quoniam secundum hoc aliqua deformitas esset in Deo, ergo idea aliqua que non est Deus, ab eterno fuit in mente divina ; eadem ratione et idee aliarum rerum ab eterno fuerunt in mente divina, et tamen non sunt Deus ; ergo Deus non est mundus architipus, cum non sit idee rerum.
Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod Deus est diverse idee [sub] diverso tropo loquendi, quo dicitur in libro Sapientie, quod Spiritus Sanctus est multiplex, et in Evangelio dicit Filius : Omnia mea tua sunt ; hoc enim dicitur proptet diversos effectus, sive propter potentiam qua potens est ex se. producere infinitos effectus ; in se tamen Deus simplicissimus est et invariabilis. Unde patet quod illa argumentatio non valet : diverse idee sunt mundus architipus, et in Deo nulla est diversitas ; ergo Deus non est mundus architipus. Cum enim dicuntur diverse idee, diversitas non notatur in exemplari sed in exemplatis.
- Ad secundo obiectum dicimus quod, licet omnia sint unum in Deo, tamen in se omnia sunt diversa et ut distincta ; nec valet haec argumentatio : omnia sunt in Deo unum, ergo non sunt in Deo distincta, quoniam ipse secundum idem causa est omnium et secundum commune esse plurimum et secundum discreta esse. Unde non est mirum si in eo sint res et discrete et distincte ; haec autem re vera supra intelligentiam humanam sunt quantum ad presentem statum.
- Ad tertio obiectum dicimus quod hoc argumentum non valet : Iste modo non est scriptus in libro vite, et ante hoc erat scriptus ; ergo aliquid novum advenit in libro vite quod ibi prius non erat. Ratio patet ex predictis. Quod enim aliquid scriptum est in libro vite quod ante non erat vel e converso, non est propter variabilitatem libri, sed propter variabilitatem eorum que ibi scribuntur ; sicut aliquid modo fit a Deo quod prius non fiebat vel e converso, tamen sine aliqua Dei mutatione ; similiter dicitur aliquis deleri de libro vite, non propter libri mutationem sed propter mutationem rei. Propter hoc enim decepti sunt philosophi volentes probare mundum esse eternum, dicentes quod intellectus purus et verus dicit quod aliqua causa eodem modo prorsus se habente, si aliquid exit ab ea, prius exibat ab illa, non intelligentes quod Deus sine sui mutatione quandoque operatur, quandoque non.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod mala videntur in libro vite per modum privationis sicut tenebra visu percipitur et silentium auditu. Unde non oportet quod malitia habeat aliquam ideam propriam in libro vite. Secundum autem quod aliquid dicitur esse scriptum in libro vite per predestinationem, nullus potest deleri. Undd non valet haec argumentatio : iste est scriptus in libro vite et potest non esse scriptus ; ergo potest deleri ; et est [ibi] fallacia accidentis a divisa predicatione ad coniunctam, sicut hic : antichristum fuisse futurum.est verum, et potest esse falsum ; ergo potest alterari.
Alia vero fuit opinio philosophorum de ideis, qui posuerunt ideas esse in mente divina, et non esse Deum, sed genera et species rerum. Huius opinionis primus auctor fuit Plato.
Quorum hee sunt rationes :
- Sensus et intellectus sunt diverse vires anime : ergo eorum obiecta sunt diversa ; ergo sensibile et intelligibile diversa sunt ; ergo intelligibilia sunt extra mundum sensibilem, sed illa intelligibilia sunt genera et species sive idee rerum ; ergo idee rerum habent suum esse preter mundum sensibilem. Sed constat quod haec species « homo », scilicet homo intelligibilis, non est Deus, ergo idea hominis non est Deus ; eadem ratione nec idea asini, ergo nec idea mundi sensibilis est Deus ; ergo [Deus] non est mundus architipus. Item si Deus non est homo intelligibilis, nec asinus intelligibilis est, eadem ratione nec mundus intelligibilis.
- Item scientia est de incorruptibilibus, scilicet de generibus et speciebus, de quantitate et numero, ergo talia non sunt Deus, cum scientia de ipsis diversa sit a scientia Dei ; ergo genera et species non sunt Deus ; ergo idee rerum non sunt Deus.
- Item ad hoc quod aliqua res fiat, tria exiguntur, scilicet causa efficiens, materia de qua fiat, et exemplar ad cuius imitationem fiat. Cum ergo ista sint tria, aliud erit artifex quam exemplar ad cuius imitationem fit, et ita Deus non est idea rerum.
- Item omnis potentia nititur ad actum suum, quia eius actus est eius perfectio. Sed potentia Dei est perfectissima et sufficientissima ad actum suum ; ergo ab eterno exivit in actum ; ergo ab eterno mundum fecit aliquem, non istum mundum sensibilem, qui variabilis est, ergo ab eterno fecit mundum archltipum ; sed si fecit ilium, non est ille.
- Item Deus causa mundi per se est, aut per aliud ; non per aliud, quia sic esset indigens ; ergo Deus per se est causa mundi. Sed si aliquid convenit alicui per se, ei convenit quamdiu ille fuerit, sicut convenit triangulo habere tres angulos etc. quandiu fuerit, quia ei perse convenit. Eadem ratione cum esse causam mundi per se conveniat Deo, convenit ei quamdiu Deus fuerit ; ergo ab eterno ei convenit ; ergo ab eterno fecit mundum, set non sensibilem, ergo architipum.
Sed contra. Dicit Boetius quod idem est singulare et universale ; sed singulare est dum sentitur, universale dum intelligitur. Ergo idem est sensibile et intelligibile, ergo idem est mundus sensibilis et mundus intelligibilis, sed mundus sensibilis non est ab eterno, ergo nec intelligibilis ; ergo genera.et species non sunt ab eterno.
Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : sensus et intellectus sunt diversa ; ergo sensibilia et intelligibilia sunt diversa. Instancia. Voluntas et potentia sunt diversa in me, ergo non idem est quod possum et quod volo, quod falsum est. Dicimus ergo quod sensibile et intelligibile tantummodo differunt ratione.
- Ad secundo obiectum dicimus quod genera et species non sunt idee rerum, sicut dicebat Plato, sed sunt idem quod ipse res, sicut dicit Boetius, et bene. Universalia tamen sunt incorruptibilia, propter hoc quod generatio et corruptio sunt singularium in quantum singularia, et propter successionem individuorum, que genera et species facit esse perpetua.
Et notandum est quod hec appellatio mundus intelligibilis modis duobus potest sumi, quia potest dici mundus intelligibilis ipse mundus sensibilis, prout cadit in intellectum, et secundum hoc Deus non est mundus intelligibilis, et sic idem est mundus sensibilis et intelligibilis ; potest etiam dici mundus intelligibilis idea mundi sensibilis, sicut figura et exemplar alicuius domus quandoque dicitur domus et pictura hominis homo, et secundum hoc Deus est mundus intelligibilis, quia mundus intelligibilis idem est tunc quod mundus architipus ; eodem modo potest distingui hoc : Deus est homo intelligibilis ; per ignorantiam huius distinctionis dixerunt quidam heretici quod Deus est quilibet.
- Ad tercio obiectum dicimus quod re vera in artifice creato exiguntur tria ad hoc quod ipse faciat aliquid, sed in primo artifice, scilicet in Deo, non exiguntur. Non esset enim sufficiens nec summe potens, si ad aliquid faciendum indigeret aliquo alio a se, set in hoc erravit Plato, qui corruptibilem artificem equabat Deo.
- Ad quarto obiectum dicimus quod haec propositio omnis potentia nititur ad actum suum, intelligenda est in rebus naturalibus, ubi res imperfecta tendit ad suam perfectionem et ubi potentia perficitur per actum suum ; quod non est in prima potentia, que perfectissima et sufficientissma est per se.
- Ad quinto obiectum dicimus quod re vera Deus est causa mundi per se, non tamen ab eterno, quoniam est causa mundi per modum voluntatis et intellectus ; quod ergo dicit : quicquid per se convenit alicui, quamdiu est, convenit illi, non tenet hoc nisi in illis que naturaliter conveniunt nec in [eis] que voluntarie conveniunt. Cum autem Deus sit sua voluntas, quando per voluntatem suam fecit mundum, per se fecit mundum.
Caput III
Qualiter res fluant ab exemplari.
Circa tertium capitulum queritur quomodo res fluant ab exemplari, de quo christiani, ab ipso Deo edocti, dicunt quod mundus sensibilis fluit a Deo immediate, licet sit corruptibilis.
Sed philosophi decepti dicunt quod non fluit a Deo immediate hiis rationibus :
- Causa rerum prima et propria et immediata est invariabilis, ergo effectus immediate exiens ab illa est invariabilis.
- Item omnia sunt bona quia sunt a bono, ut dicit Augustinus ; ergo eadem ratione invariabilia quia ab invariabili.
- Item exemplum imitatur suum exemplar, et exemplar est invariabile, ergo et exemplum.
- Item dicit Augustinus quod omnes cause rerum in prima causa sunt immutabiles et permanentes tanquam in arte, ergo et earum effectus immediati sunt immutabiles.
- Item omnia sunt bona quia a summo bono sunt, quare non omnia iusta, quia a summo iusto ?
- Item cum omnia fluant a Deo per modum liberalitatis, quare dictum est in Psalmo : Omnia in sapientia fecisti etc., et non est dictum : Omnia in liberalitate vel bonitate etc ?
Solutio. 1-2. Dicimus quod primum argumentum non valet ; et haec est ratio, quia, ut dicit Augustinus, licet omnia sint a Deo, tamen non de Deo, sed de nichilo ; et ideo quia de nichilo sunt variabilia, in nichilum tanquam in suum principium reductibilia , sicut dicit Augustinus in libro contra epistolam Fundamenti. Unde Dei Filius, quia non tantum est a Patre sed etiam de Patre, invariabilis est, et per hoc patet solutio ad secundo obiectum.
- Ad tertio obiectum dicimus quod exemplum non habet in omnibus similitudinem cum suo exemplari ; habet enim similitudinem in forma, sed non in materia, sicut imago Achillis que fit de ere, similitudinem habet cum Achille in forma et non in materia, et ideo non oportet quod exemplum habeat similitudinem cum exemplari in dispositionibus materialibus. Cum ergo res sensibiles variabiles sint a sua materia, quia sunt de nichilo, non oportet quod imitentur in hoc suum exemplar.
- Ad quarto obiectum dicimus quod, licet cause rerum in mente Dei sint invariabiles et permanentes, non tamen earum effectus immediati sunt invariabiles, quoniam exeunt per modum voluntatis et materiam habet nichilum, id est non sunt de essentia divina.
- Ad quinto obiectum dicimus quod bonitas Dei est causa essendi rebus et non iusticia Dei, quoniam ex summa eius bonitate fuit hoc, quod voluit communicare bonitatem suam creaturis ; et ideo verum est quod omnia bona sunt, quia a bono sunt, tamen non omnia iusta, quia a iusto, quoniam iusticia Dei non est causa proprie loquendo quare res sint, quia Deus nulli debebat aliquid cum fecit res.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod re vera res exeunt a Deo per modum liberalitatis. Est enim Deus causa efficiens rerum et formalis sive exemplaris et causa finalis. Sed nullo modo est causa materialis. Dicimus ergo quod, cum dicitur : Omnia in sapientia feci[isti] etc., hec dictio in notat causam exemplarem ; si vero diceretur : omnia in bonitate, totum veruni esset, quia haec dictio in notat causam efficientem. Unde bene potuit hoc dici sicut et illud.
Item notandum est quod, sicut philosophi decepti fuerunt in hoc quod dixerunt quod ab invariabili non exit immediate nisi invariabile, ita decepti fuerunt in hoc quod dixerunt quod ab uno non exit nisi unum immediate. Quoniam dicit Dominus per Moisen : In principio creavit Deus celum et terram ; ergo celum et terra sunt ab uno Deo immediate.
Suam autem opinionem voluerunt probare rationibus sic :
- Nullum oppositum ducit ad esse suum oppositum, sed simplex et compositum sunt opposita, similiter unum et plura ; ergo sicut nec compositum est a simplici, nec plura sunt ab uno.
- Item indirecte sic. Plura sunt ab uno. Dicantur illa plura a et b ; inde sic : a et b sunt ab uno, non in quantum sunt plura sed unum ; ergo ab alio sunt, et ab alio sunt plura ; sed a Deo sunt ; non ergo a Deo sunt plura.
- Propter hoc Melissus et Parmenides decepti fuerunt dicentes quod omnia sunt unum et nichil est diversitas ; quod etiam sic probant : si enim aliqua differunt, differentiis aliquibus differunt ; item ille differentie differunt, ergo aliquidus differentiis ; et sic in infinitum ; sed non est sic procedere ; ergo nulla differunt.
- Item prima causa est simplicissima et summe una ; ergo ex ea non est compositum, nec ex ea sunt plura.
Sed contra. Ex uno lumine sine sui diminutione sunt plura lumina ; ergo multo forcius ex prima causa sine sui diminutione sunt et possunt esse plura.
Item si ex uno nonnisi unum, ergo principium non debet dici omni potens, sed unipotens.
Item aliquid est immediate a Deo, illud autem est forma aut materia, sed.non est forma per se, cum forma non possit esse sine materia, nec materia potest esse pure a Deo, cum materia non possit esse sine forma ; ergo illud quod immediate exit a Deo est compositum ex materia et forma ; ergo compositum est ex simplici et plura ex uno.
Item id quod primo exit a Deo, aut est simplex aut est compositum. Si compositum, habeo propositum ; si simplex, omnimoda simplicitate ; sed tali simplici idem est quod est et quo est, ut dicit Boetius ; et sic est aliquod creatum bonum, ergo est sua bonitas. Cum in eo nulla sit compositio vel concretio, ergo illud est bonum per essentiam. Non ergo solus Deus est bonus per essentiam ; quod est contra ipsum Deum, qui dicit in Evangelio : Nemo bonus nisi solus Deus.
Item si illud creatum est sua bonitas, ergo bonitas eius eius est essentia, nec potest separari ab eo actu vel intellectu ; ergo est summe bonum cum sit pure bonum, et pura bonitas, sicut pure album est summe album.
Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod oppositum potest sumi stricte vel large, scilicet secundum quod comprehendit tantum quatuor genera oppositorum, scilicet ut contrarie opposita, ut relative opposita, ut privatio et habitus, et affirmatio et negatio ; et secundum hoc dicimus quod nullum oppositum ducit ad esse suum oppositum ; sed secundum quod oppositum sumitur large, videlicet secundum quod quelibet disparata dicuntur opposita, dicimus quod prima propositio est falsa, immo ubicumque aliquid producit aliud in esse, oppositum producit suum oppositum in esse. Multo forcius igitur Deus producit alia in esse, cum non habeat aliquam oppositionem ad illa. Omnia enim appetunt divinum esse et participant eo secundum possibilitatem suam.
- Ad secundo obiectum dicimus quod cum dicitur : a et b ab alio sunt, et ab alio sunt plura, si loquitur de causa efficiente, falsum est, immo ab eo a quo sunt, scilicet a Deo, sunt plura. Si autem de causa formali, verum est ; ab alio enim formaliter sunt, quia sua essentia sunt, et ab alio sunt plura, quia pluralitate sunt plura.
- Ad obiectionem illam Parmenidis et Melissi, notandum est quod in solo predicamento substantie sunt veri nominis genera species, quia forma non est forme ; unde substantie differunt suis substantialibus differentiis, sed ille differentiae differunt se ipsis, quoniam non aliis differentiis substantialibus differunt, cum forma non sit forme, et sic non erit procedere in infinitum.
- Ad ultimum obiectum dicimus quod licet principium sit simplex ; tamen ab eo sunt res composite, quoniam non exeunt ab eo per modum nature sed per modum voluntatis. Ex voluntate enim anime que simplex est, est compositus motus corporis, sicut ab uno artifice sunt plures cultelli immediate.
Sed videtur falsum quod dictum est, scilicet quod disparatum producit ad esse suum disparatum.
- Dicit enim Boetius quod species non iuvat aliam speciem ad esse ; sed due species non sunt opposite nisi ut disparatum ; ergo disparatum non producit ad esse suum disparatum.
- Item causa producit ad esse suum causatum, sed causa et causatum sunt stricte opposita ut relata, [quia sunt opposita ut relata]. Unum ergo oppositum producit ad esse suum stricte oppositum, quod prius negatum est.
[Solutio]. 1. Ad primo obiectum dicimus quod re vera species non iuvat ad esse alterius speciei logice loquendo, quoniam species non consistit nisi ex genere et differentia, sed solum individuum naturaliter loquendo producit ad esse suum disparatum, vel potest dici quod species non iuvat oppositam speciem in esse, quia naturaliter ex similibus similia procreantur ; quod autem mulus generatur ex equo et asina, dicendum est quod mulus non est opposita species equo et asine, sed quasi media inter illas duas.
- Ad secundo obiectum dicimus quod re vera causa producit suum causatum in esse, sed non in quantum causa, sicut nec pater in quantum pater generat,· set in quantum habet potentiam generandi.
Item notandum est quod quidam dicunt notiones assistere Deo ab eterno que non sunt Deus. Haec autem opinio similis est opinioni Platonis de ideis et eandem habet improbationem.
Hiis rationibus suam opinionem videntur probare sic :
- Deus est remunerator et punitor, in quantum iustus est ; [remunerator et punitor] in quantum autem est liberalis, dator omnium bonorum, et patiens, et non punitor ; ergo aliud significatur per hoc nomen iustus, cum dicitur de Deo, aliud per hoc nomen liberalis, sed non aliud in essentia, nec aliud in persona ; ergo alie notiones, et ille assistunt divine essentie et non sunt Deus vel divina essentia, quia in divina essentia nulla est diversitas vel alietas ; et ab eterno assistunt ei, quia Deus ab eterno est iustus et liberalis ; et ita notiones que non sunt Deus, assistunt Deo ab eterno.
- Item cum dico : Deus est iustus, Deus est liberalis, per utrumque istorum nominum significatur divina essentia ; preter divinam essentiam aut connotantur diversa ex parte Dei, aut non ; si diversa, habeo propositum : illa enim diversa non sunt nisi notiones diverse ; si non, ergo si haec est vera : Deus in quantum iustus punit, haec erit vera : Deus in quantum liberalis punit, cum idem prorsus notetur esse causa utrobique et secundum idem, cum ex parte cause nulla sit vel notetur esse diversitas. Hec obiectio potest fieri alio modo apertius sic : Deus in quantum est causa exemplaris iusticie create, non est causa exemplaris patientie vel liberalitatis ; ergo secundum aliud et aliud est ille causa exemplaris iusticie create et patientie create et nonnisi secundum aliam notionem ; et inde ut prius.
- Item Deus ab eterno fuit iustus et liberalis ; hec coniunctio et notat diversitatem ; ergo in eo fuit diversitas, in quantum iustus et liberalis, sed non essentiarum vel personarum, ergo notionum ; et inde ut prius.
Sed contra hoc obicitur multipliciter :
Primo sic ; sicut dicit Augustinus : Omne bonum aut est Deus aut est a Deo. Sed notio est bonum ; non enim potest esse non bonum ; ergo est Deus vel a Deo.
Item illa notio qua Deus est summe iustus vel summe liberalis, aut est Deus aut est a Deo ; sed non est Deus, ut ipsi dicunt ; ergo est a Deo ; ergo Deus produxit illam in esse ; ergo vel de nichilo vel de aliquo ; si de nichilo, ergo est creatura ; ergo incepit esse ; ergo non fuit ab eterno, sicut ipsi dicunt.
Item si talis notio est creatura cum sit de nichilo, sequitur quod talis creatura dederit Deo ab eterno ut sit iustus et ut sit liberalis, et nisi talis creatura esset, Deus non esset iustus vel liberalis, quod est hereticum dicere et omni rationi repugnans. Si vero dicatur quod Deus produxit illam notionem in esse ab eterno ; nonnisi de sua substantia, quia ab eterno nichil aliud habuit quam suam essentiam ; ergo illa notio est a Deo et de essentia Dei ; ergo est Deus, quod falsum est, sicut dicit Augustinus in libro confessionum : Domine, tu fecisti omnia non de tua substantia, quia si de tua substantia, essent id quod es ; quare, Domine, de nichilo fecisti omnia.
Item si Deus est iustus notione aliqua que non est ipse, ergo ipse non est summe iustus. Hoc enim dicit Augustinus, quod si Deus esset bonus bonitate que non est ipse, non esset summe bonus. Et hoc verum est secundum istos, quia ipse iustus est notione que ipse non est, et liberalis notione que ipse non est. Eodem modo potest improbari opinio Platonis de ideis ; tamen dicit Augustinus quod qui negat ideas esse, expers est christiane religionis ; quod verum est eodem modo quo diximus ideas esse architipum, sed eas negare separatas a Deo prout dicitur Plato posuisse, non est contra christianam religionem, immo est cum religione christiana.
Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod si volumus propriissime loqui de Deo, dicemus ita : Deus quia est Deus, punit, quia est Deus, remunerat, quia est Deus, creat et quia est Deus, largitur sua dona, peccata sustinet et huius. Secundum idem enim est ipse causa omnium proprie et universaliter. Sed specificamus illam causam efficientem quantum ad modum significandi non in sua essentia, sed quantum ad effectus quosdam. Unde dicitur iustus quantum ad effectus quosdam speciales, non quantum ad omnes ; similiter liberalis dicitur quantum ad effectus quosdam ; talem autem specificationem secundum modum intelligendi facimus per proportionem sive imitationem quam habent virtutes create ad Deum. Unde cum dicitur : Deus est iustus, significatur Deus ut iustitia, id est in comparatione ad tales actus quales ex se elicit iustitia creata ; ipsemet tamen est illa comparatio. Se ipso enim comparabilis est Deus ad omnes suos effectus. Cum ergo dicitur : Deus est iustus, Deus est liberalis, quantum ad rem non est diversitas ex parte Dei, sed est diversitas in modo significandi, set in eis que connotantur ex parte creaturarum et per talem modum significandi. Per hoc patet solutio ad omnia preobiecta. Per hoc enim patet quod non valet haec argumentatio : Deus in quantum iustus, est remunerator et punitor, in quantum liberalis, largitur sua dona ; ergo aliud significatur per hoc nomen quam per illud de Deo ; deberet enim addere : vel alio modo.
- Ad secundo obiectum similiter dicendum est quod nulla diversitas significatur aut connotatur ex parte Dei per illa nomina. Unde non sequitur quod si nulla diversitas ibi significatur ex parte cause, quod ideo sit Deus iustus, quia est dator omnium bonorum, vel liberalis quia punit, quia licet idem significent ex parte Dei, tamen diverso modo. Eodem modo dicendum est de exemplari. Deus enim, in quantum iustus, est causa exemplaris iustitie create, in quantum mansuetus, est exemplar sive causa exemplaris mansuetudinis create, et sic de aliis.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod cum dicitur : Deus ab eterno fuit iustus et liberalis, haec coniunctio et notat diversitatem non essentie divine ad essentiam divinam, sed effectus ad effectum. Est enim sensus : Deus ab eterno fuit iustus et liberalis, id est ab eterno fuit habilis et promptus ad opera iustitie et ad opera liberalitatis. Unde illa diversitas non asseritur actu fuisse ab eterno, cum dicitur : Deus ab eterno fuit iustus et liberalis, set in habitu.
