Tractatus XVII — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS SEPTIMUSDECIMUS
[DE OMISSIONE]
Sequitur de omissione.
Et primo utrum omissio sit peccatum actuale vel non.
Secundo utrum teneamur ad [impossibile].
Tertio utrum dormiens peccet omittendo.
Quarto utrum omissio finis sit peccatum.
Caput I
[Utrum omisslo sit peccatum actuale vel non].
Circa primum sic.
- Omnis iusticia est facere bonum vel declinare a malo. Et sumatur hoc verbum declinare non prout significat puram privationem sed prout significat actum ; ergo per locum a contrariis omnis iniusticia est facere malum vel declinare a bono. Et sumatur hoc verbum declinare positive sicut prius. Sed omne malum facere vel declinare a bono est peccatum actuale ; ergo omnis iniusticia est peccatum actuale. Sed omnis omissio est iniusticia, quoniam sicut iusticia comprehendit omnem virtutem - sic enim accipiebatur prius hoc nomen iusticia - ita iniusticia comprehendit omne vicium ; ergo omnis omissio est peccatum actuale.
- Item Deus est pronior ad miserandum quam ad cond[e]mpnandum. Sed nullum hominem remunerat Deus pro declinare a malo, nisi motus liberi arbitrii sit ibi ; ergo per locum a maiori Deus nullum hominem condempnat pro declinare a bono, nisi motus liberi arbitrii sit ibi ; ergo quando condempnat hominem pro omissione, oportet quod in omissione sit motus liberi arbitrii ; et ita omissio est peccatum actuale ; et ita omne peccatum erit actuale.
Contra. Facere quod lex Dei prohibet, est peccatum ; ergo non facere quod lex Dei iubet, est peccatum. Sed hec est pura privatio ; ergo pura privatio est peccatum ; ergo non omne peccatum est actuale.
Ite[m] nullum preceptum est prohibitio vel e converso ; ergo nullum facere bonum est declinare [a malo ; ergo per contrarium nullum facere malum est declinare] a bono ; sed declinare est omittere ; ergo omittere non est facere malum ; sed omni peccato actuali facit homo malum ; ergo omittere non est peccatum actuale.
Item Deus precepit isti ut det hodie elemosinam. Sit ita. Et iste tota die fecit opera indifferentia. Inde sic. Deus precepit isti etc., et non dedit ; ergo omisit ex hoc, et ex hoc est culpabilis : hoc constat. Ergo illa omissio est peccatum ; sed non est actus, quoniam nullum actum fecit hodie nisi indifferentem ; ergo illa omissio non est peccatum actuale.
Solutio. 1. Dicimus quod hec argumentatio non valet : omnis iusticia est operatio boni vel declinatio a malo ; ergo omnis iniusticia est operatio mali vel declinatio a bono, secundum quod declinatio importat actum et sumitur uniformiter ; et hoc ideo contingit, quia plura exiguntur ad opus virtutis quam ad opus vicii, quoniam ad opus [virtutis] non tantum exigitur genus operis, sed omnes circumstancie bone, sed ad esse vicii sufficit genus peccati vel omissio alicuius circumstantie. Propter quod dicit Aristoteles quod difficile est invenire medium, facile autem diverti a signo sive a centro. Propter quod privatio que est sine motu liberi arbitrii non est meritoria neque opus virtutis ; sed aliqua privatio sine omni motu est demeritoria.
- Ad secundum obiectum patet similiter [solutio], quoniam re vera Deus est pronior ad remunerandum quam ad condempnandum, quia est pronior ad remunerandum opera virtutis quam ad condempnandum opera vicii ; et ideo, licet non remuneret propter privationem, tamen condempnat propter privationem, quoniam aliqua privatio est peccatum, sed nulla privatio est virtus vel opus virtutis.
Caput II
Utrum aliquis teneatur ad impossibile.
Circa secundum capitulum.
- Primo probatur quod nullus tenetur ad impossibile sic.
Omne voluntarium subest libero arbitrio. Sed omne meritorium vel demeritorium est voluntarium ; ergo omne merit[ori]um vel demeritos rium subest libero arbitrio.
Item omne meritorium vel demeritorium subest libero arbitrio ; sed omne quod est in precepto vel prohibitione est meritorium vel demeritorium ; ergo omne quod est in precepto vel prohibitione subest libero arbitrio. Sed nullum impossibile subest libero arbitrio ; ergo nullum impossibile est in precepto vel prohibitione ; sed omne quod sub [tentione] cadit, est in precepto vel prohibitione ; nullum impossibile [est in precepto vel prohibitione ; ergo nullum impossibile] cadit sub tentione ; ergo ad nullum impossibile tenemur. Primam propositionem constat esse veram per diffinitionem eius quod est voluntarium, quoniam voluntarium est quod subest libere voluntatis arbitrio ; et ita omne voluntarium subest libere voluntatis arbitrio. Assumptio primi sillogismi probatur multipliciter. Constat enim quod omne meritorium est voluntarium, quia omne meritum primo et principaliter consistit penes voluntatem, omne etiam demeritum penes voluntatem, quoniam, sicut dicit beatus Augustinus : Omne peccatum adeo est voluntarium quod si non est voluntarium, non est peccatum.
Preterea virtus et vicium sunt contraria ; ergo habent idem susceptibile. Sed omnis virtus est in voluntario, quoniam non est in sensibili secundum quod sensibile, quoniam sic esset in brutis ; ergo omne peccatum est voluntarium ; et ita omne demeritorium est voluntarium.
Item sumatur operari prout est generale ad operor et ad non operor, sicut dicit Augustinus, et operatio similiter. Inde sic. Omnis operatio hominis aut est violenta aut naturalis aut voluntaria ; ergo omnis operatio peccati est violenta vel naturalis vel [voluntaria]. Sed nulla actio peccati est violenta vel naturalis ; ergo omnis operatio peccati est voluntaria. Sed omne demeritorium est operatio peccati ; ergo omne demeritorium est voluntarium. Quod autem hec sit vera : omne quod est in precepto vel prohibitione est meritorium vel demeritorium, constat, quoniam ad hoc precipitur aliquid ut eo quis mereatur ; ad hoc prohibetur aliquid ne eo quis demereatur.
Item ad idem. Adam in primo statu non potuit peccare venialiter ; sed in secundo statu potuit peccare venialiter per primos motus ; illi ergo motus [illi] fuerunt veniales in secundo statu, qui erant mortales secundum primum statum, cuius causa est sola infirmitas ; ergo sola infirmitas solvit Adam a tentione primorum motuum, quoniam, cum primum teneretur vitare illos, modo non tenetur vitare, quia nullus tenetur vitare veniale peccatum ; ergo si sola infirmitas solvit tentionem, ex qua infirmitate nascitur difficultas resistendi primo motui, non impossibilitas, ergo multo fortius ubi est impossibilitas, solvitur tentio.
Forte dicetur quod impossibilitas illa ideo non solvit tentionem, quia ex culpa sua se ingessit in illam impossibilitatem. Contra. Infirmitas Ade, licet ex culpa sua se ingesserit in eam, solvit in eo tentionem illius ad quod primo tenebatur. Ergo multo fortius impossibilitas solvit tentionem in hoc casu, licet ex culpa sua se ingesserit in talem necessitatem.
Item ebrietas precedens excusat adulterium sequens nonnisi in quantum ligat rationem ; ergo cum ex hoc pure excuset quod ligat rationem, quanto magis ligat rationem, tanto magis excusat ; ergo si ex toto ligat, ex toto excusat ; ergo si ex toto impotens est ratio uti actu suo, soluta est ab omni tentione, ut in furioso qui ex culpa sua cecidit in furorem, vel in ebrio ; ergo si in talibus ubi prorsus ligata est ratio, impossibilitas solvit tentionem, eadem ratione verum est ubique quod impossibilitas solvit tentionem.
Item lex Dei est benignissima ; ergo quantum in se est, neminem ligat ad impossibile. [Preterea] eadem tex est posita bonis et malis ; ergo secundum se ad idem prorsus ligat bonos et malos. Sed bonos non ligat secundum se nisi ad possibile, ergo nec malos ; ergo lex divina, in quantum in se est, non ligat nisi ad possibile. Constat autem quod ipsa ligat secundum se ad vitandum mortalem motum libidinis. Sed si vitatur mortalis motus libidinis, aut vitatur quando est mortalis, aut non ; ergo lex divina ligat, quantum in se est, ad hoc quod vitetur motus libidinis mortalis, quando est mortalis aut non ; ergo ligat ad hoc disiunctum, quantum in se est. Sed una pars illius disiuncti est impossibilis, et lex divina, quantum in se, non ligat nisi ad possibile ; ergo non ligat, quantum in se est, nisi ad alteram partem disiuncti ; ergo quantum in se est, ligat ad hoc quod vitetur motus libidinis mortalis antequam sit mortalis ; ergo ligat ad hoc quod vitetur quando est venialis. Qui ergo permisit motum libidinis procedere donec esset mortalis, omisit sive contraxit maculam omissionis ex eo quod non vitavit libidinis, dum erat venialis.
Item illam macutam non contraxit ante a. [Sit] a instans in quo primus motus ille fuit mortalis. Quoniam in nullo instanti ante a posset dici ipsum contraxisse maculam omissionis, quia adhuc poterat vitare ne fieret mortatis, in a igitur contraxit macutam omissionis, ex eo quod non vitavit ante a ilium motum, dum erat venialis ; ergo non contraxit maculam omissionis ex eo quod non vitabat tunc motum ilium, sed ex eo quod ante a non vitaverat ; ergo non tenebatur vitare motum illum in a, sed ante a. Et ita non tenebatur ad impossibile.
Contra. 1. Ponatur quod aliqua vovit virginitatem, et postea fornicatur. Inde sic. Ista vovit virginitatem, et non est absotuta a voto, quoniam peccatum suum non absotvit eam, quoniam si[c] de peccato suo reportaret tucrum ; ergo adhuc tenetur ad votum virginitatis. Sed impossibile est istam esse virginem ; ergo tenetur ad impossibile
- Item iste tenetur reprimere motum libidinis antequam sit mortalis vel postquam est mortalis. Non potest dici quod teneatur reprimere motum libidinis antequam sit mortalis, quoniam inde sequeretur quod teneretur declinare a peccato veniali ; et ita peccatum veniale esset in prohibitione ; quod falsum est. Restat ergo quod iste tenetur reprimere motum libidinis postquam est mortalis. Simus ergo in a ; et a sit instans in quo primus motus ille est mortalis. Inde sic. Iste tenetur reprimere motum istum. Sed motum in a impossibile est quod reprimat ipse in a, cum a sit ; ergo tenetur ad impossibile.
- Item quilibet tenetur conteri de peccatis suis, quoniam hoc est preceptum ; et illud preceptum potest aliquis omittere. Hoc non est dubium. Ponatur quod omittat illud preceptum in a. Inde sic. Iste omittit in a ex hoc quod non conteritur in a. Aut tenetur conteri in a, aut non. Si non, ergo non omittit in a ex hoc quod non conteritur in a. Si dicatur quod tenetur conteri in a, sed hoc est impossibile, cum a sit. Ergo tenetur ad impossibile.
- Item ponatur quod iste fornicetur. Inde sic. Iste tenetur nunquam peccare mortaliter ; ergo tenetur abstinere semper a peccato mortali ; ergo tenetur abstinere in a peccato mortali. Sit a instans in quo fornicatur. Sed impossibile est quod abstineat a peccato mortali in a, quia fornicatur in a. Ergo tenetur ad impossibile.
Item quilibet tenetur credere. Aliquis potest omittere ex eo quod non credit. Ponatur. Iste omittit in hoc instanti ex hoc quod non credit in hoc instanti ; ergo tenetur credere in hoc instanti. Eodem modo tenetur sperare, diligere et conteri de peccatis suis in hoc instanti ; ergo tenetur moveri istis quatuor motibus in hoc instanti. Sed hoc est per se impossibile ; ergo tenetur aliquis ad impossibile per se.
Quod omnes negant ; licet dicant quod multi teneantur ad impossibile per accidens, tamen dicunt quod nullus tenetur ad impossibile per se.
Solutio. Quidam dicunt quod tenemur ad impossibile per accidens, tamen dicunt quod nullus tenetur ad impossibile per se. Sed quia nobis videtur quod ad obiectiones que facte sunt, non posset sufficienter responderi, nobis videtur quod nullus tenetur ad impossibile sive per se sive per accidens.
- Ad primo obiectum contra dicimus quod illa que fregit votum virginitatis, non est absoluta a voto, tamen non tenetur ad virginitatem, sed tenetur ad continentiam omnimodam, sicut prius. Unde patet quod ipsa non reportat lucrum de peccato suo, Iicet non teneatur ad virginitatem ut prius, quoniam ab hoc solvit eam impossibilitas.
- Ad secundum dicimus quod quilibet tenetur reprimere motum libidinis antequam sit mortalis, et tenetur reprimere ipsum, dum est venialis, ut sic declinet a mortali, non ut declinet a veniali, quoniam per repressionem venialis declinat homo a mortali. Ridiculosa autem est opinio eorum qui dicunt quod tenemur reprimere motum libidinis, dum est mortalis. Idem enim est ac si dicerent quod aliquis tenetur vitare tunc tantum ne cadat in foveam, qui iam cecidit in eam.
Sed non valet hec argumentatio : iste tenetur reprimere motum libidinis antequam sit mortalis, et non reprimit ; ergo omittit antequam sit mortalis. Secundum quod hoc verbum omittit importat deformitatem, et principaliter significat carentiam actus debiti. Dicimus enim quod carentia actus debiti est deformitas que inde provenit. Nunquam enim sunt simul. Unde dicimus quod impossibile est aliquem omittere secundum hanc significationem. Sed si omittere significet tantum deformitatem omissionis, dicendum est quod ille qui non reprimit nec repressit motum libidinis, omittit in illo instanti in quo ille motus omissionis incipit esse mortalis ; et omittens deformitatem omissionis contrahit, non ex hoc quod non facit in hoc instanti quod tenetur facere in hoc instanti, sed ex hoc quod non facit in hoc instanti quod prius tenebatur facere in hoc instanti vel ante, sicut si preceptum esset alicui quod cogitaret de Deo ante terminum huius diei : si non cogitat, non est culpabilis ante terminum huius diei, nec potest dici quod contrahit maculam omissionis ante terminum huius diei, ita quod in hoc instanti ante, quoniam inter illud instans et terminum diei est aliquod tempus totum in quo potest cogitare de Deo et implere illud preceptum.
Patet ergo quod talis argumentatio non valet : iste tenebatur cogitare de Deo ante terminum huius diei, et non cogitavit ; ergo [omisit] ante terminum huius diei. Debet enim addi : vel contraxit maculam omissionis in termino huius diei, quod verum est, quia tunc primo fuit culpabilis. Et per hoc simile patet solutio ad secundo obiectum.
- Ad tertio obiectum dicimus quod aliquis potest omittere ex hoc quod non convertitur in hoc instanti, non tamen dicimus quod iste tenetur conteri in hoc instanti, quia hoc est impossibile, et impossibilitas eum absolvit, sed ideo omittit, id est maculam omissionis contrahit, quia non conteritur in hoc instanti, nec est contritus, cum prius continue teneretur conteri in hoc instanti vel ante. Cum enim homo peccavit, non statim omittit ex hoc quod non conteritur, quoniam impossibile esset quod statim conteretur, quoniam ad hoc quod aliquis conteratur, oportet quod prius deliberet cogitando de peccato suo et pena eterna et iusticia Dei et huius. Unde dantur ei inducie a Deo, scilicet tempus deliberationis, quoniam, si a iudice seculari dantur indutie, multo fortius a iudice spirituali qui benign[us] est. Sed quantum tempus precise detur ei, nemo scit. Tenetur ergo conteri in tempore induciarum vel in termino illius temporis. Et si non conteritur in tempore illo vel in tempore termino temporis, omittit in termino temporis, id est contrahit maculam omissionis. Tunc enim primo est vituperabilis, et omittit ex hoc quod tunc non conteritur, cum [non] fuerit prius contritus, et tenebatur prius conteri in hoc instanti vel ante.
Si tamen fiat vis in hoc quod contritio exigit tempus, quoniam ad hoc quod aliquis conteratur, oportet multa precedere, ut dictum est, sed secundum hoc dicendum est quod iste non omittit in termino temporis induciarum, sed in instanti in quo primo efficitur impotens conteri in tempore induciarum. Est enim generalis doctrina, si aliquis tenetur ad aliquam actionem in hac die, sed illa actio non exigit tempus ad sui im pletionem, sed potest impleri in instanti, tunc contrahitur omissio in termino, non citra. Si autem illa actio exigit tempus ad sui completionem, tunc contrahitur omissio non in termino, sed citra, in instanti scilicet in quo primo efficitur impotens implere actionem illam in hac die.
- Ad aliud dicimus quod, cum dicitur : iste tenetur nunquam peccare mortaliter, hoc verbum peccare tenetur ibi pro futuro tantum, non pro presenti, quia id quod est in presenti, sive affirmatio sit sive negatio, iam non subest libero arbitrio, sicut nullus tenetur non peccasse postquam peccavit, quoniam non subest libero arbitrio. Eodem modo nullus tenetur non peccare in hoc instanti, quoniam non peccare in hoc instanti non subest libero arbitrio.
- Item cum quilibet teneatur credere, queritur quando omittit aliquis ex hoc quod non credit. Et obicitur de parvulo non baptizato utrum in instanti in quo incipit esse adultus omittit credere.
Probatur quod sic, quoniam si decederet, dampnaretur in inferno sicut adultus ; ergo propter aliquod peccatum mortale, nonnisi propter peccat[um] omissionis, quoniam peccatum actuale non fuit in eo, nisi illud quo omisit credere. Nulla enim obmissione potuit vituperari potius quam ea qua omisit credere, quoniam credere est primus bonus actus ad quem quis tenetur ; ergo restat quod in illo instanti omisit credere.
Contra. Omisit credere ; ergo tunc tenebatur credere vel prius ; sed non prius, quoniam non erat tunc in statu in quo posset uti libero arbitrio ; ergo in illo instanti tenebatur credere ; sed hoc impossibile erat quod crederet tunc ; ergo tunc tenebatur ad impossibile.
Solutio. Dicimus quod non omisit in [instanti] in quo primo fuit adultus, quoniam ad hoc ut teneatur, exigitur tempus deliberationis. Oportet enim considerare creaturas que sunt via ad credendum Deum. Ideo Dominus dat puero indutias, quando venit ad adultam etatem, ut consideret creaturas et conferat ad creatorem. Nemo autem scit quantum tempus deliberationis dat precise tali incipienti esse adulta etate. Sed bene scimus quod dat ei aliquantum tempus deliberationis, in quo tempore, si non credit, contrahit obmissionem in termino illius temporis, sicut dictum est de contritione. Omittit enim credere in termino illius temporis, quia non credit in illo, cum prius teneretur credere in illo vel ante, et non prius credidisset, quoniam hoc est obmittere, secundum hanc opinionem quam dicimus, quod nullus tenetur ad impossibile. Et si moreretur iste homo ante terminum illius temporis, iudicaretur sicut parvulus, non sicut adultus, licet in veritate sit adultus, quoniam nundum habuit tempus in quo posset facere competenter ea que sunt adulti. Set secundum opinionem illorum qui dicunt quod aliquis tenetur ad impossibile, obmittere est aliquid non facere incontinenti in quo tenetur aliquid facere.
Et notandum quod aliquis existens in mortali tenetur credere, sperare, diligere, conteri. Sed si est, obmisit, verum est omissionem fidei esse primam in eo, quoniam motus fidei naturaliter est prior in iustificatione. Sed postquam credidit, potest obmittere sperare, diligere vel conteri, si negligens fuerit ad exercendum actus illos, sicut patebit in sequenti questione ; ex hoc patet quod nullus tenetur moveri simul istis quatuor motibus, scilicet motu fidei, spei, caritatis et contritionis, quoniam hoc est impossibile per se. Impossibile enim est aliquem moveri simul istis quatuor motibus, quoniam sic movetur anima et simul et semel ad diversa ex eadem parte, id est ex eadem vi. Cum omnis motus contritionis sit in aliqua vi anime, oporteret quod esset in eadem cum motu fidei vel spei vel caritatis ; et ita, si simul moveretur istis quatuor motibus, sequeretur quod simul moveretur ex eadem vi ad diversa.
Tamen quidam dicunt quod simul potest aliquis moveri motu fidei, spei et caritatis, ut ex diversis potentiis diversis motibus moveatur simul, quod non est inconveniens secundum eos.
Et bene potest dici ita. Similiter possibile est quod aliquis ex diversis potentiis moveatur simul motu contritionis et motu fidei, ut in iustificatione impii. In qua autem vi sita sit contritio de peccatis, inferius patebit.
Ex predictis videtur quod quicumque peccat peccato actuali, peccat peccato obmissionis, ut ille qui fornicatur peccat peccato actuali et peccat peccato obmissionis, ex eo quod prius tenebatur vitare motum mortalem libidinis et non casum, quia omnis virtus simpliciter ad hoc est. Data enim est homini prudentia et temperantia, ut per tales virtutes caveat motus illicitos mortales. Sed secundum hoc videtur quod aliquis habeat infinitas obmissiones simul et semel, quoniam illa obmissio est peccatum mortale ; ergo tenetur vitare illam, et non vitat ; ergo et ex hoc obmittit, et ita secundum hoc contrahit omissionem. Eadem ratione contrahit obmissionem ex eo quod hanc non vitat, et sic in infinitum ; et ita simul et semel contrahit infinitas obmissiones ; quod patet esse falsum.
[Solutio]. Dicimus quod nullus obmittit ex eo quod non vitat per se obmissionem, quoniam obmissio non debet vitari secundum se sed per aliquid. In hoc enim vitatur obmissio quod vitatur motus illicitus, quoniam ex hoc incurritur obmissio quod incurritur motus illicitus quem debebat homo cavere ; et ideo cavetur obmissio quod vitatur motus illicitus.
Caput III
Utrum dormiens possit obmittere.
Circa tertium capitulum queritur utrum dormiens potest obmittere. Quod videtur. Ponatur quod abbas precipiat monacho quod surgat ad matutinas. Ille autem inebriat se et obdormit, nec audit campanas, nec surgit ad matutinas. Iste tenebatur surgere, et non surrexit ; ergo omisit. Queritur ergo quando obmisit.
Si quando dormiebat, contra. Tunc non erat in statu in quo posset uti libero arbitrio ; ergo tunc nullo modo peccabat, sicut puer non peccat, quia non est in statu in quo possit uti libero arbitrio.
Si dicitur quod omisit quando inebriavit se, contra. Poterat conteri de ebrietate ante matutinas et surgere tempore debito ; ergo adhuc non obmittebat. Propterea nondum erat inobediens ; ergo nundum erat obmissor precepti ; ergo non obmisit quando vigilabat, nec quando dormiebat ; ergo simpliciter non obmisit.
Ad hoc dicunt quidam quod obmisit vigilando ex eo quod non posuit in corde suo sollicitudinem surgendi ad matutinas antequam dormiret. Illa enim sollicitudo evigilasset eum, sicut sollicitudo iuvenis qui sollicitus est pascere ancipitem suum mane, evigiiat eum mane ; et magistrum similiter qui sollicitus est surgere mane ad legendum.
Cum igitur abbas precepit monacho quod surgeret ad matutinas, intelligitur ei duo precepisse, scilicet ipsum surgere et ipsam sollicitudinem ad surgere.
Sed contra hoc est quoniam sine illa sollicitudine potest audire campanas et surgere ad matutinas ; ergo non tenebatur ad illam sollicitudinem.
Ad hoc dicimus quod, cum precepit abbas monacho etc., intelligitur pia conditio, scilicet si audierit campanas. Unde dicimus quod nonquam aliquis obmittit dormiendo ; tamen si conscientia dictat monacho quod sine sollicitudine non sit auditurus campanas, vel dictat ei quod tali hora solet pulsari ad matutinas, et quod sine sollicitudine surgere non [potest] tunc, ex hoc quod tenetur ad opera circumspectionis, tenetur ponere talem sollicitudinem in corde suo antequam dormiat. Si autem posuit talem sollicitudinem in corde suo antequam dormiat, et tamen dormit nec audit campanam nec surgit ad matutinas, dicimus quod non obmittit.
Et non valet hec argumentatio : preceptum erat ei quod surgeret ad matutinas, et non surrexit hora debita ; ergo obmisit ; et hoc ideo quia non tenebatur surgere absolute, sed sub hac conditione : si audiret campanas.
Et dicimus quod quando inebriavit se, non obmisit, tamen ebrietas fuit maius peccatum quam si nichil esset preceptum ei. Ex eo enim quod erat ei preceptum quod surgat ad matutinas, magis debuit cavere se ab impedimentis, et ita ab ebrietate.
Caput IV
Quicquid tenemur facere, teneamur facere ex caritate.
Circa quartum capitulum queritur utrum caritas sit in precepto, id est utrum quicquid tenemur facere, teneamur facere in caritate.
Videtur quod non :
- Quoniam aliquis potest honorare parentes ex naturali pietate sine peccato, quia natura non habet vicium. Ergo aliquis potest honorare parentes sine peccato, et non ex caritate. Non ergo tenemur honorare parentes ex caritate ; non ergo quicquid tenemur facere, tenemur fac[ere] ex carita te.
- Item Augustinus dicit quod declinare a malo semper vitat penam, sed non semper meretur palmam. Ergo fit aliquando sine caritate, et tamen est bonum quod vitat penam ; ergo possumus declinare a malo, non ex caritate, sine peccato ; et ita non tenetur declinare a malo ex caritate. Non ergo quicquid tenemur etc.
- Item beatus Gregorius dicit : Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustr[e]t cor tuum ad penitentiam. Ex hoc patet quod ille qui est in mortali peccato potest facere aliquod bonum sine peccato, non ex caritate, ut dare elemosinam et huiusmodi. Non ergo quicquid etc.
- Ad hoc dicunt quidam quod tenemur ad opera virtutum sive ad opera meritoria, non in specie, sed in genere, quoniam sufficit aliquem moveri quocumque motu meritorio, sive ille motus sit fidei, sive spei, sive caritatis, sive cuiuscumque alterius virtutis. Et hoc probatur sic. Iste tenetur moveri motu caritatis in hoc instanti. Contra. Iste potest moveri motu fidei et spei sine peccato in illo instanti ; ergo non tenetur moveri motu caritatis in illo instanti. Hoc modo potest probari quod ad nullum motum specialem alicuius virtutis tenetur aliquis. Quod ipsi asserunt.
Sed contra. Non tenetur ad opera virtutum nisi quia sunt in precepto, sed opera virtutum specialia et in speciali sunt in precepto ; ergo tenemur ad opera specialia virtutum.
Item iste prelatus videt quod si fidem predicet, multi convertentur ; si non predicet, multi subvertentur. Constat quod in hoc casu tenetur iste predicare fidem ; ergo tenetur moveri motu fidei ; et ita tenetur motu specialis virtutis.
Item quando aliquis temptatur de luxuria, tenetur resistere tali temptationi, et non potest nisi motu temperantie ; ergo nunc tenetur moveri motu temperantie ; et ita tenetur moveri motu specialis virtutis.
Propter alias et huius obiectiones tenendum predictam opinionem nullam esse.
- Alii dicunt quod non tenemur ad opera virtutum sive ad opera meritoria, quoniam sicut virtutes non sunt in potestate liberi arbitrii, ita nec opera virtutum. Sed. sufficit si facimus quod in nobis est, sicut dicit beatus Gregorius : Interim fac etc.
Et quod sit verum probatur, quoniam aliquis potest diligere Deum naturali dilectione sine peccato ; ergo non tenemur Deum diligere ex caritate ; ergo multo fortius nichil aliud tenemur facere ex caritate.
- Item indirecte. Si aliquis tenetur moveri motu caritatis in aliquo instanti, queritur in quo. Si dicatur quod in quo instanti cogitat de beneficiis Dei, sed in eodem instanti poterat moveri motu dilectionis naturalis ad diligendum Deum sine peccato ; ergo tunc non tenebatur diligere Deum ex caritate. Si dicitur quod in illo instanti tenetur diligere Deum ex caritate, in quo cogitat de bonitate Dei, contra. In illo instanti potest moveri motu fidei vel spei sine peccato ; non ergo tenebatur moveri motu caritatis in illo instanti.
- Item non tenemur ad virtutes, quia non sunt in nostra potestate. Ergo eadem ratione non tenemur ad motus formatas, quia non sunt in nostra potestate.
Contra. Deformatio operum est in prohibitione ; ergo formatio est in precepto ; ergo tenemur ad faciendum precepta ex caritate.
Item precepta non sunt data nisi ad hoc ut per eorum impletionem acquiramus vitam eternam, quoniam propter hoc lex Dei dicitur testamentum, quia sunt littere hereditatis, ut per eas habeatur hereditas eterna. Ergo precepta legis Dei data sunt ad hoc principaliter, ut eis acquiramus sive merea[m]ur vitam eternam ; ergo tenemur ad mereri vitam eternam ; sed mereri vitam eternam est moveri motu formata ad habendam illam ; et ita tenemur ad motus formatas.
Item indirecte, si per legem Dei non tenemur nisi ad motus informes, et per liberum arbitrium potest quilibet moveri motu informit sine caritate, ergo per liberum arbitrium sine caritate potest aliquis servare totam legem Dei. Sed si aliquis servat totam Iegem Dei, salvabitur. Ergo aliquis potest sine caritate salvari ; et ita non tenemur ad motus formatas. Falsum est ergo quod dicit Apostolus, I ad Thimotheum, I : Finis precepti est caritas.
Item Moises dicit, XVI, g, in Deuteronomio : Iuste quod iustum est exequeris. Ergo aliquis tenetur ad iuste exequendum ; et ita modus est in precepto.
Item cum dicitur in Deuteronomio, VI : Diliges Dominum Deum tuum etc. hoc est preceptum et modus precepti ; sed hoc potius est preceptum quantum ad modum quam quantum ad actum, quoniam actum potest habere quilibet stultus, sed mo[d]us facit motum meritorium ; ergo potius tenetur ad modum quam ad actum.
Item beatus Iacobus, II, e, dicit : Qui offendit in uno, factus est omnium reus etc. Dicit ibi Glosa : Qui offendit in uno mandato caritatis, omnium est reus, Ergo tenemur ad implendum mandatum caritatis ; ergo tenemur ad motum caritatis ; non ergo tantum tenemur ad motus informes.
Quod concedimus hiis rationibus, dicentes verum esse quod quicquid tenemur facere, tenemur facere ex caritate.
- Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : iste potest honorare patrem etc., et non ex caritate ; non ergo tenemur honorare eos ex caritate. Similiter non valet hec argumentatio : iste potest diligere Deum naturali dilectione sine peccato, et non ex caritate ; [ergo non tenetur diligere Deum ex caritate], quia licet aliquis teneatur diligere Deum ex caritate, tamen non tenetur ad diligendum semper eum ex caritate. Unde quando quis diligit Deum naturali dilectione, non tenetur tunc diligere eum ex caritate, quoniam est in apprehensione que est tantum generativa naturalis dilectionis. Quando enim quis apprehendit beneficia Dei sive Deum ut beneficum, et hoc tantum apprehendit de Deo, talis apprehensio non est generativa nisi naturalis dilectionis ; et ideo non obmittit tunc si non diligit ex caritate. Eodem modo, licet aliquis teneatur honorare patrem ex caritate, tamen non tenetur ad hoc, ut ex caritate honoret, nec tenetur ad hoc, ut quandocumque honorat e[um], honoret ex caritate, sicut non tenetur aliquis ad hoc, ut quandocumque diligit Deum, diligat eum ex caritate.
2-4. Ex hoc patet solutio ad quatuor primo obiecta. Tunc enim tantum tenetur homo diligere Deum ex caritate, quando habet caritatem, et est in apprehensione que est naturaliter generativa motus caritatis. Quando enim aliquis habens caritatem cogitat quod Deus est summe suavis, in quo sunt omnes delicie, tunc tenetur moveri motu caritatis in ipsum ; et si tunc non movetur motu caritatis, obmitteret, nec tunc posset moveri motu naturalis dilectionis, quoniam non esset tunc in eo apprehensio generativa naturalis dilectionis tantum, neque tunc posset moveri motu alterius virtutis, quoniam ex quo apprehensio generativa caritatis erat in eo, non poterat tunc esse in eo apprehensio generativa alterius virtutis.
- Ex hoc patet solutio ad quintum obiectum. Et quod ita sit patet, quia dicit beatus Gregorius et Augustinus quod fide, spe, caritate colitur Deus. Ergo cum teneamur colere Deum, tenemur colere ipsum motu fidei, spei et caritatis. Sed motus fidei habet suam apprehensionem precedentem, que est generativa proprie eius, illam scilicet qua apprehendit Deum ut primam veritatem, qui super omnia est credendus ; et huius similiter apprehensio proprie generativa motus spei est, qua apprehenditur Deus ut summa largitas qua servientes suos Iiberalissime remunerat bonis eternis. Apprehensio autem proprie generativa motus caritatis est qua apprehenditur Deus ut summa bonitas in qua sunt omnes delicie.
- Eodem modo cuiuslibet virtutis motus habet suam apprehensionem precedentem, neque tenetur homo moveri motu alicuius virtutis nisi quando habet virtutem et quando est in eo apprehensio generativa motus illius virtutis.
Sed contra. In quolibet instanti poterat iste moveri motu fidei. Sed si in aliquo instanti potuit iste moveri motu fidei, non tenebatur moveri motu caritatis in illo instanti, maxime secundum illos qui dicunt quod non possumus simul et semel moveri motibus plurium virtutum. Ergo in nullo instanti tenebatur iste moveri motu caritatis.
Quod autem media sit falsa, probatur, quoniam si aliquis potest moveri in hoc instanti motu fidei, non tenetur moveri motu caritatis in eodem instanti, quoniam si aliquis implet aliquod mandatum in aliquo instanti, non tenetur adimplere aliud in eodem instanti, cum ambo simul implere non possit ; et ita media propositio est vera.
Solutio. Dicimus quod media est falsa, sive hec determinatio in aliquo instanti determinet hoc verbum poterat, sive hoc verbum moveri. Sed [si] ad utrumque verbum ponatur determinatio, vera est propositio. Hec enim est vera : si in aliquo instanti poterat moveri iste motu fidei, tunc non tenebatur moveri motu caritatis in eodem instanti. Hec tamen etiam vera cum una determinatione : si quis potest moveri motu fidei in hoc instanti, non tenetur moveri motu caritatis in eodem, quoniam verba non possimt modo pertinere nisi ad unum instans. Sed si ponatur hoc verbum poterat ibi cum una determinatione, verba possunt perti nere ad diversa instantia.
- Ad aliud dicimus quod non tenemur ad virtutes, ideo quia virtus non est opus liberi arbitrii, sed opera virtutum sunt opera liberi arbitrii ; et ideo licet non teneamur ad virtutes, tamen tenemur ad opera virtutum ; et ideo quia tentio respicit obmissionem, obmissio vero actum. Est enim obmissio privatio boni actus, non habitus. Ex predictis patet quod hec argumentatio non valet : iste tenetur diligere Deum ex caritate, et non diligit eum ex caritate, ergo obmittit, quia, sicut dictum est, [non] quotienscumque aliquis diligit tenetur ipsum diligere ex caritate, quoniam aliquod bonum est diligere ipsum naturali dilectione.
Eodem modo non valet hec argumentatio : iste tenetur honorare parentes etc. ex caritate, et honorat eos non ex caritate ; ergo obmittit, quoniam nullus obmittit ex obmissione tali diligendo Deum, nisi cum habens caritatem habet apprehensionem proprie generativam caritatis ; et ex dilectione Dei collative videt quid debeat proximo. In tali casu tenetur moveri in proximum ex caritate [motu alterius virtutis, sicut tunc dando elemosinam] non ex caritate obmittit, tamen datio elemosine non est peccatum, sed obmissio motus caritatis est peccatum, cum non moveatur illo motu quo tenetur moveri. Ille autem qui non habet caritatem, in tali statu non tenetur facere aliquid ex caritate, [cum] non habeat unde possit. Sed secundum consilium beati Gregorii tenetur se preparare ad suscipiendum gratiam, et ideo non obmittit nisi quando est in motu vel quando cogitat de Deo et de peccatis suis collative. Tunc enim tenetur dolere de peccatis suis.
Caput V
De negligentia.
Dicto de obmissione, dicendum est de negligentia, que videtur esse quedam obmissio.
Ieremias dicit : Maledictus homo qui opus Dei negligenter facit.
Item beatus Gregorius dicit super illum locum Iob, IX : Verebar omnia opera mea : Duo in bonis sunt timenda, desidia et fraus. Desidia[m] facit minor amor Dei. Fraudem facit proprius amor sui, dum pro bene actis tacita humani cordis gratia vel favoris aura vel quelibet res exterior desideratur. De ista fraude dicit Ieremias, XLVIII, b : Maledictus homo qui opus Dei facit negligenter vel fraudulenter, de qua dicetur postea, quando agetur de fine actionum. Hic autem dicendum est de negligentia sive desidia.
Queritur ergo quid sit negligentia sive desidia. Si dicatur quod negligentia idem est quod indevotio, ergo quicumque facit opus Dei sine devotione incurrit illam maledictionem ; ergo si aliquis dat elemosinam non apponens cor, incurrit maledictionem, licet prius habuit bonam voluntatem.
Contra. Illa datio processit [a] bona voluntate ; ergo non est peccatum ; ergo per illam non incurretur ill[a] maledictio.
Item illa auctoritas : Maledictus homo qui opus Dei negligenter facit, aut intelligitur de operibus privilegiatis tantum, ut de consecratione eucharistie et baptismo, [aut] de omnibus operibus et solis factis ex caritate, [aut] de omnibus operibus generaliter que sunt in precepto.
1.De privilegiatis tantum ? Sed dicere boras canonicas non est tale opus privilegiatum, quoniam aliquis potest dicere boras canonicas sine peccato, habens tamen conscientiam mortalis peccati. Ergo quantumcumque negligenter dicat, hic non incurrit illam maledictionem ; quod aperte falsum est.
- Si de solis operibus factis ex caritate, tunc impossibile est quod aliquis incurrat illam maledictionem, quia omnis qui tale opus facit meretur vitam eternam, et sic maledictionem non incurrit.
- Si generaliter de omnibus operibus que sunt in precepto legis Dei, ergo quicumque dat elemosinam sive devotione sive negligentia, incurrit illam maledictionem ; quod patet esse falsum.
Item negligenter et diligenter sunt contraria, meritorie et demeritorie sunt contraria. Sed quicumque facit opus Dei negligenter, facit opus demeritorie ; ergo quicumque facit opus Dei diligenter, facit meritorie illud.
Contra. Aliquis existens in mortali peccato facit opus Dei diligenter, non tamen meritorie.
Ad hoc dicitur quod illa [auctoritas] intelligitur in pluribus casibus : vel quando aliquis obmittit ex toto opus Dei, vel quando facit opus Dei cum accidia sive cum murmuratione, vel quando aliquis dicit boras canonicas sine devotione ex consuetudine. Sed probatur quod in [nullo] istorum casuum debet intelligi illa auctoritas.
- Primo obicitur contra primum casum sic. Qui ex toto obmittit opus Dei, non facit opus Dei, et qui non facit opus Dei, negligenter non facit opus Dei, et ita non incurrit illam maledictionem. Preterea negligentia, diligentia sunt dispositiones actionis ; ergo neque negligentia neque diligentia est, ubi ex toto obmittitur actio. Et sic illa propositio non est intelligenda in primo casu.
- Quod neque in secundo sit intelligenda, probatur, quia aliquis servus facit opus sibi iniunctum diligenter et tamen cum accidia et murmure ; ergo negligenter facere non est facere cum accidia et murmure.
- Quod non in tertio casu sit intelligenda, probatur, quoniam quando aliquis dicit primo horas canonicas indevot[e], non peccat mortaliter, eadem ratione nec tertio, et sic de aliis, quia indevotio non est maior secundo vel tertio quam primo. Sit ita positum, et sint eedem omnes alie circumstancie ; ergo consuetudo illa non est peccatum mortale ; ergo per illam non incurritur maledictio.
Solutio. Dicimus quod duplex est negligentia.
- Est enim negligentia, qua homo est negligens, et secundum hoc negligentia est obmissio operis, de qua prius dictum est.
- Est etiam negligentia, qua aliquis dicitur aliquid facere negligenter ; et secundum hoc negligentia est obmissio alicuius circumstancie debite actioni quam tenetur facere, ut obmissio temporis vel modi : temporis, ut cum aliquis tenetur facere aliquid cito, et tarde facit illud. Quale est illud quod dicit Salomon in Proverbiis, III : Noli dicere amico tuo, cras revertere, cum statim possis dare. Obmissio modi est quando aliquis obmittit informare actionem suam caritate, quando debet eam informare, sicut dictum est prius ; et talis negligentia est dispositio actionis sicut diligentia qua aliquis aliquid facit diligenter. Hanc secundam negligentiam connotat hoc adverbium negligenter in predicta auctoritate.
Per hoc patet solutio ad omnes precedentes obiectiones, excepta illa de contrarietate, ad quam dicimus quod negligenter et diligenter sunt contraria, meritorie et demeritorie sunt contraria. Sed omne opus bonum quod fit negligenter fit demeritorie ; ergo omne opus quod fit diligenter fit meritorie ; et patet quod non valet, quia plus exigitur ad meritum quam ad demeritum. Unde in talibus contrariis potius est consequentia in contrario quam consequencia in ipso. Unde potius deberet inferre sic : ergo omne opus quod fit meritorie, fit diligenter. Quod verum est, quia quod fit meritorie, fit debito tempore, debito modo, quod est contrarium negligentie secundum quod est peccatum mortale, quoniam nulla negligentia in hac secunda significatione est peccatum veniale, sicut nulla obmissio est peccatum veniale, quia secundum hoc non est negligentia nisi obmissio circumstancie ad quam tenebatur homo ; et ideo huius obmissio est peccatum mortale. Si autem ad illam circumstanciam non tenetur, eius obmissio non est peccatum.
Tamen posset distingtti negligentia que esset indifferens, ut si ali quis d[if]ferat opera Dei ad que tenetur, tamen non in tantum differt quod obmittendo peccet mortaliter. Sed si citius operaretur, diligentior esset et magis strenuus in operando, et ideo dicitur negligenter operari, quoniam non multum diligenter aut multum strenue operatur, licet aliquantulum diligenter operetur, quia non obmittit aliquid ad quod teneatur, scilicet vel tempus vel mod[um].
Set obicitur. Ponatur quod iste iustificetur, iste movetur motu fidei et motu contritionis ; ergo facit opus Dei et subito, quia in primo instanti sue iustificationis ; ergo facit opus Dei nulla adhibita diligentia ; ergo non facit opus Dei diligenter ; et constat quod illud facit meritorie. Non ergo quicquid fit meritorie, fit diligenter ; quod prius negatum est, quia si ita esset in predictis contrariis, non esset consequentia in contrario, nec in ipso, quod est contra artem Aristotelis.
Dicimus ergo quod hec argumentatio non valet : iste facit hoc subito, ergo nulla diligentia adhibita facit hoc, secundum quod diligentia est opposita negligentie, de qua dicitur : Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter, tamen quandoque dicitur diligentia magna predeliberatio ad aliquod opus faciendum ; et secundum hoc necessaria est predicta argumentatio.
Item queritur utrum ille qui dicit horas canonicas sine devotione teneatur eas repetere vel non repetere. Ad quod dicimus quod si dubitat utrum dixerit eas annon, tenetur iterare. Sed non est ibi negligentia, nisi sit ibi obmissio temporis, ut si dicantur ultra tempus debitum, sicut illi qui dicunt matutinas in hora meridiana, vel nisi sit ibi obmissio modi, ut quando tenetur referre ad Deum, et non refert ; quod aliquando contingit, licet difficillimum sit determinare quando hoc contingat.
