Tractatus XXI — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus XXI

TRACTATUS VICESIMUS PRIMUS

 

 

DE PRAVIS IUDICIIS

 

Dicto de ipocrisi, que multotiens solet fallere iudicia hominum, dicendum est de pravis iudiciis, de quibus dicitur in Evangelio : Nolite iudicare, et non iudicabimini. Ibi dicit Glosa Mathei, VII, quod est iudicium suspitionis et iudicium certitudinis et iudicium temeritatis. ludicium temeritatis est de malo ipsum credere esse obstinatum vel incorrigibilem et illud asserere. Iudicium suspicionis stricte est de bono credere ipsum esse malum et illud asserere. Iudicium certitudinis est iudicare de manifestis et incertis.

 

  1. Queritur ergo primo utrum taliter suspicari sit peccatum.

Probatur quod sic.

Dicit Glosa super illum locum Psalmi : Amputa obprobrium meum : Maximum est vicium humanitatis suspitio, quia aliter putat quam sit veritas ut de malis bona, vel de bonis mala dicamus.

Item super Psalmum : Salvasti de necessitatibus animam meam, dicit Glosa : Multe sunt necessitates, ut suspicari de infideli bonum et malum de fideli. Ergo talis suspicio peccatum est, quoniam potest removere a se talem necessitatem, scilicet suspicari malum de fideli.

Item super illum locum Apostoli, I ad Corinthios, X : Temptatio vos non apprehendat nisi humana, distinguit Glosa quod est diabolica presumptio invidere maiori et similia ; et est angelica certitudo in nullo aliter sapere quam res se habeat ; ita et humanam temptationem distinguit, ut si aliquis corripit alium et excedit in corripiendo, que etiam in bonis est. Dicit etiam quod temptatio humana est de aliquo aliter sapere quam res se habeat ; et ita talis suspicio est peccatum.

Item super illud Mathei, VII : Nolite iudicare, et non iudicabimini, distinguit Glosa inter trabem et festucam ; et dicit trabem iudicium temeritatis, quoniam trabs excecat oculum, festuca turbat. Et dicitur festuca iudicium suspi[cionis] ; et ita iudicium suspicionis turbat oculum ; ergo est peccatum. Hoc idem dicitur super illum locum Isaie, V : Ve qui dicunt bonum malum etc.

Item suspicari de bono malum tale quid est quod nisi resistatur ei, efficitur peccatum mortale ; ergo ad minus est veniale peccatum.

Preterea cum solius Dei sit iudicare de occultis, homo hoc faciendo usurpat sibi quod solius Dei est ; ergo peccat.

Item homo tenetur semper suspicari de alio in melius ; ergo si suspicetur de eo malum, peccat.

Si concedatur, contra. Gregorius dicit : Si predicas aliquibus sepe et vides quod non recipiunt predicationem tuam, si imperfectus es, potes ab eis recedere. Sed non recedet, nisi quia suspicans eos incorrigibiles ; ergo licite potest aliquis suspicari de aliquibus quos sint incorrigibiles.

Gilbertus dicit : Suspicatio est opinio in alterutrum titubans, magis tamen in alterum vergens. Quod enim non inter affirmationem et negationem titubat, non est suspicio, sed iudicium, quia tantum in alteram partem vergit.

Item si non magis in alterum vergat, non est suspicio, sed pura dubitatio. Ad hoc ergo quod opinio sit suspicio duo concurrunt, scilicet ut opinio titubet in alterutrum, et tamen per firmas coniecturas magis vergat in alterum. Iudicium vero est post controversiam deliberationis sententia firma e certa. Sed iudicium et suspicatio in duobus tantum versantur, scilicet n persona et re. Persona est quilibet homo, res est persone cogitata et icta et facta ipsius hominis. In persona autem quadrupliciter versatur. Cum scilicet suspicamur vel iudicamus bonum hominem bonum, vel malum malum, vel malum bonum, vel bonum malum, in duobus illis capimur vel iudicando bonum malum vel malum bonum ; in aliis duobus fallimur. Sed circa talia iudicium est error pernitiosus, suspicio humana est temptatio et provenit ex coniectura exteriori et infirmitate interiori ; et ideo dicitur humana temptatio. Sed hic bonum vel malum non dicimus nisi eos qui fide Christi et sacramentis participant.

Item in re persone dupliciter attenduntur suspicio et iudicium scilicet aut in nomine rei aut in re nominis. In re nominis versatur iudicium et suspicio quadrupliciter, sicut in persona versatur iudicium et suspicio quadrupliciter. In iudicio autem et suspicione persone tantum fallimur, cum malum malum, vel bonum bonum putamus ; et in iudicio tantum est tunc error pernitiosus. In suspicione vero humana temptatio, sicut dictum est ; in suspicione vero et iudicio rei tunc fallimur, cum bonum putamus malum vel malum bonum ; et utrinque tam in iudicio quam in suspicione est error pernitiosus. Bonum hic dicitur quod censetur nomine boni, sive sit bonum sive non bonum.

Dicimus quod tale iudicium sive suspicio semper est peccatum ad minus veniale. Unde quando surgit, debemus illud reprimere, quantum possumus.

 Quod autem dicit Gregorius, intelligendum est quod aliquis debet recedere ab eis quibus frequenter predicavit nec profecit, non ideo quod iudicet vel asserat in corde suo eos esse incorrigibiles, sed quia experimento putat se nichil profecturum. Iudicium enim suspicionis vel temeritatis ideo peccatum est, quoniam per illud homo asserit quod nescit. Unde sibi usurpat quod solius Dei est. Propter hoc dicitur in Evangelio Mathei, V : Qui dixerit fratri suo raca, reus erit concilio. Licitum autem est nobis per violentas coniecturas opinari de proximo ipsum esse malum, licet ad hoc de facili flecti non debeamus. Iudicare autem sive asserere semper est peccatum, et ita suspicio sive opinio erit temptatio, que non erit peccatum ; iudicium autem suspicionis semper est peccatum.

 

  1. Item dubia in meliorem partem sunt interpretanda. Ergo de proximo potius debet suspicari bonum quam malum ; ergo eadem ratione de [te] debes potius suspicari bonum quam malum.

Contra. Gregorius dicit : Bonarum mentium est etc. Et in [Proverbiis] : Iustus in principio sermonis accusator est sui. Quilibet etiam sanctus de se dicit : Ego reus et indignus confiteor Deo.

Solutio. Dicimus quod prima argumentatio non valet. Potius enim debet de aliquo suspicari bonum et bonum loqui quam de se, quoniam laudari alium est signum naturalis bonitatis et esse promptum ad alium laudandum signum est caritatis. Laudare etiam alium est effectivum pacis et consentiens largitati Spiritus Sancti ; sed laudare se est signum arrogantie et effectivum discordie. Quod ergo iustus se dicit reum et quod accusator sui est, hoc est ideo quia cognoscit se habere fomitem, et quo­ niam semper debet timere et credere quod habeat aliquod peccatum ad minus veniale. Ad hoc significandum Cherub in visione Ezechielis, X,  habebat faciem hominis et faciem leonis. Debet enim homo esse et leo, id est homo mansuetus aliis, leo sibi.

 

III. Item ponatur quod confiteatur aliquis alicui aliquod maximum peccatum quod fecerit. Constat quod illud peccatum non est manifestum sacerdoti, quoniam manifestum est proprie quod subiacet visui ; ergo est incertum sacerdoti ; set incerta debent interpretari in meliorem partem ; ergo potius debet credere quod non fecerit illud peccatum quam quod fecerit ; ergo non debet ei iniungere penitentiam pro illo peccato ; quod falsum est.

 

Solutio. Re vera sacerdos non est usquequaque certus de peccato illo, quoniam non vidit, tamen credere debet quoniam peccatum illud fecerit. Credendum est enim illi qui peccatum suum confitetur ad correctionem nec est ei tale dubium quod debeat interpretari in meliorem partem. Dubium enim tale est quod habet equales rationes ad hoc quod sit et quod non sit.

 

  1. Item queritur utrum aliquis potest de aliquo asserendo dicere : iste est malus, ita quod dicat hoc sine peccato. Probatur quod sic.
  2. Quoniam tot et tantas coniecturas habet iste ad asserendum quod sit malus quot et quantas habet ad asserendum quod sit bonus. Set sine peccato potest asserere de aliquo quod sit bonus ; ergo sine peccato potest asserere de aliquo quod sit malus.
  3. Item sancti homines sepe dicunt de malis hominibus quod sunt mali et quod sunt diabolo pleni et huius, sicut Christus de Iudeis dixit : Vos ex patre diabolo estis [Iohannes, VIII]. Ergo aliquis alius potest similiter dicere sine peccato.
  4. Item Apostolus dixit, ad Romanos, XV, quod iret ad Hispanos, et dixit falsum. Sed quoniam non dixit contra conscientiam suam, quia credebat illud, ideo non peccavit, dicendo illud. Ergo eadem ratione si aliquis dicit de alio quod sit malus, si non dicit hoc contra conscientiam suam, cum credit illud, non peccat ; et ita aliquis de aliquo sine peccato asserendo potest dicere quod est malus.

Contra. Iste nescit utrum Spiritus Sanctus visitaverit eum in hoc instanti ; ergo non debet asserere quod sit malus in hoc instanti, et si asserit, facit contra bonitatem Spiritus Sancti ; ergo peccat. Quod probatur per hoc quod dicitur in Evangelio Mathei, V : Qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehenne ignis.

 

  1. Dicimus quod nullus sine peccato potest dicere de aliquo determinate : iste est malus ; nec valet hec argumentatio : tot et tantas coniecturas etc., quoniam licet habeat tot et tantas coniecturas ad asserendum de aliquo quod sit malus, quot et quantas etc., tamen non habet tot rationes ad hoc ut ad illud, quoniam propter amplificationem largitatis Spiritus Sancti et conservationem pacis potius debet asserere quis de aliquo quod sit bonus quam quod sit malus.
  2. Ad secundum dicimus quod sancti quandoque dicunt ex fervore caritatis de aliquibus quod sint mali ad cautelam vel ad correctionem non determinate sed confuse sumentes verbum presentis temporis vel ex revelatione Spiritus Sancti. De Christo autem non est simile, quoniam omnia semper sunt et fuerunt nuda et aperta oculis eius ; et ideo de occultis potest asserere secundum veritatem ; sed non est sic in nobis.
  3. Ad tertium dicimus quod Apostolus dicendo illud falsum non est mentitus, nec peccavit dicendo falsum. Sed quod non peccaverit dicendo falsum, non est h[o]c causa sufficiens quia non est locutus contra conscientiam. Sed hec duo sunt sufficiens causa, scilicet quod non est locutus contra conscientiam, et quod dicendo illud falsum non derogavit Spiritui Sancto ; immo volebat eius largitatem ampliare. Sed qui asserit de alio quod sit malus, Iicet non dicat hoc contra conscientiam suam, tamen dicendo hoc derogat largitati Spiritus Sancti, sicut dicit Gregorius super illud Mathei, V : Qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehenne ignis, quoniam qui vocat fratrem suum fatuum, derogat Spiritui Sancto sallienti.

 

  1. Item quandoque contingit quod aliquis a iudice iudicatur esse fur et precipitur suspendi. Videtur quod iudex male facit :
  2. Quoniam furtum sic describitur : furtum est contrac[tio] rei aliene invito domino. Hec descriptio non est sufficiens, quoniam aliquis potest contractare rem alienam invito domino sine peccato, ut si hoc facit tantum causa ludi. Unde debet addi huic descriptioni : furtum est contrac[tio] rei aliene invito domino fraudulenta et lucr[i] faciendi causa. Sed illud est penes intentionem quam non videt ; ergo iudex male iudicat esse furtum.
  3. Preterea nescit utrum inspiratum sit ei a Deo quod accipiat rem alienam, sicut precepit Iudeis quod surriperent vasa Egyptiorum.
  4. Preterea iudex nescit utrum iste fuerit in extrema necessitate, in qua omnia sunt communia ; ergo male iudicat esse furtum.
  5. Preterea forte incurrit maledictionem Isaie : Ve qui dicunt bonum malum etc.

Contra. Iudicat secundum legem ; ergo bene iudicat.

 

1-3. Dicimus quod si iudex pro posse suo iudicat secundum leges, potest punire aliquem tanquam furem, licet in veritate non sit fur quoad reatum ad conservationem pacis. Non posset aliter conservari pax inter homines. Non enim potest homo iudicare de occultis. Unde non semper potest iudicare secundum veritatem, cum non videat intentionem ex qua fiunt opera exteriora. Sed sufficit si per violentas presumptiones indicet, sicut docet lex humana. Per hoc patet solutio ad tria primo obiecta.

  1. Ad quartum dicimus quod illa auctoritas Isaie intelligitur de adulatoribus et detractoribus ; et ideo non habet locum in iudice, qui iudicat secundum legem et conscientiam. Talis autem iudex non debet iudicare istum esse furem, ut determinate sumatur verbum presentis temporis, quoniam hoc esset contra predicta. Sed debet iudicare quod ille furatus fuerit tale aliquid.

 

  1. Item omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui dixit fratri suo raca, reus est concilio. Qui dixit fratri suo fatue, reus est gehenne ignis [Matheus, V]. Secundum gradus penarum intelligitur gradus peccatorum, quoniam minor pena est esse reum iudicio quam esse reum concilio, quoniam qui reus indicio et dignus accusatione et damnatione adhuc restat ei locus defensionis. Qui autem reus est concilio, non habet locum defensionis, quoniam sapientes iam convenerunt ad determinandum penam huius quem constat esse puniendum.

Iterum maius est esse reum gehenne quam esse reum concilio, quoniam maior pena non potest intelligi quam gehenne ignis. Eodem modo gradus est in peccatis, quoniam minus peccat ille qui irascitur fratri quam qui dicit ei raca ; et minus qui dicit ei raca quam qui dicit ei fatue.

Contra. Raca, sicut ibi dicit Glosa, interpretatur sine cerebro. Sed maior contumelia est dicere fratri suo quod ipse sit sine cerebro vel excerebratus vel furiosus quam dicere ei fatue.

Solutio. Sicut dicit ibi Glosa, raca est interiectio indignantis significans vituperationem generaliter, non descendendo ad aliquam specialem ; et ideo minor contumelia est quam dicere fratri suo fatue, quoniam sic est simpliciter vituperatio, quoniam idem est fatue quod [in]sulse ; unde sic derogatur Spiritui Sancto, a quo salliri habet homo.

Quod ergo dicitur raca interpretari sine cerebro, dicendum est quod interpretatio non est semper de significatione dictionis, ut lapis dicitur ledens pedem, non tamen ledens pedem sive lesio pedis cadit in significatione huius dictionis lapis. Vel potest dici quod aliquis dicitur sine cerebro large, id est non habens cerebrum bene dispositum, ut sit generalis vituperatio, cum dicitur aliquis sine cerebro, id est non habens cerebrum bene dispositum omnino ; quod generale est omni vicio.